Alberti Bologneti Ad Rub. Dig. de verborum obligationibus commentaria in quibus principiorum, ac quaestionum fermè omnium, quae ad hanc materiam pertinent, paradoxicae explicationes continentur

발행: 1570년

분량: 291페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

161쪽

τ Quomodo actum ouoque respondentis uerbum hoc stiputat complectatur.

stipulatio,& sponsio, ut hic duo uerba stipulari, & spondere,& nu. s Non potest uocabulo aliquo significari actio,quin & passio includatur. Io Non eadem plane ratio est emptionis, &' tuenditionis , quae est stipulationis, disponsionis. xi Sponsio quid. ix Nunquid uerbum; stipulari; solam promissionem interdum lignificet. ra Passive accipitur uerbum stipulari , cum ad pro lsionis personam refertur. rq mot modis Doct. considerent stipula

tionem.

is Cur stipulatio potius a uerbis nominetur quam a consensu. Possitne dies nominatum, quod generis nomine nuncupatur & nu. a.

i7 Differentia communis inter eonsensum rudem, & semalem an recipienda sit. is Nomen generis interdum certae alicui societ peculiare fit. is Materia stipulationis creditur esse con

sensus. ao Potior Arma,quam materia.

at Falsum est, stipulationem alio nomine appellari uerborum obligationem. et a Stipulationis effectus est uerborum oblis: gatio. a 3 Non recte distinguitur stipulauo,quae fit, ab ea, quae iam facta est, sicut non potest disserre quod nata est, ab eo quod

antea fuerat, cum nasceretur.

et Conficere stipulationem &stipularissim lationem non absurde dicimus. as Licet non sumatur stipulatio pro obligatione , tamen contra obligatio interdusumitur pro stipulatione.

CAP. XXI.

REliquum esse utpriusquam ueniremus ad stipulationem,quae lilia Iasen ette

risq; recentioribus inter stac illos terminos ultimo loco numeratur, alios nonnullos declararemus,qui ex iis adhac supersunt. Verum profecto quae de ipsis dici possent, partim per seperspicua silii si partim etiam a nobis satis hucusque suere illii strata,dum generatim de obligationibus loquuti sumus. Quocirca ne in rebus friuolis explicandis, aut quae satis iam fuerint explicatae, frustia tempus conteramus, satius es ducimus,ad stipulationem ipsam quamprimum deuenire, ut obligationibus generatim cognitis,illae nunc speciatim cognoscantur, quae adhibita stipulationis set tutate mi trahuntur. Stipulationem ut de nomine antea breuiter agamus ex eo dictam esse putat Iustini. insLeo in princiqudd stipulit apud ueteres firmii appellabasisti tu uero putat ai stipite fluxisse.Qu am derivatione non satis probat Alcia, lib.I. Parerg. cap. 39.At no au

sim o improbare quod primo dixit Iustin. appellari stipulationem astipulo; Nam ui

deo idem sentire Iulium Paulum lib. . recepti sunt. cap.7- quo loci. Appellatae inquit cia stipulationes sunt, qudd per eas firmitas obligationum constringitur,stipulum enim ue isteres firmum appellauerunt. Magis uero certe dubium est quod postea subiicit Iustin. mpulum sortia stipite descendere, non tamen in hoc admittenda est Alciati reprobatio , dum is reprehendens imperatorem, dicit stipitem, seu truncum cum contra ctu nihil commune habere. Quandoquidem Imp. non stipulationem, sed stipulum a stipitededucit. Veruntamen illud potius probarem,ut diceremus stipulum detu

trari non α' πὸτου sanris, hoc est a stipite,ut credit Iustinianus,sed αHG. n. m., quodda

sim,& solidum signifiea , Sicque derivationem illam, quam sepulationi immediast tribuit Alcianas liac nu. 21.& d. cap. 39. mo potius stipulo tribuerem; Nam si id retinem quod de Paulus probat, stipulum ueteres dixisse,quod firmum est non grauate Impera

tori assensero qui sepula item a sepulo dictam eseaibi tur . Rectius ei ita semper

mihi

162쪽

ALBERTI BOLOGNETI

mihi uidebitur latinae vocis origo ex alia latina,quam ex graeca uoce desumi posse. Nec porrό dubitandum est, quin quae stipulationis uera sit denuatio, eadem coueniat& huic uerbo, stipulari, itemq; etia dictioni stipulatus, na stipulatu pro stipulatione accipi noti

obscurum est, cum saepe legamus in stipulatum committere, uel deducere l. uxori 6.ult.

