장음표시 사용
101쪽
mox , cum propinquius ei factus sum, eius exactissimam, & certissimam cognitionem altequor. cum ergo communes indistinctaeq; notiones, semper prius Occurrunt, ex quibus procedimus ad magis proprias, ac distinctas: e go in notitiam principiorum ex uniuersalibus ad singularia nos procedere
oportet. & quod ita sit, declarat Aristo t. triplici signo. primo, quia est ita ex parte intellectus, sicut est ex parte sensus; sed sensus primi apprehendit toatum, quana partes . si enim aliquid animal longe accedat, profecto uisus primo apprehendit totum animal, quam ipsius partes, scilicet quam caput, manum . ita etiam est ex parte intellectus: quia uniuersaliora de communio
ra nobis notiora sunt, quam proxima ,& propria, &c. Secundo patet, quod totum ex parte intellectus est notius suis partibus . & patet de r' definitienda: quia omnis res , quae definitur, confuse nobis eas partes significat, quas definitio clare, distincte,& explicite declarat,& nomen rei definienta prius nobis innotescit definitione ipsius, ut prius nobis innotescit nomen circuli , quam quid sit esse ipsius. itidem nobis prius innotescat nomen hominis, quam quid est homo . nomen enim uniuersaliter, & confuse subitantiam rei significat: definitio uero distincte, divisimq, significat unumquodque eorum , quae rei insunt tertium signum dat Aristoteles de pueris: quia pueri
primo appellant omnes uiros patres,& omnes mulieres matres: quia primo eis occurrit notio uniuersalis consula. prius enim cognoscunt patres
sub ratione patris simpliciter: postea, cum acquirunt uim discretiuam .discernunt uerum patrem a falso: quia tunc comprehendunt patrem sub ratione huius patris, non ampi ius sub ratione simpliciter . confusum ergo uniuersale notius est nobis quam singulare ipsum . haec est tota expositio horum textum Ioamus Grammatici quam , nunquid uera sit in sequenti declarabimus .
Det CLARA vi uobis opinionem Ioanianis Grammatici, quomodo exponebat illos textus, scilicet de ordine, quod ad cognitionem principiorum erat inchoandum ab uniuersalibus confusis ad singularia :& exponebat per uniuersale consulam particulare ipsum, quod mediat inter speciem& singulare, scilicet inter homine & Socratem. incipimus enim ab uniuersali confuso, ut
est aliquis homo: postea progredimur in singularia, id est in causas naturales.& hoc pacto procedimus a principiis in principiata.hic est ordo doctrinae&c. Sed haec opinio Ioannis nedum falsa est: sed mihi uidetur inanis, & puerilis ι& primo, quia ipse in expositione primorum uerborum secundi textus, sci licet innata est nobis &c. in qua sibi aduersatur . expositiones enim illa, ait, cum dixerit in superiori parte prooemii Aristoteles nos non posse assequi scientias reriuri naturalium , nisi ex cognitione principiorum, his uerbis uult nobis tradere modum, quo possimus assequi talem principiorum scientiam.& quoniam duplex est demonstratio, inquit Ioannes, una simpliciter ex prioribus natura in posteriora, id est ex causis in causata: alia ex posterioribus natura in priora, id est ex causatis effectibus in causas. ideo Aristot les docet nos, quod si uolumus assequi notitiam principiorum, no debemus uti demonstratione simpliciter, id est ex causa in causatum . de reddit rationem Ioannes: quia si principiorum non essent alia principia priora, per quae probarentur, sic rerum probatio abiret in enectum: no ergo ex natura prio Di
102쪽
ris sunt demonstranda principia , sed ex propinquioribus sensus, quae sunt magis composita. prima enim principia sunt uobis ocultiora , quam principiaco naposita. ideo hoc modo demonii rationis utendum est in probandis principiis. ecce quo m odo Ioannes in primis uerbis sibi contradicit: quia hie in suis primis uerbis loquitur de modo doctrinae, id est de uia doctrinae, & de genere demonstrationis. ordo uero doctrinae est ordo inter partes scientiae, id est de qua parte prius agendum a qua scilicet prius inchoandum est: exponit ergo Ioannes de uia doctrinae illa uerba Aristo telis, scilicet quo genere demonstrationis utendum sit in doctrina principiorum, quod scilicet utendum sit demonstratione ex effectu in causam a compositis in simplicia: postea Ioannes paulo inferius exponit eadem uerba Aristotelis de ordine doctrinae . dicit enim quod omnia haec uerba usque ad textum sex tum exponenda sunt de ordine doctrinae, quod scilicet in tradenda doctrina principioru inchoandum est ab uniuersalibus confusis, unde Aristotcles a nulla propria proprietate principiorum incepit, sed a communi. inquit, necesse est princi Pium aut