Explanatio libri 1. Physicorum Aristotelis. Ex Ludouici Buccaferreae, ... lectionibus excepta

발행: 1558년

분량: 282페이지

출처: archive.org

분류: 철학

81쪽

aste est ordo naturae: scut ignis mouetur ad producendum alium ignem; a quo Z a fine , ut scilicet producat sibi simile in specie: quia ergo de ratione causae est praecedere, ideo finis, qui praeccdit, est maxime causa. cum dicis ergo, finis debet nominari nomine principii ; dico, propter hoc non sequitur, quod finis sit nominandus nomine principit; immo improprie appellaretur principium: quia de ratione principii est, ut subsistat, ut scilicet sit rer& causa in subsistendo est efficiens ipsium, quod primo subsistit,& in re est. non dico, quod sit causa prima efficiens, sed est prima in subsistendo: quia

praecedit alias sormas subsistentes. ideo meretur nomen principii . finis au tem non meretur nomen principit: quia, licet finis sit maxime causa, & sit prior reliquis; nihilominus, quia non subsistit non enim finis est in re, sed solum in appeti tu agentis naturalis: de ratione uero principii est, ut subsistat ideo non recte sortitur nomen principit: quia principium est principiuin subsistendo. nornen uero causae maxime conuenit fini: quia est magis causa . causa enim, qua caula est, ut sit prima in causando, ut finis est, &c. Ideo Simplicius dat duas alia expositiones , quarum primam sequitur Ioannes Grammaticus , alteram Averrocs. prima expolitio est, ut dicamus, quod Aristoteles per haec tria nomina principia, causas, & clementa denotat nobis quatuor genera causarum .posuit autem principium tanquam genus omnium causarum : quia principium est quaedam causa ad omnes causas. per causam uero, & elementum i pecificat illud genus, inquit Simplicius. N per . causam intendit duo alia interna , scilicet materiam, & formam . & hanc ex

positionem . sicut dixi, sequitur Ioannes Grammaticus, ipsamq; probat, tum quia Aristoteles infra, hoc pacto utitur nomine principii, per quoddam

commune ad omnes causas. Inquit enim generaliter loquens de omnibus

principiis, necessario est unum, aut plura principia esse.& paulo post, cum de materia, & forma egit, sic inquit, unum igitur principium, scilicet materia, & alterum cuius ratio forma &c. quare,&c. secunda expositio Simpliacii, cui adhaeret Aucrroes, est, ut nomine principii intendat Aristoteles causam efficientem, ut dicebat Alexander. uideatis, primo reiecit opinionem

Alexandri, ut pra: modo eam approbat. nomine uero causae intendit causam finalem: per elementum uero causas internas, scilicet materialem, Zeformalem. sed omnes hae expositiones defendi possunt. quia in sententia idem dicunt, solum discordant de nominibus. omnes enim inte radunt, quod per haec tertia nomina Aristoteles intendat quatuor genera causarum . diis rentia uero in uerbis parui mouenti. quare omnes uerae sunt &c. Est etiam aduertendum in uerbis Artitotelis, quando dicit, quarum sunt principia, aut causae aut elementa . cur ita limitate loquitur Aristoteles . & non simplieiter dicit di absolute Z quoniam quidem intelligere . R scire contingit circa omnes methodos ex cognitione principiorum ,&c. de non limitare, suam propositione dicendo, quarum sunt principia,& &c. huius causam reddit Ioannes Grammaticus inquiens, ideo Aristotelem ita limitasse subiectum suae propositionis i quia aliquarum rerum habetur scientia sine cognitione quatuor causarum . immo alicuius habetur scientia sine aliqua caula, ut primi entis habetur scientia sine cognitione alicuius causae. primuenim ens nullam habet causam. & ii. Metaphysices tradit Aristoteles scientiam primi entis :& tamen caret causa. secundo inquit loannes Gramma ticus: & prima principia, quaeJndemonstrabilia sunt, quibus reliqua demonstramus ipsa ,sc imus sine aliqua causa: di ipsa magis scimus quam conclusio

