Joannis Antonii Vulpii liber de satyrae Latinae natura & ratione, ejusque scriptoribus qui supersunt, Horatio, Persio, Juvenale : ubi eorum virtutes & vitia aequa lance perpenduntur ; tempora Juvenalis, contra veterum & recentiorum errores, accurate

발행: 1744년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 시학

71쪽

paratum docere: deinceps Tragoediae interserentes vel subjicientes ; ut severitatem Carin minis tragici, rerumque atrocitatem satyricis salibus lenirent aliquantum ac tempera rent: quod sane spectatores tristi spectaculo perculsos ad hilaritatem traducebat. Audiamus Horatium: Carmine qui tragico vilem certavit ob hircum , Mox etram agrestes Sat ros nudavit I per Incoluma gravitate, jocum tentavit, eo quod Illecebris erat, grata novitate monandus

Spectator - - - -

Tandem quum jocorum satietas hominum graviorum animos cepisset , decreVerunt , orchestram ab omni lascivia & scurrili dicacitate purgandam esse: propterea Satyricum prorsus a contubernio Tragoedia fuit ablegatum. Atque ita Tragoedia pristinam suam dignitatem recepit: quod ex verbis Aristotelis discere possumuS cap. q.

postquam etiam Satyricum δρῶμα sejunctum a Tragoedia per se rursus doceri coepit ;caveri diligenter oportuit, ne jocorum obscoenitate & petulantia offenderentur honestiorum aures . Id Horatius testatur in

72쪽

LATINA . Casu T V. 37Silias deducti caveant, me judice , Fauni , velut innati triviis, ac paene forenses, Aut nim/um teneris juvenentur versibus umquam , Aut immunda crepent, ignominiosaque dicta . . .enduntur enim quibus es equus, oe pater , rese

e s quid fricti ciceris probet oinucis

emtors

AEquis accipiunt animis, donantve corona. Quod spectat ad magnitudinem Satyricae fabulae, ea minor erat quam Tragoediae :pauciora enim epi dia comprehendebat, neque περιπέτει- seu fortunae commutationem , Vel α αγνωρμισιών si e agnitionem habebat rnec mirum ; quum es et πάρεργον, ac tamquam additamentum Τragoediae. Ut enim pictorum παρεργα minora sunt quam εργα ἔita Satyrica poesis brevior & simplicior esse debuit quam Tragoedia. Dictio Dramatis hujus grandior' fuit comica dictione ; humilior tamen tragica; teste Μario Victorino libro a. de Μetris . Atque id etiam praecepit Horatius in Epistola ad Pilones:

Non ego inornata oe dominantia nomina selum , Herbaque , Pisones, SatFrorum seriptor amabo . Nec

73쪽

. Nec sic enitar tragico disserre colori, Ut nihil intest, Davusne loquatur, ρο audax

Dibias, emuncto lucrata Simone talentum,

An cusos famulusque dei Silenus alumni. Quae quum ita sint , Satyrica nihilominus propius ad Comoediam , quam ad Tragoediam accedebat. Satyri porro tetrametris Versibus plurimum utebantur, quod saltationi versus . illi apprime convenirent: nam hujusmodi poema fuit ὀρχπικῶν προν, saltatorium. Neque tamen metrum jambicum trimetrum aspernabantur: quod nihilominus pudentius esset quam comicum: plures enim pedes trisyllabos loco dis yllaborum in uno versu admittebat , quam tragicum; paucioreS, quam commicum . Chorus constabat metro proceleuusmatico dimetro catalectico: quod εἰσόλον vocabant . Hujus metri exemplum affert

Μarius Victorinus libro a. de Μetris , Agite juvenes. Satyricae poeseos saltatio σικιννις dicebatur ; a Sicinno quodam homine barbaro , vel, ut alii tradunt, Cretensi, primum inventa . Plutarchus & Athenaeus narrant , Satyricam saltationem affectu caruisse. Cainsaubonus tamen existimat , eos errare: quodici

74쪽

LATINA . CAPUT V. Ist ilicet illa saltatio contineret φοριε--α , fguras conc/tatas, multaeque φορὰς, nempe motionis. φορον Vero esse παΘους πιος ἐριπα/ΦΗ , indicem c usdam assectionis , laetitiae puta , vel audaciae, agnoscit ipse Plutarchus. De apparatu Satyrici Dramatis haec breviter dicimus. Sileni prodibant in scenam tunica villosa induti, & amiculo ex variis floribus conserto. Satyri gerebant pelles hircinas , humero circumjectas: erant autem impexo capillo atque horrido . Ut autem pedes exsuccos & graciles capripedum Satyrorum & AEgipanum imitari possent, sumebant gratias, quas etiam πανικῶ Vocabant.