unum esse, aut plura, Sc. Secundo Ioannes inter speciem specialis. simam ,& iudiuiduum ponit praedicatum substantiale mediii, quod est aliquis homo: ergo homo non erit species specialissima: quia infra eam est alia species specialior, quae praedicatur de multis numero differentibus, & est multum erroneum: quia ponit sensum apprehendedi uniuersale. iuquit enim cum eminus, intuemur Socrate accedentem . prius comprehendimus ipsum subratione, qua aliquid corpus: deinde qua aliquid animal, haec praedicantur de pluribus, & sunt in pluribus: ergo sunt uniuersalia, & per se sensus ea apprehendit: ergo ponis apprehendere uniuersale: ergo &c. Tum errat in alio ex positio Ioannis, in qua de pueris exponit, quod pueri omnes uiros appellat Patres: quia prius apprehendunt patrem sub ratione uniuersali, quod est aliquis pater, quam sciant discernere: ergo ipse Ioannes incidit in eum errorem quem ascribit primae opinioni: quia etiam ipse ponit pueros cognoscere uniuersalia. ideo quarto ex processu Aristotelis redarguitur salsitas huius opinionis Ioannis: quia non est uerum, quod Aristoteles initium iaciae ab aliquo indiuiduo indeterminato. cum enim tradit disputationem de principiis, orditur ab hoc communi, scilicet necesse est principium unum esse, aut plura, &c. hic nullum est individuum uagum, & inde terminatum; sed utitur terminis uniuersalibus etiam in eo, quod accipit Ioannes pro exemplo ad suam opinionem confirmandam. dicebat enim quod faciens Aristoteles sermonem de materia prima aggreditur primo de materia communi generabilibus, & corruptibilibus, & caelestibus: deinde descendit ad materiam generabilium , & corruptibilium . At, quid est hoc Aristoteles enim nullo indiuiduo inde terminato utitur neque hic incipit suum sermonem ab aliquo particulari , sicut inquit Ioannes ; sed incipit a termino uniuersali,&c. Quinta ratio est in expositione illorum uerborum Aristo telis, unde ex uniuersalibus in singniaria oportet procedere exponit Ioannes per singularia, id est res naturales, quae ideo sunt singularia: quia subsistunt, sed siue iste fieordo doctrinae, siue uia doctrinae, quo modo erit uerum dicere, quod ex uniuersalibus in singularia. oportet procedere accipiendo per singulare res sensbiles subsistentes, eum talia singularia sint infinita, quae apprehendi no possunt: quomodo ergo cognoscendo ex uniuersalibus in singularia procedendum est &c. Sexto, quia admissa illa Ioannis expositione, quae sibi ipsi repu
103쪽
& indeterminato , quia tale indiuiduu indeterminatum, scilicet particulare. ipsum est nobis no tius, quam singulare determinatum . deinde dixit Ioannes quod illa priora sunt natura quae prius occurrunt generationi, quae scilicet prius a natura generantur, sed prius occurrunt particularia, quam singularia: ergo illa natura priora. non ergo est procedendum ab ipsis, tanquam a prioribus nobis , & notioribus . non enim eadem sunt nobis nota,& natura.
quod autem ita sit quod particulare sit prius natura, & notius natura, patet ex Aristotele tertio de generatione animal tu, inquit, prius generatur equus in eo, quod animal est aliquid, quam in eo, quod hic equus, hoc est, prius est in genere, quam in specie. nec inco uenit, quod aliquod sit in genere, & no sit in specie: quia hic est imperfecta generatio, quae nondu attingit speciem: primo ergo generatur hoc animal, quam hic equus: nam ergo prius sunt uniuersalia, quam singularia, ideo &c. Secundo, quia no est uerum, quδd simpliciora lint naturae notiora, & priora nobis, aut ignotiora : composita autem e-
contra . At, Aristoteles primo Post. oppositum dicit, quod scilicet ea, quae sunt simpliciora, sunt etiam priora & natum notiora. unde prius est genus, quam species, & species quam individuum, & particulare: quia species addit generi naturam specificam; singulare autem addit speciei naturam . singula ria ergo haec posteriora, ex quo magis composita: singularia ergo ipsa no
bis erunt notiora quam persona ,& propria magis, Prius nota natum, de prius nota quam singularia, cuius oppositum dicit Ioannes &c. Tertio ex
