Explanatio libri 1. Physicorum Aristotelis. Ex Ludouici Buccaferreae, ... lectionibus excepta

발행: 1558년

분량: 282페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

LUDOVICI BUCCA FERRE AE

quarum sunt principia causae, aut cicinenta. non dixit, ideo dico. hoc sacit, ut inquit Ioannes Grammaticus, ut scilicet comprehenderet omnes scientias: quia , si usus suisset nota copulationis, solum uerificaretur illa propositio de scientia naturali: quia sola scientia naturalis uersatur circa quatuor genera causarum. aliae duae autem non: quia metaphysicus tantum duo considerat, scilicet finem, & formam. metaphysicus uero tantum formam, scilicet definitionem , ideo ut omnes scientias comprehenderet, usus est nota

disiunctionis. Est dubitatio, quia philosophus naturalis non considerat primum finem, & primam formam: quia haec abscindunt a motu . omnis enim cognitio philosophi naturalis est cum motu: ergo non est uertim, quod philosophus naturalis uersetur circa quatuor genera causarum. unde etiam non

est uerum, quod isti dicunt, quod si Aristoteles usus esset nota copulationis, solum comprehendisse t scientias naturales; immo nec ipsam comprehendi Gset: quia non omnia genera causarum considerant primum finem , nec primam formam. remanet ergo, quod falsa si e propositionis maioris probatio, in qua usus est Aristoteles nota copulationis in cnumeratione causarum&c. Tertio, & dii scilius dubitatur, quia circa illam probationem maioris Aristotelis , scilicet, tunc enim opinamur unumquodque cognoscere , cuna caulas primas,& principia prima usque ad clementa cognoscimus, dicebat loannes Grammaticus per hunc modum loquendi Aristotelem nobis dixisse ordinem pertractandi causas in eodem genere : quia scilicet incipi endum a prima causa in eodem genere per intermedia ad proximas causas. Item est ordo doctrinae tractandi causas eiusdem generis dicebat Ioannes; di ratio erat: quia ordo doctrinae. debet esse conformis ordini naturae, ut semper priora natura prius pertractentu cum ergo causae altiores sint natura priores ipsis posterioribus: ergo ordine naturae ab altioribus eiusdemia generis in pertractando causas est incipiendum . de hoc est dubitatio: quia octauo Metaphysi. ad principium inquit, cum quaerimus causas al:cuius generis , primo quaerenda est causa proxima : deinde remota , ut si quaeramus causam efficientem hominis, inquit Aristoteles prius respondebimus per causas proximas, quam per remotam, ut scilicet per semen: deinde per hominem: deinde per caelum. idem in genere causae materialis, si quaeramus, ex quo constituitur homo , alias prius respondendum per partes , id est per materiam proximam, ut est ex partibus organicis: deinde ex sinularibus : deinde ex humoribus: deinde ex clementis, ex materia, & forma, tumidi difficilius: quia si hoc esset uerum in tradendis causis eiusdem generis, ab altioribus esset inchoandisi, ut seruetur ordo naturae. Itide esse deberet in tradendis omnibus generibus causarum . in tradendis enim omnibus generibuς causarum, esset incipiendum ab altiori genere secundum naturam; & ita a genere causae finalis. ita enim est ordo naturae: secundum naturam enim prius est genus causae finalis omnibus aliis generibus causarum. finis quidem ponit necessitatem efficienti: efficiens necessitate sormam: forma materiam . in tradenda ergo notitia omnium generum causarum, esset incipiendum a

priori,& alteriori genere, scilicet a finali: quia ordo doctrinae debet esse conformis ordini naturae. oppositum uero fecit Aristoteles hic: quia in tra ctandis generibus causarum incepit a genere cause materialis, scilicet a prima materia : postea ad formam: deinde ad efficiens Iultimo ad finem de-stendit: quomodo ergo, si ita esset, ut dictum est, Aristoteles seruasset o dinem doctrinae in his tradendis. Est quarta dubitatio, de ultima circa uerri

92쪽

ba eiusdem propositionis maioris : quia Auerro es declarans , quid nam Aristoteles intelligeret per primas causas de clementa . inquit, per prima principia intendit primas causas internas, scilicet primam materiam , & primam formam. quae enim sunt praeter primam materiam, & ultimam formam re in naturalium , inquit Averro es , sunt materiae compositae , & formae compositae . dubitatur quid nam intelligit per primam formam , & quomodo omnes formae praeter primam sint compositae: quia omnis sorma qua forma est simplex essentia: quomodo ergo praeter primas omnes sunt compositae. sic etiam de materia quomodo aliae a prima sint compositae. Ad has dubitationes respondeo . ad primam, cum dicitur, quia Aristoteles in suo argumento aliter assumi terminos in antecedente, quam assumpserat in coim sequente, ideo peccare uidetur fallacia aequivocationis. Dico , quod uerum est, quod Aristoteles aliter sumit terminos, scilicet principia, causas,

