Alberti Bologneti Ad Rub. Dig. de verborum obligationibus commentaria in quibus principiorum, ac quaestionum fermè omnium, quae ad hanc materiam pertinent, paradoxicae explicationes continentur

발행: 1570년

분량: 291페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

181쪽

AD RUBR. DE VER B: OBLIG. D

intelliges,qiis stipulationis materia sit,considerare debemiis,nonnulla reperiri,quae uel si subiecto semper cum altero concurrant, tamen substantiam ab eo diuersam habetin Vnde sit, ut quae re ipsa non separantur,animo tamen,& cogitatione separari debeant, cum alioquin non uerseac distin se ipsorum essentiam intelligere possimus. Neq; id sanEs mirum,clim doceat Arist in praedicamenti posse unam,atq; eandem rem diuersis comsideratis ad diuersa praedicamenta reserri, quae tamen pridicamenta realiter inter se disserre nemo non intelligit. Tradam exemplum, non quod omnium facillimum si nam uere haec res obscuritatis nonnihil habe sed quod rei nostis sit quammaximε accommdatum. Proponamus nobis alicuius essectus causam aliquam, qua posita effectum illupariter sequi necessest, ueluti propiore esse sole aestate, ideoq; magis calefacere. Huius es scimis a sua causa ita loquar dependetiam redigamus ad formam sillogismi.Qui crassa Minerua totum hoc simul considerauerit, dixerit forsan illam causam esse materiam stulogismi: sed uerEno ita est,quia illa causa no est oratio. At sillogi sinus ut definit Ariae est oratio,in qua positis quibusdam aliud aliquid necessario sequit,&hae sola ratione diro citur causa conclusionis. Quocirca multum refert, utru consideres syllogismum per se, an considere, illam causam in tyllogismum redactam. Ita ergo credimus hic quoq; ρομmagni referre, utrilin conlideremus conuentionem stipulatione contractam, an uero

ipsam stipulationem. Nam de conuentione in stipulationem redacta,fatemur praedic ri consensum, atque ipsam conuentionem simpliciter sumptam,quae potest & cum stipulatione fieri,& sne stipulatione. At si consideremus ipsam stipulationem, tum dic mus ipsius materiam uon consensum, nec conuentionem esse, sed uerba. Nam sicut syllogismus est oratio, quantiis ad realem semper aliquam causam applicetur, sic quatiuis stipulatio consensum semper habeat, & alioquin nulla sit,tamen ipsius stipulationis alia est materia quam consensus. Quod cum uidiaret Vlp. in Li. .conuentionis .ff. depact.' ' de stipulatione magis,quam de alijs obligationibus dubitauit, an contineret consensum, propter rationem quam iise ibi affert, nimirum quia uerbis fit. Qua in re non obse mutetur uerba magis, quam consensum stipulationis materiam perficere. Sentiuntq; hoc idem Modestinus in l. obligamur. 6. uerbis su p. uti prox. & Pomponius in hac di L finitione. Neque porro hoc iurisconsultorii latum autoritate nititur,sed & rationi maximὸ consentaneum est. Nam clim uiderent leges ut & supra diximus esse interdum, cum neque traditio in conueniendo interueniat, neq; consenses eiusmodi, ut ad essc ciam obligationis satis sit, inuenerunt remedium stipulationis in Bla uerborum obseruatione positum, quo qui utitur, eis citer semper sibi obligat aduersarium. Quapropter adhibita stipulatione alii illud uerboru uinculii attendit, nec spectatur amplius,uere ne insit consensus, aut qualis insit,cu ex Qto ordine interrogationis se per inesse praesumatur, ac quanicis alioquin consensus ipse habilis non esset ad obligatione induceda, , , tame propter Elam uerborum s blenitate obligatio oritur. Itaq; ut non prorsus re ciendum, sic nec prorsus recipiendum est, quod dicunt Doct. ex consensu oriri naturalem

obligatione, o uerbis aute ciuilo. Nam cum obligatio naturae semper fundamentis niuratur,'ut alias a nobis declaratum est, ciuilis uero non semper sit per se obligatio distin-' cta a naturali, sed ciuilis sit etiam naturalis obligatio ob legis ciuilis approbationem,hic dico tWem obligare ob praesumptum consensum,sicq; ob prssumptam naturale obligarion Et quia haec praesumptio ex selis uerbis oritur,concludendum est,uerba primam,

182쪽

ALBERTI POLOGNETI

Itaque non debet cuiquam mirum uideri,quod Pompon.& alij iuriscosulsi totum hoc quicquid est, stipulationis remedium, pono semper legis somentum adesse, sine quo stipulatione dici no posse exploratissimu est in uerboru conceptione, atq; ordine ponant. Et quavis stipulatio nunqua det, quin adsteria conuentio,tamen conceptio uerboris, qua utimur in conuentione,ab ipsa conuentione differt, estq; ipsa uerboru conceptio remediu al minuentum, ut conuentionis infirmitati succurratur,quod appellamus stipulatione. Atque hic prae oculis semper est habedu quod de syllogismo dii in est, qui

causam conclusionis semper coplectit, tamen causa conclusionis,qua res, uel coceptus