82쪽

LUDOVICI BUCCA FERRE AE

nes, quae ex ipsis demonstrantur. tamen haec principia non habent caulas . Addit Ioannes, sicut cst dialectica,&rhetorica: quia istae sunt scientiae,&tamen non habentur ex propriis principiis. istae enim peculiaribus principiis, non potiuntur, sed alienis utuntur: quia circa omnes scientias uersat tur, ac omnes ingrediuntur. Ioannes inquit, ideo Aristoteles adiecit hanc limitationem, quia non quae uis scientia uel disciplina utitur propriis principiis, sed quaedam sunt , quae diuersarum scientiarum principia sisi ipsis ae-comodant. Iccirco inquit Ioannes, consimilis dialecticae rhetorica ab Aristotele dici solet, eo quod utraeque circa eade uersentur: sed hoc, quod dicit Ioannes tum de similitudine dialecticae cum rhetorica, tu quod utraeque careant propriis principiis, falsum. no enim uerum est, quod careat utraeque

principiis propriis: quia logica habet propria principia, quibus praecedit, ut iocos comunes, quibus dialecticus argumetari potest . in libris enim logices Aristoteles, tradit nobis propria principia. at dices, dialectica ingreditur omnes scientias, & circa ipsas uersatur : ergo utitur principiis alienis. Dico , dupliciter accipi potest dialectica, ut pro dialectica docente, id est pro scientia ipsa, quae traditur ab Aristotele in libris logices:& ita haec habent principia propria, & docet nos Aristoteles argumentari. & hoc falsum dicit Ioannes quod no habent propria principia. alio modo potest accipi dialectica pro dialectica urente,ut scilicet uersatur circa alias scientias, & ut utimur ea in modo arguendi circa alias scientias ;& hoc modo non utitur propriis principiis, sed externis: quia uersatur circa propositiones externas, scilicet aliarum scientiarum . neque uerum est, quod dicit de rhetorica, quod sit consimilis dialecticae: quia si ut dialectica uersatur circa omne ens, ita & rhetorica . non enim veru, quod rhetorica uersetur circa omne genus entis, sed tantum uersatur circa omne genus dicendi, ut circa genus deliberativisi, aut iudiciale. & hac ratione Aristoteles dixit rhetoricam ipsam este consimilem Iogicae: quia sicut logica uersatur circa omne genus entis, ita rhetorica ue satur circa omne genus diccdi: non tamen absolute circa omne genus entis. de ambo ex communibus probabilibus argumentis,& eadem sere propo tione , &c. Dixit Aristoteles in textu , quarum principia aut causae, aut elementa. ita disiunctive loquitur, & non copulative. dixit, quarum sunt principia causae , & elementa. Quare ita loquitur Aristotcles r non erat forsan uera propositio Aristotelis , cum nota copulationis optime erat

uera, cum nota copulationis . cur ergo Aristoteles permutauit notam copulationis in notam disiunctionis 3 Dico, dicit Ioannes , ideo permutauit i non quia propositio non esset uera , sed ut illa dignitas sua sit uni uersalior, & communior,& pluribus scientiis competat r ut ergo plures scientias Aristoteles comprehenderet, ita disiunctive locutus est. si enim usus fuisset nota copulationis, sermo suus locum haberet tantum in scientia

naturali: quia scientia naturalis tantum habet quatuor genera causarii. hoc modo autem coprehendit omnes scientias mathematicam naturale, & diuinam . mathematica autem naturalis & diuina non habent omnia genera causarum. mathematicus naturalis habet tantu causam formale :& diuinus tantum habet duo genera caularu . considerat enim ille finem, & formam tantu ι materiam autem, & efficiens non considerat: quia concernunt motum. diis uinus autem abstrahit a motu . ut ergo comprehenderet omnes scientias Aristoteles usus est nota disiunctionis. In propositione uero Aristotelis. & hic notetis mirum Aristotelis artificium : quia in probatione maioris postea