re elementa in maiori propositione, quam facit in probatione eius de facto:

ita est, sicut exponit Averroes, nihil minus non est fallacia aequivocationis rquia propter hoc non uariatur, neque remouetur ueritas propositionis, sed semper remanet uera . esto enim, quod secundum uariam significationem sumantur termini in antecedente, A: consequente; ista tamen uarietas te minorum non uariat ueritatem propositionum: quia semper per illos terminos intelligimus quatuor genera causarum: quia ergo non uariatur sensus, neque ueritas propositionis, ideo nec committitur fallacia, ut credis &c. Dubitabas secundo, quia in reddendo causam, cur Aristoteles in dignitate sua permirtauerit. notam copialationis in notam dis unctionis enumerando principia:&dicebatur ideo, ut comprehenderet omnes scientias: quia cum nota copulationis tantum scientiam naturialem comprehendisset. sola enim illa uersatur circa quatuor genera causarum. Dubitabatur ergo, quia philosophia naturalis non considerat primum finem, nec primam sormam. haec enim abscindunt a motu: ergo non omnia quatuor genera causarum. Dico,

salsum est. Tu dices, at, non considerat primum finem , nec primam sommam . Dico , non considerat quidem primum finem, nec primam formam simpliciter: quoniam ista abscindunt a motu . sed in suo genere inter proprios terminos, quatenus naturalis est, considerat primum finem,& primam formam. Consderat enim primum finem, qui est illi ultimus finis in sua consideratione, & in suo proprio genere: & primam sormam, quae est iuti ultima forma. considerat enim primum finem, qui annectitur generationi, di motui iungitur. & hic est primus finis naturalis: quia alium priorem natura considerat. etiam considerat primam sormam non simpliciter quidem, sed primam formam naturalium, quatenus naturalia sunt , scilicet quatenus sunt cum transmutatione,& motu, id est quatenus habent hoc, quod sine principia motus , & quietis. & haec est anima rationalis hominis, quae d pendet ex sensibus: ideo tota eius consideratio est cum transmutatione. . Adducebatur tertia difficultas circa ordinem pertractandi causas in suo genere. dicebat enim Ioannes Aristotelem hic docere, quod a prima causa in unoquoque genere est incipiendum per intermedia, ad proximas causas pro

prediendo . hic est ordo doctrinae pertractandi causas Ili unoquoque genere, Icilicet uia compositionis. in oppositum uero erat auctoritas Aristotelis octauo Metaphysices, dicentis, cum quaeritur causa alicuius rei, responden dum est per causam proximam in unoquoque genere., Dico, quod uerum

est, quod dicit Aristoteles octauo Metaphysices, nec repugnat huic, quod

L 1 dicit

93쪽

LUDOVICI BvCCA FERRE AE

dicit hic Ioannesi quia uerum dicit Io. octauo enim Metaphy. Aristoteles loquitur de ordine quaerendi , & respondendi, quod in hoc ordine incipiendum est a causa proxima, id est cum aliquis quaerit causas alicuius generis, respondendum cst prius per causas proximas: quia hic est ordo resolutionis. in ordine uero pertractandi causas incipiendum est a prima causa eiusdem generis .ec de hoc ordine loquitur hic loannes: quia hic ordo doctrinae est compos tionis ordo. & causa est: quia ordo doctrinae debet imitari ordinem

naturae. eo cnim modo de necessitate pertractantur res, sicut sunt in natura;

sed priores & simpliciores causae in natura sunt: a primis ergo ordine doctrinae incipiendum est. Item ordo debet seruari in definitione, inquit Aristoteles, ut res scilicet definiantur, sicut sunt in natura. genus ergo debet princedere differentiam: quia natura prius est . unde inquit Aristoteles, ista non crit definitio . homo est rationale animat: ordo ergo doctrinae debet imitari naturam. & nihil aliud est ordo doctrinae , quam ordo inter partes scientiae, quem scilicet habent inuicem: ex quo ergo ordo quaerendi,& respondendi est ordo resolutionis; & ordo doctrinae est ordo compositionis: opponuntur ergo isti ordines: non ergo mirum si Aristoteles de ipsis diuersimode t i quitur. Addebatur argumentum dissicilius: quia , si ita esset, quod in ordine pertractandi causas eiusdem generis esset incipiendum a prima, ut imit tur ordinem naturae. At, itidem in pertractandis totis generibus causarum incipiendum esset a priori genere, scilicet a genere causae finalis, prius . natura enim est hoc genus causae : & quod est natura prius, etiam de ipso prius agendum: oppositu autem facit Arist. quia primo agit de materia, ultimo de fine. Dico, quod uerum dicis, eadu ratione pertractandi debuit Arist. incipe. re a genere causae finalis . peruertit autem Arist. ordine doctrinae propter co- modiore doctrinam ; nec hoc inconuenit. sicut di prius erat agendum de platis, quam de animalibus: ob c6modiorem tame doctrinam peruertit ordine Arist.quia prius agit de animalibus, quia partes platarii, ex animaliu partibus nobis innotescunt. N in hoc errauit Averr. qui putauit librii plantarum librude animalibus praecedere. in proposito igitur debuit Arist. incipere a genere causae fanatis: quia materia prima erat nobis notior, quia sensibilior est. subiicitur enim sesibus ratione accidentiu , & merito transmutationis: finis autem ignotior: quia nullum esse potest praeter quam in imagine. rationabiliter ergo Arist. initium secit a prima materia tanquam a nobis notioribus. Erat quarta dubitatio, quia Auerrore dicebat, praeter primam formam,&Primam materiam omnes formae, & materiae sunt compositae: dubitabatur, quidnam intelligeret Auermes, per primam formam , & quod per com- . positam. similiter, quid per materiandiompositam, & materiam primam. Dico, prima materia hic apud Auerro em bifariam potest intelligi, uel prima