est, planὶ differt a syllogismo,cum ipse nihil aliud siliquam oratio ita disposita, atque sormata,ut ex ijs,quae antea ponuntur, aliud aliquid necessario sequi pollit. Liquido etiam ostendunt,quae hucusque a nobis tradita sunt, frustra excitari illa quaestione a Castrensi, Alex. & alijs disputata, cuius propterea nos decisione ad hunc locum reseruauimus, cur scilicet stipulatio,sive ut recti eis dicam cur obligatio stipulatione contracta a uerbis po i

tilis nominetur,quam a consensu. Demonstrauimus enim conuentione, atque contensum, uel si is semper stipulationi salte praesumptiue insit,n5 in ipsius stipulatioriis substatia perficere, qua tota in uerborum conceptione,atque ordine nisi modo ea Mis desit, ut nusqua deest,qua stipulatio at bus donatuo posita esse no dubitamus. Qua ex rei sequit, rationes, quas supra ex Cassensi, Alexandro,&Socino recitauimus icili coloris Isi nonihil habere uideant, tamen in eo omnes peccare, qu9d ponunt consensuria esse materia,& substantia stipulationis, atque eode modo statuunt illum in stipulatione, sicut in aliis cotractibus cosiderari, id quod falsum esse satis iam hucusque suit a nobis demonstratum. Verum quia quicquid necessariu est, ut ex aliquo actu sequat iuris effectus, id solent Doctu dicere ad substantia, quin uero & ad sorina illius actus pertinere: Si hoc mo is do substantia,ac Brina accipiamus,non negauero, quin consensus stipulationis substantia, atque formam respiciat. Atque hoc modo non prorsus esset reprehendendus Bartiqui in l. ita stipulatus in ia. Opp. inseod.& in l. i. in et .col. veri non obstat. V. de condict. indeb. dicit in forma deficere stipulationem, quae in consensu desciat. Iam uero quoniam uidimus qua ratione obligatio, quae oritur ex stipulatione,a uerbis possis nomianetur, quam a consensu uerborum obligatio appelletur, locus iste admonet nos, ut illud pariter inquiramus, cur sola ipsa appelletur uerborum obligario. Ac probabilior certe haec dubitatio est, quam superior; nam csim pleraeque aliae sint Obligationes, quae et uerbis inducuntur, poterit cuipiam non immerito dubium uideri, cur clangeneraliter inscribatur lite Rub. deuein. obligat. de sola stipulatione in toto hoc tit. tracte tur, quasi uero sola haec uerborum obligatio reperiatur. Esse uero alias uerborum obligationes praeter illas, quae sipulatione contrahuntur, apertissimis cmplis demonstrati potest. Primo in uenditione dictum obligat, ut nemini obscurum est, atque ex eo ori is tur actio uel redhibitoria, uel imatoria, hoc est quanto minoris. l. si quod uenditorii. si hominem. l. sciendum. f. dictum K. de milito edict. l. quod uenditoris . de dolo. Sicque ibi uerba sunt, quae obligationem inducunt. Praeterea etiam in autoritate prassitanda,ilemi E cdm de obligando pupillo agitur, uerba uoce expressa requiruntur, atque id causae sit, cur neque inutus, neque si us tutores esse possintil. i. f. I. Ede tui. I.3.ubi Accurcsside aut. tutor. Nec dicat in praedictis quide casibus uerba interuenire, atrame no in iis,ut in stipulatione uerboru solenitate necessariam esse. Nam est eum in . terdi cum requiratur verborum sincinnitar nequeatio modo, quam exuerbis silem

183쪽

rubus obligatio oriatur. Vtecce dictio dotis non nisi uerbis selemnibus siqui habemus in Codice Theodosiano uarijs in locis,& praesertim in l. 3 C. de incest nup. & in l. 2. C. de dotib. Item iusiurandum uerbis solennibus praestari debet, videmus enim obligationem ex iureiurando non nisi per accepti lationem tolli posse l.& per iusiurandum. si de accepta quε accepti latio ne staria non esset, si alio modo quam uerbis suisset oblig tio inducta β. item per accepti Inst. Qui b. moes toll. obligat. Quod tamen de eo mi ty tum iuramento accipiendum est, de quo loquitur Vlp. in l.&per iusiurandum .s de accepta Neque enim reperio in omni plane iuramento uerba selemnia iure ciuili suis enecessaria. Vnde plane salsium esse iudistio , quod hic dieit Castren . minus iuridicam esse practicam hodiernam de sola scriptura in iuramenti praestatione tangenda, absque illa uerborum expressione, atque ob id forsan, qui eo modo sine uerbis iurant a perii rio excusari pone,neque enim animaduertit Castrens de quo iuramento loquatur Iuris consultus, clim uerborum solennitatem requirit. Sed ne discedamus ab eo, quod nobis propositum est,constanter affirmari posse puto,neque haesineque alia eiusmodi excpla quicquam obstare, quominus Ela illa obligatio,quae oritur ex stipulatione uerb Him obligatio dici debuerit. Ac primo de illis speciebus, in quibus, uel si uerba interueniant,nulla tamen exigitur uerborum selemnitas, nihil est quod dubitetur; siquidem . hoc ubique obseruabimus, quoties uere ex ipsis uerbis oritura est obligatio, semper le gem id requirere,ut uerba solemnia sint, ubi uero uerba solemnia non sint necessari . quamuis uere illa interueniat,uidebimus Enper aliud aliquid subest cui potius,quam uerbis producendae obligationis effectus debeat assignari. Ostendit hoc nobis exemplum illud paulo ante allatum ex L sciendum dictum iis . de AEdil. Ediet. Nam quod dictum inuenditione efficax sit,&actionem redhibitoriam, uel quanto minoris producat, hoc non ipsis uerbis tribuendum est,sed potius negotio, quod geritur, a quo robur, atque ei sociam dictum illud assumit. Neque secus accipiendum est, quod dixi-rpus in autoritate praestanda uerba esse necessaria. Primo enim clarum est,n5 oriri obligationem ex autoritate, sed ex actu illo, seper quo autoritas pnestitur. Praeterea uel si maximξ ex autoritate oriretur, negarem tamen ad hanc rem plus ponderis habere ue ba,quibus autoritas praestatur, quam ipsius tutoris consensum,atque uoluntatem. Itaque maiorem uidentur dubitationem habere caetera exempla, in quibus uidimus non

