Explanatio libri 1. Physicorum Aristotelis. Ex Ludouici Buccaferreae, ... lectionibus excepta

발행: 1558년

분량: 282페이지

출처: archive.org

분류: 철학

71쪽

LUDOVICI BUCCA FERRE AE

mors uero est priuatio uitae, & esse nedum actus uirtutis destruiti adimit e go plus mors, quam peccatum : ergo potius eligedum peccatu, quam mora, quia minus malum, ut probauimus. contra etiam quia malum recuperabile minus malum est, quam irrecuperabile: sed peccatum malum est, seu damnii recuperabile, quia si hodie peccaui possum cras recte agere. mors uero est damnum irrecuperabile, quia semel corruptum amplius reuerti non potest. ergo tertium argumentum contra philosophos ponit D. Augustinus in tertio

de ciuitate dei, quia ipsi philosophi non polii erunt alium statum. tunc ergo si sapienti potius moriendum, quam peccandum, id est si sapiens potius dς-bet eligerς mortem, quam peccare : tunc quaeritur, an sapiens cligens mor-xem, aut uolens moritur, aut nolens moritur, aut nec uolens nec nolens,

per sufficientem diuisionem, si tu dicas, quod eligat mortem uolens, tunc non est sapiens, quia eligit actum malum. ille enim actus est malus, quia est actus uoluntatis dissonus appetitus naturae, qui semper bonus, aut rectus est, inquit Aristo teles; quod autem sit dissonus appetitui naturae patet, quia appetitus naturae nunquam est ad non esse, sed semper ad esse, ut ad uitam; qui ergo eligit mortem uitiosus est in isto actu, quia est actus dissonus appetitus

naturae. ii autem dicas, quod talis moritur nolens, ergo non est actus λαitudinis : quia non sequitiar electione conismem rationi, ergo non est actus fortitudinis si uero dicas: quod hic moritur nec uolens nec nolens, ergo sa, tuus est. inquit D. Augustinus,quia nec curat de suo maximo bono conservado, scilicet de uita, nec de suo maximo malo fugiendo, scilicet de morte, sequi tur ergo quod nullo modo sapies potest recte se exponere morti. quarto arguitur, quia ex quinto Ethicorum, quod est contra leges iniustum est, sed interimere se ipsum est contra leges, ergo iniustum. Inquit enim Aristote les, quod iniustum est interimere se ipsum: nam data est poena illis, qui se ipsos interimunt, ut priventur sepultura, ergo sapienti non est potius moriendum quam peccandum: quia sapiens est iustus. Quinto & ultimo, sapienti non est potius moriendum quam peccandum, quia apud philosophos anima nostra est mortalis, aut fere mortalis, quia etsi immortalis si, nunquam tamen est sine corpore t quia ipsi non ponunt alium statum, in quo de bonis suis actionibus remune rari possint . in nullo ergo casu sapiens se debet exponere morti. Apud theologos csset mςlius, quia ipsi ponunt, quod fit transitus ad meliorem ac beatiorem uitam. istae pro nunc sunt rationes, quae non paruam faciunt dissicultatem, utrum potius sapienti sit moriendum, quis peccandum. ex alia parte est Aristoteles hic,& tertio Ethic orum, & nono, ubi is, qui eligit mortem pro amico, magnum bonum consequitur. item ex Aristotele tertio Ethicorum, laudae dictum Anaximandri , qui dicebat, quod potius moriendum, quam morte se dignum facere, id est peccare. &est sententia Platonis ubique, potius moriedum quina peccandum. ideo soluamus dubitatio nes aduersus factas. Ad primum, cum dicis quod mors nopotest eligi, quia caret ratione essendi, ideo boni, ergo appetibilis r uera diticis , mors enim per se appeti non potest, sed licet nemo potest per se desiderare mortem, potest tamen desiderare eam per accidens, scilicet desiderando actu uirtutis ad quem sequitur mors, & ita cum dicitur sapieti potius &c. non intelligi tur quod per se eligat mortem: quonia mors eligi no pote st per se, sed desiderat & eligit actu uirtutis, quae est circa mortem, ideo per acci

dens morte cligit,&desiderat . at tu dicis , quare non desideratur morsλ nos

ne mors est per te obiectum sortitudinis, ergo per se desideratur. dico, quod

mors

72쪽

LECTIONES IN PHYS. ARIST.