uerbis Aristotelis primo Post.& Ioannes uidens hanc difficultatem, quod uerba Aristotelis directe suae expositioni opponuntur, nititur euadere dissiacultatem. est ergo dissicultas, quia Ioannes dixit in sua expositione, quod individuum est notius natura, quam uniuersale. Oppositum dixit Aristo teles primo Post. quia, inquit, ea nobis notiora sunt, quae sensui propiora sunt, huiusmodi autem sunt singularia, inquit Aristoteles, tu modo dicis oppositum quod uniuersalia nobis notiora sunt. Nititur Ioannes exponere uerba Ariastotelis primo Posteri uidit enim & sibi aduersari ,& inquit primo Ioannes, illa uerba Aristotelis non aduersatur hic: quia ibi alio modo sumit uniuersa Ie r alio modo hic. loquitur enim Aristo teles primo Posteriorum, de uniue sali uero, quae autem haec, inquit Ioannes, sunt genus, ec species, quae natu ram determinatam significant, ut animal, & homo. illud autem uniuersale; de quo dixit hic Aristoteles habere sermonem, non est uerum uniuersale, sed est uniuersale confusum, scilicet particulare ipsum, scilicet individuum uagum, quod ideo appellatur uniuersale , quia multis competit; quia auctoriatas non est ad propositum , inquit Ioannes Grammaticus, &c. Sed, pace Ioannis, haec expositio uana est : quia realiter non distinguitur particulare a singulari. idem enim significant hae duae uoces, homo & aliquis homo: differunt: tantum in modo significandi. talis enim terminus aliquis nullus , 5 c. nihil reale significant. ideo nullum conceptum iaciunt in mente: idem ergo signia fieat homo, & aliquis homo: si ergo hoc, quod dico, homo est uniuersale r& uniuersale est nobis ignotius: ergo & hoc particulare erit nobis ignotius, quia nihil addit in re, &c. Dat aliam expositionem Ioannes , quod cum Aristoteles dicit quod singularia sunt nobis notiora, uniuersalia uero naturae. intelligit de natura uniuersali: hic uero intendit de natura particulari, quae quemadmodum ipsa singularia primo producit, ita etiam ea primo cognoia scit. S: declarat Ioannes intentum suum: quia sicut est an animali particulari, ut puta homine, est quaedam natura particularis, quae Producit membruhuius
104쪽
huius hominis, id est quae habet producere unum membrum, & ipsum nutrire , conseruare, de de eo curam habere: sicut ergo est in particulari homine, inquit Ioannes, ita est in uniuerso ,& in unaquaque parte ipsius. necesse est enim ut sit natura particularis,quae ipsum producat,& id ei curae sit. sic est etianatura uniuersalis, uniuersiq; curam habet de toto uniuerso . ita igitur illa natura , quae causa est uniuersesium etiam ea primo cognoscit . quae uero ipsa particularia producit primo ea cognoscit: cum ergo primo Post. dicit, quod uniuersalia sunt notiora natum, loquitur de natura uniuersali, hic uero de natura particularia, &c. Sed omnino uaria est hac expositio. primo, quia in animali non est duplex natura ut ipse dicit,quia eadem uirtus generatura hominis, quae producit partem aliquam, producit etiam totum homine , neque
etiam in uniuerso est haec duplex natura. est quide primus opifex, sed nihil producit nisi mediantibus causis secundis. Additam oppositum alibi posuisti,
quod natura duplex, uniuersalis,& particularis. secundo etiam,quod plus est, decipitur Ioannes in acceptione terminoria, & ignorat terminos, quia inquit singulare. ideo est notius natura,quia primo natura Occurit:quia primus producitur ab ipsa. & ideo inquit Ioanes,quia natura,quae primo producit illa primo cognoscit. quia ergo singulare prius a natura produci tur,etia ab ea primo cognoscitur ista uana sunt: quia cum dicimus aliquid esse notius natura, non ita dicimus, quia natura ipsum cognoscit. agit enim natura sine cognitione, sed intelligitur notius natura, id est quia ex sui natura est notius ut genus & species & sui natura, notiora sunt, non quod uatura ea primo cognoscat, sed quia simpliciora sunt. ideo ex sui natura notiora, sicut dicit Aristoteles primo Post. illud est ex sui natura notius, quod simplicius est,& inde- pedentius, & ad cuius cognitionem pauciora requiruntur . non autem, sicut dicit Ioannes, quia prius cognoscatura natura: quia natura quidem agens naturale, uniuersale agit sine cognitione. uideatis ergo, quomodo Ioannes deceptus est in acceptione terminorum. At diceret Ioannes, quod ideo, dixit duplicem esse naturam, unaquae cognoscit uniuersalia, quia in producendo ei primo occurrunt: & quia primus opifex est causa uniuersalis, quia omnia cognoscit: ergo etiam ipsa animalia cognoscit. Dico, quod nec hoc potest esse uerum, quia primus opifex omnia producit ex causis singularibus,
di secundariis. ideo si producit singularia ipsa ex causis secundariis, & singularibus ea producit: quia non est aliqua natura uniuersalis, cui primae causae uniuersales occurrant, ex quibus producit singstlaria; sed semper ex ipsis causis singularibus producit singularia ipsa et quomodo ergo uniuersalia ei
Primo occurrunt &c. Tertiam expositionem ponit Ioannes. N ideo uideatis . in multiplicitate expositionum denotat Ioannes se ignorare ueritatem rquia una ueritas ex una ueritate cognoscitur, non ex tot nugis .inquit ergo