83쪽

LECTIONES IN PHYS. ARIST. 38

usus est nota copulationis. inquit enim, tunc enim Opinamur unumquodque cognoscere, cum causas primas, & principia prima usque ad elementa cognoscimus . hic usus est nota copulationis, ut denotaret nobis primam suam dignitate esse quidem ueram cum nota copulationis; sed usus est nota disiunctionis Aristo. artificiose ut plura comprehenderet. In ista probatione maioris sunt aduertenda uerba Aristotelis. dicit enim arbitramur unumquosque cognoscere, cum causas primas, principia prima usque ad elementa cognosci inus . in his uerbis iterum ingessit difficultatem Aristoteles: quorum uerborum triplex est expositio. apud Graecos primo Alexander exponit, ut inquit Simplicius, quod ita intelligenda sunt illa uerba, tunc enim arbitramur unumquodque cognoscere, cum causas primas,& principia prima cognoscimus usque ad elementa. exponit unumquodque, id est alicuius generationis scientiam non habeamus, nisi sciamus simpliciter principia prima, per quae probatur talis conclusio, & principia prima, in quae scilicet dignitares complexas, & propolitiones primas illius scientiae, cuius est talis concluso , ad elementa ergo propositioneS proximas illius conclusionis, sicut non pollimus scire aliquam conclusionem naturalem, nisi sciamus prima principia simpliciter, quae duo sunt principia metaphysicalia, ut de quolibet est as-iirmatio , ues negatio ,& de nullo simul,& propositiones primas scientiae naturalis, ut quod natura est principium motus, &c. quod motus est &c. unque ad elementa, id est & propositiones proximas. & probat sententiam sua Alexander ex Platone : quia ipse Plato dixit, quod scientiae ex suppositione inter proprios limites no sunt scientiae, id est j cientiae subalternatae non sunt trem, & propriae scientiae in proprio genere: quia oportet, ut resoluatur sua principia in scientia superiorem , & subalternante; & sciens in talibus sciet iiis non sciet in proprio genere, nisi sciat resoluere sua principia in scientias superiores. trex autem sunt scientiae subalternatae, id est musica, perspectiva, ει geometria. istae tres scientiae, inquit Plato, intra proprios terminos non sunt scientiae, nisi accipiant probationem suorum principiorum propriorum ex superioribus, ecc.

Pacia Ar Aristoteles in textu dignitatem suam, quae erat, quod omnis scientia, quae habet principia, causas, &c. non cognoscitur , nisi ex cognitione principiorum, &c. probabat ipsam per inductionem inductam supra a communi hominum consensu, ut etiam primo Posteriorum, in definitione scire.

scilicet, tunc enim unumquodque opinamur cognoscere, cum causas primas cognoscimus, & prima principia usque ad elemeta. tripliciter exponebatur haec uerba, ut diximus in externa lectione. prima expositio erat Alex. quod iste est sensus uerborum, quod tunc opinamur unumquodque cognoscere, cum causas primas, de prima principia usque ad elemeta cognoscimus.

id est, cum cognoscimus principia remotissima, & simpliciter prima, & intermedia usque ad elementa, id est, usque ad principia proxima demonstrationis :& comprobat Alexander sententiam suam testimonio Platonis di centis , quod scientiae subalternatae in proprio genere, non sunt scientiae doc. Sed huie expositioni Alexandri obiicit Simplicius: quia non uidetur uerum. quod philosophus naturalis in cognitione rerum naturalium indigeat principiis simpliciter primis: quia ipse habet sua principia per se nota, quae nota Κ resoluit

84쪽

LUDOVICI BUCCA FERREAE

resolui t in aliqua alia principia. non enim ad illa duo simpliciter prima metaphysicalia, ut de quolibet, eli uera affirmatio, uel negatio, & de nullo simul: sed in proprio genere habet sua principia manifesta, ex quibus cognoscit conclusiones absque quod resoluat ipsa in simpliciter prima. sed hoc argumentum Simplicii parum cogit: quia Aristo t. primo Posteriorum docuit, quod dignitates illae, scilicet prima illa principia necessaria sunt cuilibet erudiendo duplex enim est dignitas, quaedam prima in genere, quaedam simpliciter prima. dignitates enim in genere primae, quae sunt determinatae cauis, ut in geometria, si ab aequalibus aequalia demas S c. iliae non sunt necessariae cuilibet erudiendo, sed tantum erudiendo in scientiis geometriae. dignitates uero simpliciter primae, illae scilicet duae metaphysicae, sunt necessariae cuilibet erudiendo, in quacunque scientia. nemo in potest erudiri in aliqua scientia, nisi illis adhaereat: Se ideo istae ingrediuntur omnes demonstrationes, non quidem sormaliter, sed uirtualiter.&rationem addit, quare istae dignitates simpliciter primae cuilibet erudiendo sint necessariae: quia, siquis non assen tiat illis, quae manifestissimae sunt, minus assentiet, quae minus manifestae sunt sillis igitur ignoratis, non potest aliquis acquirere aliquam doctrinam uirtualiter: ergo haec prima principia ingrediuntur omnes demonstrationes . cum ergo dici t Simplicius, philosophus naturalis cognoscit propria principia absque hoc, quod resoluat ipsa in simpliciter prima, ergo ad cognoscedas res naturales non requiritur cognitio primorum principioru en ego argumentum: quia, siquis non cognoscat illa principia clarissima,&illis non assentiat, non poterit etiam scire minus manifesta: ignotis ergo illis primis principiis, impossibile est habere scientiam de aliquo: quare ad