titudinis. ideo non sequitur quod per se appetat mortem. ideo Aristoteles dicit secundo Rhetori c. nemo potest iuste eligere per se mori. bene potest per se eligere actum uirtutis, scilicet iustitiae, ad quem sequitur mors, ct ita per accidens eligit mortem, sicut generans per se generat, per accidens uero corrumpit, quia ad corruptionem sequitur generatio. eodem pacto soluitur secunda dubitatio , cum dicis ex duobus malis minus est eligendum. Dico, quod illa regula non est ad propositum hic: quia hic non eligimus malum. sed bonum, scilicet actum uirtutis, quod est non peccare per accidens postea eligimus mortem. uerum admisso etiam quod hic eligas malum, non' est uerum quod minus malum sit peccare quam mori, at, tu probas. quod plus boni mors adimit quam peccatum,quia adimit actum uirtutis & ui tam :peccatum uero .ictum uirtutis tantum. Dico, quod mors non adimit simpliciter uitam, quia hic debet mori in alio tempore, sed adimit uitam pro lonagiori tempore, necesse tamen est quod moriatur alio tempore. ideo tantum priuat se uita pro longiori tempore :&in ista electione mortis in illo breui tempore antequam moriatur, elegit actum sortitudinis, & ita eligendo moratem eligit breuem uitam uirtuosam, scilicet cum actu sortitudinis , qui uero eligit peccatum, eligit longiorem uitam uitiosam,& reddit se perlongiorem uitam priuatum, actu virtuom. quod autem est minus malum λ eligere uitam uirtuosam & breuem an longiorem uitiosam . certe satius est eligere uitam breuem uirtuosam, non ergo uerum est, quod tu probas, quod maius malum sit eligere mortem, quam peccatum .imo declaraui esse e con

tra, longe enim praestantior est breuis uita uirtuosa, quam lonsa uitiosa. erat tertia dubitatio diui Augustini, quoniam ex quo philosophi non ponunt alium statum, quaeritur an sapiens cum eligat mortem, an eligat quia uelit, an nolit, an quia nec uelit nec nolit, de qualitercunque dixeris, probaui sapientem non poste recte eligere mortem. dico, quod sapiens eligit morte nec uolens nec nolens per se, quia actus uoluntatis non cadit supra mortemper se, quia ipsa non habet rationem appetibilis, eligit autem mortem uolens, per accidens, quoniam uult, & eligit per se aetiim uirtutis, ad quem acocidit mors , di ipsum sequitur: ideo per accidens uult mortem, quia per se uult actum uirtutis, ex quo sequitur mors. dicebas ergo saluus est iste, qui

moritur nec uolens nec nolenS, quia non curat de maximo bono suo seruando, nec de maximo malo suo fugiendo. dico, quod non est uerum, nec hoc sequitur, immo sequitur quod curat de maximo suo bono, quia curat de uita breui cum actu uirrutis, quare non recte infers. Dicebas quarto ex Aristotele, est contra leges, quod quis seipsum interimat, ideo carere debet sepultuta. Dico, non propter hoc seipsum interimit sapiens, etsi potius eligat mori, quam peccare, quia eligit ut ab aliis interimatur, de praebe t se aliis interficiendum. ideo talis non est priuandus sepultura, sed dignus est ut magnis honoribus extollatur. ideo quod ultimo dicis,qubd secundum philosophos non est alius status: ergo lapienti potius non est moriendum, quam peccandum. nego argumentum. at, propter quid eligit potest mori si non sit spes melioris uitae. Dico, quod eligit actum uoluntatis, at non praemiatur de isto a tu: quia non est alius status, nego, quia praemiatur in hoc statu & in hoc statu capit delectationem de illo actu virtuoso unde dicitur, oderunt peccare boni uirtutis amore. Oderiit peccare mali sormidine poenae . itaque ergo boni nolunt peccare de uirtuose operantur secundum plutosophos , no

73쪽

quod sperent se consecuturos praemium in alia uita sed in praesenti statu, quia ille actus uirtutis est sibi ipsis praemium, uti iam diximus. Est ultima dubitatio

principalis circa prooemium Averrois de ordine doctrinae, quia Auerroes enumerat multa instrumenta , quibus mediantibus acquiritur doctrina, de enumerat triplex genus demonstrationis. sed est dubitatio quia non uidetur, quod Averr. cnumeret omnia instrumenta, quia omittit syllogismum hypotheticum , de quo fecit Aristo teles mentionem primo Physicorum, eoq; uti

tur & in secundo Physicorii. sicut enim crat duplex propositio hypothetica. scilicet conditionalis, & disiunctiva, ita n6 est duplex syllogismus hypotheticus scilicet condi tionalis & dis uinctivus. at dices, isti alii logici ponunt, tres

propositiones hypotheticas, ut Paulus Venetus, & alii. connumerant enim copulativam inter conditionales. faciunt imperite: quia copulativa non est

