장음표시 사용
61쪽
Ex historia quam de origine ac processu Romanae Satyrae attulimus , clarius au tem ex ejus definitione , quaenam proprie sit ipsius materia, quae item serma , satis apparere existimo. Porro ea quae forma inter se plurimum conveniunt, quemadmodum similia sunt, ita & dicuntur. Hujus modi fuerunt Satyri Graecorum , Comoedia vetus, Romana Satyra. Quorum poematum aliud ex alio vel ortum est, Vel incremenintum accepit . Tolle fabulam & actionem ex antiqua Comoedia , quae res magnitudinem ipsi conciliant, ejusque naturam constituunt, cum Horatii Satyra plane conVeniet . Eodem enim instrumento haec Satyra imitatur, puta sermone & metro r reo liqua enim ad scenae apparatum solum per. tinebant . Imitatur etiam plane eosdem: de
teriores videlicet. Nonnumquam etiam eo dem modo: agendo nimirum, seu δραμαο- κως, ut superius ostendimus. Praeterea mo
res , & sententias, & dictionem quasi eamdem & affectus habet: quae omnia pertinent ad sormam. A qua forma Persius & Iuvenalis haud raro discedunt: Lucianus autem in Dialogis & aliis libellis , Iulianus Impera. tor in Μisopogone, seu Barbae osore, tum in
62쪽
Caesaribus, L. Seneca in Apocolocyntosi propius & felicius ad eam accedunt. Salsi enim
sunt omnes, ac festive mordaces: neque stiato consediunt, sed leviter pungunt: quam praecipuam esse laudem Aristophanis & Horatii, facile animadverti potest. Neque hoc loco dissimulaverim, ejus etiam formae originem ultimam Homerum esse, poetarum parentem ac principem. Urbanitas enim & dicacitas in Homeri camminibus passim occurrit . inium Diomedes c ut hoc potissimum exemplo utar ingens Veneri vulnus inflixisset, Μinerva cavillata in eam lepidissime jocatur; siquidem ait, Graecae mulieris fibula , inter demuleendum , id factum . Iocus porro venustior accidit quoniam Venus Trojanis favebat , Graecosque omnes impense oderat . Iccirco recte
Aristoteles existimavit, in Homeri mente prope divina scriptorum omnium Edelituisse: quos paullatim posteri expresserunt , quum ex illo semina sumsiΩsent . Ridiculi forma & idea i non solum
in vetere Comoedia & Satyris, verum etiam in omni genere auctorum sparse & disseminata erat. Quamobrem saepius in Pla-wne, accuraxo Veteris Comoediae lectore , se
63쪽
se prodit. Deus ille philosophorum venusta jocandi & suaviter distringendi facultate mirifice excellit, quam ex Aristophanis Draismatis, tum e Sophronis Dialogis, quos asi sidua lectione sibi familiarissimos reddiderat, praecipue hausisse existimatur. Quam urbana sunt quae torquet in leves atque ineptas Sophistarum delicias, , ceteras u hujusmodi nugas i Perierunt porro Dialogi veterum Socraticorum, qui plane in hoc genere palmam tulerant . aeschinem Socratiis cum in primis Critici laudant. Verum prae omnibus mordaces fuere Cynici philosophi: quod manifestum est ex jocis Diogenis , de quibus tam multa Veteres. Μenippus quoque , canis & ipse appellatus, qui sectam Diogenis professus est, Satyricis scriptis inclaruit : quae omnia, praeter pauca fragmenta, interciderunt. Apud Latinos Μ. Terentius Varro Μenippi dicacitatem expresserat, lubellis compositis quos Satyras Μenippeas nominavit. Verum de Terentio Varrone , ejusque Satyra, media inter veterem & n Vam , copiosius postea sum dicturus. Ex Μenippi sontibus etiam Horatium hausisse non pauca, putat Daniel Heinsius. Quoniam vero in superioribus non semel Saty
64쪽
LATINA . CAPUT V. 49Hei Graecorum Dramatis mentio a nobis facta est, deinceps naturam ejus & constitutionem breViter exponemuS.CAPUT V. Sat=ricum Drama Graecorum, Iudens Tragoedia . Certamana Tragicorum poetarum. N men unde acceperat Sat rica fabula . αν-