omnes scientias sunt necessariae . exponit ergo Alexander uerba Aristotelis

primas causas, id est primas dignitates, & simpliciter prima principia: per

principia uero prima, principia intermedia: per elementa uero, propositiones proximas, & immediatas. ita enim Arist. saepissime nomine elementi

usus est, de propositionibus indemostrabilibus. sicut etia libri primi Geom. Euclidis demonstratur de elementis: quia primus liber fere totus est de propositionibus indemonstrabilibus. & ita etiam accipit Aristoteles primo Posteriorum; cum dicit, quod tot sunt elementa, quo i sunt propositiones in- demonstrabiles. & quinto Metaphy. ita etiam accipit elementa pro propositionibus in demostrabilibus . ideo Simplicius dat secundam expositionem horum uerborum Aristotelis , qudd scilicet per causas primas non intendit Aristoteles principia communia, & simpliciter prima . non enim , inquit Simplicius, isti termini hic in probatione debent sumi eodem modo , sicut lumebantur in dignitate: quia hic Aristoteles in probatione maioris noloquitur de principiis coplexis, sed de incomplexis . ideo inquit Simplicius,

cum ipse Aristoteles ponat quatuor genera causarum, scilicet efficiens, finem, formam, & materiam : ista sunt principia incomplexa. tunc per id, quod dicit primas causas, intendit secundas primas causas externas in suo genere, ut in genere causae efficientis primum efficiens, in genere causae finalis primum finem. per id uero, quod dicit elementa, intendit secundas primas causas internas in suo genere, scilicet in genere causae formalis primam

sormam , in genere causae materialis primam materiam . cum uero addit& prima principia, per hoc, inquit Simplicius, nullum genus causae exprimitum quia iam per illam duo expressit; sed per hoc intendit quoddam causae ad omnes causas, scilicet commune Sc primis causis,& primis et

a mentis.

85쪽

LECTIONES IN PHYs. ARIST. 38

mentis. & ita per illa duo uerba, scilicet eaulas. & clementa specificat Aristoteles quod comprehendit sub principio. quod uero per principium primum id intendat Aristo te lesi, patet, inquit Simplicius: quia de ratione primi principii est, ut ipsum ex nullo fiat, sed omnia ex ipso fiant, Se dependeat rut ex ipso omnia, ex nullaq; alia causa fiant in eo genere. recte ergo adiecit. lioteles prima principia, tanquam quoddam commune primis causis,& primis elementis. rationabiliter. nim, ut diximus, haec appellat prisma principia: quia de ratione primi principii est, ut omnia ex ipso fiant,ta principium ex nullo , & cx nullo alio fiant in eo genere. ideo appellat causas nomine principii r quia ex ipsis omnia fiunt, & ipsae ex nullo. sed potest etiam esse alia expositio horum uerborum, inquit Simplicius, ut Aristo teles per ipsa innuat modum pertractandi causas in suo genere: quod scilicet illa

tractandae sunt uia resolutionis, ut, cum uolumus tradere notitiam alicuius

generis causarum , uia resolutiva procedere debemus , incipiendo se ilicet a caussis proximis, magis compositis, scilicet per media procedendo, scilicet a causis proximis, magis compolitis procedendo per intermedia usque ad prima principia, & simplicissima in illo genere: ut in genere causae materialis animalis, si uolumus pertractare has causas, incipiemus a partibus organicis : deinde procedemus ad partes similares . proximae enim quantitatis animal, S: immediate ex partibus organicis, quae dissimilares dicuntur; mox ex similaribus, postea procedemus ad humores: deinde ad clementa: ultimo in materiam primam. indicat ergo nobis Aristo teles in his uerbis, quod, cum uolumus pertractare de aliquo genere causarum, incipiamus a causis proximis procededo uia resolutiva ad primas causas simpliciter; ut exemplificauimus in genere causae materialis circa animal. idem etia esset agendii in genere causae finalis , ut in homine: quia primus finis est animal , ideo ab ipsa incipiemus. secundus finis sunt uirtutes morales: tertius cognitio primi entis. Item causae efficientis genus proximum efficiens animal est: semen

uero remotius: pater adhuc remotius: caelum postremo remotissimu efficiens est.haec est a. expositio Simpl. Sed, quod dicit Simpl. no est uerum quod. s.