hypothetica,& tantum est duplex propositio hypothetica, scilicet condi iationalis & disiunctiva. at dices, neque est hypothetica, uerum est. neque est categorica.&Aristoteles non ita diuisit propositiones, sicuti faciunt isti. in primo enim Perihermenias Aristoteles diuisit propositionem in unam&plures: deinde unam in unam simpliciter, & est categorica, & coniunctione una: S sunt tres, conditionalis , disiunctiva, & copulativa. & ita copulaatiua propositio est coniunctione una,&non est neque categorica, iteque hypothetica. ita enim Boetius in suo libro de syllogismo hypothetico non ea numerauit, nisi duas propositiones hypotheticas,& dimisit copulativa. dubitatur ergo cur Averro es enumerans instrumeta doctrinae tacet syllogismuhypotheticum; cum tamen eo sepissime utatur Aristoteles ad confirman idum per se nota, Nutitur eo Aristoteles infra , cum uelit nobis declarare hoc principium , quod natura est principium motus, & quietis. Secundo dubitatur : quia inquit Averro es , qubd philosophus naturalis sepissi me utitur demonstrationesgni; rarissime uero demonstratione causaeae tgo rarissime sciet , cum scire sit per causam: ergo philosophus naturalis im proprie sciet , & per accidens : ergo nullam scientiam ueram acquiret a

quod non est dicendum. Dico de primo, quod Averro es reuera omisit syllogismum hypotheticum specialiter , sed comprehendit ipsum sub indu etione i quia sicut induetio non demonstrat, sed ea utitur philosophus ad cofirmanda ea, quae clara sunt,ita etiam utitur syllogismo hypothetico.& syllogismus hipotheticus est duplex, scilicet syllogi simus hypotheticus, potetia categoricus, id est qui constat ex una propositione hypothetica per se nota, alia non, quae indiget, ut probetur syllosismo categorico . syllogismus ille, qui constat ex duabus propositionibus . is est syllogismus potentia categoricus hypotheticus, & est, quo utitur Aristoteles secudo huius libri. naturalia differunt ab artificialibus: quia naturalia habent in se principium mo tus, &quietis: artificialia non . tunc natura est principium motus,& quietis , sed

propter hoc differunt: ergo &c. Ecce quod in hoc syllogismo est minor pro positio categorica,quae indiget syllogismo categorico .ut probetur: manifesta est maior. alius syllogismus est hypotheticus ex duplicibus propositionibus, hypotheticus,&hic appellatur syllogismus hypotheticus per nome, sed qualitercuque sit, coprehenditur sub inductione: quia sicut inductio no probat, sed declarat quaeda, quasi manifesta, ut principia, ita isti syllogismi non

probant,sed declarant, ut inductio . ideo recte Averroes coprehendit ipsum stilogismii hypothe ticu sub inductione: quia nota confirmat,no probat. De secundo : quia ex quo inquit Averr. quod philosophus naturalis saepessime utitur

74쪽

LECTIONES IN PHYS. ARIST. 32

utitur demothratione signi: rarissime aute demonstratione causae, & propter se, ipse ergo philosophus naturalis rarissime sciet: quia scire est rem per causam cognoscere. & quonia illius est causa. Dico, quod habetur ex Arist. primo Post. quod duplex est genus demonstrationis. cst una demostratio osten. siua: alia ad impossibile. Ostcnsiua est, quando uersi ex uariis praemistis cocluditur: ad impossibile uero est quando ex opposito conclusionis cum altera praemissarum infertur oppositum alterius praemisiae. Ostensiva demonstratio adhuc duplex est . una est, quando arguitur ab effectu in effectum: altera uero cum demonstratur ab effectu in causam. sit arguitur ab effectu in effectum, haec appellatur demonstratio: cum scilicet demonstratur passio de passione, ut passio posterior demonstratur ex passione priori; ut si demonstretur, quod homo sit disciplinabilis. ex risibilitate autem eius haec demonstratio est ab effectu in effectum : quoniam alter non alterius causa est . una enim pasisio non est causa alterius, ut credidit Egidius: sed sicut ambae passiones sundantur in sit biecto, ita aequaliter dependent ,& causantur a subiecto; S noniana passio est causa essendi alterius, sed est eadem causa ambarum, scilicet subiectum ,& isti effectus se consequuntur ordine quodam . Alia est demonstratio, quando arguitur ab effectu in causam. α hoe potest esse bifariami

quia aut effectus est conuertibilis cum causa, aut non: si non sit conuertibi lis cum causa, tunc ille modus arguendi non est demonstratio, sed come- eiura quaedam. ut si dicas, mulier langue i,& pallet: ergo peperit. hic effericius non conuertitur cum causa. ideo, quando ab ipso tali effectu ad causam arguitur, non est demonstratio, sed coniectura quaedam. si uero effectus est conuertabilis cum causa, tunc hic modus arguendi est demonstratio signi: ut si dicamus , luna eclipsatur: ergo terra est interposita inter solem & lunam . Alia est demonstratio e contra, ut diximus, cum argumentatur, a causa in effectum: & haec etiam est bifariam: quia uel procedimus a causa proxima uel remota in ipsum causatum . si procedimus a causa remota, tunc iterum est demonstratio: si autem procedimus st causa proxima in causatum; haec est demonstratio proprie dicta:& hoc est quod dicit Averro es, quod

demonstrationum alia est a signo, ut cum argumentamur ab effectu in causam: alia est demonstratio causae, quae dat causam tantum: alia est demonstratio simpliciter, quae dat causam,&esse; sicut dedi vobis exemplum alia die . siquis uiderit lunam eclipsari; & superueniat Astrologus, qui dicat,