id, quod dicit Aristoteles primo Post. quod uniuersialia natura notiora sunt,& non repugnant huic quδd nos dicimus, quod scilicet singularia sint naturae notiora, quia Aristoteles primo Post. loquitur de ordine naturae penes scientiam. loquitur enim de ordine naturae penes scientiam, quod scilicet uniuersalia sunt notiora,& priora natum, quo ad scientias: quia scientia est primo uniuersalium: per accidens uero particularium . si uero non compararemus haec duo , scilicet uniuersalia, & singularia ad naturam: si loquemur de ordine naturae penes naturam, ut natura est non ut respicit scien tias. hoc pacto, inquit Ioannes, singularia sunt notiora natum: quia a natura primo intenduntur. Primo enim generationi Occurrunt,& ita conco
105쪽
Ioannes, quod uterque est notius naturae uniuersale, & singulare: sed nee hoc, quod dicit Ioannes est uerum: quia ordo scientiae est conformis ordini naturae, quae ergo sunt priora secundum scientias,etiain absolute priora sunt secundum naturam. uera ergo est simpliciter auctoritas Aristotelis primo Post . quod uniuersalia natura priora sunt particularibus. prius enim est a quo non conuertitur subsistendi consequentia, ut est animes: ergo homo id est a quo non conuertitur consequentia cum hoc uerbo est . prius igitur natura est animal, quam homo: erso etiam prius secundum scientiam singularia sunt nobis notiora: quia sensus proximiora; At, singulare producitur a natura: non uniuersale ergo notius. Dico quod non sequitur; quia dicimus, quod uniuersale est naturae notius, non quia natura cognoscat, sed quia ex sui natura notius . ideo dimittatis expositionem Ioannis omnino , quia salsa est. Alia est expositio Simplicii. exposuit enim Ioannes Grammaticus. omnia haec uerba a secundo,scilicet textu usque ad sextum de ordine doctrinae. Simplicius uero aliter exponit scilicet de uia doctrinae, id est de modo demonstrationis: quia inquit nihil aliud facit Aristo teles in his uerbis, nisi tradit modum demonstrationis, quo uti debemus ad acquirendam notitia principiorum, ita, quod sit sensus, cum dixerit Aristoteles omne scien tiam acquiri ex cognitione principiorum . nunc tradit nobis modum demonstrationis, per quem perueniamus ad principiorum notitiam :&inquit, quod hic modus non est quidem demonstratio ex natura prioribus , & notioribus , sed econtra ex posterioribus,& ignotioribus natura,nobis autem prioribus,& notioribus. duplex enim est genus demonstrationis, unum est de- monstrationis simpliciter a causa scilicet in effectum : alterum demonstr tionis non simpliciter ex effectu in cauiam: inquit ergo Simplicius, quod hic Aristoteles tradit nobis modum demonstrationis, quo mediante ueniamus in principiorum notitiam . qui modus est demonstrationis non simpliciter, scilicet ab effectu in causam: quia aut ex notioribus nobis & prioribus ἰ natura uero ignotioribus,& posterioribus, aut ex ignotioribus qui-, dem & posterioribus nobis in naturae notiora,& priora, procedimus. Mquae sunt ista notiora nobis , ignotiora autem naturae dicit Aristoteles sunt confusa. sunt autem nobis primo nota , & certa , contula magis exponit Simplicius confusa, id est composita. res compositae, ut totum , sicut totum animes . tota planta. haec ut tota nobis notiora sunt, quia nota sensui, quam partes eorum, scilicet materia & so a. sequitur Aristoteles, posterius autem fiunt ex his nota elementa,& principia nobis diuidentibus. haec exponit Simplicius ex his , id est ex istis compositis, siue totis, quae subiiciuntur sensui mediante transmutatione substantiali inuenimus prima principia, id est prima elementa, ex quibus constitui tur illud totum. Est ergo sensus, inquit Simplicius, cum dixistet nobis prius Atistoteles nullam
scientiam acquiri polse nisi ex notitia principiorum causarum, & elemen. torum . hic tradit uiam doctrinae , & quo genere demonstrationis uten, dum sit ad acquirendam notitiam principiorum , & inquit, quod procedendum est ex notioribus,&prioribus nobis ad prio ra¬iora naturae, quae sunt ista. At, inquit Aristoteles, sunt consula, id est composita,& nota. ex compositis enim procedimus in notitia principiorum, ex quibus componuntur mediante transmutatione;&haec consula siue composita appellat Aristoteles nobis notiora, inquit Simplicius: quia sunt cognita sensui , exactior uero est sensus, quam intellectus . notitia ergo, dic. Vnde ex uniuers
106쪽