rerum oe Silenorum disserentia . Hi riones nonnulli, Sabri appellati. SatFrici Dramaris definitio a Casaubono propinta. Elius poematrs origo , processus. Perso . Semmo lascimus m procax, qui au Iores in psriculum adduceret. Tragoedia cum Sat rises aliquando conjuncta. Magnitudo Graecae Sabrae, dictio. , metrum, saltatio, apparatus. Silli , maledicum poema, quo disserrent antFris. Timon Phliasus, Demetrius Chal- . centerus, alii Sillorum scriptores. Archil obus, Hipponax, ἰαμβογραφοι. SATYRICU Μ igitur δρῆμα Graecorum, erat illis temporibus accessio quaedam Tragoediae, ac tamquam παρεργον, eXhilaranis dis animis tam tristi spectaculo amictis prudenter adhibitum . . Ludentem Tragoediam D VO-
65쪽
vocare pons . Tragici poetae fabulis a se
conscriptis de palma certabant: non autem singulis , verum ternis aut quaternis ; in quibus haec Satyra postremum locum obtinebat . Si ternis inter se dimicarent, Vocabant Γιλογίαν : si quaternis , τεταλογίαν . Ηujusmodi porro certamina Thespide, qui Tragoediae fuit inventor, jam vita functo celebrari coeperunt. id testatur Plutarchus in Solone. Satyrica poesis hoc nomen accepita Satyris: quos deos induxit loquentes: erant enim maxime idonei ad homines docendos pariter atque delectandos: quae duci praecipua sunt munera poetarum & poematum . Sciendum est, veteres tribuita agrestibus hisce diis occultam quamdam sapientiam, Silenis praeter ceteroS. Haec apta eis rat ad docendum & instituendum: figura vero turpis ac ridicula, morum lascivia &dicacitas, risui movendo comparata fuerunt. Satyros & Silenos Bacchi comites credebant . Hoc autem differunt Satyri & Silent; quod Satyri quum senescerent, priore nomine abjecto, Sileni inciperent appellari Sunt qui tradant, Silenos, utpote majores natu, Bacchi educatores & paedagogos fuisse; Satyros, collusores . Quamobrem Virgilius
66쪽
LATINA . C A p υ τ VI frgilius Ecloga 6. Silenum inducit canentem de natura uniVersi, rerumque principiis, &antiquissimis historiis sive fabulis. Ut autem a Satyris nomen Satyra sumsit, eodem pacto a Silenis vocati sunt Σίλλοι, Carmen quoddam censorium , dicax , maledicum , quo Graeci utebantur . Neque solum Satyram , vel Satyricum ιδ αμα hoc genus p matis vocaverunt, sed etiam plurali nomine Satyros. Porro Satyrorum denominatio, a diis agrestibus, qui colloquebantur in Satyra , translata postea fuit ad significandos etiam histriones , qui in scena Satyros a. gerent, χορ πης ἔ-, chorum ducendi,& saltandi peritos . Iccirco Persius Satyraue. Bathyllum pantomimum , egregium saltatorem , ac gesticulandi scientissimum, qui Μaecenatis libertus fuit, Satyrum appellat: --- Nec quum ses cetera fusor,
Tres tantum ad numeros Sadiri moveare
Balbili. Ob eamdem caussam, qui in triumphis Romanorum salla dicta , & interdum acerba, in triumphantes jactarent , σατυ παι Vocaἄ
Satyricum δρῆμα ita definiri aut describi potest : Poema αμαον ἄν, Tragoediae adjun D a ctum ,
67쪽
ctum , chorum e Sat ris habens , actionem quamdam exprimens illuserium personarum , partim seriam, partim iocosam, .lido ad hilarita. tem facto, exitu plerumque laeto. Haec definitio debetur Isaaco Casaubono libro t. de Satyrica poesi cap. 3. Hujus Dramatis choro Satyros inesse oportebat e non tamen e solis Satyris chorus constabat. Isiacius TZetetes Protegomenis in Lycophronis Cassandram ut plures alios missos faciam tradit , Satyricam poesim γεωργῶν ἀ τελῶν -- ώπων inventum fuisse : nempe hominum agricolarum, qui facili victu uterentur. Similem prope originem habuit & Tragoedia . Constat porro, Satyram Graecorum Dithyrambis recentiorem esse: prolata enim primum fuit quum ἐορτους, diebus nempe festis, Bacchum laudare desivissent: deum autem illum Dithyrambis laudabant atque earum laudationum loco Ajaces, Centauros, aliosque vel deos, vel heroas carminibus celebrarent. Unde proverbium illud ortum est : Oύω ι Διονυσον , Nahil ad Bacchum rex quo proVerbio, omnia importuna, & ad