Nunc terra interponitur inter solem & lunam: ergo luna eclipsatur. haec est demonstratio causae tantum: quia ille sciebat effectum esse, scilicet lunam eclipsari. si uero non uiderit lunam ecliptatam, & eodem modo superueniat Astrologus, adducens eandem rationem; tunc illa erit demonstratio simpliciter: quia dat causam, & esse effectus: quia ille prius nesciebat lunam e clipseri . haec tum duo genera demostrationum ex parte rei sunt eadem apud Aristotelem; solum differunt ex parte nostri, &accidentaliter: quia accidit, quod hic uiderit lunam eclipseri, antequam superueniat Astrologus; aliter non . solum ergo ex parte nostri est hic diuersitas: quia quantum est ex parte demonstrationis, omnis demonstratio dicens propter quid, dicit etiam esse, quod, etsi aliquando non deceat esse, hoc est accidentaliter, ut diximus . nihil minus Aristoteles etiam, primo Posteri orum, quoquo modo secit mentionem de hoc genere demonstrationis, scilicet causae tantum . non enim omnino eum praetermisit. inquit enim, illa demonstratio, quae simul

duo facit scire, scilicet & quia est, di propter quid est, est certior ea, quae iacit

75쪽

LUDOVICI BUCCA FERREA E

saeit scire tantum quid. & secundo Posteriorum dicit multoties nos scienotes, quia est qiiaermaus propter quid. & ita aliquo pacto Aristo teles meminit huius generis demonstrationis. quod si fortasse omisit facere mentione de hac diuisione specialiter, est propter iam dictam causam: quia hae duae de monstrationes re non disserunt, sed tantum ex parte nostri&per accidens. neque tamen propter hoc reprehendendus est, Aristotel. sicut fecit diuus Thomas .:cas enim posuit Aristoteles , nec omnino cas praetermisit. Ad argumentum. quia arguitur: quia philosophus naturalis rarissime utitur dea monstratione simpliciter, saepissime demostratione signi: ergo philosophus rarissime scit; quia scire est rem per causam cognoscere. solus enim syllogismus a causa, & a causa proxime facit scire. Dico, quδd non sequitur:&si philosophus naturalis saepissime utitur demonstratione ligni non tamen rhristime , immo semper scit.&ratio est . quia ibi non sistit: sed postquam est argumentatus ab effectu in causam, reuertitura causa in causatuin, & sic ex isto secundo processu acquirit scientiam : quia postquam ex dilectu invenerit causam: reuertitur a causam ad enectum , di facit scire propter quid i 'sius effectus. sed tu dicis, causa, & effectus sunt correlativa: & correlativa sunt simul natura ; quia&simul nota: ergo causa & effectus sunt simul nota:&ita ex primo processii apprehenditur affectus, & causa . id est effectum esse & causam esse,& causam hanc esse huius effectus causam applicamus in

primo processu: quia correlativa sunt:& correlativa eodein tempore cor gnoscuntur: & unci cognito, cognoscitur & reliquum. si ergo ex primo processu cognoscitur effectus ; cognoscitur etiam causa: superfluit ergo iste re Melius , quem tu ponis , scilicet iste duplex processus. secundo non uidetur,

quod sit ponendus iste duplex processisse quia sic idem erit notius, & ignotius respectu eiusdem: quia in primo processu effectus erit notior causa: in secundo uero procellu erit ignotior. immo quod plus est, idem dependebita seipso: quia in processu primo cognitio causae dependet ab effectu: item in secundo effectus cognoscitur per causam; & ita ab ipsa dependet: ergo a primo ad ultimum effectus ad eflectum incognitione dependet. Propter has difficultates inuenti sunt duo modi dicendi : unus est latinorum , ut diui Thomae: quod quidem datur iste duplex proccisus, a causa in cstectum post

primum, sed non immediate post ipsum primum: quia sic sequerentur argumenta : ita ergo non licet statim rcuerti, & immediate, inquit D. Thomas: sed oppositum prius , ut uenentur quandam maiorem notitiam de ipsa causa quam fuerit illa, quam habuimus ex effectu: & uenamur hanc maiorem notitiam de ipsa causa per alia media, quam per effectum. qua notitia iuncta, ii bet post modum argume tari a causa super effecturin & tunc acquirimus scientia: & sic no sequitur, quod idem sit notius, & ignotius respectu eiusde: quia in primo processu non habet tantam notitiam causae; sicut postea per alia media acquisita est ideo. Sed, iudicio meo, haec opinio diui Thomae ualde Ieccat. primo, quia Aristoteles octauo Physicorum immediate reuertitur

causa super estectum absque hoc, quod uenetur maiorem notitiam causae ex aliis mediis, quam habebat ex effectu. arguit enim : primus motus aeter nus: ergo primus ni ot Oraetemus. deinde statim reuertitur, & immediate e primus motor aeternus est: ergo primus motus aeternus: nulla facta indagatione maioris notitiae causae, qu)ni prius habuerit ex effectu. Item etiam secundo caeli usus est Aristoteles regrestu , ut anno superiori uobis annot