salibus in singularia oportet procedere. haec sunt uerba, in quibus laborant omnes expositores , quae ipsos titubare faciunt, exponit Simplicius , unde ex uniuersalibus, id est ex compositis ipsis, quae prius Aristoteles appellauit colafa, quae appellantur uniuersalia: quia in se continent causas,tanquam singularia, ex istis in sua singularia, id est in suas causas est procedendum: & Aristoteles ipsas causas uocat singularia, quia subsistunt in re,& quod in re, subsistit, singulare est, &c. Et quod ita sit, probat Aristoteles triplici signo,
primo ex parte sensus exterioris, ut puta uisus. ita enim, inquit Aristoteles, est ex parte intellectus, sicut ex parte sensus; si sensus, ut puta uisus, primo uidet totum Socratem : postea distinguit partes ipsius : ita intellectus primo comprehendit compositum: deinde ex ipso composito procedit in notitiam principiorum ,&c. Secundo hoc idem patet ex parte definibilis , ex quo nomen desnibile est quoddam totum, & compositum ex partibus, quae explicantur in definitione, ut ex genere N diffcrentia. ideo etiam ipsum nomen rei definiendae est notius eius definitione. tertio signo, hoc idem conafirmat Aristoteles, sumpto a pueris, & inquit. pueri enim primo appellant omnes uiros patres, & Omnes mulieres matres: quia primo ipsis pueris occurrit notitia totius , quam partis. ideo etiam prius apprehendunt homine sub ratione totius: postea distinguunt uerem patrem a falso indiuiduli enim habet ratione partis. ita ergo dinos ex notioribus, quae sunt compositae, Id est res naturales, deuenimus in notitiam, ut mater , & formae, median
Est et secunda expositio super illis uerbis Aristoteles, innata est etiam uia, ce. usque ad sextum textum quae erat Smplicii , scilicet omnia illa uerba interpretantur de uia doctrinae, id est de modo demonstrandi. quo philosophus naturalis possit peruenire in notitiam principiorum , dicens, quod haec uia
erat non ex prioribus natura.& notioribus, sed ex prioribus nobis,¬ioribus ad ignotiora nobis,& priora, Si notiora naturae.&exposuit Simplicius quod huiusmodi erant corpora naturalia constantia ex materia &forma. ex ipsis enim corporibus naturalibus, mediante transmutatione, ducimur in cognitione principiora. & ita cogit Simplicius exponere illa uerba, unde ex uniuersalibus in singularia oportet procedere. similiter de uia doctrinae ex istis oportet procedere in singularia, i. in ipsa principia simplicia, quae ideo appellantur singularia,quia subsistunt. Et haec, quae Arist. singularia appellat Simplicius dixit ese notiora nat urae:quia primo producutura natura .natura. n.primo intedit singularia producere, ut Socrates per se primo generatur,& intenditur a natura. comunia uero quae dicuntur de ipso , ut substatia, animal, &c. Secundario,& per accidens intenduntur: quia ex quo generatur Socrates, generatur etiam iubstantia. di animal. singularia ergo , inquit
Simplicius, sent notiora naturae hoc pacto quia primo producuntur j natura de per se . reliqua uero secundario per accidens, 'ec. Sed haec expositici Simplicii nullo modo neque)uerbis Aristotelis , neque sibi ipsi consormis est. primo exponit illa uerba ex uniuersalibus: S per uniuersalia intelligit Simplicius composita tota, id est ipsas res naturales , quae ex principiis compinnuntur, quod ex his procedendum est in notitiam principiorum . uidetur cxtorta haec expositio: quia quam affinitatem habent composita, siue res
107쪽
naturales cum ipsis uniuersialibus certe non uideo, quδd uidelicet composita elsent appellanda uniuersalia. compositum enim est, quod ex partibuS,siue principiis Constat. uniuersale uero , quod de pluribus praedicatur, At, in quod conueniunt partibus, & praedicari de pluribus , Sc. Tum etiam , quia inquit Simplicius , quod singularia sunt nociora naturae, quia primo producuntur a natura, in hoc errat Simplicius , sicut errauit u=annes Cranam licus. quia per singularia intelligit, quae producuntur a natura, primo,ut sortes&hanc particulares plantarum, At, hac singularia producia a natura cuinfinita sint, ipsorum non potest este scientia. quomodo ergo diceret Ariastoteles, quod ex uniuersalibus procedendum est in notitiam singularium; si per singularia intelligeremus, quae primo producuntur a natura . cum enim infinita sint exeluduntur ascientia quare&C. Additum hoc argumentum potest retorqueri, ergo non potest philosophus res naturales, scilicet seire: quia imperfectae sunt. Errat sim liter Simplicius in acceptione terminorum , sicut diximus de Ioanne Grammatico, quia non cit illud notius natura,quod primo producitur a natura.ipsa enim natura operatur sine cognitione : sed illud est notius natura, quod ex sui natura est notius , id est limplicius, & paucioribus indigens in sui declaratione: haec non dependent in sui cognitione ab alio. Alia ab ipsis, ut eth genus respectu speciei ii inplicius est,
