장음표시 사용
111쪽
y8 LIBER DE SATYRAFormosam nis quae de Tusca Graecula facta es t
De Sulmonens mera Cecropis p omnia Graece , Quum sit turpe magis nobis nescire Latine. Hoc sermone pavent, hoc iram , gaudia , curas , Hoc cuncta essundunt animi secreta. quid ultra' Concumbunt Graece. Dones tamen via puellis PTu ne etiam quam sextus m octogesimus annus Pulsat, adhuc Graece Z non es hic sermo pudicusis vetula, quoties lascivum intervenit illud, Ζωὸ ς 4υν. modo sub lodice relictis
ineris in turba. - - - Nec mirum, tantam eo tempore
mulierum animos afflavisse ; quum Imperator ipse graecissaret, ut paullo ante dicebamus . Eodem poemate mulieres doctrinae atisque eruditionis laudem captantes deridet salse Iuvenalis: qui mos pariter, eorumdem Hadriani temporum aperta satis nota est. Initio Satyrae septimae laudatur Hadrianus, tamquam litterarum fugientium stator &vindeX. Et spero ratio sudiorum in Caesare tantum . Solus enim trises hac tempesate Camaenas
Ubi Scholiastes Uetus ineptissime scribit, Neronem his versibus ab Iuvenale palpari. Pu
112쪽
dendam hominis ιςορησίου l Sed postea in eadem Satyra idem Hadrianus, non aperte quidem , at obscure ac figurate, sugillatur; quod libertis atque histrionibus nimium faveret , iisque nimiam auctoritatem ac licentiam tribueret: quae res a Principe intellecta, poetae nostro exsilium peperit, ut antea monuimus. Octava quoque Satyra v. Iao. iterum commemorat Μarium Priscum,
quem diximus repetundarum judicio damnatum imperante Trajano Caesare. Nonae Satyrae argumentum ipsum , sumtum a turpisssimis pathicorum libidinibus, oblique Hadrianum ipsum petere videtur: siquidem novimus , illum hac infamia laboravisse: cui enim non dictus Antinous , adolescens ille formosus, quem tam effuse Hadrianus amavit λ mortuum muliebriter flevit, relatumque inter deos templo & sacerdote honoravit λ Eodem fortasse pertinent quae leguntur Satyra decima, substitutis, ut solet Iuvenalis , nominibus aliis e superiori aetate sumtis. Nullus , inquit v. 3o 6. ephebum
Deformem saeva Osravit in arce Vrannus e Nec praetextatum rapuit Nero loripedem, nec . Strumosum , atque utero pariter, gibboque
113쪽
Jam Satyra decimatertia Calvinum amicum suum , sexagenarium, Fontejo Consule nais tum fuisse narrat. Vixit autem L. Fonteis
jus Capito sub Nerone, habuitque collegam in consulatu C. Vipsanium . Hinc Iustus Lipsius Epistolic. Quaestionum lib. 4. Epistola et o. recte colligit, pulcherrimam hanc Satyram clucubratam a Iuvenale secundo aniano imperii Hadriani, V. C. DCCCLXXII.
