장음표시 사용
271쪽
plures conjurationis participes ustulari. Plaacet nonnullis, fornaculam pro ira Principis aestuante a poeta usurpatam fuisse. Alii denique dicunt , de sornace loqui Iuvenalem quam Caesar construi jusserit ad noxios cre mandos & absumendos . Ego vero quibus accedam nescio: locus est obscurus, & parum venustus. Animadvertendum porro ἐπί- magna additum diminutivo fornacula . Quod imitari nolim r videtur enim reprehendisse Quinctilianus libro x. Instit. orator. cap. 3. Nam vitium, ait, quod fit per quantιtatem, ut magnum peculiolum , erunt qui soloecismum putent I quia pro nomine inteis gro positum si diminutum. Ioannes Boccatius
ab hoc vitio, seu potius loquendi figura , non abstinuit, qui Narratione 6. Diei decimae dixit: due grandissmi piatulli. Verum apud Etruscos piatiello idem fere est ac piat to , tametsi habeat sormam diminutivi: sicuti apud poetas Latinos ocellus idem est atque oculus ς quo υπο-- Κ, Vocabulo neminpe blanditiarum, Elegiae praesertim amatoriae scriptores , frequentissime utuntur. V. 83. BRUTIDI Us meus I Hic rhetor
quidam fuit, summus Tiberii adulator, qui Principis gratiam sibi conciliaverat accusare do
272쪽
do L. Syllano Asiae proconsule, quod - is Augusti nomen violavis set, Tiberii majestatem sprevisset; si credimus Cornelio Tacito libro 3. Annalium. Postea vero cum ceteris Sejani familiaribus, ejus quoque nomen delatum fuit . Caussam ipsemet suam peroravit: a delatore autem judicio victus, antequam supplicio afficeretur, sibi violentas intulit manus . , , V. 83. AD Martis
aram J Quo fortasse Brutidius confugerat, ut se tueretur loci religione . Ara Μartis Ultoris Romae celeberrima fuit.
gat in J J Brutidium comparat Ajaci Telamonio, qui quum ab Ulixe superatus fuisset in judicio Graecorum de armis Achillis,
prae dolore factus insanus, caprum, quem Agamemnonem esse putabat, cecidit flagellis , ac jugulavit, & gregem omnem pers cutus est: quum autem resipuisset, ae fceis dum facinus agnovisset quod per 4nsaniam perpetraVerat, ejus rei cogitationem serre non potuit, ac gladio sibi pectus transfixit. Sophocles videndus - Ααντι ματιγοφόρμ, &Ouidius initio libri 13. Μetamorphoseon. v. 87. SED videant servi J In delictis laesae, majestatis etiam servi ad accusandos he-R rOS
273쪽
xs8 IuvEMAL Is SATYRA X. ros admittebantur; quod constat vel ex Lege Famori , titulo Pandectarum ad Legem Iuliam Majestatis, & ex Lege 6. & 7. C dicis Iustinianei titulo eodem. V. 87. ET pavidum in jus Cervice obfricta dominum trais has J Carolus Sigonius libro 1. de Iudiciis
Romanorum cap. 18. multis veterum scriptorium testimoniis docet, consuevisse ' Quirites quem accusarent, aut a quo aliquid peterent, si recusaret, per Vim atque obtorto collo ad tribunal trahere : quod tamen haud licebat quum de matronis ageretur. Ita enim Valerius Μaximus libro a.