a quo non conuertitur consequentia, cum hoc uerbo, est, ut dicit Aristo teles in est praesentis,&c. Secundo huic opinioni aduersatur Alexander hoc a sumeto: quia tu dicis uniuersale esse nobis notius, ignotius naturae,singulare uero aeque,si singulare est naturae notius: ergo etiam prius natura. idem enim est notius esse naturae,& esse prius natura eco tra. At aduersaris Aristo teli. oppositum enim sentit Aristo. praesentis cap. de priori. inquit enim, prius natura est illud a quo non conuertitur subsistendi consequentia, id est a quo non po test conuerti consequentia cum hoc uerbo, est, ut si dicamus, est homo: ergo est animal. in hac consequentia natura prius es h animat: quia non licet
conuerti haec consequentia cum hoc uerbo est, ut dicamus,eli animal, ergo homo ἰ prius ergo natura est, quod sequitur ex altero . ex ipso uero non sequitur alterum . quid ergo dicis tu, At, simplici, quod singulare est notius , de cosequent natura prius ipso uniuersali,&c. Huic argumento Simplicius dat duas responsiones, prima est quod uniuersale bifariam considerari potest, uno modo, ut est quaedam similitudo collecta ex singularibus, & de hoc uniuersali non loquitur Aristoteles in praedicamentis: quia hoc uniuersale est posterius natura. Sed hic alio modo sumitur uniuersale, ut continet singularia, & hoc pacto, prius singularibus. &de hoc loquitur Aristoteles in praesentis. eu ergo hic Aristoteles dicit, unde ex uniuersalibus in singularia oportet procedere, tanquam ex notioribus nobis, intelligimus hic de uniuersali primo modo, scilicet in praedicando, ut est quaedam similitudo ex singua
laribus collecta. in praedicamentis uero de uniuersali continendo, ut continet singularia, &uc nulla est consideratio , dic. Sed laue responsio Simplicii uana est: quia philosophus naturalis non considerat uniuersale, ut est similitudo quaedam collecta ex singularibus; sed haec consideratio est logica, considerat autem thilosophus naturalis res, ut subsistunt in naturat etiam non est uerum, quod uniuersale, ut habet rationem continentis, scilicet ut singularia continet, si natura prius ipsis singularibus: quia hoc pacto uniuersale habet rationem totius, quod scilicet ex partibus componitur . prius natura enim sunt partes, quam totum, ex quibus ipsum conflatur , dic. Ideo dat
108쪽
Odant aliam responsionem Simplicius, & inquit, quid potest melius satissa-cere, satisfaciat: N ita non dis loluit argumentum: quia remansit ambiguus; quare Simplicius uerum est hoc, quod simpliciora sunt natura priora, a quibus non tenet conuersio subsistendi consequentiae . composita uero, ex quo pluribus indigent in sui cognitione . ideo posteriora sunt,& ignotiora ex sui natura. ex sui natura autem priora, quae simpliciora N paucioribus indigent. non autem .sicut dicit Simplicius, quia primo Occurrant naturae, & prinio ab ipsa producanturi quia natura operatur sine cognitione, & decipiuntur isti in acceptione terminorum, ut melius declarabo in serius, &c. Te
tio deficit Simplicius in expositione triplicis signi Aristo telis sumpti θ pu
ris: quia, inquit Simplicius, etiam pueris primo occurrit notitia totius. prius enim cognoscunt hunc hominem, ut totum quiddam: & uniuersale postea distinguentes apprehendunt ipsunt sub ratione singulari. ex ista Sim. plicii expositione sequitur, quddsensus apprehendet uniuersale : quia dicis, quod pueri primo cognoscunt hunc patrem sub ratione uniuersalis,& totius . in pueris autem non operatur intellectus , sed tantum sentiis: sensus e go potest apprehendere uniuersalia, quod est absurdissimum i quia salsa est expositio , Sc. Sequitur tertia expositio super his textibus, quae est Themi nit . quem sequitur Averro es,& rursus Theophrastus, ut inquit Simplicius in suo libro naturalium. Est ergo hac expositio, quod totus hic textus uer. horum usque ad sextum textum non est omnino de ordine doctrinae , sicut dicit Ioannes Grammaticus, neque totus de uia doctrinae, id est de modo de monstrationis, ut dixit Simplicius ; sed partim est de ordine doctrinae, id est quis ordo sit sertiandus inter partes huius scientiae, partim est de uia doctrinae, id est quo genere dentonstrationis sit utendum . in secundo, & tertio te, xtu tradit nobis Aristo teles uiam doctrinae. in quarto uero textu, & quinto, ibi, unde ex uniuersalibus, dec., Describit ordinem