ff. delega. 3.lati pecvn. iis de usuris&M. I tu per accept. Inst qui mod. obliga. toll. Vnde etiam Diocletianus. in l.3.C.de inutil. stipui. Super stipulatu tuo inquit adi praesidem prouinciae. Aliam huius uocis derivationem habemus a Festo, qui a stipe, hoccst num sino signato,sicuti stipendium,quod militi datur, ita etiam stipulationcm credit suisse ampellatam. P robat hoc & Varro, additque insuper stipem a stipando deduci, separe autem dici et . quod graecὶ idem significat. Quanquam uero neutra deri u rio magis conuenit facto illius qui interrogat, si illius qui respondet, ut perspicuum est, tamen usus obtinuit, ut stipulari dicatur qui interrogat, ut cum dicimus stitulatus cst Naevius, spopondit Titius i. iuri entium.*. quod serε. ff. de pactis. Propterea reum stipulandi distinguimus a reo promittendi toto ut si de C.& inst. de duob. reis. Atque ita

firme semper accipitur uerbum stipulari, ut reseratur ad selam interrogationem, ac di singuatur ab actu promittendi l. Lecta. ff. si certi pet. f. Item pcr acceptilationem inst. qui b. mod oblig. toll. l. i. f. si stipulanti . cum f. sequenti. l. qui Romae s.flauius, atq; alibi saepissime infra tit. nostro. Et ad hoc Prisc. adducit illud Iuuen. in z. Quantula uis stipui re, & protinus accipe quod do. Quod ipsum ego non tam ea ratione seri puto, quia interrogatio sit principium actus, & pars activa ipsius contractus, aut quia creditor sit dignior,ut d icet Accursus,&alii in l. in princ.infra eo,quam quia hoc totum quicquid est remedii) gratia interrogantis comparatum est, cui soli praesidio est firmitassii putationis. Quapropter consentaneum fuit, ab hac ipsa firmitate interrogationem potius nominari, quam responsionem, in id maximὶ semper attendatur, quod potissimum agitur l.s quis nec causam issis cert. petiVerumtamen,quanuis ad interrogantam praecipue rese rratur uerbum stipulari,negari tamen non potest,quin respondentis quoque actum ui sita complectatur.Neque enim quicunque iii terrogauit, dicitur esse stipulatus, sed is cuius interrogationi stilemnibus uerbis respoli sum fuerit. Quo fir, ut cum dicimus aliquem fuisse stipulatum, promissionis, seu sponsionis mentio non sit necessaria, nisi cum speciatim persena illius qui promisit, exprimenda est. Quoniam uod, cum distinctam personarum habemus mentionem, utimur sere uerbo stipulari, ac non ita Φpe stipulationis uocabulii usurpamus, iacit haec causa ut non sc soleamus stipulationem a sponsione di- astinguere, quemadmodum distinguimus eum qui stipulatus est ab eo qui spopondit, navel ii interdum hoc fiat, ut in l. sponsio. se de uerb. signis. perraro tamen hoc reperitur. Atque ut plurimum cum stipulationem dicimus, responsionem simul complectimur, &interrogation ut in l. I. in princ. in l. s.f. stipulatio infra eo & in aliis se e legibus omnibus quae de sepulatione loquutur. Eamobrem uariasse iuris onsultos in stipulationis dissilitione inserius uidebimus, ac modo stipitiantis , modo promittentis factum spectasse Dideri, quorum utrumque includit stipulatio,vel si pWcipue interrogationem signiscet. Exemplo est illa uox,homicidium, quae licet interscctoris praecipue factum exprimat,in sinen illius quoque passionem qui inte sectus est,necessano exprimit. Sic etiais cum dicimus emptionem, praecipue quidem ementis factum exprimimus, sed quia is emiste dici non potest, cui res uendita non sit, propterea ipsim quoque uenditionem eodem em- Puonisu cabulo includimus, itemque E conuerso uenditionis uocabulo emptionem,

163쪽

ipameomplectimur; Quod idem & in locatione ,&conductione perspicimus. Acro quan uis seorsum interdum exprimi soleant emptio,vendicio, locatio, condi ictio, ut in l. iurugentium in princ. T de paci. in l. si stipuler. f. ult. ins eo, non id tamen ea ratione fit, quia in his conuentionibus non semper uniu* actus alterius quoque factum comprehendat, sed quia snguli isti actus singulas producunt obligationes, ut alias diximus. Quod in stipulatione, & sponsione secus est, cum ex utraque oriatur una tantum obligatio , quare sui scit earum alteram exprimere , nimirum aut

stipulationem, aut sponsionem: Nam S uerbum sponsio, quia non quamcunque promissionem significat, sed quae praecedente interrogatione suerit legitim E sam, ad totam conuentionem sepὸ refertur, ut in l. sciendum. 6. dictum. ff. de aedit.

ii edict. Est enim sponso ut docet Paulus in l. sponsio. is de uerb. signi fi non solum quae per sponsi interrogationem fit, sed omnis stipulatio, promissoque.

At quod diximus paulo ante , uerbum, stipulari, saepe referri ad solam in terr gationem , non sic uero referri posse ad solam responsonem , id non esse perpe- artuum credit Alciatus in l. i. in princ. in s. eo. in potius commune hoc uembum esse dicit, atque iccirco Letum quoque promittentis posse interdum signiuscare: Quod ipsum uidetur optime probari ex l. si non sortem. . penult. ff. de condict. indet,. quo loci illa uerba; Si stipulatus decem, uel homi ncm decem soluero : nullum alium uidentur. sensum habere posse, quam ut decem uel hominem promiserim. Sic etiam uidentur esse accipienda uerba Vlpiani in l. in ijs. 6:j. uersi sed si sorte. is de solui. cum proponit aliquem soluisse usuras , quas omnino non erat stipulatus , hoc est non promiserat, loquitur enim de usuris indebitis. Idemque prorsus uidetur esse sensus Diocletiani in l. magnam. C. eo. cum de eo loquitur, qui se aliquid facturum stipulatur, nam saepe nos daturos promi timus , nemo autem se daturum interrogat. Idcirco Accurs in l. a. f. quod si in patris. in fin. q. silui. matta putat non modo uerbum stipulari , sed etiam stipulationis nomen posse ad solam promissionem referri. Nam cum Vlpianus ibi his