materia generabilium, cuius esse demonstratur per transmutationem . potest etiam intelligi materia prima simpliciter, scilicet corporum caelestium, di haec est alterius rationis materia generabilium, ut ostendi i Aristoteles 8. Physicorum: quia de facto ita uult Aristoteles; licet alii aliter teneant. de utraque harum materiarum possunt uerificari uerba Averrois, scilicet quod

per primam materiam intelligatur utrunque: maxime tamen ucrificatur de materia generabilium. cum uero dicit, omnes praeter primam sent compositae materiae, intelligit quod omnes materiae praeter primam generabili usu ut compositae intrinseca compositione, ut si dicam, ex materia prima generantur elementa: & elementis autem generantur humores. haec materia hum rum

94쪽

rum est composita secuduna Averro em intrinseca compositione: quia ad generationem humorum requiruntur elementa, quae Includunt primam materiam. hic autem per prunam formam intelligit Averroes primam formam substantialem generabilium, & corruptibilium, scilicet formas subitantiales elementorum. hae enim dicuntur primae causae in genere generabilium, de corruptibilium: quia in nullas alias pollunt resolui per formam compositam. Averro es praeter has formas, scilicet substantiales elementorum, intelligit omnes alias formas mixtorum in genere, ut diximus, generabilium. & improprie nec reuera Averro es appellat has formas compositas, sed tantum

uirtute quadam, de resolutione quadam: quia scilicet non post uni esse forma: aliquae in compositis, nisi praecesserint forniae simplicium t quia omnia mixta componuntur ex simplicibus . ideo se a mixti in suo genere praesupponit sormam simplicium, & ipsa forma mixti resoluitur etiam in formam limplicium; ideo hoc pacto uocatur composita, sed improprie, ut uidetis Sc. Sed uos dicetis, nunquid, sicut tu ponis in substantiis formas simplices&compositas, ita sit in accidentibus, qubd scilicet aliquae formae accidentium sint simplices ,& aliquae coinpositae&c. Secundo quaeritur, nunquid, sicut

tu ponis in substantiis generabilibus & corruptibilibus compositionem formarum , ita sit in substantiis simplici ter primis, & abstractis haec compositiosormarum &c. Dico ad primum, quod eadem est simplicitas& compositio formarum in accidentibus, sicut posuimus in substantiis esse formas substatiales elementorum, & omnes alias esse compositas: quia in sui generatione praesupponunt ipsas, de in easdem resoluuntur, ita est in generatione acci dentium : quia qualitates elementorum sunt primae qualitates & omnes aliae sunt secundariae ,& praesupponunt primas, & in eas resoluuntur, sicut compositio communis, seu temperamentum componitur ex primis qualitati

bus, & ipsas praesupponunt, ita etiam, cum resoluitur, resoluitur in ipsas. qualis ergo est in substantiis ordo, talis est in accidentibus &c. De secudo di. co, quod etiam informis separatis est quaedain compositio: quia sormae inferiores recipiunt superiores , tanquam in notionem,& amorem sui, ut forma secunda recipit primam in se tanquam notionem & amore , ita tertia recipit primam, & secundam, &sic successive . est etiam quaedam resolutio, ut infima resoluatur in superiorem, & superior in superiorem , usque ad ultimam, scilicet ad Deum: qnia, ut dicit Averroes, omnis substantia praeter primam est aliquo modo composita, & sic tota consideratio substantiae inferioris, tota notio, & totus amor est in consideratione superioris substantiae.& ita recipit resolutionem in aliam. &sic aliquo modo sunt compositae. Patet, ergo, quod intellexerit per primam materiam, & primam formam, de materiam compositam, Ze formam compositam.