Aristo t. coceat, a quibus causis sit incipiendum in his pertractandis, & quod θ proximis sit procedendum uia resolutiva: quia ipse in hoc libro in pertractatione rerum naturalium, incipit a prima materia, quae suprema est in genere causae materialis. ideo non incipiendum est in causis a proximis, sed a communibus, ut hic facit Aristoteles de materia prima. ideo rectior est expositio Ioannis Grammatici, & Averrois, id est quod Aristoteles per haec uerba, scilicet, tunc arbitramur unumquodque scire, cum causas primas, &principia prima cognoscimus, usque ad elementa. intendit per causas primas, primas causas internas rei, id est primam materiam, & primam in mam : per prima principia, primas causas externas, id est primum efficiens S primum finem: deinde, usque ad elementa, ait, id est donec ueniamus ad causas propinquas. per elementa enim, inquiunt isti, intendit causas existentes in re prorinquas, & essentiales.&huic uerbo Aristotelis possumus nos addere, inquit Averro es,& usque ad proximu efficiens,& proximum finem. ita quod incipiendum a primis causis internis, & externis , donec deueniamus ad proximas tum internas, tum externas, scilicet ad proximam formam, & primam materiam, proximum efficiens, & proximum finem .&ita, inquit Averro es, Aristoteles dat nobis ordinem tradendi causam in suo genere, quod incipiendum est a prima causa in eo genere, per intermedia

86쪽

eausa. cu igitur philosophus egerit de prima materia in proprio Iibro totali, non amplius de ea incipiet, nec de causa principali declarabit in alio loco. in pertractatione ergo plantarum non incipit a prima causa: quia cum de principiis communibus totalis scientiae naturalis ageret, incepit a prima causa, & abunde de materia prima pertractauit. & ideo in partialibus libris amplius non repetet primam materiam: quia eam tradidit in hoc libro Physicorum . non oportebat igitur ibi fieri mentione de ipsa: quia est partialis liber. Super his uerbis est dubitatio. cum Aristoteles in maiori sua propositiones numerando. causas permutauit notam copulationis in notam ditiunctionis . diximus , non ideo permutasse , quia propositio non esset uera cum nota copulationis, sed ut comprehenderet omnes scientias: quia sola scientia naturalis speculatur omnia genera causarum. mathematica autem tantum, uidelicet genus causae scilicet formam. metaphysica duo genera causarum tantum considerat, scilicet formam,&finem; non considerat efficiens neque materiam: quia haec motum concernunt, ut ergo Aristote

les scilicet comprehenderet, tum scientiam diuinam , tum metaphysicam, dicunt isti, Aristoteles disiunctive locutus fuit. Sed est dubitatio primo demetaphysico : quia dicunt, quod metaphysicus non considerat materiam, neque efficiens. Contra: quia Aristoteles, octauo Metaphysices, longo sermone tradit nobis noti tiam de materia. offendit enim ibi materiam esse, &quid sit materia, & qualiter. ex transmutatione enim uenatur primam materiam : deinde ostendit, quod alia est materia generabilium: alia caelestium. tandem dicit, quod satisfaciendum est quaestioni quaerenti, de quo est res per

cognitionem: de materia similiter: de efficiente, quatenus alterum transimulat alterum . quomodo ergo dicunt isti , quδd metaphysicus non considerat materiam nequo efficiens. secunda dubitatio est de mathematico et quia dicunt, quod mathematicus non utitur nisi forma. Contra . quia musica subalternatur ipsi arithmeticae , di habet causam materialem , &formalem. habet enim numeros , qui proportionantur materiae,& habet proportionem ipsorum numerorum I ut dupla , sexquialtera , quae gerit uicem sormae : ergo non est uerum, quod isti dicunt, quod mathematicus tantum forma utatur. tertio dubitatur, quia uidetur etiam quod mathema ticus consideret finem: quia omnis scientia speculativa est gratia sui, & gratia suae contemplationis: quomodo ergo ipsa geometria est tantum circa formam, & non conssiderat finem; cum geometria sit scientia speculativa. etiam, quia geometriam, quae traditur in io. libro Euclidis: subalternantur omnes artes mechanicae . ille uero habet finem: quia ordinatur in opus ad utilitatem, & commodum hominis: quomodo ergo non habent finem. Etiam ego addo , quia si mathematicus considerat formam: ergo & materiarauia correlativa sunt:&correlativorum est eadem disciplina, ut dicit Arioteles secundo Physicorum. tum auctoritate Aristotelis secundo Posteriorum dicentis, quod mathematicus demonstrat per causam materialem. tum etiam, quia eadem est quantitas, quae coiisderatur a mathemati eo, & a naturali. eadem enim est quantitas mathematici, & naturalis: sed naturalis perfectam scientiam habere non potest de ipsa quantitate sine causa materiali. De primo cu dicis, quod methaphysicus c5siderat genus causae materialis: quia Aristoteles octauo Metaphy. longo sermone tradit notitiam de materia. Albertus Alemannus respondet, qudd metaphysicusconsiderat male riam non pro materia, sed ut comprehenditur sub communitatibus meta-