ui ex Simplicio, di eodem modo quare quaerimus illam inquisitionem mediami

76쪽

diam; an . ut cauta sit simpliciter, an cause, de effectus non ut cause sit: quia ex Dri ... o processu scimus, quod cauta sit simpliciter,& non sistit primus progressus, nec etiam caulam esse : ergo superfuit alia intermedia inquisitio secundo, quia media inquisitio intendit aliam . notione, causae diuertam

specie a prima: quia si media dii fert specie, & notiones disserui specie: quia inquisitio media intendit notionem suam,& non illam primi progressus. dico ergo quod illi duo processus sunt in eodem instanti . itaque in primo processu in eodem instanti suorum effectum: quia & cauta effectus bene prior origine est cauta , quam effectus ; sed natura sunt simul. Ex secundo processu, nedum scio effectum, quia: sed etiam propter quid effectus. Est etiam ratio contra D. Thomam: quia ipse inquit, quod post primum processum requiritur maior inquisitio,& indagatio notitiae causae ad hoc, ut possimus reuerti super effectum ,& ipsa cauta fiat nobis notior. Quaeritur modo, an haec inquisitio sit necessaria. uel, ut cauta ipsa sit magnis nota, quam iit simpliciter: uel quoad, ut sciamus magis ipsam esse no silmpliciter, sed ipsam esse causem huius effectus: sed neutrum horum dici potest: ergo nulla inquisitio necessaria est. quod uero ita sit, patet: quia in processu utrunque habemus sufficienter. ex primo enim processu scimus causem im am simpliciter: ex secundo uero processu nedum stio effectit, quia: sed etiapropter quid effectus . cum dicis idem esset notius, & ignotius non incon uenit, quo ad diuersem notitia: quia effectus est notior, quo ad quia est . in secundo processii cauta est notior quoad propter quid . cu dicis, idem dependeta semetipso. Dico, qubdn5 sequitur: qina ex notitia effectus de edet cognitio causae, quo ad quia cst rex no titia causae depcdet notitiae scelus, quoad propter quid effectus. & ita notitia cifestus, quo ad quia dependet a seipsso , quo ad quid est causa, non inconuenit hoc; sed esset inconueniens. quod idem dependeret a seipso, quo ad eandem notitiam. sequitur textus primus.

LECTIO DECIMA TE R T,I A.

Quo N i A M suidem intelligere, & scire co tingi t circa omnes scientias &c.Isti textus sunt difficillimi, & a diversis expositoribus diuersimode exponuntur rnihil minus, si bene aduertatis. ego clara uobis expositionem tradam. Arist. ergo in his primis uerbis intendit tradere nobis intentione, & scopili huius libri Physicorum. Aliqui tame expositorum dubitarunt, an hoc prooemium sit proce in iis totius philosophiae naturalis: an potius libri tantum. quicquid tamen sit satis nobis est, quod Arist. in his primis uerbis tradit nobis tantii intentionem praesentis libri Physicorum ,& inquit Aristo t. quod philosophonaturali dicendum est primo de principiis, intelligatis, id est de principiis

Communibus rerum naturalium . non enim in hoc libro habentur propria, sed communia principia, & accidetia communia: tota ergo intentio in hoc libro nostra est tradere, inquit philosophus, notitiam principiorum com munium , rerum naturalium. & probat Aristoteles proposi tum suum. non enim sine ratione loquitur . nunc uenio ad sensum literae, in qua utitur hoc modo arguend i. quaecunque habent principia&c. non cognoscuntur nisi, ex horum cognitione: sed res naturales habent principia: ergo non sciuntur,

nisi ex horum cognitione: ergo primo agendum est de prinei piis a nobis in philosophia naturali: sed primo agendum est a nobis de principiis primis: ergo de ipsis agendum est in hoc libro: quia hic liber est primus inter libros philosophiae naturalis. iste est sensus huius ii terae: sed tantu ponit maiorem propositionem, & probationem ipsius maioris: minorem uero, & c5clusionem tacet: S ponit id, quod sequitur ex conclusion e , quod erat, pri-