LECTIO, DECIMA SEPTIMA.

s a et v I T v R tertia dubitatio circa minorem propositionem quia ipse sumit suam maiorem tanquam manifestam, di ipsam non probat, immo nec eam ponit in textu. uidetur ergo petere principium ristotAeles, quia usibinit,

quod probantem erat. hic tunc duo modi dicendi, inquit Simplicius , primus est Porphyriit quod ideo Aristoteles omittit hanc minoris probati nem M ipsam assumit tanquam manifestam, quia non spectat ad philosophum naturalem eam probare. non enim, inquit Porphyrius, spectat ad plUlosophumi

95쪽

LvDOVICI BUCCA FERRE AE

losophum naturalem probare ipsum uersari circa quatuor genera causarum, sed spectat ad superiorem artificem. hoc enim est mathematici munus. ideo dimisit eam probationem superiori artifici, & utitur hac probatione, tanquam demonstrata in superiori arte, &c. Sed Porphyrio obiicit Simplicius quia non est uerum, quod ipse dicit, qu)d nulla scientia possit demonstrare

sua principia: quia medicus probat corpus constare ex quatuor elementis, di grammaticus probat orationem uocalem constare ex 2 . literis, ex ita, dicit Simplicius, etiam philosophus naturalis potest probare sua principia, verum est, inquit ipse, quod nulla scientia potest probare vim, di naturam suorum principiorum: potest tamen probare principiar ergo medicus p

test ostendere corpus humanum conflare ex quatuor clementis : non tamen potest ostendere uim & naturam, & facultatem quatuor elementorum. sed hoc est munus philosophi naturalis. ita grammaticus potest ostendere ora tionem uocalem constare ex 24. literis: non tamen potest ostendere vim, dc naturam, & facultatem 1 . literarum, sed hoc est mulici. eodem pacto philosophus naturalis demonstrat corpora naturalia constare ex principiis suis ut ex materia, & sorma: non tamen potest ostendere uim , naturam, & fa

cultatem ipsorum principiorum, sed spectat ad superiorem artifice. de ideo, inquit Simplicius, cum Aristoteles in hoc libro inquit, quδd materia prima

non comprehenditur, nisi ex analogia ad formam: loquitur ibi, ut meta physicus, non ut naturalis: quoniam non est ipsius naturalis ostendere uim illam, e proprietatem de materia. unde consequitur, inquit Simplicius, quod Aristot. paulo infra loquens de forma primo, huius ultimo inquit: De principio autem sormali nunquid unum, uel plura sit. dicit enim munus mei

physici , id est primi philosophi est ostendere, nunquid genus causae sormalis

sit unum uel plura. inquit enim Aristoteles, ad aliud tempus dicemus . est e nim hoc alterius negocii: quia dc designat esse munus metaphysici; Z: si ali quid dicat de principiis, loquitur tanquam metaphysicus, non ut philosoplius noturalis. sed hoc, quod dicit Simplicius, longe alienum est a ueritate. primo dicit, quod licet grammaticus possit ostendere orationem uocalem constare ex 2 . literis, nihil minus non potest ostendere vim, naturam , Se facultatem literarum, sed hoc est munus musici . sequitur ergo quod musica ordine doctrinae procedit grammaticam. hoc autem falsum est, de omnino absurdum: quia grammatica ordine doctrinae omnes scientias, ac artes praecedit. cum de male dicit Simplicius , quisd Aristoteles infra declarans, quod materia prima non comprehenditur nisii analogia ad formam, ibi qua tenus metaphysicus non naturalis loquatur. hoc salsum est: quia Aristoteles

docebit nos hanc proprietatem ex transmutatione, quatenus est transmutabilis: ergo ut philosophiis naturalis . nihil enim considerat metaphysicus

secundum transmutationem, at motum . cognoscimus igitur materiam primam ex eo, quod imaginamur subiectum quoddam expers omni sorma ro-mne tamen formam recipere potest. Quod etiam dicit Simplicius de illis uerbis Aristotelis de causa formati . quod scilicet, an principium formale sit unum, uel plura, alterius est negocili interpretatur Simplicius uerba Aristo telis de forma naturali, di simpliciter de omni sorma. sed errat Simplicius et quia Aristoteles ibi loquitur de primo principio naturali , non de forma ira turali concernente materiam . postquam enim Aristoteles dixerat, quod philosophus naturalis non considerat de omni forma, sed tantum de forma concernente materiam: quia omnia cum mo tu considerat: subiungit deindqi Aristoteles

96쪽

LECTIONES IN PHYS. ARIST.

