Joannis Antonii Vulpii liber de satyrae Latinae natura & ratione, ejusque scriptoribus qui supersunt, Horatio, Persio, Juvenale : ubi eorum virtutes & vitia aequa lance perpenduntur ; tempora Juvenalis, contra veterum & recentiorum errores, accurate

발행: 1744년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 시학

261쪽

x46 IuvENALIS SATYRA X. Glubit magnanimos Remi nepotes. de Lesbia videlicet, quae meretricium quaestum occeperat , corpusque plebi Romanae VulgaVerat . V. 74. SI Nurtia Tusco

visset J Nurtia erat peculiaris Dea Vulsiniensium in Hetruria e quae genS consueVe rat clavos indices numeri annorum in templo ejus Deae fixos habere. Samuel Bochariatus , Vir πολυμαθέτατος , Geographiae Sacrae Parte a. Libro I. cap. 33. eam Fortunam

fuisse scribit , ac Nyrtiam appellat . Sunt etiam qui Νursciam Vocent , Nurciam , Nursiam , Nortiam. V. 74. TUSCO IL. AElius Sejanus ortus erat Vulsiniis oppido Hetruriae, quod hodie Bossena . V. 73. SENECTUS Principis J Pro senex princeps. Ita βίη Α' νοοιο apud Homerum, robur Alcinoi, pro Alcinoo robusto e & sententia dia Catonis apud Horatium Sat. Σ. libri 1. pro Catone ipso eximiam sententiam proserente . Idem Ode a r. libri 3. Narratur m prim Catonis Saepe mero caluisse virtus . V. 76. HAC ipsa Sejanum dic rei hora Augusum J Romanum Imperatorem salutaret. Primus Octavianus Caesar hoc nomine appellatus fuit , ob magnitudinem rerum gestarum . deinceps & reliqui princi-

262쪽

pes. Hoc Vocabulum ab auguriis derivatum videtur. Ennius certe dixerat in Annalibus: Augusto augurio pinquam inesuta condita Roma es.

Sunt qui ab augendo dictum velint : unde augurium ipsum derivat ovidius in Fastis. v. 77. Ex quo J Subaudi tempore. est optimis poetis usitata. Sic etiam ex illo dicebant . Virgilius lib. a. aeneidos : Ex illo fuere, oe retro sublapsa referri omnia . Propertius libro a. Elegiarum: Ex illo felix

nox mihi nulla fuit. V. 77. SUFFRAGIA nulli Vendimus I Hoc etiam dictum σατυρο-rtas: quum enim poeta vices Romanae relinpublicae significare vellet, ac temporum ininclinationem, qua factum fuerat ut suprema potestas a populo Romano in principem

mnino transferretur ἔ notat obiter veterem

illum populum tamquam venalem, & canindidatorum qui honores peterent, ambitioni faventem. Sinebat enim, se muneribus &largitionibus corrumpi , & magistratus pecuniosis, non sortibus ac strenuis mandabat. Hinc Leges multae de Ambitu variis temporibus promulgatae , quas diligenter commemorat Carolus Sigonius libro a. de Iudiciis cap. I 3. Ceterum , Tiberio demum imis

263쪽

imperante, si Tacitum audimus libro Annalium primo, Comitia primum e campo ad patres transuta sunt; nam ad eam diem etspotissima arbitrio Principis , quaedam tamen sudiis tribuum fiebant. Ad patres, nimirum ad Senatum: sed in Senatu Principes Romani omnia poterant: nemo enim erat ex

ordine senatorio quin adularetur Principi ,& ex ejus voluntate sententiam diceret. v. 78. EFFUDIT curas J Translatum ab eo qui aquam collectam effundat , vel effluere sinat. V. 8o. DUAS tantum res.

anxius optat, Panem ρο Circenses J Temporibus Augustorum plebs Romana nihil aliud cogitabat quam ut haberet unde Viveret , ac praeterea Voluptatem e spectaculis publicis , maxime vero ex ludis Circensibus, quorum desiderio propemodum insaniebat. Favebant enim factionibus aurigarum, quae a prasino, Veneto, russo, & aliis pannorum coloribus nomina sumebant, atque inter se distinguebantur. Equorum etiam studio flagrabat, si qui reliquis velociores es.sent , ac plures palmas retulissent . Porro victus curam praecipuam Romanis fuissh, ac paene unicam, sub Caesaribus , testatur etiam Claudianus , poeta suo seculo major , libro

