Joannis Antonii Vulpii liber de satyrae Latinae natura & ratione, ejusque scriptoribus qui supersunt, Horatio, Persio, Juvenale : ubi eorum virtutes & vitia aequa lance perpenduntur ; tempora Juvenalis, contra veterum & recentiorum errores, accurate

발행: 1744년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 시학

91쪽

principe crudelissimo, conscriptas fuisse . .Qui bus argumentis Henricus Dodvvellus, Criisticus , & miro acumine ingenii, addidit novum; quod hujusmodi est. Satyra I. Iuvenalis leguntur. hi versus:

- - - - Et hic damnatus inani

Iudicis quid enim salvis infamia nummis P Exsul ab octaυa Marius bibit, oe fruitur diis

Iratis e at tu victrix provincia ploras. Et hi praeterea Satyra 8. Quanta autem inde feres tam dirae praemia culpα , Quum tenues nuper Marius discinxerit Afros PΜarium Priscum Proconsulem utroque loco

significat, qui quum Africam provinciam spoliavisset, Afrosque pecuniis emunctos ad incitas redegisset, ab iisdem in judicium adductus jubente Cornuto, septingenta millia nummorum quae provincialibus eripuerat , aerario intulit, seu fisco principis potius, damnatus repetundarum: cui postea urbe Roma & tota praeterea Italia interdictum est. Hic tamen, multas opes adhuc retinens, in exsilio, curis omnibus rerum graviorum seinpositis, tranquillus atque otiosus , infamia contemta, Voluptati operam dabat, convivia tempestiva agitabat , medium unguem

92쪽

fortunae ostendebat, diisque iratis fruebatur: melius enim & commodius. ipsi exsuli erat, quam olim Romae degenti, aut proconsuli. Africa vero provincia, etsi victrix a judicio discesserat, plorabat nihilominus, taminquam si ipsa, non Μarius, caussa cecidisset: nihil enim de tantis pecuniis amissis ad ipsam redibat , neque ullum propterea victoriae fructum ea capiebat. Quamobrem Iuvenalis vocat hoc judicium inanee quum scilicet damnato Μario nulla facta esset Afris levatio miseriarum. Hanc ipsam Ase

rum caussam oravit Plinius junior coram Trajano Imperatore, tertium Consule, mense Januario anni Christiani centesimi ; ut ipse indicat in Panegyrico ad Trajanum cap. 6. & libro Epistolarum altero Epistola II.& ia. Quum igitur haec de Μario Prisco

scribat Iuvenalis Satyra I. quae reliquas plerasque non ordine solum, sed etiam tempore antecedere Videtur, liquido constat, Satyras plures hujus poetae post Domitiani tyrannidem conscriptas fuisse. Enimvero si Satyra xv. nostri poetae scelus est: de quo nonnulli eruditorum dubitant; fuerit Iuvenalis exsul in aegypto , non tamen Domitiano regnante. Immo Μartialis, cui summa cum

93쪽

M LIBER DE . SATYRA

Iuvenale amicitia intercedebat, Epigramma. te I 8. libri ra. quem librum scripsit imperante Trajano, meminit nostri poetae, uxRomae ViUentis. Dum tu forsitan inquietus erras Clamosa , Iuυenalis, in Subura Aut collem dominae teris Dianae rDum per limina te potentiorum Sudatrix toga ventilat, vagumque Major Caelius m minor fatigant . - Me multos repetita pose Decembres. Accepit mea , ruisetcumque fecit Auro Bilbilis ρο superba ferro. Μorabatur scilicet Μartialis eo tempore Bilbili oppido Hispaniae, ubi natus fuerat. Nugatur igitur omnino auctor ἀνώνυμος Vbiae Iuvenalis, quum ait , Domitiani jussu poetam in aegyptum exsulem abiisse, atque in ea regione paullo post , ob angorem animi , & molestiam exsilii , fato functum

fuisse . Numquam enim, si haec vera essent, Romam redire potuisset. Dicat hic aliquis, argumentum e Μartialis versiculis modo meis moratis petitum haud satis virium habere, quum poeta Hispanus dixerit , forsitan, atque iccirco non assirmet, Iuvenalem Romae versari; potuit enim longe absens ignorare ubi