Aristoteles: de formali autem principio separato a materia, nunquid unum sit, uel plura, primi pili losoplii est ostendere. & ita responso Simplicii non satis uera est, dic. Ideo aliter inquit Ioannes Grammaticus, quod scilicet ideo Aristoteles omisit probationem illius minoris, quia crat quasi manifesta. Theophrastus autem, inquit Ioannes Grammaticus, sic eam proba uit, quia omnes res naturales uel corpora sunt, uel in corporibus coniti tutae , ut sunt accidentia : sed omnia corpora , & quae in corporibus sunt confli tuta , composita sunt: ergo res naturales habent principia, causas, & elementa. minorem propositionem huius syllogismi probat Theophrastus: quia, quod corpora sint composita, clarum est . quod autem,quod in corporibus constituta sunt , composita sint, probatur: quia omnes res, Maccidentia,& affectus corporis definiuntur: omnis autem definitio constat ex genere & differentia componitur enim ex nenere & differentia tanquam ex principiis ergo liaec, quae in corporibus iunt constituta, constant ex genere & disterentia: ergo composita sunt: ergo habent principia, ex quibus componuntur . sed Theophrasto obiicit Ioannes Grammaticus, quia tu non probas haec cile composita compositione reali, di subsistente. definitio enim quae constat ex genere, S differentia, non est in re, & non subsistit,& tantum ista compositio est apud intellectum: genus & differentia sunt partes rei apud intellectum , L nullam habent subsilientiam, sed abstra

eta sunt a materia. non ergo cit platiosoplii naturalis, ut materia, & s Orma non ingrediantur hanc talem definitionem Sc. unde aliam res possionem dat Ioannes quδd Aristoteles reucra omisi hanc minoris probationem, tali quam manifestam: quia omnes res naturales, aut sunt corpora, antaccidentia in corporibus . si sunt corpora, sunt composita ;lioc clarum est. si auteni sunt accidentia, sunt etiam composita, quia subsistunt non poliunt autetia subsistere nisi in corpore naturali: sunt in corpore naturali: ergo sunt composita, inquit loannes, hoc pacto scilicet, quia componuntur cum corporibus suis, in quibus subsistunt. &c. Sed hoc, quod diciti annes, absurdum est, primo, quia corpora naturalia haberc principia non est manifestum. nec ideo hic Aristoteles omisit probationem suae minoris, quia eii et manifesta probauit enim Aristoteles corpora naturalia constare ex forma, di materia: non ergo omisit hanc probationem, tanquam manifesta esset illa propositio. Quod etiam uult probare Ioannes accidetia cito composita, frutira laborat

ad id probandum: quia per res naturales non intelligit Aristoteles accidentia , sed corpora naturalia, quae subsistunt, haec habent principia. causas, &elementa realia,& ea etiam, quae fiunt in sublimi : quia si ustra laborat Ioannes in probando accidentia coponi cum suis substantiis, & corporibus, &c. Ideo ego aliter dico, sit cui uidetur dicere Simplicius ex Theophrasto . notaui enim quaedam uerba Simplicii. ex quibus dici potest hoc, quod scilicet ideo Aristoteles hic omisit probationem suae minoris: non quia sit manis e sta, sed ipsam reliquit ad sequentes disputationes. inserius enim Aristoteles

conuenientius ostendet omnia corpora naturalia componi ex materia &forma mediante transiret utatione, scilicet si sint corpora generas ilia, &corruptibilia. si autem sunt corpora aeterna, ut caelclita, os cndet ipsa constare ex materia ,&forma per motum localem, ut faciet intra i ergo philosophus ex hoc, quia omne quod mouetur, ab alio mouetur: ergo constat ex duabus naturis, una, quae rationem habet agendi, & motoris: altera, quae habet rastionem patiendi, di moti . Est quarta, di ultima difficultas super hunc texf