264쪽

A I. A. V ULPIO ET PLICATA. 249

Iibro de Bello Gildonico, V. 49. Romam ipsam loquentem inducens: 'sequam jura ferox in se communia Caesar Transuist, o lapse mores , desuetaque priscis Artibus in gremium pacis servile recessi ,

. Tot mihipro meritis Libam Nilumque dedere , Ut dominam plebem, bellatoremque senatum CDisbus aesivis alerent, geminoque vicissim Litore dives complerent horrea venti. Stabat certa salus a Memphis se forte negasset, Pen fabam Pharium Gaetulis messibus annum. Ex Africa enim & aegypto ingens frumenti vis quotannis Romam classe comportabatur : quaS propterea proVincias, ut etiam Siciliam & Sardiniam , vocabant horrea

Romanorum. - - - - - Perituros audio multos.

Nil dubium e magna es fornacula e pallidulus mι Brutidius meus ad Martis fuit obvius aram. suam timeo, victus ne poenas exigat AFax, Ut male defensus f curramus praecipites, oe , 83 Dum jacet in ripa, calcemus Caesaris hinem. Sed videant servi, ne quis neget, pavidum injus Cervice obfricta dominum trahat. hi sermones Tunc de Sejano , secreta haec murmura vulgi.

Visne

265쪽

Visne salutari sicut Sejanus' habere 9 Tantumdem p atque illi summas donare curules , Illum exercitibus praeponere ' tutor haberi Principis augusa Caprearum in rupe sedentis Cum grege Chaldaeo Z vis certe pila, cohorteS , regios equites , sera domesica Z quid ni V smo cupias P qui norunt occidere quemquam , Posse volunt. Sed quae praeclara m prospera tanti , Ut rebus laetis par sit mensura malorum ZHujus qui trabitur praetextam sumere mavis: An Rdenarum , Gabiorumve esse potesas' Io ora de mensura jus dicere, vasa minora Frangere pannosus vacuis aedilis Ulubris P Ergo quid optandum foret, ignorasse fateris Sejanum . nam qui nimios optabat honores, Et nimias psebat opes, numeros parabat Io I. turris tabulata, unde altior esset Casus, oe impulsae praeceps immane rumae .

Quid Crassos, quid ri uos evertit' m illiam Ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites'

Summus nempe locus nulla non arte petitus , IIo Magnaque numinibus vota exaudita malignis.

266쪽

PARA PHRASIS. Pergit poeta in describendis quae mortem Sejani consecuta sunt; praesertim colloquiis

popularibus, quum repentinus eventus hominum animos perculisset. Inducitur porro μελετιγῶς , ὁ τυχων , nimirum quidam e populo , cum altero Verba commutans. ,, Ut

,, accepi, inquit , non in unius Sejani caede se ira Principis conquietura est. Μulti quiis cum Sejano adversus Tiberii salutem conis juraverant , de medio tollentur . Alisis ter ita respondet : Id certissimum est .se Fornax ad conflandam Sejani statuam ,, succensa, non ita angusta est, ut multis is noxiis urendis par esse non possit. Sane,, Brutidius, quo familiarissime utor , ocisse currit mihi nuper ad aram Μartis pal- ,, lorem inusitatum facie praeserens, ut qui

is Tiberio suspectus , & ipse sibi conscius

,, esse videatur. Etiam atque etiam timeo,

is ne quum accusatus fuerit a delatore , &is caussa ceciderit propter imbecillitatem pari troni a quo male defensus fuit, tristem se Ajacis Telamonii exitum vitae imitetur,

is qui ab Ulixe, in judicio de armis Achillis s

267쪽

, lis , eloquentia superatus , prae doloris, magnitudine. insanivit , ac demum sibi, Violentas manus intulit. Ne igitur & in , nos aliqua suspicio conjurationis cadere, possit, citissimo & praecipiti cursu festine- , mus , & donec Sejani cadaver porrectum, est in ripa Tiberis, palam id pede pre--, mamus, nullis contumeliis parcentes adin, versus inimicum Tiberii Caesaris. Verum, demus operam ut servi nostri videant nos, calcantes & VeXantes cadaver , ne quis, illorum negare possit vel nos fecisse, vel, se vidisse ; & postea dominum, mortis, metu consternatum, obtorto collo in j , dicium rapiat: quod interdum solent ser, vi nequam & proditores. Haec erant colin, loquia vulgarium hominum eo tempore, de Sejano: haec in aurem alter ad alte , rum susurrabat. Quisquis igitur casum, tanti viri audivisti, cupisne, turbam sa- , lutatorum domum tuam advenire, sicuti, olim Sejani aedes frequentabat λ pecunias, ejus possideret ad pares honores evehi p, ad summum auctoritatis, gratiae, poten, tiar fastigium pervenire λ ut pro tuo ama, bitratu iupremos & curules magistratus, aliis donare possis, alios exercituum im