doctrinae, quasi, inquit Themistius, simul diubluat nobis dubitationem, de tradit modum , quo possimus assequi notitiam principiorum, ita, quod sit sensus, cum dixerit superius in primo textu Aristo. quod omnis doctrina discursiua , quae scilicet illatione fit,non aliter coprehendi potest,nisi ex praeexistenti principioru cognitione.accidit dubitatio, quia cum nos intendamus acquirere scientiam reruriaturalisi: ergo prius inquirenua *ientia principio tu; sed ut diximus,omnis doctrina discursitia habetur tantu ex principioru cognitionet quo ergo adipiscemur notitia principioru reria uatural tu, cu principiis nihil sit prius:quonam pacto igitur fieri potest, inquit Themistius, ut principia demonstrentur cum omnis demonstratio constet ex prioribus, ita, inquit profecto ita deremus uelle inuenire principia precipiorum,& priora principioru , quod quidem fieri nequit. quomodo ergo astequemur notitiam principiorum naturalium, Aristo teles clis loluit hanc dubitationem, I simul tradit nobis uiam doctrinae,& inquit, At, aduertas duplicis gelieris sunt principia demonstrationis. quaedam enim nobis sunt notiora, di priora, quaedam uero naturaenotiora.& priora.&haec notiora naturae sunt uera principia, scilicet causae ipse . nobis uero priora non sunt uere principia, sed sunt effectus, qui appellantur principia, quo ad nos: quia ex istis, ex quo nobis notiora sunt, procedimus in cognitionem causarum, qu. e natura priora, & notiora sunt, quia simpliciora.& inde oritur duplex genus demonstrationis, scilicet demon, strationis ela signi: quia cum procedimus ab effectu in causam, aliud est genus demonstrationis sini Pliciter, ut cum procedimus a causa in effectum,& hoc
109쪽
genere demonstrationis utitur mathematicus, inquit Averro es, scilicet a causam effectum.primo uero genere utitur naturalis philosophus,scilicet ex praenominatis aliae ex effectibus ipsis in caulas luas tanqua ex prioribus,de notioribus nobis. & illi appellantur principia, quo ad nos exemplum, sicuti diceremus , hic est sumus: ergo ignis . hoc genus demonstrationis est a signo, siue ab effectu in causam. eodem quoque genere demonstrationis usus est Aristoteles in secundo de caelo ostendens qualis esset linea: figura ex luminibus ipsius uario solis aspectu susceptis. ex quo scilicet, quia apparet bis cornici Iaris, bis media, bis utrinque gibbosa,&semel plenam probauit ipsam esse orbicularis figura. hoc modo Aristotelis proces it ab effectu in causam . naianori uero probatione usus fuisset Aristoteles, si dixisset, luna est' corpus neutrum senipiternum: ergo mouetur motu circuli: ergo elisphericae figurae. hoc etiam genere demonstrationis signi utitur Aristoteles in definiendo genera gener ilissima , ut substantiam, di quantitate. hoc etiam modo circumscri bit nobis materiam primam dicens, quod est ens, siue subiectum carens omni forma. ex transmutatione enim formae,&a posteritate circumscripsit nobis materiam primam tali demonstratione : dissoluit ergo Aristoteles amgumentum , quod, cum sint duplicia principia, scilicet quo ad nos, de quoad naturam, hic demonstramus principia , quo ad naturam: pcr principia
quo ad nos , id est per effectum uenimus incognitionem causarum . non autem demonstramus principia ipsa, quae naturae priora sunt per alia priora, cunihil sit prius ipsis principiis. sic enim procederemus in infinitum. sed per posteriora natura: priora autem nobis:& simul dissoluendo quaestio item, inquit Themistius, dat nobis modum demonstrationis: quia ducimur in notitiam principiorum naturalium, quod scilicet procedendum est ex nobis notioribus die. id est uti debemus demonstratione signi , siue ab effectu in causam i sed tu dicis, quae sunt ista nobis notiora, quae se habent tanquam enfectus, ex quibus procedimus in notitiam principiorum, quae sunt priora ¬iora naturae. Dico, inquit Aristoteles, sunt confusa magis, ex quibus fiunt postea nota elementa, & principia nobis diuidentibus haec; sed quae sunt ipsa confusa, is a nobis notiora, quae Aristoteles appellat consula. At,
inquit Themistius cum Averroe, sunt composita,& generata a suis elemenstis, id est res naturales compositae, ut totus homo, tota planta, scilicet cor pora naturalia. ex illis enim, mediante transmutatione deuenimus in cognitionem principiorum, & causarum compositorum, quae principia, & caussae notiora sunt apud naturam. Dico exemplum. ita enim Aristoteles inueniat quatuor causas: quia videmus Socratem esse generatum: ergo eius substantia noua est, quia de nouo genita non aeterna: est ergo de nouo genita.&nouiter acquisitae ergo aliqua substantia praefuit, quae erat priuata,&quae