uerbis utatur. Quod si sui iuris fuerit facta filia, nocebit ei ista stipulatio. A cursus existimat stipulationem eo in loco accipi pro promissione , iuxta l. si non seriem - . penulti K de condict. indeb. Sed neque ibi necessaria est elusinodi enpositio , neque ullam 'aliam legem esse puto , ubi stipulatio pro sela promissione ac latur. Quod si loquamur de uerbo stipulari , durum etiam mihi uidetur, posse illud significare idem quod promittere. Quare quod iurisconsulti quemadmodum uidimus ad personam promissioris apertissim ξ hoc uerbum reserant, non

ea ratione fieri puto , quia stipulari sgnificet promittere, sed quia ijs in legibusa a passuὶ accipitur uerbum, stipulari , ita ut idem fgnificet, quod interrogari per stia putationem; Vnde quod dicatur promissor stipulari, id causae est , quia promissior

interrogatur. Atque huic sententig optime conueniunt leges supra citatae, nimirum

I si non Artem. 6. penult. K. de condict. indis. l. insis s. I. ff. de solui. aliaeq; planE omnes, quae ad hoc afferri possunt. Recte enim is dicitiar soluere qui stipulatus erat, quoties soluit is, qui per stipulationem erat interrogatus ; Sicq; uerbum stipulari

eandem ubiq; retinet significationem, ut semper ad interrogationem, quan uis non

semper initi sed interdum passiuὸ reserat. Sic porris accipi uerbu stipulari,docet Philippua scroauus author locupletissimium Vitellium sucto. cap. i . ac mulidamὶ docuit

164쪽

ALBERTI POLOGNETI

Prist.lib 1. de costr. idq; demostrat eiusde Suetoni j uerbis in Praetoru cu is dixit minorem xxv annis non posse stipulari,intelligunt enim stipulari, hoc est interrogari persurui tionem. Allegat etiam Beroesdus illud Plautinum, Nisi dolo malo instipulatus iis, hoc est interropatus, ac stipulationi ipsi alligatus. Itaque commune erit hoc

Mςrbum, non ea quidem ratione , quam sentit kciatus, quia promiscuE & ad interrogationem reseratur, S ad promissionem , sed quia relatum ad interrogationem S a stiue , & passi tu accipi potest. Ac de stipulationis uocabulo hactenus. Iam uero putant nostri interpretes hanc, quam dicimus, stipulationem alio nomine appellari uerborum obligationem. Quando uero hoc , uel illud ipsi potius nomen conueniat, explicat hic socinus , aitque posse stipulationem dupliciter consi- i

derari. Primo dum fit, sicque quatenus uerborum conceptio est, ut in l. s. f. simputatio ins eo. hoc modo uero sinquit stipulatio est, non autem uerborum

Dii3 uo. Deindu prout iam secta est, & hoc modo putat illam posse dici uerborum obligatione, iuxta l. i. in princ. ins eo, ubi cum Vip. dicit stipulationem non posse se

ri nisi utroque loquente, interpretantur nonnulli stipulationem ibi sgnificare ue borum obligationem , ut Accurs in I. expositone, nec sane uidetur hoc ab horre N a uerbis illius legis, saltem primo aspectu, in nihil aliud uideatur esse posse, quam verborum obligatio, id quod utroque loquente conficitur. Hanc distinctionem ii rer stipulationem iam factam,& prout est in fieri ante Socinum docuit Barti in l. se stipulario. ins eo, quem ibi Inrol.&alii sequuntur. De qua quid ego sentiam, docam haud multo post. Iam uero hic nostri interpretes, qui constanter illud re Gnent, posse stipulauonem alio nomine appellari uerborum obligationem, studiost

rationem inquirunt, cur stipulatio potius a uerbis nominetur , quam a consensu. Quam quaestionem a Castrense hic nu. a. primum excitatam Alex. Socinus, Ripa, & alij deinde fusius prosequuti sunt. Putat Castrensis iccirco stipulationem a

consensu nomen non assumpsisse, quod consensum ipsum requirunt conuentiones planὸ omnes. l. i. f. penult. sis de pact. Quocirca non potest nomen a consensu tractum non alijs quoque conuentionibus omnibus generatim conuenire. At non uidentur posse facere generalia nomina, ut quε ex ipsis nominantur species,uere di- 16 cantur nominatae. Idque permutationis, ac transactionis exemplo Castrensis domonstrat, quae uel si nominibus hisce nuncupentur , quoniam tamen haec ipsarum nomina nimis lase patent, propterea inter contractus innominatos censentur, ut nO.

