Joannis Antonii Vulpii liber de satyrae Latinae natura & ratione, ejusque scriptoribus qui supersunt, Horatio, Persio, Juvenale : ubi eorum virtutes & vitia aequa lance perpenduntur ; tempora Juvenalis, contra veterum & recentiorum errores, accurate

발행: 1744년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 시학

81쪽

68 Lia ER DE s se Alcharactere Satyrarum Iuvenalis disputabo t& quae huic poetae a Criticis Vitio vertanis tur, eXponam: causam etiam pro iplo dicam : illud tamen cavens, quod honestum hominem & philosophum decet, ne a Vertintate discedam. Poeta igitur hic noster, Decimus Iunius

Iuvenalis Vocabatur: quorum nominum primum praenomen dicitur ex consuetudine Romanorum , alterum , proprie nomen, seu

familia; tertium , cognomen. Iamdiu enim est quum Ludovicus Carrio , Vir doctus,

Emendationum lib. I. cap. I. monuit studioses, hujus auctoris praenomen, Decimum esse, non Decium p quod nonnulli falso putaverant : Decius enim gentile nomen est,

nempe gentis seu familiae, neque praenominis vicem fungi potest . Praenominibus fratres in eadem familia distinguebantur: exisempli caussa , Publius Cornelius Scipio , & Lucius Cornelius Scipio, ambo fratres, ex Cornelia gente , & Scipionum familia . gens enim una plerumque in familias plures tribuebatur . Praenomina porro usitata Romanis triginta fere fuernnt, si Varronem audimus . Eorum tamen alia in usu frequentiore erant , alia rarius adhibebantur.

82쪽

Praenomina, in aliquibus Romanis acquisita fuerunt, in aliquibus hereditate quasi accepta . Dici poterant acquisita in illis qui primi praenomen aliquod in ea familia sortiti fuerant, ob certum eventum , vel saltem ominis aratia : hereditate autem accepta, in iis qui ea sumebant ' ut memoriam majorum, renovarent , qui olim eodem praenomine vocati fuissent . . . Ceterum usus praenominis proprius Romanorum fuit, atque a Graecorum consuetudine alienus . Qui Romanum hominem ingenuum & civem ' alloqueretur , si ar praenomine abstinuisset , injuriam ei quodammodo facere censebatur , nisi . familiaritate excusaretur: additum enim praenomen, erat quaedam honoris significatio : nam servi Scperegrini praenomine carebant. Horatius iocirco Satyra 3. 'lib. 2. . Quinte, puta, , aut Publio gaudent praem-

mine molles ζ' .

Servi quoque manumissi , quos libertos appellabant , praenomen tumebant ; quo in servitute caruerant. Locus est insignis A. Persit de hoc more, Sat. 1. ubi de vera & falsa disputat libertate. Afferam vel sus sapientis poetae: l

83쪽

6 L BER DE SATYRR - Hic Dama est non tresis agaso ,

Vana , m lippus, oe in tenui farragine

mendax .

Verterit hunc dominus, momento turbinis exit Marcus Dama. papae. Marco spondente re-

Credere tu nummos 8 Marco sub judice palles PMarcus dixit e ita es. adrina , Marce, tabellas. Haec mera libertas. hoc nobis pilea donant. Decimus igitur fuit poetae nostri praen men ; Iunius nomen ; Iuvenalis cognomen.

Iunia gens Romae in gentibus nobilissimis numerata est . Duplex autem fuit , patricia, & plebeja. Patricia, cui Bruti cognomen adjunctum , L. Iunium Brutum protulit, qui Tarquinios urbe expulit, ac libertatem Romanam instituit: hujus autem filii, quod Tarquiniis faverent, eosque restituere in reis gnum meditarentur , jussis patris Consulis securi percussi sunt: atque ita gens illa patricia desiit, nullo superstite. Plebeja vero , multis postea claris viris nobilitata, in plures familias divisa fuit. Leguntur enim aispud rerum Romanarum Historicos Iunii Bruti , Bubulci , Callaici, Norbani , Penni, Perae, Pulli, Scaevae, & Siliani. Ex famia

84쪽

lia Brutorum prodierunt Decimus Brutus, &Marcus Brutus, insignes viri, C. Iulii Caesaris percussores: qui ex uno quidem stipite, Verum ex ramis diversis propagati fue

rant . Utinam exstaret commentarius T.

