장음표시 사용
291쪽
& sub calcem Epistolae t. libri a.
Cum scriptore meo cana porrectus aperta Deserar in vicum vendentem tus odores, Et piper, quicquid chartis amicitur iueptis. Hic vero Elegia illa pulcherrima ad Μanlium V. 33-Nam quod scriptorum non magna es copia apud me, imo fit, quod Romae vivimus e illa domus , Illa mibi sedes, illic mea carpitur aetas emc una ex multis capsula me sequitur . V. I 2 o. INGENIO manus es, cervix
caesa J Hujus rei, praeter ceteros , T. Livius testis est libro Histor. ab U. C. CXX. ex quo libro cum plurimis aliis egregii o. peris injuria temporum deperdito, fragmentum quoddam servavit nobis Μ. Seneca Sualoria 6. Narrat igitur auctor celeberri mus , Ciceroni relato jam in proscriptos,& fugam capessenti , quum promineret ex lectica, i& immotam cervicem praeberet, a satellitibus Antonii caput fuisse praecisum. Quod stolidae crudelitati militum satis non fuit: manus etiam quoque praeciderunt, CX-
probrantes ipsis aliquid scripsisse in Antonium. Qui caput praeclari viri ad se per-
292쪽
latum , inter duas manus in rostris poni jussit. Homines Vero praetereuntes , lacrimas cohibere non poterant, neque trucidata ejus membra intueri, quem toties ex eo ipso loco verba facientem , cum admiratione eloquentiae audiverant. v. I 2 . NEC umquam Sanguine causidici maduerunt rose
pusili J Rostra dicebatur locus quidam in
sero , non procul a comitio . Eum locum ita dixerunt, quod L. Furio Camillo, C. Μenio Cos . naves Antiatium, qui adversus Romanos male pugnaverant, partim incensiae fuerint, partim in navalia Romae subductae: rostrisque earum, suggestum in foro exstructum adornari placuerit: ut refert Livius lib. 8. In Rostris ferebantur leges, agebantur caussae , habebantur conciones . Fuerunt & nova Rostra ad Palatii radices. Rostra vero navium, a quibus nomen ejus loci ductum est, fuerunt pars navis in proinra primore, magis exporrecta , & acuta in modum cunei. A rostris. avium , Vel aprorum , quorum valde similis fieri solebat,
eam appellaVerunt . Inde naVes rostratae,& coronae rostratae, quibus donabantur imperatores qui navali proelio vicissent. Poraro quum secundo vento & remorum im-
293쪽
s 8 IuvENALIs SATYRA X. pulsu naves citissime agerentur, magno impetu rostra illarum in hostium naves imis pingebant, adeo ut iis haererent, easque dis-jicerent . Quamobrem Tibullus libro a. Praeda vago jussi geminare pericula ponto , Bellica quum dubiis rostra dedit ratibus.
v. IZq. RIDENDA poemata malo J Opinio increbuit, Ciceronem fuisse malum poetam : quod tamen haud omnino verum est. Illius enim versus adhuc leguntur non inelegantes , ad Ennii lucernam elucubrati. Nam tempore Ciceronis nullum Ennio praestantiorem poetam habebant quem imitarentur . Sed quoniam oratoria facultate reliquos omnes Cicero praetergressus suit, hac de caussa , poetae personam minus feliciter sustinuisse videtur . Narrat Plutarchus in Vita Ciceronis , eum a puero poesin amare & colere coepisse. Quum vero adolevisset, non solum oratorem excellentem , sed etiam omnium Romanorum optimum P tam fuisse visum . Iis tamen quae postea consecuta sunt temporibus quum plures mnino ad condendum carmen idonei exstitissent , Ciceroniana poesis paullatim refrixit , atque in pretio esse desiit. Ceterum Tullius , C. Iulio Caesare principatum o
294쪽