tantisin uerba requiri, sed uerborum etiam solemnitatem Oe necessariam, unum de dictione doti alterum de iuramento liberti. Sed considerandum est uerba selemnia, quae in dotis dictione requiruntur, non hiusmodi esse, quae possint se per in quacunq; materia, atque in quocunque nUotiorum genere producere obligationem, ut sunt uerba stipulationis, sed tunc tauthm,cam de dotis promissone agitur. Quo fit, ut quod illi inest roboris, id non ibi is uerbis ,i sed aliqua ex parte etiam labiectς materiae tribuendum sti Non ergo potuit esse impedimento dictio dotis, quominus uerborusia obligatio absolute dici posset, quae oritur ex stipulatione, cum qua illi inest obligatio, eam

non simpliciter uerborum obligationem esse demonstratum sit. Ac in ultd etiam ni

gis hoc hodiὶ aifirmari poterit, post leges talicet Iustiniani, quibus haec ipsa dotis dictio

plane reiecta est.Vnde tametsi in Codice Theodosiano de dictione dotis extant legea nonnullae ut l.2.deincest nuptil.3. de doti tamen in libris Iustiniani nulla prorsus de illa mentio fit. Quinimo quibus in locis dotisdictionem,aut dou dicere Iurisconsulti,atq.

184쪽

ALBERTI BOLOGNETI

sueti int. Detur iurando liberti idem assimamus, quod de dictione dotii paulo ante diximus: Nam quae in ipso uerba adhibentur, ea non eiusmodi sunt, quae passim obligationem inducere ualeant,sed ira demum,clim libertus iurat se operas praestiturum. Qua ex re fit, ut obligatio, quae ex hac specla oritur, non solis uerbis, sed uirtuti etiam sacramenti pro parte ...buenda sit, atque idcirco non simpliciter uerborum obligatio

dici possit. Alios praeterea nonnullos actus enumerant recentiores, in quibus verba sunt necessaria, ut sacramentum baptitai c. I. extra de bapt. c. prima igitur, & c. seq, de consecr. distin . . c. detrahe. i. q. i. c. i.de cogia. spita in c. Vt etiam diuinum misse iactificium. c. cum Marthae . extra de celeb . mi T. aliaque item nonnulla. Sed illa certε ad propos tum nobis dissicultatem nihil pertinetit. Neque enim sacere debent sacramentum baptismi, aut sacrificium misse, atque eiusnodi alia, quo minii obligotionem, quae oritur ex stipulatione, absolutὶ possimus verborum obligationem appellare . Nam ut omittam haec alio spectare,atque in hisce libris considerari non potuisse, ideoque nec a nobis hoc tempore sacra prophanis esse commiscenda, clarum est ex praedictis actibus non oriri obligationem eiusmodi, quae producat actionem,aut id c5- tineat, quod pecunia aestimari possit. ratio etiam facit, ut neque testium depositiones vllam uobis hac in re dubitationem afferre debeant, quamuis testes saltem ut plurimum non nisi ore,ac uerbis expressis deponere debeant, ut rectὸ probatur arg. l. 3. verstu magis. isde testib. Siquidem ills licet obligationem iam induet uia probent, nullam tamen ex integro obligatiotiem inducunt .3Itaque concludamus, cum stipulatio in Elaveaborum conceptione consistat, eaque obligationem efficacem pariat, non quidem ratione subiecte materis, sed in omnibus passim materijs ob verborum vim, atque pondus, maxima cum ratione inductum ess- ut sola illa obligatio, quae ex stipulatione oritur, verborum obligatio appellaretur.