Fuerunt gratiae perticae ligneae : unde grat- Iatores dicti. Festus Pompejus de Verborum Significatione , Gratiatores, inquit, appellantur pantomimi; qui, ut in saltatione imitarentur AEgipanas , afectis perticis furculas habentibus , atque in his supersantes , ob semita.

tionem crurum evus generis, gradiebantur I utique propter di ultatem con endi. Artemidorus hasce gratias Vocat κωλοβαθρα : unde grallatores , colobathrarii . Scenae Satyricae ornabantur arboribus, speluncis, montibus , reliquisque rebus agrestibus, quae operiS tΟ- piarii speciem quamdam referrent. De quibuS

75쪽

bus considendus praecipue Vitruvius Archis tecturae lib. 3. cap. 8. Diximus de Satyrica Graecorum poesi: tria verba subjungamus etiam de Sillis. Fuerunt Silli maledicum poema ; quo sane γνωρ σμαΠcum Satyrico Dramate non parum conVeniebant . Nomen σίR- factum eX Σιληνοὶ rnam Sileni, ut & Satyri, dicaces atque maledici . Differebat nihilominus hoc poematis genus a Satyrico , propterea quod . δρῆμα

non esset, Verum extra scenam recitaretur.

Quamquam vero hujus carminis origo, ut& aliorum plurium, tribuitur Homero, Xenophanes tamen Colophonius, Anaximandri physici aequalis, in hoc genere excelluit :quod, praeter ceteros, tradit Eustathius ad librum Iliados alterum. Eo poemate reprehendebat Xenophanes in primis Homerum& Hesiodum, quod stulta plurima & ἀπέθα/α de diis immortalibus conscripsissent. Μultis vero post Xenophanem saeculis exortus est Timon Phliasius, qui Sillis valde mordacibus omnes paene philosophorum familias perstringeret. Utebatur autem Versu heXame

tro , & interdum elegiaco . Quamvis 3ejambico Silli conscripti fuerint ab aliis rquod metrum frequentaverunt ἰαμβογραφοι celeberin

76쪽

leberrimi Archilochus & Hipponax, dum

inimicos uterque suos ulcisci studet. Ammianus Μarcellinus libro a a. Historiarum tradit, Didymum cognomine Chalcenterum sex libris peccata quaedam Μ. Tullii insectatum fuisse: videri autem sumsisse exemplum a Sillorum scriptoribus. CAPUT VI. SatFra media Romanorum, seu Varroniana, quae fuerat. Satura , vetus vocabulum , quid s-gniscet. Hictoriae per saturam. Varronis plaraeque Sabrae cur Menippeae dictae . Earum

inscriptiones erussitae. L. Senecae ἁπακολα να

σις. Hujus nominis ratio a Daniele Helis io explicata adversus virorum doctorum sententiam . Petronis, Martiani Capellae , Boethii libelli quidam, Varronianae SatFrae nou dissimiles.

in AE suerit apud Romanos vetus illa. Satyra, sine ulla meditatione fusa :quae nova item seu Luciliana , quam Horatius postea usurpavit, in superioribus explicatum est . Nunc scire oportet , praeter haec duo Satyrae genera, fuisse medium quoddam

77쪽

64 Lia ER DE S A1τ Y R A stionum . In illis , ait , veteribus nostris , quae , Menippum imitast, non rnterpretati,dam hilaritate conspersmus , multa admixta

ex intima philosophia , multa dialectice dicta . Cicero autem ibidem sic Varronem alloinquitur : Ipse varium ρο elegans omni fere numero poema ferisi ' philosophiamque multis locis inchoasi, ad impellendum satis, ad δε-cendum parum. Eadem prope ratione scripsit Varro libros Logistoricos sive Dialogos, in quibus locos graves e philosophia tractabat, summorumque hominum exemplis ubique illustrabat: quorum etiam nomina singulorum

singulis libris imposuit. Similes quoque fuerunt tractandi ratione libri duo Peripli Phialosophiae, tum libri duo Promethei, ab eodem Varrone conscripti. Nam ad utrosque solutam & ligatam orationem , Varia item genera metrorum adhibuit , quemadmodum in Satyris . Ex ipsa porro Satyrarum inscriptione uberem doctrinam atque eruditi nem scriptoris conjicere adhuc possumus . Erat enim quae inscriberetur : Δli a Mnς oi γέρον πιες , Bis pueri senes. Alia r Γνωθι σεμων ,