tinente, jam sexaginta natus annos, faculistate poetica ludens utebatur: dicitur enim proposito argumento, Versus una nocte fudisse quingentos; ut appareat, ipsum ceteris palmam in eo genere praeripere potuisse, si se totum ad Μusas conferre voluisset. V. I 23. DIVINA Philippica J ob alteram praecipue Philippicam Μ. Antonius Triumvir Ciceronem odio acerbissimo &internecino prosequi coepit : nam Oratione illa Μ. Tullius Antonio plagas insanabiles,& sempiternam ignominiam inflixit. Antonianae debuerunt inscribi orationes illae Ciceronis, quod in Antonium compositae fuerint : sed auctor maluit eas Philippicas nominare , quod iis conscribendis exemplum
Demosthenis sibi proposuerit, cujus exstant Orationes Philippicae praecla rissimae adversus Philippum Μacedoniae regem, qui florente Demosthene, libertati Graeciae struebat insidias. V. I 26. SAEVUs illum Exitus eripuit quem mirabantur Athenae J Demosthenes Venenum ebibit , quod in cavo anulo' secum gerebat, ut resert Eratosthenes apud Plinium libro 3 o. Νat. Hist. cap. I. ne
in Antipatri potestatem veniret, qui ad eum perducendum miserat quemdam Archiam S cum
295쪽
28M IuvENALIs SATYRA x. eum satellitibus. Decessit autem annos natus LX. V. I 27. QUEΜ mirabantur Athenae Torrentem J Nimirum vehementi &concitato utentem genere dicendi, quod simile esset hiberno flumini seu torrenti . Eloquentia saepenumero flumini comparatur. . Propterea Cicero dixit alicubi: Flumen orationis aureum fundens Aristoteles. V. I 28. ΡLENI moderantem frena theatri IVeteres Oratores multum poterant apud p pulum , eumque facillime impellebant quo voluissent, & impulsum reVocabant, non secus ac equi freno circumflectuntur. - V. II O. ARDENTIS massae fuligine lippus J Cui saepius lacrimantur oculi , nullam ob caussam fletus, a Latinis lippus Vocatur. Fabris porro serrariis hoc incommodum sere accidit, ortum scilicet ex ignis violentia, & fumi acrimonia. V. I 32. LUT EO
Vulcano J Ignis color , flavus & croceus est; l
quem colorem veteres luteum etiam di
Bellorum exuviae, truncis ora tropaeis Lorica , oe fracta de cassis buccula pendens , Et curtum temone jugum, victaeque triremis I 33 tu
296쪽
A I. A. VULPIO Ex PLICATA. 28 I
lusere; m summo trisis captivus in arcu, Humanis majora bonis creduntur e ad hoc se Romanus , Grajusque , ac Barbarus induperator Erexite caussas discriminis , atque laboris Inde habuit. Tanto major famaestis est, quam I 4OVinulas . Quis enim virtutem ample Iitur ipsam , Praemia s tollas ρ- Patriam tamen obruit olim Gloria paucorum, laudis titulique cupido Haesuri saxis cinerum cinoribus d ad quae Discutienda valent seritis mala robora scos o I 3
suandoquide data sunt ipsis quoque fata sepulcris .
Expende Hannibalem e quot libras in duce summo Invenies 8 bis es quem non capit Africa Mauro Percussa Oceano, Niloque admota tepenti. Rursus ad AEthiopum populos , aliosque elephantos Addituν imperiis Hispania a Pyrenaeum I 3 ITransiit. opposuit Lurtura alpemque , nivemque 'Diducit scopulos, oe montem rumpit aceto . Iam ιenet Italiam e tamen ultra pergere tendit.
A tum , inquit, nihil es, nis Poeno milite portas
Frangimus, o media vexillum pono Suburra . I 3 6 O qualis facies, quali digna tabella , Unum Gaetula ducem portaret bellua luscum s itus er o quis es 8 3 gloria i υincitur idem pe, in exsiliet, praeceps fugit, atque Uι magnuSMFrandusque cliens s edet ad praetoria Regis , I 6 I
297쪽
a8a Iu TE MALIs S ATTRA X. Finem animae quae res humanas miscuit olim,
Non gladii, non saxa dabunt, nec tela, sed ille Cannarum vindex , m tanti sanguinis ultor I 6sAnulus. I, demens , saevas curre per Alpes , Ut pueris placeas , θ' declamatio fas .
