Joannis Antonii Vulpii liber de satyrae Latinae natura & ratione, ejusque scriptoribus qui supersunt, Horatio, Persio, Juvenale : ubi eorum virtutes & vitia aequa lance perpenduntur ; tempora Juvenalis, contra veterum & recentiorum errores, accurate

발행: 1744년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 시학

121쪽

Io8 LIBER DE s A TYRAqui magnum poema condere non possent. Ad quem locum vatis Cyrenaei tradunt er

diti quidam viri, sub nomine Invidiae latere Apollonium Rhodium , ex discipulo aemulum Callimachi, qui scripsit hexametroversu quatuor Argonauticon libros . Hic nempe facultatem suam extollere, ac de se magnifice admodum sentire solitus erat , quod magna volumina elucubraret : Callimachum Vero, tamquam pusillo hominem ingenio ac jejuno , superbe contemnebat , qui parva tantum & brevia carmina edeiaret. Sic itaque Apollo calumniantem Invidiam retundit: Assyrii fluminis Euphratismidelicet copiosus est fluxus: verumtamen lutum , quisquilias, faecem , purgamenta secum trahit. Cereri autem non ex omni

fluvio libant Μelissae: erant hae Cereris sacerdotes at ex eo tantum latice qui e sente sacro scaturiens, parvus quidem serpit , sed purus , & nulla sorde infectus rquem propterea eximium aquarum florem vocare quis possit. Huic fabellae Callimachi adolescens quisque ingeniosus ipse addere potest. Ceterum ad hunc Graeci poetae locum respexit Horatius, aut ego fallor, quum dixit, Lucilium fuere lutulentum . Quod

quam Dissiligod by Corale

122쪽

LATINA . CAPuT X. Iosquamquam ita est , nihilominus optandum foret, Lucilii Satyras exstare; ingentem profecto veteris atque incorruptae Latinitatis thesaurum et quarum hodie pauca tantum fragmenta supersunt . Eas carminum reliis quias Franciscus Dousa Iani filius ex variis antiquorum voluminibus diligenter collectas, concinne disposuit , & doctis Annotationibus illustravit. Quum vero hi Dousae labores in tabernis librariis vix amplius ociscurrerent, ego & frater meus Cajetanus ante hos quinque annos in Typographia Cominiana utile opus recudi curavimus. Lucilius prosecto magnus vir fuit : qui duritiem versuum , & alia vitia quae illi H ratius objectat, eruditione , lepore , Virtutibus commendandis, peccatis reprehendendis, abunde . Compensaverat. Quapropter insigni utilitate non careret, ejus poesin salvam &integram evolvere nos posse. Verum fata ,& superioris aevi negligentia hoc damno litteras mactarunt .

Durum e sed levius si patientia Quicquid corrigere es nefas. Ut igitur unde tantisper digressa est, eo re- Vertatur oratio; si Iuvenalis noster Lucilium sibi ad imitandum proponere Voluisset, non

tam Diuitig Cooste

123쪽

rio. LIBER DE SATYRA:

tam bonos & molliter euntes hexametros.

condidisset, quales condidit: scaber & ipse fuisset atque impolitus : humi repsisset: plebeculae Verba usurpavisset: nec iublimit temillam spiraret quam in ejus carmine multi non immerito admirantur . Sed neque Hobratii Sermones Iuvenali exemplum sublimitatis vel rotunditatis in carmine suppeditare poterant. Horatius enim .& ipse molles versuum juncturas in Satyra vel assequi non potuit, Vel certe de industria & data opera repudiaVit, credo, ut popularem "idianam orationem ad Verum magis eX-

primeret . Quapropter Vetus ille Grammaticus qui Commentarios in Horatium conis scripsit , a multis Porphyrion appellatus , dixit, SatFram Horatii inter Lucilii Sabramoe Jumenalis esse mediam. Habere enim eam, asperitatem , qualem Lucilius, m Davitatem , qualem Iuvenalis. Quod omnino intellige dum est de numeris, & constructione verinsuum , non de sententiis , . & sententiarum figuris. Nam si versum Iuvenalis compares cum Horatiano, Iuvenalem quidem suaviorem judicabis , Horatium duriorem & asperiorem: si sermonis genus ab utroque adhibitum , & praeterea sententias, figuras ,