94쪽

LATINA . C A pu T VIII. gi inam gentium amicus commoraretur, eumque exsilio ab Imperatore mulctatum. Verum forsitan, eo loco Μartialis , non indicat , eum dubitare utrum Iuvenalis Romae

sit, necne et sed tantum , quum certe sit Romae, utrum ea faciat , menteque agitet quae illis versiculis memorantur . Praeterea

credibile non est, casus viri illustris Μartiali omnino ignotos esse potuisse , quamquam absenti et qui enim absunt a I loco ubi diutius commorati fuerunt , de rebus quae ibidem geruntur certiores plerumque fieri volunt . Deinde, quando Μartialis E

pigramma illud scripsit, jam Trajanus im

perabat, annique septem vel octo jam effluxerant a caede Domitiani. Henricus Dod-vvellus recte animadvertit, etiamsi diceremuS , Iuvenalem a Domitiano in exsilium actum fuisse, fieri tamen vix potuisse quin redierit Nerva principe exsules reUocante, siquidem Domitiano poeta noster superstes fuit e maxime quum id Nervae propositum esset, omnia Domitiani acta rescindere. Ρ gnant igitur omnia , quominus Vera esse possit recepta illa sententia. Non est autem silentio praetereundum capitale illud: Si Juvenalis noster Domitianum, vel ex Domi-

95쪽

tiani amicis aliquem liberiore stilo perstrin. xisset, idque principi innotuisset; qua erat tyrannus ille crudelitate , vel immanitate potius , futurum fuisse ut poetam non in AEgyptum relegaret per speciem honoris,

c quod levissimum fuissiet supplicii genus

Verum omnino occideret.

Sed hi eruditorum hominum errores de Iuvenalis exsilio, originem ducere videntura quodam Sidonii Apollinaris testimonio in Carmine ad Μagnum Felicem: quod testimonium perperam acceperunt atque interis pretati sunt. Est autem hujusmodi: Non qui tempore Caesaris secundi

2Eterno incoluit Tomos reatu PNec qui consimili deinde casu, Ad vulgi tenuem strepentis auram, Dati fuit histrionis exsul. Sidonius in hisce versiculis , duorum poetarum mentionem facit r Ovidii primum, qui ab Augusto Caesare Tomos relegatus fuit, quod Iuliam Caesaris filiam, mulierem impudicam, furtim amaret, ac sub Corinis nae nomine Versibus celebraret; praeterea libros Artis Amatoriae conscripsisset, ipsique Augusto arcanum aliquid facienti importunus arbiter atque interpellator occurrisset r

96쪽

demde Iuvenalis , qui similes poenas dederit, quod histrionem quemdam principi carum dictis liberioribus offendisset. Μale autem crediderunt Interpretes Satyrarum Iuvenalis, aliique docti viri , histrionem illum a poeta nostro perstrictum , fuisse Paridem pantomimum , Domitiani delicias . Nam Iuvenalis exsul erat quum Satyram scriberet X V. Quod confirmat Scholiastes Vetus in versum XXVII. ejusdem Satyrae. Ait enim, Iuvenalem de se loqui , quia in AE pto militem tenuit, oe ea promittit se relaturum quae ipse vidit . Iccirco rixae illius oculatus testis fuit inter Ombitas & Tentyritas, AEgypti populos, quam ipse describit . Tempus autem quo rixa illa contigit, accurate notavit ac memoriae prodidit.

Versus ipsos recitabo: Nos miranda quidem , sed nuper Consule Iunio Gesa, super calidae referemus moenia Copti. Duos porro Consules Iunios praeserunt fastitemporum Iuvenalis : priorem , Domitiani in X. consulatu collegam, Appium Iunium Sabinum, anno CHRIsTI LXXXIV; posteriorem , Hadriani collegam in III. ejus principis consulatu , Q. Iunium Rusticum. De priore Iunio versus Iuvenalis certe non