PARA PHRASIS. Hactenus poeta noster locutus est de gloria quam homines dicendo, & caussis orandis consequuntur: ea vero quam sit inanis,& haud raro perniciosa , exemplis illustribus Ciceronis ac Demosthenis, excellentium Oratorum , planum fecit. Nunc transit ad gloriam bellicam, ut ejus quoque inanitatem , & damna quae ex ipsa oriri solent, exemplis Hannibalis , Alexandri Μagni ,
summorum ducum , & aliorum etiam ostendat. Est autem allatorum versuum senten
tia fere hujusmodi t se Spolia bellica ex is hostium corporibus detracta; lorica ino serta & accommodata paxillis & ramisse detruncatis , quos tropaea vocamus; buc- eula , nempe buccae seu malae tegumeninis tum , adhaerens cassidi seu galeae frame ; jugum currus minutum , videlicet sine
298쪽
,, temone ; navis hostilis classico bello deis Victae Ornamentum , quod Vocant aptu-- stre ; denique simulacrum captivi homi- ,, niS , maerore confecti , in arcus trium-- phalis fastigio collocatum ; haec omnia se existimari s olent divina potius bona quam is humana . Quicumque enim apud Roma- D nos , Graecos , & Barbaros exercitibus D praefuerunt, quum haec laborum & pe- ,, riculorum praemia spectarent, animos eis rexerunt , duraque omnia & aspera li- ,, bentissime perpessi sunt. tanto majore ce-- lebritatis & famae desiderio, quam Virtu-- tis ipsius homines flagrare videas. Quo-
tus enim quisque nudam Virtutem am-
plectitur, nullo proposito praemio λ Nihi-
lominus paucorum civium gloria tanto,, conatu eXpetita , & studium vehemensis laudis popularis , ac titulorum qui in- is scribuntur marmoreis monumentis, ubiis servantur cineres virorum illustrium ; caussa fuit cur patria ipsorum a culmine se felicitatis deturbata. , rueret in praecepSis ac deleretur. quae tamen sepulcra & mo- ,, numenta, temporiS processu rumpuntur, ,, ea scindente & comminuente caprifico,
299쪽
IIIII IIIII III IIIIIII IIIIIIIII IIIIIII I III
doquidem non solum homines mori conis tingit , sed etiam sepulcra ipsa morti obnoxia sunt . Expende quod superest ex
Hannibalis combusto cadavere : quot librarum censes suturas tanti imperatoris reliquias λ Hic scilicet fuit adeo magno animo & immoderato, quem Africa sua capere non posset , quamVis ea. tam late pateat , ut ad Occidentem alluatur &feriatur ab Oceano Μauritano; ad Orientem vero aegyptum attingat , calidam regionem , quam Nilus mediam dispescit. Quum igitur contentus non esset imperi Ethiopum Libycorum, apud quos elephanti nascuntur, quemadmodum apud Indos; ei a senatu populoque Carthaginiensi decreta est Hispania cum exercitu invadenda. Qua perdomita, & Pyrenaeo jugo superato, in Galliam transivit . deinceps Italiam spectare coepit .
Huic Hannibalis consilio Alpium juga
praecelsa, & perpetuis nivibus obsessa , natura oppotuerat . Ipse tamen itineris dissicultate ab incoepto non deterritus , rationem invenit qua rupes disjicerentur,& montem ignis vi atque aceto adhibito perrupit. Iam Italia potitus est: nec
300쪽
is tamen animus inquies consistere adhuc se potest. Nihil, ait, ad hanc diem egisseis mihi videor, nisi milites nostri Carthari ginienses in portas ipsas urbis Romae imis petum faciunt, easque frangunt: & nisi is vexillum Punicum statuo tandem ac de-- figo media Suburra, frequentissima Ro-o mae regione. Μirum est quomodo tam is ingens animus lateret in corpore tam deis formi. Ridiculum sane spectaculum, &,, dignum quod a pictore aliquo , ludibrii
is caussa , in tabella exprimeretur ; dux,, nempe altero captus oculo insidens eleis phanto belluae Gaetulae. Verum, quiS tanq,, dem exitus Hannibali fuit . O inanemo gloriami Idem videlicet ab Scipione A-- fricano superatur; & a civibus suis, quod ,, rem male gesserit, in exsilium praecepsis actus, . ad Antiochum regem Syriae conis fugit, deinde ad Prusiam Bithyniae reis D gem, atque ibi cum ceteris aulicis ad re-- giae domus fores consistit, cliens profecto se insignis, & omnibus admirabilis, horamis is que exspectat qua maximo commodo suo is tyrannus ille expergiscatur, & ipsum tan-- dem admitti jubeat . Postremo , vitaeis Hannibalis, quae tamdiu res humanas miri