in rub. C. de rerum permul. Quemadmodum neque ullus homo dici possit, qui non proprio ullo, sed generali tantum nomine homo uocaretur. Hanc Castrensis rationem rei jcit hic Alex. nu. ia. quandoquidem ex ea sequeretur ut ipse existimat in nullam obligationem debere nominari a consensu. Quod tamen esse salsum ostendunt

Obligationes, quae oriuntur ex emptione, uenditione, locatione, conduction mandato, quae Omnes a consensu nominantur. l. consensu in princi sup. tit. i. & inst. de Oblig. quae ex consens nascuntur. in princ. Conatur Socinus occurrere huic obiecto,

dum ex aliorum etiam interpretum sententia a consensu rudi, ataue informi de quo in selo lo ruitur C strensis, distinguit c0nsensum formalem a quo prsdictas conuentiones sicut robur,&cssicaciam, ita etiam nomen assumere posse non insciatur. Illius enim c5

sensus gratia exempli quo uenditio perficitur,eam dicit esse fori Mut subesse rem uessism opor: hix pretium in pecunia numerata. . pretiu inst. de pt.& ucditi sed

debilem

165쪽

debilem. atq; infirmam esse hanc defensionem primuin res ipsa satis edocet, cum in caeteris quoqtie conuentionibus subsit semper aliquid ad quod consensus applic

tur. Deinde clarius etiam ostendunt leges proxime adduita, in quibus Caius,&Iustini. cum dicunt hasce obligationes induci ex consensi, non eam afferunt rati nem, quod consensus iste diuersum aliquid contineat, sed ex eo tantum mouentur, quia in illis conuentionibus sbius consensus interuenit, ita ut neque scriptura opus sit, neque praesentia, at nec dari quicquam oporteat, sed satis sit eos qui negotia gerunt, consentire. Neque aliud sentit Paul. in l. I. f. pcmilitatio. U. de rer. permutidum dicit receptum esse in eiusmodi conuentionibus, solo consensu constitui oblitigationem . Attamen non propterea Alexandri obiecto acquiescendum est. Quin uero illud ex hoc ipso, quod diximus, satis infirmatur, cum enim obligationes quae 7 consensu fiunt, ex solo ipso coniciasse robur assumant, nec proprium praeterea qui quis habeant, suit certὸ maxime consentaneum a consensu illas nominari. At supulatio praeter conseii sum uerborum solemnitatem habet ,, ex qua potissmum uires assumit, quaeq; ipsi maximὶ peculiaris est. Quare non eadem in stipulatione quae in illis conuentionibus, ratio cit, cur a consensu nominari debuerit. Et quan-18 uis illae nomen generis tantum habeant, non tamen in nominatae dici possunt id quod de transactione , ac permutatione non malE Castrensis affirmat quia quae nomen generis tanquam proprium assu niunt, proprio nomine carere existimari non possunt, ut de adoptione, iurisdictione legato, testamento exempla notissimasiant. Posset in hunc modum Castrensis ratio defendi, Verum quia ipsus hac in re sententiam non prorsus probo , quidnam illud sit, in quo ille non recte mihi

sensisse uideatur, inserius aperiam. Aliam rationem affert hic Alex. eam nimiurum, quod caeteri contractus sine uerbis melius contrahantur, quam stipulatio. Et nim stipulatio nullo modo sine uerbis contrahitur, At caeteri contraetias per nun-eium , uel per epistolam, imo etiam tacite fieri post uni, d. l. consensu sui'. tit. prox: l. item quia. s. de pael. Ita Alexander. Qui quan uis hanc rationem tradat tanquam a Castrensis ratione diuersam , tamen qui accuratius illam considerauerit, aperte uidebit a Castrensis sententia non longe ipsam abesse. Tertia est ratio Socini, qui dixit ided obligationem, quae oritur ex stipulatione, a uerbis potius, quam a con-19 sense nominari,quia consensus stipulationis materia est. l. I. 6. penult. V. de patri At uerba ipsius formam perficiunt. Licet enim inquit hodie non amplius requirantur uerba illa Elemnia, quae antiquitus erant in usu. sed haec solemnia inst. eo mansit tamen ea selemnitas, & forma , ut uerbis expressam interrogati nem praecedere, ac subsequi responsionem necesse sit. l. obligamur. 6. uerbis sup. titi prox. Quocirca maxime consentaneum suisse uidetur, a uerbis potius, quam ,ο ὶ consensu stipulationem nominare. Potior enilia ubique forma est, cum ea ipsa maxime cuiusque rei substantia semper contineatur. l. Iulianus. f. quantum .is ad exhibend. l. cum hi . f. si praetor. ff. de transadi. & hanc rationem ante Socinum docuit Bart. in l. legitima in i . col. vers. Aduerte quaero. iis depact. Sentio quin dem has rationes omnes eiusmodi esse , ut plerisque prima fronte satis consent nex uideri possint, sed nequaquam illae tamen uidentur mihi ueritatis scopum a tingere. Quoniam uerb,ut peti istE hoc, quod quaerimus, intelligatur, stipulationis

sebstantia penitus tenenda est, atque illa hon nisi ea dii sinitione cognoscitur, pr R a pter ca