77쪽

LUDOVICI BUCCA FERREA E

mo: ergo agedum est a nobis de principiis communibus rerum naturalium. ista est tota sententia primorum uerborum Aristo telis. quo uero ad uerba attinet ; hic sunt mysteria: quia uerba sunt obscura , S non pollum non mi rari de solertia& artificio, quo usus est Aristoteles circa modum scribendi. nec tam miror de doctrina eius, sicut de artificio, quod inscribendo obseruauit. circa igitur uerba eius inquit Ioannes Grammaticus , hunc morem seruauit Aristoteles, ut a quibusdam dignitatibus di communitatibus face rei initium suorum librorum ueluti librorum Metaphy. a comunitate quadam incepit. Quoniam, inquit , omnes homines natura scire desiderant: sis gnum autem est sensuum dilectio &c. idem fecit in libro Ethicorum inquiens, omnis ars , doctrinaq;, simili ter autem actus, & electio bonii quoddam prosequi uidetur &c. Idem in libro . Poste. in principio , omnis doctriana omnis disciplina intellectiva fit ex praeexis lenti cognitione &c. Ita etiam hic Aristoteles inquit Ioannes Grammaticus) in hoc libro a quadam dignitate initium facit, quod est huius libri, omnis scientia, quae habet principia, uel caulas, uel elementa, comprehenditur ex ipsorum cognitione.

hanc dignitatem suam, ut diximus, probat Aristotcles inductione sumpta

ex communi hominum consensu, inquiens , tunc enim arbitramur unumquodque cognoscere, cum causas primas, prima principia, & usque ad prima elementa cognoscimus. ita etiam inquit in primis suis uerbis. Incipit Aristoteles hunc suum libruma causa, propter quam fuit considerat loli ius scientiae in cognitione causarum rerum naturalium, a qua iam incipitur.

quid est illa causa Z quid intelligit Averro es illam causam Dico , quod intel- Iigit per illam causam dignitatem: quia Aristoteles incepit ab illa dignitate: illa dignitas est causa, quare in philosophia nec ellarium sit tradere prima principia rerum naturalium, id est illa, scilicet, quoniam intelligere est scire&e. Addit Simplicius uerbum obscurum;& inquit, quod clarior erit dignitas illa Aristo telis, si ab ipsa demonstramus illam coniunctionem causalem: quoniam, scilicet tunc clarior erit illa dignitas, inquit Simplicius. sed tu dices , inquit Simplicius: cur ergo adiunxit Aristo teles illam coniunctionem causalem Dico, dicit Simplicius, Ideo Arist. adiecit illam notam, ut ostenderet quod suus syllogismus non est categoricus, uel quod sumpsit syllogismum ex sorma categorica . syllogismus enim categoricus est, qui co stat ex propositionibus categoricis: syllogismus uero hypotheticus est, qui constat ex altera praemisiarum hypothetica dcc. adiecit ergo Arist. illam notam causalem, in loco notae conditionalis, ut constituerit suum syllogismum ex altera praemissarum hypothetica :&docet nos syllogismum suum esse hypotheticum,& non categoricum. Sed tu dices, litem lite soluis; quoniam dicis, quod adiecit notam causalem loco notae conditionalis, ut doceret suum syllogismii esse hypotheticum: sed cur permutauit notam conditionalem in causalem nanque ita etiam docuisset, syllogismum esse hypotheticum per notam conditionalem. Dico, dicit Simplicius. & hic bene aduertatis, quoniam optime dicit Simplicius, & a nullo alio expositore uidi hanc declarationem, praeterquam a Simplicio; qui etiam tertio caeli ad principium tangit hanc difficultatem : inquit ergo Simplicius , ideo Aristoteles

permutauit notam conditionalem in notam causalem, ut demonstraret necessitatem antecedentis, &per consequens totam rationem necessariam rquia nota conditionalis non significat nobis ueritatem propositionum, scilicet antecedentis,& consequentis: sed solum necessitatem illationis. ut si dicam , si homo volat, homo habet alas. haec illatio necessaria est: Proposi

78쪽

LECTIONES IN PHYS. ARIST.

propositiones tamen falsae simi. similiter si dicam, in nocte si sol est, super terram dies est, illatio necessaria est: tamen nulla illarum propositiona uera existiti quia talsum est, quod sit sol super terra ; quia nox est: & falsum, quod

dies est, per eandem rationem ; illa tamen est necessaria: quia ergo ex nota conditionis tantii habetur necessitas illationis; non aute antecedentis, nec consequentis. S in demonstratione Aristo telis, non tantum est necessitas illationis , sed& necessitas propositionum, scilicet necessitas antecedentis& consequentis, quare ut Aristot. hoc ostenderet nobis rationabiliter, usus est nota causali, quae non tantum ponit necessitatem illationis, sed & necessitatem propositionis N illationis. si enim diximus, quoniam si sol est super