Pomponii Attici de gente Iunia, quem ab eo scriptum testatur Cornelius Νepos in libello de Vita ejus. Neque tamen IuVenalis noster nobilitatem ostentare poterat, si verum est quod tradit Suetonius , vel quisquis est auctor , in poetae Vita, eum liberti locupletis filium fuisse. Pater iccirco Iuvenalis, alicui procerum Romanorum ex Iunia familia servitutem serviverat, postea vero manumissus , nomen patroni ad. sumserat, ut a libertis fieri solitum: pro. cessu vero temporis divitias paraverat. Non tamen βιογραφος ille tradit simpliciter, poetam nostrum liberti filium fuisset, verum dubitat: Incertum, inquit, flius, an uis. mnus. Iuvenalis porro cognomen poeta norister fortasse accepit a patre , qui eo e gnomine in servitute usus fuerit, tamquam nomine proprio: quae consuetudo erat seris Vorum. Cognomen hujusmodi a juvenis riginem ducit : idem enim est juvenalis ac

85쪽

a .Li BER DE SATYRAcit Saturnalibus , quem Iuvenalem appellavit ; & Nero Canar, quum primum bar-ham deposuit , in ejus rei memoriam Ju-

menales ludos instituit. Verum patria ipsa poetae nostri testatur satis, eum Romanis nobilibus annumeranis dum non esse. Fuit enim Aquinas, ex AEquinio vel Aquino Volscorum oppido . Quod ipse non obscure significat extrema Satyratertia , Umbricium amicum suum ita secum

loquentem inducenS: - : ι

Roma tuo refici properantem reddet Aquino Aquinum Interamnae proximum erat, oppi dum populosum, ingens a Silio Italico apopellatum libro 8. Punicorum V. 6O3. 2 - λις vero a Strabone libro 3. Muniscipium fuit, & frequens quidem, teste Cicerone Philippica a. Fertile vocatur a D. Paullino Nolano Natali . 3. Felicis V. 73.Μelpis, magnus fluvins, juxta id oppidum; fluebat . Μunicipes dicti Aquinates. V Primam aetatem in studiis bonarum artium exegit, praesertim rhetoricae , fortasse Μ. Fabio . Quinctiliano praeceptore usus quod suspicatur Petrus Crinitus libro 4. de Poetis Latinis rhetore iis temporibus cele

86쪽

LATINA . CapuT: VIL herrimo . Declamavit certe ; nimirum fictas caussas egit , ut amabat fieri sub primis illis Caesaribus; ad mediam usque aetatem, puta quadraginta . annorum. Valde senex enim mortuus est, 1 ut postea videbimus. Animi autem gratia itantum declamavit non quod scholae, aut sero se praepararet. Erat enim fatis locuples. Et sane, locupletes oporteret esse Satyricos: nam si res angusta illis domi fuerit, haud facile emergunte quum Satyra scribenda patrimonium saepe imminuatur , numquam amplificetur . Μartialis Epigrammate 9 I. libri 7. eum facundum appellat. Ipse autem de se fatetur Satyra I. non ultimum fuisse in declamatorio ludo . Et nos, inquit, Consilium dedimus Sullae, privatus ut altum

Dormiret. - -

Ad hunc locum Iuvenalis intelligendum , scire debent optimi adolescentes, duo fuisse

caussarum . genera maXime a . declamatoribus tractata, ut stilum atque ingenium eXercerent; nempe quae ad deliberationem , & quae ad iiudicia nertinerent. Deliberativi aeneris

caussas vocabant Suagorias e nam qui sententiam dicunt in concione, vel in curia, ii vel suadent aliquid faciendum, vel ab eo

87쪽

deterrent seu dissuadent. Iudiciales caussas dicebant Controversas e quae Vel ad petendum & recusandum spectabant , cujusmodi sunt lites civiles inter privatos: vel ad acincusandum & defendendum, quum de criminio bus seu delictis ageretur. Si quis ingentem

silvam sententiarum ad utrumque genus ex. ornandum requirit, adire ne gravetur Μ. Senecam Rhetorem, L. Senecae Philosophi patrem ; cujus exstant Suasoriae & Controverasiae, ex variis declamatoribus eorum temporum collechae. Quum igitur ait Iuvenalis, se consilium dedisse Sullae Dictatori, ut di.ctatura deposita privatus denuo fieret, 1 mnoque tandem & quieti indulgeret; quod facere non possunt qui rempublicam administrant, caventque semper ne quid ea detrimenti capiat; significat, se in ficta υπο- lusisse, vires expertum ingenii sui .