166쪽

ALBERTI POLO GJ ET I

pterea huius totius rei explicationem ad eum locum duximus reseruandam , ubi supulationis dissinitionem declarabimus; Ibi porro dicemus & qua de causa minus probemus aliorum rationes,& quam huius rei ueram rationem esse existimemus. Verum in praesentia illud silentio praetereundum non est, quod multo magis ad propositam nominis qusstionem spectat, nempe ab omni ueritate alienissimum csse, quod nostri omnes ut uerissimum admittunt, posse stipulationem alio nomine uerborum obligati nem appellari. Vere enim effectus est stipulationis uerborum obligatio, non ipsa stipu- allatio, cum stipulatio sit quidam actus,ex quo oriturius obligationis, ut perspicued e cet Paul, in l. a. in fili. U. si cert. pet. Verbis quoque inquit credimus, quodam actu ad obligationem comparandam interposito, ueluti stipulatione. Facit i. i. quod

meus.ff. de stipui. serii. S l. ex placito.C. de rerum permut. Nec sane recipienda cst

distinctio illa Socini, qui plurimi referre arbitratur, utrum consideretur stipulatio illo a 3 ipso in actu dum fit, an uero posteaquam fuit iam inducta, Cum nihil absurdius duci possit, quam quod iam natum est, ab eo differre quod naiscendo antea suerat. N quo enim quisquam astirmauerit posse aquilam ese, uel ceruum, aut asinum , qui homo tunc fuerit, cum nasceretur, ut recte in re smili aduertit Alciatus in l. quo fio. ff. de uerb. signi. Quanquam uero ea, quae iuris sunt, ita inducuntur, ut in ipsorum quasi procreatione factum interueniat, tamen hoc factum ab illis ipsis iuribbus, quae procreantur, est planc diuersum, sicut ab hominis procreatione hominem ipsum disterre exploratissimum est. Itaque factum est stipulatio, ius uero,quod inde oritur , est uerborum obligatio, ut latius dicemus insta in explicatione distinitionis in uer. conceptio. Nec nos moueat, quod dicatur interdum consci stipu- a

latio , cum tamen confici fictum , non nisi absurde dici posse uideatur. Nam &stipulari stipulationem dixit Vlp. in l. 3. , i. is iudi c. solui, & aliae eiusmodi pem multae reperiuntur loquendi formulae, quae licet primo aspectu absurdae uideri pos

snt, usu tamen iurisconsultorum receptiae sunt, Vt cum dicimus separari usum fructum a proprietate , quanius ipse antea non sit ususfructus. β. i. inst- de usust uet. Item retineri possessionem, quan uis illa a retentione non disserat, ut alias a nobis demonstratum est. Hinc etiam patet reijciendam esse distinctionem , quam tradit

hic Ripa, ex Socini distinctione maxima ex parte desumptam, dona dupliciter supulationem considerat , hoc est nondum formatam posteaquam formata est, ac stipulationem nondum formatam , si consideretur in abstracto , idem prorsus esse vult, quod ius obligationis, Itemq; stipulationem iam formatam , si non pro contractu, sed pro ipsius contractus efflictu accipiatur. Siquidem n0s plane inficia mur esse ullam legem, in qua stipulatio sumatur pro ciscctu contractus, ac pro iure obligationis. At decepit ipsum illa l. cum mota. C. de transact. ab ipsi, adducta, ubi Antoninus quam primo appellat stipulationcm , paulo post uocat uerborum obligationem. Sed non animaduertit Ripa, ibi non sumi stipulationem pro obli g, astione, sed obligationem pro stipulatione, ac pro facto obligandi. Nam cum ibi consideret Imperator, utrum omissa sit uerborum obligatio, an uero conuentioni subdita suerit, aperte haec uerba nobis factum indicant, neque iuri obligationis ullo modo conueniunt. At quoniam uel si pro iure, ac pro stipulationis escctu sumatur uemborum obligatio, nihilominus dubitari putest, cur illa potius a uerbis, quam a conssensu

nominetur,hoc ipsum ςst,quod nobis inserius explicandum relauauimuM

167쪽

QValia olim uerba in stipulationibus essem necessaria; Quo primit m tempore ea uerborum obseruatio suem sublata. Et quomodo simul concilientur duae leg ,Leonis scilicet una,&altera Vlpiant,qui simul pugnare uidebamur. ', Stipulatio quid.

3 Qui stipulari non possint.. 6, Cuiusnodi uerba essent antiquitus in stis putatione necessaria. I Non refert qua lingua stipulatio concipia

tur.

6 Leoni na constitutio. 7 Fuerites omnium primus Leo, qui in stipulatione antiquam uerborum sustulit solemnitatem. t An uerbis a qui pollentibus possit fieri stipulatio,&quomodo hoc accipiendum sit. s Quo tempore uixerit Vlp. Et quanto annorum interuallo Leonem imp. antecesserit. io Varit explicationes s si quis ita reseruntur, ac reprobantur, di nu. sequenti

bus.

ii Multae sunt leges, quae uidetur iurisconsultis ea tribuere, quae postea imperatoru constitutionibus inducta sunt. ii Iustiniani erga ueteres iurisconsultos r

uerentia.