97쪽

LUDOVICI BUCCA FERREAE

tum: quia, sicut exposuit Simplicius, Alexander, testimonio Platonis, inquit, quod scientiae subalternatae in proprio genere, inter proprios termisenos non sunt scientiae: quia demonstrantur ex principiis, quorum est altera demonstratio. ideo non sciuntur haec principia, nisi ascendamus ad scientiain superiorem, in qua probatur, ignoratis principiis ignorantur di conclusiones : ergo scientiae subalternatae in proprio gerere non sunt scientiae: quia oportet ascendere ad scientiam superiorem cius principia probatem. Quaeritur an hoc, quod dicit Alexander, sit uerum. Dico, uerissima est sententia Alexandri, quia est etiam Aristotelis primo Poster. inquit enim Aristoteles quod omnis demonstratio debet esse ex primis, & immediatis. & oportet resoluere propositiones mediatas ad immediatas , S indemonstrabiles, si aliquis debeat scire, non est sciens non habens demonstrationem. non enim possumus, scire aliquam conclusionem, nisi resoluamus praemillas ad propositiones primas, & indemonstrabiles. ideo isti patres quaerunt, an Theologia in propriis terminis sit scientia: quia habet sua principia a metaphysico : scientia ergo subalternata solum, ut ascendit, id est ut resoluit sua prin. cipia ad superiorem scientiam : ideo recte dixit Alexander ex sententia Platonis , quae etiam est Aristotelis primo Post. Innata est autem uia ex notioribus nobis ,&c. horum textuum difficultatem indicant diuersae expolitiones adiuersis expositoribus datae. tot enim sere sunt expositiones, quot expositores sunt. ideo bene aduertatis. ego uobis prius trada expositionem graecorum:&initium sumam ab expositione Ioannis Grammatici, postea declarabo expositionem Simplicii&c. Expositio Ioannis est quod Aristoteles, hic in tota serie horum uerborum usque ad textum sextum, ibi scilicet, necesse est autem unum esse principium , aut plura ,&c. In toto hoc processu Aristoteles loquitur de ordine doctrinae:&aduertatis, quod Ioannes in hac expositione non sibi constat. uidetur enim in principio exponere hic Aristoteles intendere uiam doctrinae expresse, tamen secundum Ioannis expositionem uidetur hic Aristoteles non loqui de ordine doctrinae.& ego ostendam uobis, quod in multis errauit Ioannes in expositione horti in uerborum . inquit enirn hic Aristotelem intendere tradere nobis ordinem inter partes naturalis scientiae descriptae, &ita ponit primam expositionem horum textuum, quam reprobat: intendit ergo hic Aristoteles tradere nobis ordinem inter partes scientiae naturalis :& primo Ioannes ponit continuationem horum textu iam cum praecedenti, & inquit, cum dictum sit in prima prooemii parte, quδd non possumus acquirere aliam scientiam sine cognitione principiorum, causarum, & elementorum . hic uult nobis Aristoteles tradere modum, quo possimus assequi hanc principiorum cognitionem: &ita in disputatione sequenti intendit Aristoteles docere nos, a quo incipiendum sit in horum principiorum cognitionem ,&quis est iste modus cognoscendi principia. dicit Ioannes, quia principia ex aliis prioribus ostendi, ac probari non post uni. sic enim rerum probatio abiret in infinitum : ideo principium doctrinae, quo investigare debemus principia, sumendum est a

nobis notioribus, ac magis manifestis ad notiora, magisq; manifesta naturae: doctrina ergo sequens , in qua idtendimus notitiam principiorum, in

choada est a nobis notioribus, di prioribus ad notiora et priora naturae. hic est ordo doctrinae tradendi principia, sedcidae sunt ista nobis notiora, & pri ra, ignotiora naturae, a quibus sumimus initium in tradendis principiis. At sunt uniuersalia, quae Aristo. appellat confusa. inquit ergo Ioannes, quod

Aristoteles

98쪽

Aristoteles describens nobis ordinem doctrinae de principiis ait, quod initium doctrinae sumendum est a nobis notioribus . ignotiora autem naturae; ad ignotiora nobis. & notiora naturae. & reddit causas Ioannes, quare sit ita

procedendum, quia, inquit, ordine doctrinae in scientia principiorum naturalium incipiendum est a notioribus nobis,& prioribus ad posteriora &ignotiora naturae: quia primis principiis, quae hic quaerimus, non sunt alia principia priora, & notiora naturae, sed ipsa sunt simpliciter priora,& notiora: quia uero non est idem nobis notum ,&naturae, ideo a nobis notioribus sumendum est initium doctrinae. ista uero nobis notiora, ignotiora autenaturae, sunt uniuersalia, quae Aristotelis appellat confusa die. Sed tu dicis, quae sunt ista uniuersalia confusa, a quibus sumendum est initium doctrinae, tanquam a nobis notioribus hic bipartita est expositio . ego loquor hic, de expolitionibus: quia nunc non intendo aliud nisi expositionem Ioannis Q Iam declararer duplex ergo opinio est de istis uniuersalibus consulis. Aliqui dicunt,&haec potest esse expositio D. Tho. & Alberti Alamanni . dicunt ergo illi, quod cum uniuersale sit duplex, unum est ante multa, quod est anterem i& hoc est notio rei fiendae in mente diuina. est enim ante rem: quia prius Sabaeterno est illa notio Dei , quam producatur res. ideo appellatur uniuersale ante rem. Aliud est uniuersale post rem,scilicet notio uniuersi lis collecta ex suis singularibus ,& ex conuenientia singularium in ipsa: quia talia singularia in ipsa conueniunt, di est notio generis , uel speciei , ut animal It homo: nullus potest habere hanc notionem nisi ex no titia singularium. tertiit uniuersale est, quod est in re, scilicet natura quaedam communis, quae a pluribus participatur. & reuera tale non est uniuersale: quia in re est , scilicet in particularibus: dicitur tamen uniuersale, per participatione : quia a Pluribus particularibus participatur, ut in me est proprietas, quae ideo dicitur unauersalis: quia etiam aliis inest. non enim taliter est in me, quin pluaribus Di esse polsit . hac ratione dicitur uniuersale in re: quia ἱ pluribus participatur. de de hoc uniuersali hic loquitur Aristoteles , dicunt isti, scilicet quod ista natura communis, quod scilicet est notius nobis hoc uniuersale, di ab hoc sumendum est initium doctrinae. non enim loquitur de uniuersali ante rem: quia hoc spectat ad Theologum, neque de uniuersali post rem: quia spectat ad logicum. reliquum ergo est, ut de uniuersali in re loquatur scilicet de ista natura communi, per participationem plurium singularium. inquit ergo Aristoteles, secundum illos , quod ad cognitionem principiorum sumedum in initium doctrinaest nobis notioribus, & prioribus ad ignotiora &posteriora naturae &c. per haec autem uniuersalia confusa intendit uniuersale in re, scilicet materia illam communem per participationem. αquod ita sit, probat Aristoteles triplici signo: primo , quia inquit Aristote-Ies,ita est ex parte intellectus, sicuti ex parte sensus est. sed totum est notius rergo sic etiam erit ex parte intellectus, sed uniuersale est quoddam totum rquia multae comprehendit: ergo simpliciter ex parte intellectus uniuersale cum sit quoddam totum, est notius , de uti declarant, quod uniuersale istud consusum sit notius intellectus quoddam exemplo : quia, cum aliquem eminus uenientem intuemur, prius per uniuersalia Illum cognoscimus , quam