colo

124쪽

colores, certe JuVenalis acerbior, amarior, vehementior: Horatius lenior, jucundior , venustior sanis hominibus videbitur. Latinae etiam linguae proprietate Horatius Iuvenali multis millibus antistat; verum haec saeculi quo floruit Horatius , nimirum Augustaei , praecipua laus fuite ea enim aetate nondum colluvies peregrinorum, prave & inquinate loquentium, in urbem confluxerate quod accidit post vulgatam a Caesaribus senatoriam dignitatem, & aditum ad honores peregrinis patefactum. Ex illo enim candor, &genius Latinae linguae detrimentum cepit. Julius S aliger, acutissimo Vir ingenio , ampla & recondita doctrina , sed judicio plerumque non adeo selici, libro VI. Poetices , quem librum Hypercriticum inscripsit, cap. VI. pronuntiavit, Iuvenalem candidum esse, ac Sa rorum facile principem . Eius verasus longe meliores esse quam Horatianos, sententias acriores, phrasin apertiorem. Hoc Sca ligeri judicium, quod multa continet falsa, nos pro munere docendi nostro examinare debemus . Juvenalis igitur candidus es. In verbisne, an in sententiis λ Verba & locutiones quidem barbarae non sunt: sed ab aurea illa & minime lacata Latinitate, qua

125쪽

zeVo superiore utebantur, saepius aliquantum discedunt . Nisi velimus Latinum appellare quod obscoenum est, ac rem puram putam aperte significat sine circuitione : quod ni in

mirum τοί σκάφlis σκάφlis λεγει, ut Graecorum

proverbio sertur. Nam & id vocabant Latine loqui οῦ ut Priapejorum carminum &Μartialis testimonio satis constat. Si Latinitatem hoc pacto accipimus , . Valde Latinus & candidus fuerit Iuvenalis: qui saepe

abjecto pudore, flagitia & libidines propriis

& significantibus verbis ob oculos ponere non dubitat. In quo tamen genere poeta noster ips1 Martiali . concedat necesse est ;qui Catullum in Epigrammate secutus quod spectat ad licentiam loquendi, obscoenae scriptionis palmam ferre visus est. Si vero canindorem sententiarum Iuvenalis nostri laudare Scaliger voluit, haud aegre illi hac in parte subscripserim. Sunt enim sententiae Iuvenalis quum ad vitam utiles & moratae, tum mire perspicuae, bonoque in lumine coli catae : nisi quod interdum acutae nimis &exquisitae videri possunt. Pergit porro Scaliger , & Iuvenalem Satyrographorum principem facit. Quo jure, ipse viderit. Nam si vera sunt quae attulimus quum Satyrae

126쪽

Latinae definitionem , ducibus viris doctissimis, explicaremus, in Satyra non est declamandum , sed potius jocorum urbanitate,& cavillatione utendum. Declamavit autem saepissime Iuvenalis in Satyra . Non igitur princeps dicendus est Satyricorum, qui legem potissimam condendae Satyrae adeo seris

Vare non curaVerit, ut perpetuo etiam Violaverit. Itaque principatus hujusinodi non est a justo possessore Horatio ad Iuvenalem

iniquo judicio transferendus . Quum Vero Scaliger confidenter pronuntiat, versus Iuvenalis longe meliores esse quam Horatianos , distinguere accurate oportet, qua ratione id verum, aut falsum esse possit. Nam si coIIocatio verborum suavis, neque ullo modo

contorta, si molles juncturae, si vocalium sonus , si cetera quae pueri etiam ipsi statim probant in Versu, considerentur; meliores prosecto Iuvenalis Versus erunt quam Horatiani. Sed si spectare voluerimus , quem versum sibi poscat hoc poematis genus, utrum humilem ac solutae orationi proximum, an vero sublimem & magnificum; Horatia. ni profecto versus , quamvis duriusculi &salebris impediti , rotundis ac tornatis Juvenalis longe praeserendi erunt, utpote ra-Η tioni.

127쪽

tioni propositi operis magis apti & convenientes. Jam quod sententias Aquinatis poetae acriores judicaverit Scaliger quam sententias Venusini ; nos quoque calculum addimus et quod Vero phrasin apertiorem; id etiam

damus non gravate. Dicimus tamen, in Satyra scribenda non tam apertam, quam subobscuram phrasin laudari : & iccirco fieri ut majorem laudem promeritus fuerit Horatius , qui oblique & per ambages vitia& errores hominum perstringere potius ac vellicare adamavit, quam Iuvenalis, qui larva deposita, & flagello sumto, in improbos & nebulones debacchatur.