IT ne contractus proprium genus stipulationis, ita ut in ipsus dis initione potius, O quam conceptio verborum debuerit assumi. Accum si pessi putatio appelletur

contractus, utrum nominatus, an vero innominatus contractus dici debeat. x Stipulationem non esse propriE contra- sensu propinquorum. cium, frequentius receptum es L 7 Communis opinio est, stipulationem essea Alia quidem ratione concedendum est sti contractum nominatum. pulationem non esse proprie cottactu, τ Distinctione adhibita plenius explicaturat non ob rationem aseost adductam. quomodo stipulatio nominata dies 3 Duplex contractus significatio. possit. Nunquid lex municipalis de contractu lo Ad priedicam Etu facti refertur stipulatio. quens stipulationem complectatur. Io Sit nexo nomine reprehendendus Pom- Qisantum momenti in ratione sit, quo- ponius, qu5d definierit stipulationem ties de statuti interpretatione agitur . prout in in fieri. 6 momodo accipiendum sit statuta, quo ii Post cotractum persectum nihil remanet prohibetur mulier contrahere sine c6- praeter obligationem.

CAP. XXV. E T ramen Ghuc, quod quantum ad huius distinitionis genus, dubitetur. Nam vel si maximE conceptio uerborum tanquam genus de stipulauone praedicetur,

185쪽

negari tamen non potest,quin hoc genus iii mis latum, atque remotum sit, cum multie sint conceptiones uerborum, quae nullum contractum, nullamq; obligationem coit stituunt. Quare uidetur potius debuisse Pomponius contractum uti proximum huiusce dis nitionis genus apponere. Sed respondeo ideo illum posuisse conceptionem uerborum, quia cum nullum erat minus remotum, genus ipsius stipulationis, unde satis suit illum ipsum,quod assumit, ita disierenti js coangustare, ut tota postmodum dio finitio conuerteretur cum suo definito. Neque uero contractum debuit assumere in hac contractus diffinitione,quoniam per genus proprium tradi debet diffinitio, at si a putatio non est propriE contractus, id quod etiam frequentius Doct. admittu Accursin l. omnem. ff. de iudiciis in l. i.in uerb contractus.C.de action .ab haered. & contra haered,& in l. contractus in glosi. C. de fide instrum.Bar. in t .s donationis. C. deco quod meti causAlexan. in l. stipulationum alia in princ. infeod & in l. i. in ult. col. s. depact. ubi etiam Iasen .in z. col. in s. not. nu. 8.Crotus hic, alijq; nonnulli recensores. Verum scuti in hoc Doctoribus assentimur, quod ipsi quoque admittunt stipulationem non esse proprie contractum, ita in huius rei ratione dissen timus. Nam putant ipsi, ideo sib, putationem non esse proprie contractuna, quod illa non pariat ultro, citroque obliga

tionem,at nos ueram huius rei causam esse arbitramur,quia stipulatio nullum cotinet ut plene supra ostendimus p. s. ubi traditam a Labeone,Vlpiano l, eo tractus dissinitionem explicuimus. Neque uero obstat huic nostrae,ut ncc comuni-scn-rentis, quod stipulario interdum appelletur contractus, aut inter caeteros contractus

numeretur, ut in l.3.f. idem scribit. iis de pecul in l. certis.*.quoniam s. de reb. credit.in l. non selum de l. quscunque sui'. tit. proxi.in l. si donationis.C. quod meti causa. Nam, alia significatione minus propria tunc sumi contractum demonstrauimus, nimiru qu tenus usus inualuit, ut quilibet actus,ex quo contrahitur, atque adstringitur obligatio, contractus appellaretur, arg. f. penul. S est. Inst. de obligat. Ac sane contrahi stipulationem,& uerborum obligationem, dicitur, ut Inst. eod.in princ. & Inst. de obligat. f. ulti&in rubr.C. decontrah.&comittend. stipui. Propterea non puto ego negari pos s quin lex municipalis de contractu loquens, ipsam quoque stipulationem complcctatur, contra quam frequentius sentiu ut nostri interpretes , nempe Bart. in l. Labeo s.contractum .isde uerb. fg ubi etiam Iason.& Alciat.qui aduertit hanc esse commune opinionem. Io. Imolens& Alex.m l. . in princ. inseod. citius hoc in loco,Ang. Are. Inst. de oblig. quae ex q. contra. Atqui certὸ ubi hoc ad praxim redegerimus, uidebimus quantum ad legum municipalium interpretationem parui referre, utrum stipui rio si propri uel improprie contractus. Etenim clim ratio semper ante Omnia attem

datur, quae ues expressa sit,ues unica possit assignari,atque ex ipsius rationis quasi praescripto semper statuta ipsa uel ampliari, uti coangustari debeant, ut docet Bart. in l. I.

in uia. is de iust. &iu. Iassen. in l. i. in Σ.col. in s. notabili .ss depact. Alciat .in d. , Labeo.& probatur in l. libertum. . Senatusconsulti. is dentu nupt. Idcirco quoties proposito casui non conueniet ratio statuti de contractu loquentis, nunquam is comprehendetur,ues si proprius admodum contractus initus esse proponatur. Quod si contra r uo statui conueniret, semper ad eum casum deberet statutum ipsum extendi ,. l,

cet de eo a quaestio esset, qui non nisi maximὸ impropriE contractus dici posset. Primum illud docet nos Bald. in i neque C.de contrah. empti ex qua lege ipse ibi col ε ligit statutum,quo prohibetur minorius mulier contrahere sae consensu propinquo'