per particularia , ut primo cognoscimus, quod est corpus, quoniam subsi sit : de inde, quod est animal, quia mouetur: deinde, quod est homo, quia est erectae figurae. ultimo, quod est Socrates, ex propriis conditionibus singularibus &c. secundum signum ponit Λristoteles ad probandum idem per

. M difficile

99쪽

LUDOVICI BUCCA FERRE AE

difficile indefinitum, ex quo quoddam totum indistinctum notius est . quam definitio ipsa quae est , sicut partes definiti. eodem pacto pueri comprehendunt hoc uniuersale confusum: quia prius appellant omnes uiros patres,& omnes mulieres matres, non distinguentes: primo ergo uniuersaliter te confuse apprehendunt: deinde distinguunt patrem uerum ab aliis, qui non sunt patres. & ita nobis declarat Aristoteles ordinem doctrinae de principiis quod ab uniuersali est incipiendum . quod autem hunc ordinem seruauerit, patet , dicit Ioannes: quia uolens facere sermonem de principiis naturalibus initium sumit a quodam uniuersali indistincto. inquit enim , necesse est autem aut uerum, aut plura esse principia. Item facturus sermonem de prima materia, primo incipi t a materia communi, quae indifferens magis est generabilibus , & corruptibilibus, quam corporibus caelestibus. postea procedit ad materiam generabilium , cum dicit, quod per se est expers omnium formarum: est tamen in potentia ad omnem formam . quare patet, quod Aristoteles in notitia principiorum naturalium secit initium ab uniue salibus, quae sunt in re &c. Sed haec expositio non placet Ioanni Grammatico , sed conuenit cum ipsa hucusque, quia Aristoteles in his textibus agat de ordine doctrinae ,& quod ab uniuersalibus confusis sit incipiendum. exponendo uero quae sint haec uniuersalia confusa, dissenti t a prima opinione r& ideo ipsam reprobat. & primo, quia ipsi exponunt illud uniuersale, quod est in re. sed huic expositioni obstant exempla, suae ipsi ponunt. non enim exemplificant de uniuersali, quod est in re, cum dicunt, quod si aliquem eminus uenientem intuetur, primo illum percipimus, ut corpus, deinde ut Mnimal; modo animal non est uniuersale in re. nullam enim habet sublistentiam, sed est uniuersale, quod praedicatur de multis: quia est singularium,&c. Secundo falla est opinio istorum in alio , inquit Ioannes, quia exemplum de Pueris exponunt, quod pueri primo comprehendunt patrem sub ratione uniuersali, & est quaedam natura communis in particularibus. & sic uni ueta sale est in re.& ideo omnes uiros appellant patres. postea discernit uerum patrem a falso: quia comprehendunt patrem sub ratione particulari ex particularibus conditionibus. sedinquit Ioannes, quomodo potest hoc esse u rum , quod pueri habeant cognitionem uniuersalis: quia puer nondum habet ueram discretionem, neque tenet figuras distinctas singularis . cum enim ita confundit, non recte apprehendit pueri quia nondum scit discernere, neque cognitionem habere uniuersalis. Tertio, inquit Ioannes,errat haec