Nosce te ipsum . Alia : Nescis quid vesperserus vehat. Alia: αυρέσεων, De sectis. Alia: Περι Gyωμώων, De cibis seu de es in

lentis

78쪽

LATINA . CapuT VI. 6 sientis. Alia : Pseudolus Apollo , θεῶν - πανπσεως, de occursu deorum . quae pauca de

plurimis attulisse satis fuerit. Ad exemplar Satyrarum Varronis probabile admodum est, L. Senecam Philosophum scripsisse Ludum illum suum de morte Claudii Caesaris, quem faceto vocabulo απογΘλσακον ,σιν dixit: cujus nominis rationem, ante Danielem Heinsium , qui eum libellum peculiari differtatione explicavit, minus intellexerunt viri docti . Ea vox originem i

Significat enim vafer ille Hispanus, Claudium , principem insigni stupore ac stoliditate , ut ex historiis notum, postquam evivis excessisset , non deorum numero adinscriptum , quod Iulio & Augusto contigerat , sed in cucurbitas relatum: fatui enim atque insulsi cucurbitis comparari solent. Relationem in deos ἀποθέωσιν dicebant i ad hanc propterea formam ridiculum vocabulum Seneca finxit ἀποMλοκυν σιν , quasi rein lationem in cucurbitas. Neque dissimile est Varronianae Satyrae T. Petronii Arbitri Satyricon , quod lacerum omnino & decurtatum ad nostram aetatem pervenit. In eo, Neronis & aulico-E rum

79쪽

rum ejus flagitia liberiore stilo & nequitiarum pleno, sed fictis nominibus, descri-huntur . Sunt etiam alia scripta quae Sat rae vocari possint, quamquam innoxia, Scgravis argumenti. Hujusmodi est opus Μartiani Capellae de Artibus Liberalibus: item libri quinque aureoli de Consolatione Philosophiae, prosa & carmine conscripti a Se verino Boethio, insigni doctrina & sanctitate Viro. Quod certe opus non est ad ridendum comparatum ; sed ut ea varietate

ac stili jucunditate facilius dolori medeatur . CAPUT V ΙΙ. In Iuvenalis, Latinae SatFrae Lucilianae scriptoris, praenomen , nomen , cognomen accurate inriquisitum. Praenominum ratio apud Romanos.

Iunia gens Romae duplex. Iuvenalis, liberti locupletis vel flius, vel alumnus. Juvenalis juvenilis idem fere rini cant. Aquiniaum , seu Aquinum , Iuvenalis patria. Hic poeta in adolescentia declamationibus multam operam dedit. Declamatores duo caussarum genera tractabant, Suasorias Controversas ἀDIxiΜus de nomine, Origine, proincessu, natura, constitutione, differentia

80쪽

tia Romanae Satyrae, quae dicenda esse judicavimus : nonnulla etiam addidimus de Satyrico Graecorum Dramate: praeterea de Sillis , carmine maledico & mordaci: quae duo Satyrae Latinorum aliqua saltem ex parte respondent. Nunc accedendum est no. his ad interpretationem Iuvenalis ; eorum scilicet alterum quae quarto quoque anno scholastico nobis mandantur ab amplissimis Senatoribus Gymnasio Patavino Praesectis , Antequam igitur aggredior ad explicandam Satyram decimam poetae hujus , praeclaram sane , & lectoribus meis utilissimam futuram ; ne illotis manibus, quod ajunt, id faciam, pauca quaedam in medium afferam ad ipsum Iuvenalem pertinentia, αἰτὶ ' φλεγομένων; ut fieri amat ab omnibus qui veterem aliquem scriptorem exponendum suscipiunt. Dicam igitur, quis fuerit Iuvenalis, quo tempore claruerit, Satyras suas compori fuerit, recitaverit, ediderit. Hominum deinde eruditorum errorem aperiam , qui falso putaverunt scriptumque reliquerunt , eum Domitiani jussu ab urbe Roma in extremam AEgyptum , per caussam honoris, ablegatum, quod Paridem pantomimum, ipsi Domitiano unice carum, stili acerbitate consedisset. De E a chara

SEARCH

MENU NAVIGATION