186쪽

ALBERTI BOLOGNETI

nun ita accipiendum esse, ut non complectatur contractin,qui ipsi mulieri, uel minori utiles tantum, & non damnosi esse possunt, inspecta nimirum ratione statuit,licet nomini obscurum sit, eos tam proprie contractus csse,quam qui maxime, ac Baldo hac in re adstipulatur Ialon in l. qui iurasse in i .col in a. notiss. de iureiur. Cotra etiam quod diximus propter rationem statuti de contractu loquentis illos quoque actus contin ri,qui non nisi improprie admodum contractus dici possunt, eiusdem huiusce statuti exemplo demonstratur, quod dum prohibet mulierem, uel minorem contrahere, sine consensu propinquorum, in eo contractum liberationis complectitur,& alium quem cunque siue distractum, siue quasi contractu,ut haereditatis aditioncm, dummodo inde minori, uel mulieri praeiudicii aliquid inferri possi, ut recte sentit Bar.in l. apud Iulianu. f. s pupillus. is ex quib. cauis in posses eatur. Atque huc spcctant multa, quae tradit Iason in l. sue apud acta. in a. col.C. de transact.& in l. si unus f. pactus ne peteret nu. et .ss. de pac. Sed cum stipulatio quemadmodu uidimus) possit aliquo modo dici contractus, dicetur ne contractus nominatus,an in nominatus Bari. in l. 2. in sit . ff.de con-

dict. ob caus. Item Castrens. Alex.& Iasen in l. i. o. uitiis depact. ex illa lege colligunt sti 7pulationem esse contractum nominatum, quod ipsum &caeteris requentiori calculo recipiunt', probantq; insuper hanc sentcntiam eo potissimum argumento; Quia ex contractu in nominato non oritur actio ante implementum l. naturalis. is de prsscrip.uerbiai. ex placito. dercr. perna ut . Sed ex stipulatione oritur actio ante implementum, nimirum cum illa super contractu in nominato apponitur,d .l. ex placito. Non ergo con 'tractus innominatus erit sti putatio, sed nominatus. Recte concluderet lisc argumentatio, si expressim legibus tradita reperiretur illa propositio. Ex nullo contractu innominato oriri actionem ante implementum. Sed leges, ius ad hoc probandum allegan tur, non de quocunque contractu in nominato id negant,sed restricte loquuntur, imbiaeque contractus in nominati appellatione utuntur. Urget me magis Vlpiani testimonium in d l. i. f. ult qui dicit conuentionum plerasque in aliud nomen transire, ueluti inemptionem, in locationem, in pignus, in stipulationem, sicque inter conuentiones nominatas stipulationem quoque connumerat. Attamen non idcirco mi hi promitus arridet communis sententia. Sed puto ego hanc, susstionem ea distinctione de scidendam esse,ut dicam ut stipulationem esse quidem nominatam, sed non habere nomen contractus. Qui uere contractus nominati sunt, ex ipsi, negotio nonae assium ut, ut depositum,commodatum,& similes, ac non propterea actionem pariunt, quia nomen per se possit actionem inducere, sed quia desiimitur ut dixi nomen ex negotio, quod clim nihil aliud sit, quam ,semper obligationem efficacem, & cons

quenter actionem producit. Hoc modo uidetur contractus nominatos accepisse Vim in l. iuris gentium in princ. is de paci. quo loci non considerat, quomodo coirentiones etranseant in aliud nomen simpliciter,id quod facit in d. l. s.f. coituentionis, sed considerat quomodo transeant in proprium nomen contractus, ita ut ex tali nomine contractus ob implicitum negotium recte arguatur competere actionem, de qua initio illius legis agere instituit. Atque ob id maxima cum ratione Vlp.ibi non con numerat stipulationem, quemadmodum secerat ind. . conuentionis, ubi non de nomine contractus, sed de nomine simpliciter egerat, Quandoquidem stipulatio nullum certum, ac determinatum continet genus nego iij. Sed coiistit in sorma uerborum, quς omnibus ne sosjs, omnibusq; conuentionibus,seu contractibus tam nominatis, quini innomina- iis