Μemorabilium cap. a. cuo matronale decus verecundiae munimento tutius esset, in jus vocanti matronam corpus ejus attingere non 'semiberunt, ut inviolata manias alienae tactu sola relinqueretur. Stola, ut Obiter moneam, vestis erat ad talos usque demissa , matronarum propria. V. L9 I. SUΜΜΑS δε re curules J Μajores magistratus, nempe Con
sul, Praetor, Censor, aedilis, utebantur sella curuli; quae sic dicta fuit, quod in curru poneretur ; vel a Curibus oppido Sabino
rum, unde Romam usus ejus translatus fuerit. V. 9 2. TUTOR haberi Principis JVicarius esse Imperatoris, ejus munera Ob-
274쪽
ire, ipsum tueri & custodire ab hostium vi,& eivium insidiis, non minus quam Romanum a imperium ; dum Princeps otio in. dulget, vanisque Astrologorum studiis dat
operam in secessu Caprearum. V. 93. AU-susTA Caprearum in rupe J Vocat parvam
illam insulam, & rupem aut scopulum pOtius quam insulam, auguseam ς quod videliacet ibi 'commoraretur Tiberius Imperator Augustus, & sedem ac majestatem imperii ab urbe Roma, eo quodammodo . transtulisse videretur . Sunt qui legendum ex istument, angusta. V. 94. CUM grege Chaiadaeo J Hoc est cum Astrologorum caterva , quos iis temporibus Μathematicos appellabant, & interdum Chaldaeos. Sciendum est, Babyloniam Asiae regionem late patentem, circa magnam urbem Babylonem , Arabiae
desertae finitimam , Chaldaeam quoque appellatam fuisse , praecipue i in sacris litteris . Chaldaei porro gentis & sectae nomen fuit. Nam Babylonii, quum ingentem planitiem
incolerent, ortus, Occasus, Varios positus ac trajectiones astrorum facile Observare potuerunt. Nihil mirum igitur, eos Astron
miser studia & Physicae caelestis coluisse potis simum: quibus tamen studiis ad ineptias αR α super-
275쪽
abo IuvENALIs SATYRA X. ' , superstitionem abutebantur: nam ex obse
Vatione siderum promittebant, se didiuros, quae cuique homini eventura essent ini. viata. Cicero id testatur diserte initio libri 1. de Divinatione. Chaldaei non ex artis, inquit , sed ex gentis vocabulo nominati, diuis turna observatione siderum Mentiam putantine fecisse, ut praedici posset, quia: cuique evenisturum , quo quisque fato natus esset. i Pr pterea qui divinationem, & alias .artes Babyloniorum profiterentur, Chaldaei & ipsi vocari coeperunt , ab instituto nimirum &disciplina. Horatius libro I. . Carminum Ο-de a o. Babylonios numeros commemorat:
Tu ne quaesieras scire nefas ) quem mihi, quem sibi Finem Dii dederant, Leuconoe, nec Babin Ionios Tentaris numeros. Tiberius vero Caesar Thrasyllum quemdam Chaldaeum apud se habebat, eum de Vita sua consulebat, ejusque monitis diligenter obtemperabat, teste Suetonio Tranquilloc Gregem dixerunt veterest turbam seu cateruam hominum eidem arti vacantium , qui ducem quemdam seu magistrum sibi praesecissent, cui auscultarent,& a quo regerentur. Ita Grex comicorum aispud Plautum: quem hodie dicimus, Compagnia di commedianti. V. 94. VIS certe
276쪽
pila J Tela , sive hastae quibus pedites a
mabantur in exercitu Romano, pila proprio nomine appellata fuerunt. Iccirco Lucanus initio Pharsaliae suae bellum civile sionifica
re Volens, dixit: pares aquilas, m pila m nantia pilis. Inde primipilus Vocabatur centurio ille qui inter centuriones majore dignitate erat, primamque centuriam ducebat. A pilo videtur derivatum cognomen C. Pomtii praesidis Romani, seu procuratoris Tiberii Caesaris , in Syria Palaestina , qui
CHRIATU Μ servatorem nostrum cruci addixit: Pilatus enim vocatus fuit. v. 9 6. ΕΤ qui nolunt occidere quemquam ,
Puse υolunt J Velle occidere, crudelitatem arguit, & vitio vertitur: posse occidere, indicat potestatem , & honori ducitur. Eodem pacto laudabile est notitiam scelerum& flagitiorum habere: quamquam ea suscipere & committere, odiosum ac turpe merito habetur. Sic tametsi in formosos multae cadant suspiciones , multa urbana dicta jactentur, serma nihilominus laudatur, &in optabilibus numeratur . Itaque Ovidius
libro r. Artis Amat. V. 623. . .
Delectant etiam castas praeconia formae IVirginibus curae grataque forma sua es .