terram, dies est: hic est necessitas illationis, di necessitaszantecedentis,&consequentis ; & nedum hic est horum necessitas, sed manifesta necessitas, S ueritas eorum.& ita, ut tota ostensio st, requiritur ueritas antecedentis, S consequentis, &niani sta necessitas utriusque, & no sicut hypothetica conditionalis, quae nihil plus uult, quam quod illatio sit necessaria. & ita tantum ponit necessitatem illationis . cauialis uero: non tantum ponte necessitatem illationis, sed & ueritatem, he manifestam ueritatem antecedentis, & consequentis. & ideo collipatis contra logicastros, ut Pati. Venetum, & alios, quod causalis propositio est hypothetica, de non categorica: quia aequi ualet conditionali. colligatis etiam, quod aliqua conditionalis ponit ineste: quia conditio aliqua aequi ualet causali propositiones, quae ponit inesse, quia ponit ueritutem & antecedentis, & consequentis, & manifestam ut diximus nedum illationis tantum, ut conditionalis; ad cuiusqnecessitatem non requiritur ueritas manifesta antecedentis, & consequentis: sed tantum illationis secundum Simplicium. igitur aliqua condi tionalis ponit inesse, scilicet in qua est nota causalis .& ratio est quo modo diximus. Secundo in textu inquit Aristoteles, Quoniam quidem nosse & scire , duplicitet exponuntur liac uerba, uno modo, inquit Simplicius, auctoritate Platonis in Phedone, quidam exponunt, quod sint synonima,& idem important, quod eodem modo usus est Plato ipsis, & sic Aristoteles utitur syno nimis. synonisma ponuntur gratia Ornatus, quod non quaeritur inscientiis. ideo, ut dicit Averro es, in scientiis non eu utendum nominibus syno nimis : S inquir,

quia philosopus ipse debet imitari naturam, sed ipsa natura, quod aeque benefacere paucioribus potest, ad id agendum non utitur pluribus . non utitur pluribus: ergo eodem modo debet facere philosophus . frustra fit per plura quod per pauciora; scilicet aeque bene facere potest &c. aliter exponit Simplicius ideo haec uerba, quod Aristoteles usus est his duobus nominibus; uno tamen sicut genus, altero uero, ut species: quia magis se limitat: quia notitia est, quasi genus scientiae. dixit ergo nossedi scire, id est, notitia, quae est scientia, sicut si diceremus animal homo, id est animal, qui est homo. inquit ergo Aristoteles, quoniam nosse & scire, id est quoniam notitia, quae est scientia habens principia, causas, & elementa, non habetur nis ex horum Comprehensione, ideo&c. Sed tu dices, quia Aristoteles limitauit se ad scientiam , & non dixit potius simpliti ter quoniam omnis notitia habens

principia Setia non cognoscitur nisi horum cognitione&c..Dico, propter hoc, quia propositio tunc esset salsa. Non enim uerum est, quod omnis notitia, quae habet principia, causas, &etiam non possit apprehendi, nisi ex apprehensione principiorum, & causarum, unde inquit Galenus, fatuus est

ille, qui potest habere notitiam alicuius ex sensu . & quaerat rationem. &I 2 quoniam

79쪽

LV Do v ICI BUCCA FERRE AE

quoniam aliqui textus habent literam hoc pacto, id est quoniam quidem nosse &scire contingit circa omnes methodos . ideo IoanneS Grammaticus

exponit, quid sit methodus: & nihil aliud est, quam quidam habitus, qui uia

praestat cum ratione cuique quo ad aliquas scientias uel artes capescendas promouetur. sed quia obscura sunt haec uerbat Ioannis Grammatici, clariora habentur ab Auerroe. & ideo clarius exponit, fle inquit, quod per methodum generaliter intelligimus omnem distiplinam, & artem totalem, compendiosam, quibus comprehendimus totam artem, uel disciplinam: quia omnis disciplina ex principiis primis per immediate peruenit ad concluIiones :&totus ille processus a principiis per media ad conclusiones uoscatur methodus t & per methodum intellexit omnes artes ac scientias. ideo dic.

Rx M A,s r et illa particula textus, scilicet, quarum principia, causae, Z elementa dcclarada. tribus nominibus enim Arist. specificauit nobis subiectum illius dignitatis assumptae, se ilicet, quoniam quidem intelligere, & scire co- tingit circa omnes methodos, quarum sunt principia, causis, aut elementa. inculcauit haec tria nomina in illa maiore ;& per haec tria nomina specificauit Aristoteles quatuor genera causarum, scilicet efficiens , formam, materiam , & finem. quod autem genus causarum speciale intelligat Aristoteles, ac nobis denotet per illa tria nomina, diuersi sunt expositores. Alexander enim secutus est Eudemum, inquit Simplicius, dicit, quod Aristoteles nomiace principioru denotauit causam efficientem: per causam aute intendit causam finalem, & quia fini coincidit forma, ideo etiam sub ratione eausae comprehenditcausam formalem: per elementa autem specificat causam mat rialem. sed Alexandro obiicit Simplicius, quod Aristotelex, quinto Meta- physices definiens elementa dixit, quod elementum est id, ex quo aliquid stacum insiti sed res, nedum ex materia, sed ex forma st . ergo ita sorma ostin

lementum uicut materia. ergo per clementum non tantum causam materia

.lem , sed di causam formalem nobis denotauit Aristotel. sed, pace Simplicii, mihi uidetur, quod non recte improbet Alexandrum: de sit recta opinio Alexandrit quia quinto Metaphysices, ad finem in ultimis uerbis Aristotelis ex, presse dicit, quod nomen clementi solum materiae conuenit i& inquit Aristoteles, quod tota natura, quae dicitur sorma, est substantia addita elemento, cum sit neque elementum, neque ex elemento . elementum enim, inquit