187쪽

is aceommodatur. Verum quia ab hac ipsa forma, quae scut contractibus negotium, ita ipsi stipulatiotii robur, ac firmitatem praebet, nomen sortitur stipulatio non secus ac contractus a negotio, a quo semunt eiscaciam,etiam nomen sortiuntur hac de causa rectὶ dicitur nominata, quan uis non eum in modum quo contractus nominati dicuntur. Neque enim quia contractus nomen non habeat stipulatio, a negotio scilicet desumptum, debet idcirco nudis conuentionibus comparari, quae non modo nullum continent sed neq; robur, atq; efficaciam habent, neq; aliud plane qui quam, ex quo non ςn desumere potuerint. Atque haec ita cursim .quasi praetereuntes hae de re nos dixisse sat erit, quae quia ad pleniorem stipulatio itis cognitionem spectabant, non prorsus omittenda suerunt. Iam uero ex iis, quq de genere huius diffinitionis supra diximus, liquidis constare potest, sit ne stipulatio ad praedicamentum facti, an potius ad praedicamentum iitris reserenda. Neque enim iam dubitandum est, quin stipulatio facti sit,&non iuris, cum de illa conceptionem uerborum, tanquam genus praedicari suerit demonstratum. Atq; hinc optime diluitur illud obiectum, quod contra hanc dissinitionem hic affert Iacob. Mandellus nu. o.&a multis perdurum iudicatur. i. Animaduertit ipse Pomponium iu co quod stipulationem statuit esse conceptionem, definite ipsam, prout est in fieri uc enim ipse inquit momentanco. Id uero perabsurdum esse iudicat, cum substantia ipsa, quam diis nitione explicari debere nemo non satetur, non uideatur in rebus consistere eo tantum temporis momento consideratis, dum fiunt, sed posteaquam factς sunt. Idq; ex diis nitione studi, tutelae, atq; obligationis demonstrare conatur. At nos negamus hanc absurditatem. Nec proposita exempla qui est ad rem pertinent, clim & seudum,& tutela,& obligatio, & alia ab apis enumerata iuris,& non facti sint. At stipulationis si ibstantia in facto plane tota consistit, nem-pὸ in illo actu interrogandi, ac legitimE respondendi, ex quo mox constituitur obligatio, ut docet Iulian. in l. i. 6. si seruus comunis.in fin .s s. de stipui. seruor. At factum quidem illud interrostandi, ac respondendi, momento finitur, obligatio uero iam constituta permanet. Idemq;& de contractibus omnibus affirmari potest. Quod ipsum n his non obscure insinuat Diocletia. in l. sicut initio.C.deact. &obligat. ubi initio tan-thm considerat contractum, dum constituitur obligatio, postea uer5 sentit non nisi constitutam obligationem considerari poste. Sicut initio inquit libera suit pol stas habendi, uel non habendi contractus , ita renunciare semel constitutae oblis tioni aduersario consentiente nemo potest.

A R G V M. TIErmagni referre, quod in genere huius diffinitionis explicando conclusum est, stupulationem esse facti, & quomodo illud accipiendum sit, quod dicit Vlp. in l. si

unus. 6. pactus ne peteret. T de pacti in stipulationibus ius contineri, in pactis v tb fictum uersari. a Num fidem ficiant testes,qui de stipulatio

ne deponunt.

α Dpplici rone intelligimus aliquid eε iuris. 3 Debet testes ea tantum testificari,quae sen

su corporeo percePerunt.

Non ius sed magis iactum testatur, qui deponit fictam fuisse stipulationem. 1 Potest interrogari testis, quid sit stipui

tio, item quid sit mutuit, atq; eiuscemodi interrogatoria admitti debent. 6 L. A. conuentionales inseo. corrupth a nonnullis legitur.

V Vari E

188쪽

ALBERTI

7 Variae explicationes.S. pactus ne peteret a. si unus isde pactas Sine iure, inanis, ac plane sutilis est stipulatio. Pactu nullo robore a legibus donatu est. io Quomodo replicati Oe prius pactu elides. xi Franc. Connani opinio reprobatur. 1 a An ita accipi possit.*. padius ne peteret, ut de accepti latione ibi Vlp. loquatur. 13 Verba illa, si hoc actum est, nouationi quidem,sed non acceptilationi conuentur. i Opin. Gugi de Cun. resertur,& repro

batur.

1 y Quocunque modo praestitus consensus, si modo uere adsit, semper habet aequitatem qua prioris aequitatis uinculum dissolui potest. 16 In uno, eodemq; pacto reperitur & quod naturae,& quod legi ciuili tribui possit. 17 Pactum aliquod tolli duplici ratione intelligi potest

18 Naturalis obligatio,quae primo pacto in erat .semper posteriore pacio tollitur, quocuq; lade modo illud conceptu sit. 19 Quid necesse sit, ut quatu ad iuris effectus prior conuentio posteriore tollatur.

C A P.

BOLOGNETI

ao Q ita ratione fiat, ut posteriori pacto couetiones nonnullae ipso iure dissoluatur. ai C6trario pacto tollitur ipso iure pactu nudu qu vi ad praecedete nullum contra

ctum refertur.

et a dia are pacto ipso iure tollatur actio iniu

riarurn.

a a Non semper directe priori opponitur pactum posterius, sed tantum indirecte ipsius aequitatem dissoluit.: Qua de causa leri necesse fuecit certa quaedam, ac legitima tollendae obligationis

remedia inuenire. as Pactum mi dum non est legitimus modus tollendae obligationis. z6 Pacta illa, profiteor te non teneri,atque . iusmodi alia, quae ius uidentur continere in factum resoluuntur.

27 Consesso extra ius , ac sine causa nihil praeiudicat. 28 Ratio dubitandi in s.pactus ne peteret. 29 Ratio differetiae iter pactu plane simplex,&id quod ad pi scedete cotractu referti cur.ssillud facilius,quam hoc tollatur.3o Qua ratione dixerit Vlp. in pactis factum

contineri.