277쪽
Si quis autem propositam habens ac facilem peccandi materiam , nihilominus a peccando abstineat, summus prosecto & admirabilis vir est: puta si potentiam cum innocentia , sagacitatem cum animi candore, formam atque aetatis florem cum pudicitia conis jungat . Hujusmodi hominem divinae litterae beatum vocant: Beatus vir qui potuit facere mala, oe non fecit, transgredi, nes transgressus. Quis in Moy laudabimus eum z fecit enim mirabilia in ista sua. V. IOO. FIDENARU Μ J Fidenae parvum oppidum Latii fuerunt. V. Io O. GAinnio RuΜQUE J Gabii , aliud Latinum oppidulum XII passuum millibus distans ab v be Roma. v. Ioo. ESSE potesas J P tinatem pro Praetore usurpavit; quod scili. eet in illis oppidis, decernendi, & in scelestos animadvertendi summa potestas apud praetorem esset. ΗΟdie praetorem Vocamus podesa. v. Io I. DE meusura jus dicere IProprie ac docte loquitur poeta nosteri nam jurisdictio ad praetores pertinebat. Illi nempe initio magistratus sui edictum proponebant quibus de rebus cognituri essent, aejudices daturi. Eorum enim cura & munus fuit judices litigantibus dare. Verum haec jurem
278쪽
A I. A. UULPIO EXPLICATA. 26sjureconsultis relinquamus. V. IOI. V Ains A minora Frangere J Hoc irridet etiam Persius Sat. I. in quodam, cui magnificum valde atque insigne videbatur, id te facere potuisse. Persi verba sunt:
Seque aliquem credens, Italo quod honore supinus Fregerit heminas Aret ι aedilis iniquas. Italo honore, inquit, non Romano. Italus honor nimirum erat minor ille magistratus quem extra urbem Romam in aliis Italiae oppidis gerebant . V. Ioa. PANNOS Us J Pannis obsitus, trita veste indutus. Notat sordes ac paupertatem hominis , a squallore vestis. Pannos interdum Latini vocant quos vernaculo sermone nos appellamus centa , Rracta. V. Ioa. VACUIs aedilis Ulubris I
Ulubrae castellum fuit Latii veteris, infrequens omnino, ac prope desertum; fortasse ob aeris vitium . aediles dicti sunt a curandis sedibus sacris, aliisque basilicis, publicisque aedificiis. Ea enim sarta tecta praeis stare debebant . Ad illos quoque pertinuit cura viarum oppidi, munditiae publicae, rerum venalium, ludorum & spectaculorum . Romae fuerunt aediles curules, inter praecipuoS magistratus . Hi aedilitium edictum proponebant , quemadmodum praetor prae-
279쪽
tignationes videlicet , quas Itali vocamus palabi, sol . v. t o s. UNDE altior esset Casus , impulsae praeceps immane ruinae I Ad hunc fortasse locum poetae Aquinatis respexit Claudianus quum celeberrimum illud pronuntiavit de impiorum atque injustorum prosperitate , libro I. in Rufinum
V. 2 O. - - - Jam non ad culmina rerum
I usos crevisse queraro tolluntur in altum in lapsu graviore ruant - ---V. Io 8. QUID Crassos , quid Pompedios emenis P J Μ. Licinius Crassus, locupletissimus ille Romanorum , qui cum PompejoΜagno, & Julio Caesare Triumvir fuit, in.
Parthos expeditione suscepta , quum male pugnavisset, ac locorum ignarus esset, a Surena eorum duce insidiis circumVentus, proditus , ac trucidatus est. Filius quoque ejus, sortissimus adolescens, in proelio cecidit . Pompeji Μagni vices , notissimae sunt omnibus qui Romanam historiam vel primoribus labiis degustaverunt. Hic vir eximius, quum partes reipublicae tueretur, in campis Pharsalicis a Caesare victus, confugit ad Ptolemaeum AEgypti regem, de quo
280쪽
a I. A. VULPIO ET PLICATA. 263.
fuerat optime meritus r verum ab ingrato rege, qui nondum puerilem aetatem excesserat, occidi jussus est in navicula, prius quam pedem in litore poneret: ejusque caput ad Caesarem delatum . Cn. etiam &Sex. Pompeji , ipsius liberi , malum vitae exitum sortiti sunt. v. io 8. Eae illum
Ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites JPlerique hoc accipiunt de C. Iulio Caesare, Dictatore perpetuo, qui quum rerum potiretur , & Romanam libertatem sustulisset,a Μ. & D. Brutis , C. Cassio , & aliis conjuratis , in curia viginti tribus vulneribus confossus interiit. Nec desunt qui Syllam , aut Cinnam, Vel Augustum denique significari putent. Μarcus enim Cicero somnium vidit , in quo Iuppiter Octaviano adolescenti flagellum tradebat , signum Videlicet summae in republica potestatis, qua ipsi liceret quicquid libuisset . Ceterum apud Romanos lex Porcia , & aliae leges
nonnullae vetabant ne magistratus civem ullum Romanum flagris aut virgis caederent : quod supplicium ignominiosum fuit. Propterea, sive Iulium Caesarem , sive Octavianum Augustum, sive Syllam, seu Cinnam intelligere malis , res eodem recidit. Nam