33 Temporibus Seueri qui Alexandrum, ac Vlpianum praecessit, iam uerborum solemnitas in stipulationibus fuerat introducta. i. Cuiusmodi sit praeposteri uitium, quod i. Leone in dotibus,in caeteris uero male

rilsa Iustiniano sublatum est. Is Quomodo potuerit sorina uerborsi tolli in stipulatione, quin s mul &stipui tio ipsa tolleretur.& nu.seq.ro Concipiendae stipulationis duplex obsese

uatio.

1 Quid solemnitas differat a forma. 18 Non erat stipulationis fisma, quq d solent

nibus potius quam aliis uerbis conciperetur , ut nec nauis forma est, quod ex certo lisnorum genere fabrice iρ Verborum solemnitas in stipulatione ulla tantum fuerat inducta. O mo tempore primum, & qua ratione λpraedicta uerboru solemnitat recessum

sit.

ii Reserebat plurimi quantum ad antiquam stipulationis solemnitate, utrum respodii Iet aliquis quid ni an aliiς uerbis usus esset quantula uis aperte promittetis consensum exprimentibus. at Erat olim in institutione quoque uerborum quidam delectus de tamen uerbis subintellectis poterat fieri insti tutio. 3 Anne omnia prorsus solemnia uerba complexus sit Iustini .in 6. In hac re quae antiquitus erant in usu.α V tilis hodie erit stipulatio etiamsi uerba non debistoris,liud creditori factum exprimant.

XXII DE nomine haec dixisse sat erit. Nunc demum stipulationis ipsius naturam, & luis

stantiam consideremus, quam quia accurara diffinitione explicat Pomponius in l. . f. infra eo . necessarium esse duximus, singula illius distinitionis verba e pedem. Sic enim quae a nostris in hac Rub. de stipulatione in quaestione uocantur,& siqua erunt praeterea, qui hac in re scitu necessaria sint, plenissime omnia cognoscemus, , stipulatio inquit Pomponius est uerborum conceptio, quibu is qui interrogatur, datu ςnim, facturumve se id quod interrogatus est respondet. Ab hac non plane dissimiselis est alia dissinitio, quam tradit Paul. lib. a. recepi. sen tenti cap. 3. dicens stipulatio' nem esse uerborum conceptionem, ad quam quis congrue interrogatus respondet, At, quoniam

168쪽

quoniam Iustinianus omissa Pauli dissinitione solam eam, quae traditur a Pomponio, legibus sitis inseruit, propterea nos quoq; hanc unam nobis explicandam proponimus. 5npulatio Dem dicit Pomp. esse uessiorum conceptionem , sicq; huius dii initioni Ioegenus esse statuit, ut postea dicemus. Hac dictione VERBORUM primu usiis si,quia in stipulatione uerba in primis sint necessaria l. oblist mur s. uerbis. supra ut.be Inst. eo: in princ. cu multis aliis. Neq; enim potest fieri stipulatio nisi utroq; loquente, atque ob sid neque nautus,neque surdus,neque insans, neque absens stipulari possint l. i. in princ.

inta eo. inod quo pacto intelligendum sit, & qua tenus quemque uel mutum, uel serdum, uel absentem accipere debeamus, ut astipulatione excludatur, explicabimus in l. I. in princ. insta eo, ubi & caeteri interpretes nonnullas hac de re quaestiones proponiit. Nunc uero, ne a proposito recedamus, uideamus cuiusmodi uerba esse debeant, quae

stipulatione re E perficiant. Angustis admodum finibus hoc antiquitus concludebatur. Erant enim hac in re tradita certa illa, ac solemnia uerba spondes ξ spondeo, pr mittisΘpromitto, fide promittisξfide promitto, fidei ubesὸfidei ubeo, dabis3 dabo. sacias faciam. Qilae uel si tam latina lingua, quam Graeca, uel Poena, aut Assiria,aut alia quacun sque feri possent, ac tam propria, quam aliena, dummodo ipso miti uerborum .sensim uterque stipulantium uel per se, uel interpretis alicuius ope penitus intelligeret. l.i.in fine

infra eo. tamen quacunque lingua conciperentur, erant omnino cadem illa uerba ta

cc tria, nec sine ipsis poterat legitime uideri contracta stipulatio. f. In hac re. Inm eo. Verum postea haec solemnitas seruari desit, lata est enim Leonina constitutio, quae Q-ὸ lemnitate uerboru sublata sensum, & consonante uerboru tantum uitellectu exigit ab utraque parte, quibuscunque tandem uerbis contrahentes utantur. 6 sed haec solemnia H Ins Leo. Cuius cό iustitutionis uerba leguntur in l. omnes C.eo. Omnes stipulatione hetia

si non sole milibus, uel directis, sed quibuscunque uerbis consensia contrahentium cohiposts sint, uel legibus cogntis, suam habeant Grinitatem. Hic porris dubitatio oritur haudqia aquam certe contemnenda, mirum enim uidetur quomodo potuerit Iussi: 7nianus uero assirmare hane selemnitatem uerborum a Leone Imperatore suisse sublata, cum legibu* apertissimis probari uideatur,nec ante Leonem quidem ea uerba suissen cessaria, sed uerbis aequipollentibus stipulationem ficii potuiste.Verc tamen non omnes