Aristoteles, est illud, in quo resoluitur res, & in re quasi materia sit. res ex elemento in ipsam materiam resoluitur: primo autem corrumpitur forma. scut enim res uere resoluitur in materiam, ita uere fit ex ipsa, & inde illa est uere elementum: quare minime increpandus est Alexander. Ideo Simplicius ponit secundam opinionem de hoc, quae est Porphyrii. inquit Porphy rius, quod Aristoteles nomine principii & causae idem intellexit: quia principium Neausa conuertuntur. quicquid enim est principium: est causa t&econtra sola ratione differunt i quia illud dicitur principium, quatenus principium est: aliquid uero dicitur causa, non quatenus causa est, si quatenus illi alterum subsequitur : quod uero haec conuertantur inuicem, probat Po phyrius: quia quot modis dicitur materia, tot modis dicitur cautat. nam

ex quo aliquid fit, dicitur materia: per quod autem fit, dicitur forma ra quo

80쪽

st dicitur emci Est gratia cuius, dicitur finis. ita etiam de causa: quia iam ex quo fit aliquid, est materia: per quam sorma, a qua efficiens gratia cuius finis dicitur. Conuertuntur ergo principium & causa, ac idem significant, inquit Porphyrius . in proposito autem per haec duo nomina Aristoteles intendit causas externas, inquit ipse, scilicet efficientem & finem: istae sunt duae causae extrinsecae rei: quia ipsam no ingrediuntur. Nomine aute elemeti intelligit duo genera causaru intrinsecarum, scilicet formam, & materia, &ita per haec tria nomina comprehendit quatuor genera causarum.& inquit Ioannes Grammaticus, differt Plato ab Aristotele, quia Plato posuit sex genera causarum. addit enim exemplarem, & instrumentariam. Plato enim ponit, quὁd in mente diuina sint simulacra omnium rerum , sicut domi ficator habet simulacrum domus fiendae in mente sua: notiones igitur illas in mente diuina appellat Plato causam exemplarem: quia sunt exemplar rerum producendarum. res enim quas producit Deus, facit ad similitudinem illarum notionum .posuit etiam Plato causam instrumentariam, per quam fiunt res ad silmilitudinem exemplaris, quod est in mente diuina, sicut in rebus artificialibus instrumeutum, quod mouetur, ab artifice ad producendum aliquod opus secundum similitudinem exemplaris, quod habet in mente sua artifex, dicitur instrumentum; ut faber utitur serra ad fabrica dum scanum. serra ipsa dicitur instrumentum, quod mouetur ab artifice ad perducendum opus, scilicet scamnum ipsum ad similitudinem exemplaris, quod est in artificis mente . sicut etiam causae sublunares, ut semen, dicuntur causae instrumentales,& secundariae: quia, ipsis mediantibus, primus a tifex producit cunctas res secundum exemplar , quod habet in mente . ita. inquit Plato, instrumentum illud quo Deus utitur ad producendas res in esse, causa instrumentaria dicitur. & istae sunt causae omnes secundae a prima causa. Deus enim, ut prima causa, producit per secundas causas,& Operatur in his inferioribus tanquam per instrumenta. Aristo. autem fuit contentus

tantum quatuor generibus causarum, qui instrumentalem,& exemplarem

causam, ut naturalis philosophus, omini, inquit Ioannes Grammaticus: &ratio, quia apud ipsum cauta secundariae sine cognitione, & scientia producunt suo effemisi non ergo ad similitudinem alicuius exemplaris , nihil ad exemplar alicuius natura producit: sicut uirtus activa seminis produci t animal, ac operatur absque alicuius similitudine: quia operatur sine eo otione, unde non cognoscit exemplar. an uero istud exemplar omnium rerum sit in mente diuina, uel ne, alias dicemus, cum de prouidentia diuina loquimur. Aristoteles breuiter secundo Metaphysices ponit opinionem suam. inquit enim, quod Deus in consideratione horum in seriorum uilesceret, desbi detrahereti R ideo dixit, melius est Deum non nosse quaedam, quam haec nolle. negauit igitur Aristoteles causam exemplarem: negauit etiam causam instrumentalem et quia causae secundariae non operantur ad exem-Plar alicuius . natura enim non habet cognitionem sui effectus , sed est Dira quadam sine cognitione operans : unde istae causae secundariae pota sunt dici primae, secundum Aristotelem, in suo genere. etsi Aristoteles etiam ipse quinto Physicorum omnes causas secundas appellauit instrumen

tales e quia non operantur , nisi concurrente prima causa: quia tamen

non recipiunt actionem suam a prima causa, etsi sine prima causa operari Mon possunt, scue instrumentum artificis recipit actionem ab artifice, ideo improprie dicuntur instrumentales et & improprie eas Aristoteles, - sic

SEARCH

MENU NAVIGATION