Nam alioqui tempora non conveniunt, ut dicamus, L. Cornelio Sullae Iuvenalem roingatum reapse consilium dedisse, eumque ad hortatum fuisse ad curam reipublicae deponendam : siquidem tempora Sullae aetatem Iuvenalis nostri longe antecesserunt. C A-

88쪽

CAPUT VIII. f

. . .

Parides duo, Imperatorum liberti potentes . - Error Anovmi scriptoris Vitae Iuvenalis, veteris Interpretis Sat rarum ejusdem, notatus. Paris, libertus Domitiani Caesaris ,

.. hiserio excellens. Hunc non viventem,

mortuum scriptis proscidit Iuvenalis. αν-- hujus poetae, Domitiano occiso compostae. Henrici Dodiselli novum argumentum ad id osendendum, a Marii Prisci, Africae Proconsulis, temporibus petitum. Iuvenalem Romae fuisse imperante Trajano , Martialis i . simonio manifestum. Relegatio Juυenalis in AE ptum non contigit Domitiano regnante . Sidonii Apollinaris ver sculi nonnulli a via - ω doctis perperam explicati. Consules Iunii aetate Iuvenalis. Hadrianus Caesar Iuvenalem valde senem cur in AE ptum ablegaverit. SatFra Hωοτος in Paridem panis . tomimum , rudimentum SatFrarum noseri poetae . Quo tempore Sa ras suas recitaverit atque ediderit . Frontoner duo temporibus Juυenalis. M. Cornelium Frontonem a poeta nosero memoratum SatFra I. argumentis . Uensum.

89쪽

DE tempore autem quo hic poeta fiois

ruerit , animumque ad scribendas Satyras appulerit, easque recitaVerit atque eis

diderit, miri sunt quod optime animadvertit Henricus Dodvvellus, Criticus diligentissimus , in Annalibus Quintilianeis

quum recentiorum, tum etiam Veterum scriptorum erroreS. Paridem quemdam Caesaris

libertum, gratiosum hominem ac potentem, perstrinxit Iuvenalis Satyra 7. Quum autem duo fuerint hoc nomine, Imperatorum liberti votentes ; Anonymus auctor Vitae Juvenalis, quem plerique Suetonium esse arbitrantur , & Vetus Interpres Satyrarum hujus poetae falso tradiderunt, antiquiorem Paridem , Claudii Neronis libertum, quem patronus ad magnas opes prius evectum postea interfecit , a Iuvenale versibus divexatum ; propter quod poeta in exsilium actus fuerit, ubi non ita multo post e vita ex cessit . Quod si verum esset, Domitiani tempora non potuisset Iuvenalis attingere: quum tamen ex ipsis Satyrarum libris manifestum sit, eum Domitiano imperante vixilla. Pataris igitur in quem poeta noster calamum

distrinxit, diversus fuit a priore , libertus

90쪽

L Ar r H A. Capuτ VIII. nempe Domitiani Caesaris r non tamen diversa fortuna, quum is quoque patrono primum carus fuerit, deinde invisus; ut jussu

ejus tandem occideretur. Hic Paris excellens histrio fuit, quo artificio, principis ,& populi Romani gratiam collegit. Statius Papinius , qui Domitiani temporibus magnam carmine gloriam adeptus est , huic histrioni Agaven Tragoediam suam Vendidit: cujus rei mentio fit Satyra 7. Iuvenalis , non semel a nobis memorata. Sed , ut postea sum ostensurus, non viventem Paridem, sed olim suo fato functum proscidit

Iuvenalis r quemadmodum & Domitianum :de cujus morte postremi versus 4. Satyrae apertissime loquuntur. Iccirco, si Iuvenalis, per caussam honoris, in exsilium revera

missus fuit: quod perhibent: atque in aegypto statim decessit; Domitiano regnante id contingere non potuit, neque ob Paridem pantomimum liberiore stilo confossum. Justus Lipsius libro 4. Epistolicarum Quaestionum Epistola et O. & Claudius Salmasius in Exercitationibus Plinianis ad Solini Polyhistorem, opere admirandae eruditionis , certissimis argumentis jampridem ostenderunt Satyras Juvenalis, caeso jam Domitiano ,

SEARCH

MENU NAVIGATION