leges stringunt, quae ad hoc probandum ineruntur. Siquidem posse stipulationem se- ari uerbis aequi pollent bus, probat Socinus ex l. si sub una. infra eo, ubi si sub significati

ne diuersis nominibus eadem res appelletur, dicit Paulus non infirmati obligationem, si alter altero uerbo utatur. Idem probat Socinus ex l. quae extrinsecus. in a. responso infra eo, quo loci Florentinus nihil obesse dicit, si in ei quae promittitur, aut persenae

appellatione uarietur, ideoque stipulanti denarios, eiusdem quantitatis aureos spolide do nos obligari,prout etiam obligaremur, si cum seruus stipularetur Lucio domino filo, Titio qui idem esset, nos daturos sponderemus. Ibique etiam Accursus in uer. appellatione. nonnulla eiuscemodi affert exempla. At non uidentur mihi hς leges ad propositam dubitationem quicquam pertinere, Loquuntur enim quando in appellatione uariatum ess uel rei, quae deducitur in stipulatum, uel personae, cui fit stipulatio. Nos au teloquimur de uariatione illorum uerborum,quibus perficitur stipulatio ,& quae si legit me concipiantur, seruato. f. ordine interrogationis, ac responsionis obligationem ipsam stringunt Multo igitur rectius idipsem probatur ex l. i. infra eo. quam tertio loco ipo se Socinus adducit. Si quis ita interrogetur inquit Vlp. dabis δἰ responderis, quid oseis utiquet

169쪽

is utique in ea causa est,ut obligetur. Verba solemisia erant, dabis3dabo. Et tamen st

tuit Vlp. ab illis posse recedi, de posse stipulationem ijs etiam uerbis concipi. dabis quid ni λ Quod si concedimus Vlpiani temporibus suisse hanc solemnitatem sublata, nullo modo defendi poterit quod dicit Iustinianus, ni minam fuisse Leonem,qui primus eam stulerit. Namulto ante Leone uixit Vlp. siitque a consilijs Alexandro Inrratori, inter quem, & Leonem tres, dc uinginu Imperatores,anni uero CCL. intercessere.

Sic videmus difficilem admodum esse huius nodi explicationem,qus propterea nostros xo interpretes no immerito turbauit. Cumanus in d. . si quis ita, cui&Socinus hic assensitur, respondet iussu Iustiniani factum fuisse, ut Leonis constitutio,quae hanc sustulit ibi militatem,Vlpiano tribueretur. Idq; do alibi fieri Iustinianu iustissi ob quandam in iuris.

censultos uenerationem, ut hoc illos honore decoraret,iuxta l. r. . Tata C.de ueten iurixi enucl. Atqui certe uidetur hoc ipsum inultarum legum exemplis comprobari posse, in

quibus illud idem tribui uidetur iurisconsultis, quod postea imperatorum constitutioni bus suit inductum iu l. r. in fine. is de iniust. rupi. de irrit. testam. iuncta l. hac consultissima f.si quis autem C. de testim in l. qui standum f. qui filios. Tad l. Falcid. iuncta l. cum

quidam C. de legat.in l. si mortis causa. sside inoffic. testim. iuneta l omnimodo. C. eo. tit. dei nocte. testam . in l. illud, &l. Marcellus is de donati cauc mor. iuncta l. ulti C. eo. titu. de dona. cauc mori. Sed nunquam ego hanc responsionem , ut neque alias eiuscemodi, satis rutam esse iudicaui; etenim quantiis Iustinianus tantam anti-ra quitati habuerit reuerentiam, ut nomina prudentii taciturnitati tradi passus non sit, talu numquemque eorum,qui author cuiusque legis fuerit,horum libris inscribi uoluerit, ut ipse inquit in d. s. tanta. atramen non temere affirma ndum est,etiam ea quae uere iurisconsultorum non fuerint,ipsis tamen iurisconsulus tribuere ipsum uoluisse. Quod tato minus hic uero simile es' quia in M. si quis ita. non sinpliciter id refertur quod disponitur in d.l. omnes, sed certa quaedam secti species deciditur. Aliam responsonem assere hic Socinus a Thoma Doruo ipsius praeceptore antea traditam, ut cum perspiculist Vlpianum tam longo annorum interuallo Leonem prscessite, dicamus tepore Vlpia niti odii extitisse illa selemnitate, veru pollea filisse inducta, ac mox a Leone imperatore sublata,ut in d. l. omnes.C. eo. Ita Doctius coniicieba Cuius in coniectura uidetur mihi alia sortissma coiectura maximo infirmari .Vided enim tepore Seueri, qui perpaucis annis, nimirum nouem supra uiginti, ante Alexandrit,imperauit suisse dub: tatu an per haec

uerba, sicia quod uis, posset fieri stipulatio l. blanditus C. de fideius L id quod omni plane dubitatione caruisset, si nulla adhuc stipulationis solemnitas fuisset introducta. Huc accedit,quod si uoluisset Leo illa constitione ius redigere ad statum antiquum, nulla ratio est,cur hac de re mentionem nullam habuisset. Verum, ut contraris nullae extarent coniecturae, ad eiusnodi tamen solutiones, quae mutationem aliquam factam esse coniiciunt,nunquam ego putaui confugiendum esse, nisi cum quid dicatur,aliud plane deest. Sunt qui dicant tempore Vlpiani. suisse quidem sublatam solemnem uerborum obse uationem,sed remalisisse tamen solemnitatem,quantum ad ordinem interrogationis,de responsionis,atque hillic pollea Leonina constitutione suisse correctum, ita ut hodiEpraeposter ordo interrogationis, ac responsionis ualiditati ipsius stipulationis nulla ex parte obesse possit d. praeposteri C. de testam. quo loci profitetur Iustinianus Leonis

constitutionem in eo se imitatum est quod ibi flatuit nec contractibus, nec testamentis