268쪽

A I. A. VULPIO EXPLICATA. 233,, peratoreS creare: denique vicarius, ac

is tamquam tutor Principis audire dum i- pse Capreis otiosus desidet cum grege A- ,, strologorum, quibus maximopere addictus is est, Romanique imperii majestatem abis urbe Roma in desertum scopulum & squalis lentem transtulisse videtur. Certe , si be- ne te novi, cupis praeesse cohortibus praeis torianis, quae manibus pila gerunt, sicut ,, ille praeerat: Vis equitum florem circa se te habere , & domi tuae speciem quam- ,, dam castrorum. Et cur non horum desiis derio tenearis λ Hominum ingenium sicis est: Etiam qui mitem animum habent , - & a caedibus abhorrent, nihilominus non. se recusent nancisci potestatem occidendi ,

is quandocumque ipsis libuerit. Sed quae ,

is rogo te, sertunae prosperitaS, quae rerum

se gestarum gloria, qui honorum splendor ,, tanti aestimari debet, ut parati sint ho- se mines haec omnia pacisci & mercari pre-- tio ingentium. calamitatum, quae nimium is secundos eventus consequi solent, ut eos ,, non solum adaequent, Verum etiam lon-- gissimo intervallo nonnumquam antece si dant λ Dic mihi amabo, utrum praeopteS: is hujusne, cujus cadaVer unco raptatur, Μ ni.

269쪽

as4 IuvENALIS SATIRA X. se nimirum Sejani, praetextam induere, an se potius Fidenis, aut Gabiis, contemnen

si dis oppidulis,' municipalem praeturam ge- ,, rere, Vel aedilis esse Ulubris, loco Vol- ,, scorum prope deserto, ibique de mensu-- ris liquidorum Sc lolidorum edicta pro-

is ponere, ac Vasa praescripto ac definito,, modo minora, pro imperio frangerer ne-

que Tyria purpura tegi, sed crassioribus se ac detritis vestibus operiri/ Ηoc alterum is certe mavis, quod Sejani magistratibus si concedit quidem, sed periculo tamen ca- ret. Quod quum eligis, contra Sejanum se sententiam pronuntias, & fateris aperte, si ignoravisse illum omnino quid vere bo- is num & optandum esset. Nam qui imis is moderatos honores cupiebat, qui opibus si infinitis inhiabat , turrim quodammodo se excelsam aedificabat, pluribus tabulatis suis ,, perstructis, unde lapsus esset profundior , se & ex qua repentino impulsu ruente ipse

se in abruptum barathrum praeceps serretur.

Enimvero quid Crassos perdidit , quidis Pompejost illum praeterea qui Dictatoris perpetuus factus, populum Romanum liis bertate spoliavit, & quemcumque voluis.

si set Quiritium flagellis & fustibus caedi ju-

270쪽

is bebati Quid aliud , nisi princeps locus

se in civitate, quem ut obtinerent, nullumis non lapidem moverant , omnia facere ,

D Omnia perpeti parati fuerant Quid aliud , se nisi desideria & vota ipsorum immode-- sta, & nullis finibus circumscripta, qui- ,, bus Dii, non liberales aut propitii, sed Lis rati & maligni, facile aurem praebuerant se Prosecto, pauci reges, pauci rerum poten- ,, tes, qui tyrannidem in urbibus exercent, se placidum vitae finem sortiuntur, & ad Oris D Cum, generum Cereris, qui scilicet Pro- is serpinam Cereris filiam matrimonio sibi se junxit, descendunt cruore suo non inquiis is nati: nempe non occisi a strenuis liber. tatis vindicibus , & multis vulneribus is non consessi. Iam ad initium propositorum versuum redeamus, obscura quaeque ae difficilia explicaturi.

. . COMMENTARI S. v. 8a. ΜAGNA es fornacula J Haec ver-ha varie admodum a variis interpretibus explicantur. Sunt qui fornacem intelligant in qua Sejani statua conflata est : ubi &alia simulacra liquefieri possunt, vel etiam pluin

SEARCH

MENU NAVIGATION