XXVI. EX hoc porro, quod stipulatione facti esse conclusum est, recte colligi potest, proba

re dictum eius, qui facta suisse stipulationem testet titicii in is non superiure, sed super facto deposuisse existimandus sit. Non me latet contraria,&ob contraria plane ratione sentire Bari in l. i.C. de usur. & ini. sciendum in feod. Dicit enim de stipulatione deponcte, quod superiure censeat deposuisse, propterea nullam fide facere. Sed iconsideradu est, quatu ad id quod quaerimus in praesen tia, dupliciter accipi posse quod dicimus aliquid esse iuris. Vno modo, cum ad praedicamentu iuris quid resertur, ut hae- , reditas,& obligatio. Alio modo, cum uel si reserat ad praedicamentu facti, tamen iuris nomen habet, seu iuris autoritate munitur, ut stipulatio, mittuli,& similia. Primo modo compertissimu est attestantem ea, quae sunt iuris, non probare. Neque enim fidem faceret, qui me obligatu esse, aut alicuius lisaede esse testis caret, cu ijs de rebus no debeat deponere, quae in iuris intellectu conssilit, sed latu illa, quae sensit corporeo percipi pos3 sunt, ut quod fuerit facta solutio, uel id genus alia. l. qui testamento.*.ult. ff. detestam. l. restiti. C. de testib. At cum secundo modo huc terminu sumimus,dubitari selet, ne n5 testis depones super iis, quae iuris sunt, fide faciat, ut cu uel mutuit, uel stipulatione facta es se attestat. Nam si testificaret praestitisse aliquem si umentu oleu, uel pecunia ea adiecta lege, ut sibi tantundem redderetur, uel unum interrogasse,& alterum respondisse,

tum quidem nudum factum proferret , & id quod ipse sensibus percepisset. Verum cum dicit factum est mutuum , uel saeta est stipulatio, uidetur non tantum factum testari, uerumetiam iuris autoritatem, quae illi. sacto praestita est. Et id cau- est

189쪽

AD RUBR. DE VERB. OBLIG. 78

sae est cur crediderit Bart. in ii. paulo ante adductis de stipulatione deponentem non probare. Ego tamen contrarium senti O , idq; satis exco probari puto, quod iam demonstri uimus, stipulationis uocabulo significari illud iactum interrogandi S respondendi. Quod cum ita sit, qui testatur factam suisse stipulationem, nihil testari

existimandus est, quod non corporis sensibiis perceperit, quod uero non communibus uerbis iactum hoc expresserit, sed ii iris ciuilis uocabulo usus sit, hoc non tanti momenti est, ut propterea tota attestationis fides infirmari debeat, cum uerbum

hoc stipulatio , atque eiusmodi alia ita iam sint uulgata, ut uel imperitissimo cuipiam cognita sint. Quod si testis sorte aliquis tam stolidus , atque ignauus proponeretur , ut haec quoque ignorare existimari posset, putarem illulat pol se in terr in gari, quid sit stipulatio, atque hoc interrogatorium omnino admitti debere, ut de

mutuo sentit Bart. in l. i. in 3. col. nu. s. si . si cert. petat. Ac sine uidetur mihjBart. in hoc maxime deceptus, qui quod de mutuo concedit, id putarit de stipulatione negandum, quam tamen hac ipsa in re nihil a mutuo disserre, ex ijs quae diximus, perspectillimum ei se potest. Satis certὶ hactenus haec clara&aperta cunt: u rum contra illud assumptum, ex quo pri dicta scrine omnia pendent, nempe stipulationem esse facti, ditae adhuc leges obstare creduntur, quarum utrataque inter alia

multa, quan uis leuissi ina obiecta huic Pomponij dissinitioni nouissimi quidam obii -

sciunt. Creditur: primo obstare, quod idem Pompon. tradit in cad. l. s. ν. conuentionales, ex uerborum obligatione oriri stipulationem. Neque enim recth unquam

dicetur id esse facti, quod ex ipsa uerborum obligatione proficiscatur. Praeterea uidentur aduersari uerba Pauli in l. si unus. 6 pactus ne peteret. C. de paci. cum dicit in stipulationibus ius contineri, in pactis uero factum uersari. Quod attinet ad primum obiectum , affert Iacob. Mandellus lila nu. I; i. duas responsiones, quae si uerba Pomponi j ita sese haberent, ut ipse legit, mihi certe haud quae satisfaccreiit.

Sed nobis hac in re non est elaborandum, siquidem totam banc perplexitatem a tulit corruptus codex, in quo legebatur; ex uerborum obligatione ; At pandectε Pisanae, communesq; itidem Codices habent; ob uerborum obligationem. Ita eni in inquit Pompon. de conuentionalibus stipulationibus loquens. Nam & ob ipsam uerborum obligationem fiunt, & pendent ex negotio contracto. Quorum ue borum sensus is est, ideo conuentionales stipulationes negoti js contrahendis adhuberi , ut negotia ipsa uerborum obligatione constringant. Parum etiam obstat altiterum obiectuin desiimptum ex ψ. pactus ne peteret. Nam licet uelimus nos sibpulationeni esse sacri, non tamen negamus, quod dicit ibi Vlp. nempe in stipulationiblis ius contineri. At uer quia ad cognitionem stipulinionum, de quibus agere nunc nobis propositum est, maxime pertinet explicatio illius disserentiae, quam ibi statuit Vlp. inter pacta,&stipulationes, dum es in stipulationibus ius coutineri, inpactis uero factum uersari, ne hoc quidem ipsum penitus silentio praetereundum est . 7 Nemo scrine ex nostris est, qui non propriam aliquam ad haec uerba asserat expositionem. tuor expositiones geri ibi Accuae Tres insiper alias addit Bart. Rursiis allax Iac Fortun. Gartia , caeterique recentiores ibidem. Imo non tantum in ea lege, sed alibi etiam uarijs in locis Doctore ric haec uerba interpretantur, ut Zasius,& Corrasius in seis intelles: ubii, Petrus Loriolus in tractatu de iure. Abciat. lib. I. parad. cap. ult. Voconius a Vocuna declar. 2o. Francisc. Duarenus in