fuit subiectum illius transmutationis: quia quod fit, ex aliquo fit . aliquid igitur suit subiectum, ex quo saeta fuit ilia transmutatior & aliqua genita est, scilicet format deinde ex eo quod principia sunt contraria, ostendi e tria esse principia intrinseca, scilicet materia, forma, & priuatio. sorma enim & pri uatio aduersantur. Item olfendit efficientem.& finem: quia quod fit, ab albsuo fit, & propter aliquid fit,& gratia alicuius: patet ergo, quomodo exiliis corporibus naturalibus, quae lunt priora quo ad nos, procedamus in notitiam principiorum, tum internorum, tum externorum; & ista corpora n turalia sunt, quae Aristoteles appellat composita,& confusa, ex quibus nobis diuidentibus. ipsa enim sua principia , mediante transmutatione fiunt
110쪽
nota elementa, 8dita remanent clara uerba Aristotelis hucusque, quod Io.quitur de principiorum naturalium notitia, uosq; ibi , scilicet unde ex uni. mersalibus , &c. Unde ex uniuersalibus in singularia dec. Haec est particula, quae iniecit difficultatem omnibus expositoribus. Thcinistius,& Averro es exponunt hos terminos usque ad sextum textum de ordine doctrinae, quod hic Aristotcles tradit nobis ordinem doctrinae, id est quis natura debeat esse ordo inter partes huius scientiae, de principias naturalibus, a qua parte sit inchoandum ,& inquit Aristoteles, quod ex uniuersalibus in singularia opo tet procedere, quod inchoandum est ordine doctrinae ab ipsis uniuersalibus ad lingularia procedendo . quid autem intendat Aristoteles hic per immersa. Ita. est duplex expositio, una est Alexandri, qui exponit, quod talis est se uandus ordo doctrinae inter partes huius scientiae, ut ab uniuersalibus incipiamus, id est a dignitatibus communioribus, simplicibus ,&prioribus ad posteriores& non ita communes. duplices cnim istae communes dignitates, inquit Alexander, quaedam, quae simpliciter sunt primae,& commuta cf. ut scilicet illa duo principia metaphysicalia , ut de quolibet est uera aut affirmatio,aut negatio,& de nullo simul, aliae sunt communes & prunae non simpliciter, sed determinatae scientiae, ut scientiae arithmetices, siue geometriae habet sua particularia principia,& dignitates, quae sunt necessaria. cui de. bet erudiri in tali scientia. illa autem duo mathematicalia neces laria sunt cuilibet simpliciter erudiendo in arithmetica, aut geometria, & sunt sicut omne totum est maius sua partes . si ab aequalibus aequalia demas. &c. cum Ergo Aristoteles tradens nobis ordinem seruandum inter partes se ieiuiae naturalis dicit, ab uniuersalibus etiam inchoandum . per uniuersalia intelligit d. las dignitates tum simpliciter primas , tum primas inde terminata scientia.
inquit ergo Alexander, quod ab ipsis inchoandum est ad ea, quae ex illis de
monstrantur. respectu enim harum dignitatum causae quae demonstrantur
sunt singularia, & quod ita sit, inquit Alexander, patet: quia Aristoteles se ciens initium suae disputationis de principiis incipit ab hac dignitate . necesi
se est autem aut esse unum principium, aut plura . item inferius etiam ostendens principia esse plura sumit principia esse contraria, similiter ostendens materiam esse sumit, quod omnibus contrariis debet este aliquod subiectum commune. ecce erpo, quod Aristoteles seruat hunc ordinem in procellii suo &c. Haec expositio Alexandri habet dubitationem apud me: qui a Aristoteles non sumit illas dignitates communes, ita quδd praescribat, dum demo nstrat aliquid, ut cum uult demonstrare principia esse plura, assiimit illud: irecesse est autem unum, aut plura esse principia; ante piam de in onstret , non assu aut aliquam dignitatem, ut incipiat ab ipsis dignitatibus, scilicet quod eas nobis praescribat ante omnia , ut facit mathematicus, qui primo loco praescribit suas dignitates: deinde prosequitur ad problematat ultimo demonstrat. non facit hoc Aristotele v. sed si capit aliquas dignitates, eas assumit, cum demonstrat munerum principiorum, qualia sint. & quot sint principia. assiimit quod omne quod generatur, ex aliquo generatur.& omne. quod mutatur, de contrario in contrarium mutatur.& ita habet, quod principia naturalia debent esse contraria: quare ergo parci Aristotelemas sumere eas dignitates tantum, dum demonstrat. non autem eas praescribiti
quia mihi uidetur, quod per uniuersalia hic non intelligat Aristoteles lias dignitates, quia prima pars huius scientiae non est particulari ter de ipsis. sed si aliquas asstimat, eas assumit dum demonstrat, &c. Quare mihi uidetur re.