rem de qua ageretur non conducentia, α- οσδιονυσα dicebantur. Tradit Suidas in Lexico, Pratinam Phliasium primum omnium . scri-
68쪽
scripsisse Satyros : qui quum tragicus effetpoeta, fabulas docuit quinquaginta, e quibus Satyricae fuerunt triginta duae. Initio quidem Satyra erat μονοε σωπος:unam scilicet personam admittebat, Satyrum qui σικίννιδα saltaret. Nam diversorum quorumque Dramatum saltationes quaedam propriae fuerunt. Tragica saltatio Vocabatur εμ-
bus Eustathio in Iliadem Homeri , . Iulio Polluce in Onomastico, Ammonio de Vo- cum Disserentiis, & Aristophanis Scholias e
εις νεφέλας. Postea chorum accepit; sic tamen ut e solo choro constaret , nullique histriones adderentur . Introductae autem
sunt processu temporis personae quinque: Satyrus imberbis, Satyrus barbatus, Satyrus canelcens, Silenus, & Pappositenus. Silenus reliquos Satyros aetate superabat: cujus ta- . men aUus erat Papposilienus ; ut quidem p tat Gerardus Ioannes Vossius : ego autem existimo vocatum hoc nomine , non quod esset Sileni ipsius avus, sed quod Satyriscos nepotes haberet: ad eam scilicet aetatem vivendo processisset qua homines avi fiunt , vel saltem fieri possunt. Παπιτος Graecis avus est: unde , vox blanditiarum,
69쪽
34 LIBER DE SΛ TYRAcujusmodi nomina Graeci appellant υποκοροτι . Italice diceres nonnetto. Α πα-ος derivata viis
detur Etrusca vox babbo. Dantes Aligherius alicubi dixit: lingua Me Miami mamma, O habbo. nempe lingua infantis . Papposienus inter Satyros Vultu erat maxime horribili, impexus omnino, barbaque oris aditum occludente ; ut serae quam homini similior videretur. Neque solum Satyri in scenam inducebantur; Verum etiam & aliae personae ridiculae , Satyrorum similes. Interdum & graviores , puta heroum aliquis; vel deus majorum gentium , aut minorum. Talis est
Ulixes in Cyclope Euripidis ; quod unum
δραμα σατυροκον hodie superest. Hinc intelli
gi potest, quid sibi velint apud Athenaeum
hae Dramatum inscriptiones: Aridamantis Hercules Sat ricus, Achaei Eretriensis Alcmaeon νricus, ejusdem poetae Vulcanus SatFricus , bis Saurica . Sermonem vero adhibebant in hoc poematis genere personis convenientem: lascivum scilicet, ridiculum , mordacem . Toti enim erant
in vitiis hominum perstringendis; & -μμα , nempe salsis dicteriis, populo risum excitabant. Propterea Horatius in Epistola ad Pisones: .
70쪽
LATINA . CAPUT V. yy reum ita risores, ita commendare dicaces Conveniet SatFros, ita vertere seria ludo , σαJElianus etiam libro 3. ποικίλπι ι ονας tri
buit Satyris πω, δυσάρετον , lusum displicen tem atque ingratum. Porro hi joci nonnumquam poetas in praesens capitis discrimen vocabant. Exemplo fuerit Philoxenus Satyrorum scriptor, qui, Dramate quodam composito, per Cyclopem, Dionysium reogem innuere voluerat; per Galateam, puellam a rege adamatam : neque regis modo amoreS , Verum etiam naturale quoddam
vitium dictis petiverat: cujus licentiae vita ipsa poenas luit. Simile est quod narrat
Suetonius in Domitiano cap. I o. occidit ,
inquit, Domitianus m Helvidium suum ,
quod, quas scenico exodio, sub persona Pariadis Oenones , divortium suum cum uxore tractasset. Nimirum Atellanae Romanorum, quae Vocabantur etiam Exodia, ob jocos &dicteria, Satyris Graecorum aliqua ex parte respondebant . Μulta etiam obscoenitas
in hujusmodi scriptionem paullatim irrepsit Ac primum quidem, Satyricum s lum & seorsum agebatur. Quum vero haec libido conviciandi & maledicendi, vehemen ter displicuisset; destiterunt poetae illud se. D 4 para.