V , Lici

190쪽

ALBERTI BOLOGNETI

l. in actionibus nu .is. F. dein lite iuran. Quas omnes expositioiles sigillatim pros querer, si in multorum reserendis, ac refellendis sententisis maiorem utilitatis fructum, quam in ueritate aliunde perquirenda positam esse iudicarem. Longe probabilius,

quam caeteri uidetur mihi hac in re loquutus csse Francisc. Conatius lib. s. cap. 2. nu.

ii: qui licet suam illam explicationem maxima saltem ex parte desumpserit ijs, quε docuit Bart. atque itidem Iac in d. l. pactus ne peteret . ut probὸ intelliget, qui illorum uerba accurate considerarit, tamen dilucidius ipse hoc totum explicat, multaq;

falsa recidit, quς illi suis explicationibus comiscent. Non negat Connanus, quin stipulatio facti sit, sed ideo dicit ius in ea contineri, quia illi ius inest quoad obligationem, quod facit illud factum interrogandi, & respondendi esse stipulationem, eo enim si blato remanet inanis,& sutilis stipulatio nihil praeter mera uerba habens, ad nullam re quae iuris esse possit idonea, ideo nec stipulationem quidem posse dici concedit, cuius vim,& nomen statuit in iure consistere. Quomodo autem ex hoc sequatur quod dicit ibi Vlp. stipulationem ipso iure tolli per stipulationem potius, quam prius pactum per posteritis, demonstrat ipse hac ratione. Quia quanuis cum acceptum tuli, id quod stipulatus eram a te, uerum sit, me suisse stipulatum, eaq; stipulatio quoad factum, S quoad uerba semel emissa, maneat semper, nec reuocari possit, tamen ius inquit quod in

ea erat, & quod faciebat esse stipulationem, sublatum est, & consequenter dicitur illico sublata stipulatio. At pactum per se nullo iure, aut robore donarum est a legibus, sines quo non possit dici pactum, sicq; remanet merum factum. Propterea igitur post rius pactum non tollit prius ipso iure, quia si pacta sum non peiere, quan uis postea paciscar petere, tamen uerum est me pepigisse ne peterem. Et sic stat utrunque pactum, neque prius per posterius ipse iure tollitur. Sed quomodo eliditur replicatione, ut in quit Vlpianus 3 Facit hoc autoritate iuris praetorij, neque enim posset per se elidere. Nam cum resin disceptationem uenit, ut necesse sit ex duobus contrarijs pactis alterum i firmari,cae sunt partes iudicis, ut posteriori robur addat, & elidat alterum. Quocirca

posterius pactum, scilicet de petendo, quod non potest pri in pactum funditus tollere, saltem se interponit, & facto suo quasi cohibet illud, ut ne possit ii otium facescere stipulationi. Neque enim ibi ulationis uires ipso itire si istulerat primum pactum, scd

tantum ope exceptionis in eum, quem diximus, modum attulerat impedimentum, quominus stipulatio uiribtis obligationis, quas tamen non perdiderat, uteretur. uata sicut

prius pactum, scilicet de non petendo,ope exceptionis obstabat stipulationi, ita posteritis pactuna, scilicet de petendo, ope replicationis obstat priori pacto; atque ita sit, ut eo impedimento liberata stipulatio, quod prius ipsi pactum attulerat,libere iam mula re suo desungi possit. Haec serinc sunt, quae hac in re Connanus tradit, quae quantiis ai. cum per se illa considero) non possim non uerissima fateri, animaduerto tamen hanc expositionem Vlpiani uerbis non satis conuenire. Nam si is suisset senius Vlpiani, ut ii ellet dicere pactum esse nudum sectum , nullo iure, aut robore a legibus donatum, improprie certe, atque imperfecte admodum id expressisset, dicens in pactis sactum uersari, nam uere etiam de stipulationibus potest hoc astirmati, in illis scilicet sactu uersari. Ita etiam si clim de stipulationibus loquitur, uoluisset significare stipulationem iuris autoritate munita esse,ita ut obligatione cace producat, inepte prosecto hunc sensu in iis uerbis expressisset. In stipulationibus ius contineri ; nam dicitur id potias in stipulatione contineri,qubdin stipulatum deducitur. Ac tanto eua minus ea ratione

Vlpiani

SEARCH

MENU NAVIGATION