In decimaquarta , Romanorum superstitio notatur , qui quum patrias leges contemnerent, Iudaicum jus ediscebant, servabant, metuebant , immo ab ipsa , ritu Iudaeorum celeberrimo, non abstinebant, facti nimirum apellae, ut Horatiano vocabulo utar. Haec quoque Hadriani aevo mirum in modum comveniunt. Videntur enim Quirites eo dementiae tunc processisse in adoptanda Iudaeorum religione , ut Hadrianus necessarium existimaret, ipsis Iudaeis edicere, ne amplius praeputia sibi amputarent: quod odictum gens illa aegerrime serens, adversus Romanos arma tulit . Id testatur Spartianus in Hadriano. Satyram decimamquintam
in AEgypto ab exsule poeta compositam , superius dicebamus: irridet enim Iuvenalis in
eo poemate stolidas & absurdas AEgypti
114쪽
rum religiones , & ea narrat quorum ipse oculatus testis fuerat. Exsulavit porro &vitae finem attigit poeta noster Hadriano Principe, ut antea satis ostendimus. Denique Satyra. decimas exta, quae postrema omnium est, militiae commodis & privilegiis
κατ εἰρωνιων enumerandis, non obscure significat, poetam per speciem honoris in AEgyptum ablegatum, ibi militavita: poenamque hanc sibi inflictam a jocoso Principe
pro maledicentia, lepide quodammodo extenuare , atque in melius fingere voluisse . Haec est summa eorum quae de Iuvenalis artate suspicari & cogitare potui, doctissimo. rum virorum industria & sollertia praeeunte. Nunc de Commentariis eruditorum in Satyras Iuvenalis nonnulla commemorabo. Exstant primum Scholia vetera; in quihus multa utilia continentur , & locis obscurioribus nostri poetae haud exigua lux interdum affertur: sed non pauca etiam inepta & ανι ρη in iis occurrunt: ut appareat, quicquid hoc lucubrationis est, Grammatico non admodum diligenti deberi, qui ex plenioribus antiquorum commentariiS , deperditis jampridem ante nostram aetatem, id consarcinaverit . Non sunt igitur haec
115쪽
LIBER DE SATYRAScholia omnino contemnenda: verum caute
legenda, & judicio adhibito, ut mala &futilia internosci a rectis & gravibus , ac separari possint. Longissimo intervallo post,
plurimi recentiorum Iuvenalem interpretandum, notisque & commentariis illustrandum susceperunt . In quibus excellunt Ioannes Britannicus Brixianus , Domitius Calderinus, Nicolaus Rigaltius , Ρetrus Pithoeus Iurisconsultus, Theodorus Pulmannus, Eilhardus Lubinus, Theodorus Almeloventus. Contulerunt etiam ad hoc quasi convivium symbolas suas , quamquam aliud agentes, variis in voluminibus, viri laude litterarum celeberrimi, Gerardus Ioannes Vossius, Octavius Ferrarius , qui ex hoc ipso loco
unde litteras doceo , ante sexaginta annos Graecam Latinamque ινιλολογίαν summa cum
laude profitebatur, Claudius Salmasius, Josephus Scaliger, Nicolaus Heinsius, Joannes Fridericus Gronovius , Ioannes Georgius Graevius, Isaacus Vossius, Joannes Antonius Gonsalius de Salas, qui Satyrici etiam Petroniani ἀποπιασμώπα uberi & egregio
Commentario interpretatus est. Haec autem doctorum virorum monumenta auro contra
aestimanda, hi cedro digni labores , maxi
116쪽
mam partem collecti, atque in unum quasi corpus redam sunt ab Henrico Christiano Henninio , Historiarum & Eloquentiae in Academia Duisburgensi olim publico doctore , editique Lugduni Batavorum anno CHRIsTI MDCXCU. una cum Satyris Iuvenalis & Persit; ad quem scriptorem intelligendum, accuratissimos & numeris omnibus absolutos Isaaci Casauboni Commentarios in eodem Volumine apponi curavit: quos Iosephus Scaliger, Vir emunctae naris, haud immerito divinos appellabat. Omnium editionum Iuvenalis , quae ad hanc diem Comparuerunt, praestantissima & copiosissima haec esse videtur . Non tamen ita loci omnes obscuri & implexi, lumine perfusi sunt a magnis illis viris, ut nihil diligentiae atque industriae nostrae agendum supersit. Ego quoque pusillus homo, infimique subsellii, spicas post messem reliquas legere instituam, operae pretium facturus. Gallico sermone Iuvenalem Verterunt Quercetanus, Μorollesius, Tarteronus, Sil-Vecanus; soluta oratione alii, versibus alii. δε φρασιν Aquinatis poetae versibus Italicis
117쪽