97쪽

loquitur: obstant enim plurima quae in hujus poetae Satyris occurrunt , Domitiani temporibus recentiora. Necesse igitur est ut posteriorem Iunium significaverit, cujus consulatus incidit in annum aerae vulgaris Christianae CXIX. Hoc ergo anno in exsilio erat Iuvenalis, testis earum quas deridet rixarum . Enimvero dicere non possumus , eum a Trajano Roma excedere jussum :Trajanus enim ab anno CHRIs ΤI CXII. Romae non fuit , absens videlicet reipublicae caussa : neque ab Hadriano , Trajani successore, ante annum CHRIsΤI CXVIII. quo anno Hadrianus Romam Venit Imperator. Romae enim prosecto nactus est poeta noster exsilii caussam ; quod Romae Satyras recitaVerit, Romae plausibus exceptus

sit: Romae praeterea princeps ille, quicumque esset , ingeniis faverit ; ac magistratibus , officiisque militaribus poetas remune

rari solitus fuerit; & impetrantibus quidem amicis , aut libertis , qui apud principem

eo loco erant quo Paris pantomimus apud Domitianum olim fuerat. Iccirco , quae Iuvenalis in Paridis multo ante vita functi opprobrium conscripserat, ea princeps tam

quam in se dicta di amicos suos , vel in

98쪽

LATINA . Cavum VIII. 8s contumeliam temporum suorum , accepit .

Leve igitur & joculare delictum par poena

secuta est: quod animadvertit etiam Auctor vetus Vitae nostri poetae, sive ille Suetonius Tranquillus fuit, sive alius. Nempe Iuvenalis Satyra 7. Paridi exprobrat, quod semestres militias , seu tribunatus poetis Vendidisset: ita ut Pelopeja praesectos faceret, tribunos Philomela . Erant autem Pelopeja& Philomela nomina Tragoediarum . Ha drianus propterea , princeps ingenio miti, atque ad jocandum propenso , Iuvenalem cohortis praesectura donavit , quasi praemio Satyrarum : eumque , per speciem honoris , urbe amovit , & in .Egyptum ablegavit. Haec scilicet antiquorum consuetudo fuit non solum sub Principibus , verum etiam libera republica. Μ. Tullius id testatur oratione pro Domo sua . M. Cato , ait, inυμ fus, quas per beneficium , C rum relegatur.

Diciuntur duo quos improbi videre non pote Ont e alter per honorem turpissmum , alter per honesissimam calamitatem . Ita Cn. Piso- si ado centi, ob suspicionem urbamae conjurationis , provincia Hispania ultro extra ordinem data es, ut refert Suetonius in Iulio cap. q. Re autem ipsa foedum hominem a repse

99쪽

laetio in ConJuratione Catilinae canoro I.

Othone eap. 3. Eo pacto, ante anni VIII. . H R I ST o nato finem, vel CXIX. ini. trum mitti Viae potuit in exsilium Iuvena

rat ut Ideo natalis elus incidere debuerit1n finem anni XXXVIII. a C in . rmio, vel initium XXXIX. ut fine di 'nem subducit Dodvvellus. 'Tradit vetus ille , a Iuvenale postquam is declamationibus inclaruisset 'paucorum versuum Satyram non ibs 'es' compositam in Paridem pantomimum: quum vero sibi ea seriptione auctor placuisset eum animos deinde sumsisse ad id genus poema 'excolendum . Propterea indvolIu existimat, primam illam Satyram, tamquam ruin

eam recitare auderet : quod Auctor Uitae non obscure significavit. Et tammi i-

mittere Dissitiroo by Corali

100쪽

mittere es ausus. Ipse porro Iuvenalis ini. tio earum quae hodie exstant Satyrarum , sibi succenset, quod tamdiu recitantium poetarum auditor tantum ad eam diem fuisset, neque illos contra ad aliquid suum au. diendum vocavisset. Quamobrem ea Satyrapaucorum Versuum quam in Paridem pantomimum effuderat Iuvenalis, histrionem illum irritare non poterat , quum neque emdita in vulgus, neque recitata umquam fulsisset: si tamen illam poeta scripsit vivo Paride: quod veri simile non existimat Dod.

Post mediam igitur aetatem, ex declama. tore scriptor Satyrarum Iuvenalis repente factus est. Ea vero quae prima fecerat sunt verba Veteris mογράφου movis scriptis inferacitat . Non dubitaverim Dodvvelli sentenistiae subscribere , qui , probabili conjectura

ductus , arbitratur , recitavisse Iuvenalem sua omnia, & deinceps edidisse anno Christiano CXVIII. postquam Romam venisset Hadrianus: quem ille Principem, a bene. volo ejus in haec studia animo, dignis laudibus effert Satyra 7. in qua Occurrunt verba illa de Paride pantomimo. Hanc autem Dodvvelli conjesturam ingens ille re F 4 citanin

SEARCH

MENU NAVIGATION