Alio loco idem Iulius Scaliger de Satyra Horatiana hanc sententiam protulit: Horatium in ea irrisorem esse, o ob id Sermonum titulo contentum fuisse, qui modo sententiae lacertos expressos Uendat sermone vulgato , sed lecto tamen , parum curat numeros Γ

denique, modo pure diceret, nihil pensi habuit. Sed , o bone, ista quae tu Horatio tribuis , non vitio verti debent, sed prorsus laudanda sunt, tamquam Satyrici carminis Virtutes. In Iuvenale, inquit, omnia contra. Ille ardet, instat, aperte jugulat. MFlus valde aseridet , in quo cum Romana puritate juncturus

128쪽

LATINA . CAPUT X. ras

molles felicissime consecutus es. Animadverto hic obiter, puritatem vocem essae a nullo optimorum scriptorum adhibitam in scriptis quae exstant. Ceterum, ardere , instare , aperte jugulare , quum de peccantium moris bis emendandis agitur, omnino inutile est. Suavibus profecto & lenibus remediis, non asperis & irritantibus morbi animorum curandi sunt: nam si contraria medendi via ineatur, ita exacerbantur , & in dies gliscunt , ut nulla spes sanitatis reliqua sutuis ra sit. Propterea urbanitate Horatiana seri& indomiti affectus, qui homines transuerinsos agunt , & a recto rationis tramite se. cum abripiunt, cicures fiunt, & , quasi frenis injectis, in gyrum prudentiae compellun

tur. Quam urbanitatem scaliger Horatio voluit eripere, & Iuvenali ad judicare. Sed sa-cilius ab Herculis manu clavam extorseriS. Concludit iccirco : Neque argumentorum varietate , neque dexteritate tractandi, neque uberintate insentionis , neque crebritate sententiarum , neque acrimonia reprehensionis, neque facetiis γurbanitate , si diis placet , Horatium Iuvenali parem esse . Quid illi homini, quaeso, faciamus nisi oculis tam lippientibus collyrium precemur. Putamusne, Iulium Scali H a Serum

129쪽

H6 LIBER DE SATYRAgerum novisse, aut saltem meminisse, quid urbanitas & dexteritas esset Sane, si novisset, vel, ut cautius loquamur, si meminisset, eum valde puduisset Iuvenalem Horatio in urbanitate praeponere : quum sit urbani hominis, ab iracundia & verborum acerbitate abstinere: iracundiorem porro atque acerbiorem Iuvenale poetam meminime legisse neminem. Ceterum, Horatius ipse Satyra 4. libri 1. sibi poetae nomen denegat, humilemque scribendi rationem se secutum esse in Sermonibus, ingenue profitetur ; vel modestiae consulens , vel ipsius nomini detrahentium ora obstruere Volens,& simul tirones docere , quo pacto Satyram scribere oporteat. Versus ejus afferam rPrimum ego me illorum dederim quibus esse

poetis, Excerpam numero a neque enim concludere versum

Dixeris esse satis I neques qui scribat, uti nos

Sermoni propiora, putes hunc esse poetam. Ingenium cui sit, cui mens divinior, atque os Magna sonaturum , des nominis hujus honorem . Sed, ut sunt ingenia hominum inter se diversa, nullo tempore sui amatores Iuvenali defuerunt: quemadmodum & Horatius suoS

130쪽

LATINA . CAPUT X. I 17

suos semper habuit . Lenes nimirum animos , callidos, & usu rerum subactos, mirum in modum capit urbanitas illa Horatiana : generosiis & acribus, qui dissimulationem atque ironiam ignorant, praesertim si stimulis indignationis impellantur, placet Iuvenalis . Proiecto hi duo poetae pariter grassantur ad gloriam, quamquam non eΟ-dem itinere. Neque displicet judicium Isaaci Ca uboni Protegomenis in Persium , eXistimantis videlicet , sales Horatii populare aliquid fere sapere: Iuvenalis jocos ita sal

sos esse ac mordaces, ut acumen ' saepe at

que eruditionem prae se serant, & ingenium longa declamandi consuetudine exercitatum. De Iuvenale igitur, mea quidem sententia, sic censendum est: Quamquam ad illum Satyrae Latinae principatus non est deserendus , in qua sane regnat Horatius: Operam tamen quae in eo legendo atque illustrando

a studiosis adolescentibus, doctissimisque Criticis ponitur, non perire : sumtus enim, ut ita dixerim, fructu satis toleratur . Hic poeta sententias plurimas exhibet φορελεις, nempe ad vitam regendam, & mores formandos apprime utiles: acerrimus est malorum hostis, uni virtuti sequus, atque e.

SEARCH

MENU NAVIGATION