barbaram. Deinde longo post tempore elegantiorem concinnavit Fridericus Nomius Aretinus . Postremo Camillus Silvestrius Rhodiginus , anno hujus saeculi duodecimo luculentam Iuvenalis editionem protulit, cujus poetae Satyras omnes Italicis versibus interpretatus est: notasque apposuit singulari eruditione plenas, ex antiquis praecipue
lapidibus depromtas. Ut autem Verum Canindide fatear , quod semper soleo, Annotationes in suo genere μεταφρασεν poeticae longe anteferendae mihi videntur . Poterat enim ea multo elegantius & subtilius aut ego fallor adornari. Jam de virtutibus &vitiis Satyrarum Iuvenalis verba faciam . CAPUT X. Lucilius in SatFra exilis, o lutulentus. Hodierni quidam rhapsodi notati . Callimachi locus insignis copiose explicatus. Franciscus musa Lucidii SatFrarum Fragmenta praeclare illuseravit . Horatii Sat=ra quomodo tuter Sat ram Lucilii, o Iuvenalis mediast. Iuvenalis versus Horatianis rotundiores. Iulii Maligeri judicium de Iuvenale exami natum oe rejectum. Latine loqui, veteris
118쪽
LATINA . CAp UT X. Ioshus interdum significat obscoene loqui. Sententiae Iuvenalis laudatae . Cur Horatro, non Iuvenali , SatFrae Latinae principatum tribuere oporteat . Versus Horatii duriores quidem quam Juvenalis , sed μνω aptio-rer . In Sa ra φράσιν subobscuram praesare
apertae . Horatius a Scaligeri censura δε- sensus. Morbi animorum qua ratione curanis di . Horatii urbanitas mira . Iuvenalis ,
poeta iracundus. Quae ingenia Horatio, quae Iuvenale delectentur . Certius judicium de Ju evale. Quid in buvus poetae lectione cais mendum . Non est adeo objcurus , ut multi caussantur . Antiqui scriptores , in primis poetae , haud facile intelliguntur . Sat ra , poema eruditum abstrusum . Eilhardi Lubivi error de Iuvenale .
PRio RUΜ vestigia se reliquisse in Sa
tyra scribenda, ejusque carminis quasi pomoerium protulisse, ingenue fatetur Iuvenalis noster sub finem Satyrae sextae :Fingimus haec altum Satyra sumente cothurnum Scilicet, o finem egre si legemque priorum
Grande Sophocleo carmen bacchamur hiatu Montibus D notum Rutulis , caeloque Latino .
Et sane Lucilius, qui primus omnium Romanam
119쪽
ro6 L aER DE s A TYRAmanam Satyram extra scenam excoluit , summus auctor apud Veteres ; tametsi er
ditione admirabili, parique libertate , unde acerbitas & sales, in hoc genere stilum exercuisset, nihilominus ανῆ χαρακωρος, tenuis videlicet atque exilis, Romanis poetis eXemplum fuit. Adhibuit enim verba & I quendi modos e trivio sumtos, quum saepe de rebus quotidianis & familiaribus dicturus esset. Si Horatio magno Critico fidem habemus, nulla porro caussa est cur non habeamus fuit Lucilius facetus,
unctae naris, durus componere versus e
Nam suis hoc vitiosus I in hora sepe ducentos , Ut magnum , versus dictabat sans pede in uno.Quum fueret lutulentus , erat quod tollere
Garrulus, atque piger scribendi ferre laborem Scribendi recte e nam , ut mustum , nil
Sunt haec verba poetae Venusini Sermonum libro I. Satyra 4. ex quibus colligimus, Lucilii scriptionem minus accuratam fuisse,& paene ex tempore fusam . Quae ορμη &acrimonia id efficiebat, ut omnem limae.laborem ac moram poeta ille fervido copiosoque ingesto aspernaretur. Nihil propterea
120쪽
mirum si ejus versus incomposito pede plerumque currerent I strigosi, horridi , & Ω-lebris pleni essent: si sermo humilis , abjectus, inornatus, & solutae plebejorum hominum orationi quam proximus . Pulchra enim carmina, polita, affabre facta tempus requirunt , & curam poetae: Contra, qui torrentes hibernos, & nivis e caelo casum innumeris Versibus , temere ac subito fusis
imitantur, nihil persectum , nihil dignum
lectione, ac multo minus immortalitate procudere solent. Quod in his hodiernis μουσο- ,πN E μουσοπατακτοις , qui Veteres illos agyrtas circumforaneos , & rhapsodos nobis reserunt, animadvertere possumus . Effutiunt
enim carmina , si modo appellanda sunt carmina, quae popello atque otiosis mulierculis placeant, stolidosque homines admiratione percellant, doctis autem ludibrio sint, ut merentur. Quamobrem gloriae cupidi adolescentes meminisse debent, quid responderit Apollo Invidiae apud Callimachum, Hymno quem in ipsum Apollinem poeta ille composuit. Invidia scilicet Phoebi auribus insusurraverat, se prolixi carminis auctores tantummodo mirari, despicere vero ac