opinio: quia uniuersale illud ita ignotum est nobis, sicut naturae: quia natura tantum scit, quod efficit . at ipsa nullum uniuersale efficit, sed solum singularia ἰ ideo primo scit ipsa singularia. ita etiam nobis uniuersale est ignotius singularibus . notitiam enim uniuersalium acquirimus ex collectione singularium: ergo uniuersale nobis posterius notum est & ignotius singularibus. nam primum singularia percipimus:deinde in teli ectus colligens particularia sensu cognita facit congregationem uniuersalem, quam posterius scit: quomodo ergo, si ab his humilibus initium sumemus, inquit Ioannes, procedemus a nobis notioribus, & prioribus &c. Quarto,& ultimo, peccat in alio haec opinio: quia per uniuersale expone do uniuersale,in re, ut genus scilicet. animal dicit, quod significat nobis confusum. per uniuersale enim confusum intelligit hocuniuersale in multis, ut animali quia Aristoteles hic loquitur de uniuersali confuso . sed hoc non est uerum, inquit Ioannes quod animal confuse significet, immo distincte, di determinate significat naturam animalis.

100쪽

LECTIONES IN PHYS. ARIST. 46

lis. genus enim ,& species ,& differentia significant distincte suam naturam: quoniam, quando animal dico, inquit Ioannes . iam ipse definio substantia quae etsi de infinitis, uel de uno dieeretur, non magis uel minus animalis substantia cognosceretur: quomodo ergo isti per uniuersale confusum exponunt de uniuersali in re, quod est animal,&c. Quid ergo dicendum . At, inquit Ioannes. Ego aliter expono uerba Aristotelis. conuenit enim Ioann. cum hac expositione superiori, quod hic Aristoteles tradat ordinem doctrinae, sed de principiis solum discrepat in declaratione, mquiens, quod intu- dat Aristoteles per uniuersale confusum, uniuersale non quidem proprie uniuersale, sed individuum indeterminatum, scilicet particulare ipsum, quod Alexander appellat individuum uagum.&hoc particulare ait Ioann. distinguitur a singulari, ut docet nos Aristoteles in libro Perihermenias , quod singulare, delinitum esse uidetur : ipsum uero particulare , indistinctum . &quod i ta sit, dicit Ioannes, patet, quia, si per particulare intelligimus genus, uel speciem, haec non sunt confuta: quia significant aliquid determinatum. animal enim signa licat determinatam naturam animalis, & homo determinatam naturam hominis. si uero per uni nersale intelleximus particulare ipsum, ut aliquis homo, uel aliquod animal hoc quidem est confusum,&indisti ctum quoddam : quia non significat nobis naturam aliquam distinctam, & de terminatam ; sed confuse, indistincte, & indeterminate competit his, quibus competit. aliquod mina animal est homo , equus & unumquodque ceterorum animalium . ita aliquis homo potest cise Socrates, & Plato , S unusquisique homo: confuse ergo Se indistincte nobis significat hoc particulare. potest etiam dici uniuersale, ait Ioannes, quia pluribus competere potest: sinsulare uero non uni soli. merito ergo Aristoteles per uniuersale consuluin

intelligit particulare ipsum, scilice t indistinctum, & indeterminatum, ut aliquod animal, & aliquis homo. inquit ergo Aristoteles, cum intendamus cognoscere causas uaturales, cognoscitur unumquodque, cognitis eius principiis. Se quia non est principiorum alia inuenire priora, ideo a posterioribus Je ignotioribus naturae nobis non notioribus sumendum initiis ad cognitione horum principiorum . haec autem sunt uniuersalia, quae pluribus cope tunt, & cofusa sunt, scilicet indistincta sinsularia. ideo ab ipsis colusis est inchoandu, quandoquidem comuniores& indistinctae imagines nobis semper prius Occurrant: deinde ad singularia procedemus, id est ad magis proprias, di determinatas notiones. quae aute sint ista singularia ad quae procedendum est , exponit Ioanes dicens ese res naturales, quae ideo singularia sular, quoniam subsistunt. nullum enim uniuersale, inquit Ioannes, per se subsistit, sed solum . singularia. cum ergo res naturales subsistant, singularia sunt .& ita facit maximas confusiones in dictis suis Ioannes,& miror paruam eius considerationem. ad cognitionem igitur principiorum inchoandum etha no- his notioribus ad notiora naturae, & quae sunt ista sunt uniuersalia.& quae uniuersalia λ eoni uia. & quid est hoc uniuersale confusum particulare ipsum e deinde oportet nos praecedere in singularia, id est in cognitione rerum naturalium, quae ideo singularia sunt. quia subsistunt.& ideo hoc sa-ciendum , quia indistinctae imagines semper nobis prius occurrunt, &exemplificat Ioannes, ut, cum aliquem hominem, puta Socratem a longe intuemur, illum prius cognosco cise aliquid corpus, & ita eius cognitio, qua corpus, est confusa: quia non distincte cognosco , quod corpus sit: deinde

ipsum cognosco, quod est aliquod animes: postea, quod est aliquis homo,

et in 11 2 mox,

SEARCH

MENU NAVIGATION