Praeposim reprehensionem quicquam ossicere. Quae responsio non modo salsa, sed

170쪽

ALBERTI BOLOGNETI

Λὴ erronea est. de merito recenti orta Senenses qui illam hie reserunt, eande pominodb rethciunt, Missis enim caeteris, satis conuincitur ex illa ipsa l. praeposteri, ubi cudicat Iustinianus .: in stipulationibus pneposteri reprehensionem sustulisse, aperte ostedit Leonina constitutione non filisse illam sublatam in stipulationibus, sed tantum in dotibus, quemadmodum ibi dicitur. Constat uerd ibi loqui Iustinianum de solius temporis piposteratione,cuiusmodi illa est. si nauis ex Asia redierit, hodie darespondesξde qua etiam in s. si quis ita. stipulatus Inst. de inutil. stipulat. Idque perspicue ostendunt ultima uerba illius i. pneposteri. Exaerione uidelicet post condicionent,uel diem competente. Longe probabilius hac in re locuti sunt Hyeronimus Busjela hic,&Ioannes Crotus ind. s. si quis ita in nota. Qui sane ambo ad ueritatem propὸ accesserunt quamuis ipsius scopum mea sententia non plane tetigerint, Cui rei argumento illud est, quod ipsi dissident inter se,cum tame ueritas una silicam a se ipsa minimὸ dissentiat.Nos

igitur demum sententiamhac de re nostram exponemus,ex qua etiam illud intelligetur, quo modo potuerit Leo uerborusorma,&solemnitate auferre in stipulationibus antea necessariam,quin simul & stipulatiotiem ipsain penitus sustulerit. Audivi enim hac dem nonnullos propterea dubitare, quod cum serma sit, quae rei substantiam perficit i. Iulianus. β si qui s.ff. ad exhib. non uidetur sublata alicuius rei forma, posse ullo modo res ipsa consistere. Vt ergo recte haec omnia intelligantur, illud ante omnia prae oculis habedum est quod uel unicuiq; perspicuit esse potest concipiendae stipulationis duplice suis

se obseruationem . Prima fuit Arma uerborum, propterea quod praecedere interroga- δε tionem,ac congruam subsequi responsonem oportebat.Fuisse uero hanc immutabilem

constanter assirmandu est, cum nisi stulte dubitari possit, quin ea mutata protinus desiis set esse stipulatio,atque alterius potius actus substantia assumpsisset,sicut videmus subi ta li redis institutione tolli protinus substantia ipsius testamenti ut no. in l. i. sis de testam. facit i. i. is de haered. instit. & β. ante haeredis Inst, de legat. Alia fuit obseruatio,quae non ad rationem, & modum ineundae stipulationis spectabat, sed ad genus uerborum, qui bus ipsa concipiebatur ,&haec non erat forma quae stipulationis substantiam perficerer,: sederat potius solemnitas quaedam in stipulatione necessario adhibenda. Quanuis au Item selemnitas quoties uel lege praecipitur, uel usii iam sui introducta, prorsus necessa' ria sit, ita ut ea praetermissa, actus ualere non possit, atque ob id recte etiam substantialis solemnitas dicatur, tamen ea in re differt a sorma, quia selemnitas a lege inducta ab ipsa lege pariter tolli potest,eodem in posterum manente actu . At forma neque etiam a lege potest tolli, quin simul totus ille actus,seu res,cuius erat,sorma perimatur. Hoc uero ita esse,satis ex eo apparet, quia videmus testametorum solemnitatem qpe a legibus suisse uariatam,tum qu sad testium numerum spectasitum etiam quae ad testatoris condicionem spectat,idque sactum est testamenti semper nomine, & substantia nihilominus retera. At non sic potuerunt leges testamenti formam auferre, hoc est haeredis institutione, quin simul testamentum ipsum penitus e medio tollerent ar. f. sed neque Inst. de testament.& ante haeredis Insi. de legat Non secus ergo in stipulatione aderat selemnitas quae ad uerborum desectum pertinebat &necessario quidem illa recquirebatur, non tamen stipulationis ipsius formam persciebat. Sicut nauis forma non est, quὁd ex hoc appotius quam illo lignorum genere fabricari s bleat. Alterum illud prsterea ad saciliorem huius dubitationis explicationem nobis praemuniendum est, antiquam illam uerborum solem tam non expressa aliqua lege fuisse inductam, sed usu ruinam receptam.

SEARCH

MENU NAVIGATION