physici,

87쪽

LUDOVICI BUCCA FERRE AE

physici, ut scilicet habet rationem entis& substantiae, M. At Arist. ibi odi,uo Metaphy. cosiderat ipsam ut transmutatur . ex transmutatione enim uenatur materiam prima. propter hoc aliqui fatui dixerunt, quod quidem methaphysicus cosiderat . sed i deo dicitur metaphysicus carere materia, quia non utitur ipsa, neque per ipsam aliquid demonstrat. quia &c. Sed obstat apud Aristotelem secundo Post. quod per omne genus causae licet demonstrare. si ergo habet metaphysicus tale genus; quare per ipsum non poterit demonstrare Ideo dicatis , quod metaphysicus considerat quidem materiam in uniuersali, di habet rationem uniuersalis, & entis: omnia cnim hac ratione considerat . in speciali autem tantum duo genera causae considerat, scilicet formalem, & finalem.& haec duo genera definit, ut metaphysicus: reliqua autem duo genera in speciali non considerat metaphysicus. At Aristoteles 8. Metaphysices: tradit notitiam materiae. Dico, tradi equidem, sed non ut metaphisicus, sed ut naturalis. induit enim tunc habitum naturalis philosophi.

mediante enim transmutatione inuenit materiam, & hoc est naturalis , de omnia ibi de materia prima, ut naturalis tradit, non ut metaphysicus. simili ter neque definit efficiens quinto,& nono metaphy. non ut metaphJdicus, sed ut naturalis, qui eum definit per transmutationes. dicit enim principium transmutandi alterum , in eo, quod alterum ,&c. De secunda dubit tione, de mathematico dicit Simplicius, propter hoc reprehendendus est Alex. qui dixit scientias mathematicas non uti nisi uno genere cauis e quia pluribus utitur. musica enim considerat numeros, qui habent rationem ma teriae respectu proportionum ipsarum: quia proportio gerit uicem fornaae. Et geometria considerat finem: quia omnis scientia speculativa est gratia sui. sed Siniplicio obstat; quia . materia, ut materia, circumscribit macum, α efficiens, ut efficiens. ergo solius naturalis philosophiae est consideratio haec. mathematicus enim abstrahit a materia consequenti. inde sequitur. quod materia caelestis respectu motus, dicitur materia : quia ut materia cimcumcernit motum: respectu uero formae caelestis dicitur iubi editam: quia fieest sine motu, quia absque transmutatione illa forma est in materia. ideo rectius dicatis cum Alexandro, & Averroe, quod scientia mathematica non habet iiisi unum genus causae, scilicet sormalis. At dicis, musica considerat numeros, qui habent rationem materiae,& proportionem, quae habet rationem soratae. Dico, S si habeant numeri rationem materiae, improprie tamen sunt materia: quia illa materia non est materia transimulationis . non enim est cum transmutatione. hic autem nos loquimur non de illa materia. quae non est uera materia, sed de materia transmutationis, quae uera materia est ;quare nihil ad propositum: quia eodem modo genus respectu pro priae differentiae appellatur materia, sed improprie, &c. Sed saltem non es fugies, quin geometria consideret causam finese, & ita plus uno genere causae considerabit. geometria enim est gratia sui . scientia enim speculativa in alium finem non ordinatur, sed est gratia suae speculationis. Dico , quod, si consideratur eteometria in seipsa, ut est scientia speculativa, sic habet finem. quatenus est scientia: quia est gratia sui, & omnis scientia speculativa habet hunc talem finem . sed qui dicunt, quod mathematica non habet finem, non sic loquuntur, quo scilicet ad ipsas scientias sed quo ad id, quod consideratur in ipsa: quia omnia, quae considerantur in ipse, ut lineae, superficies.& &c. non habent esse in re nisi in imagine. mathematicus enim praescindit a substantia. ergo inter res, quae carent substantia, ut ita Onsiderantur, carent

etiam

88쪽

LECTIONES IN PHΥS. ARIST.

qo etiam fine: quia finis non est nisi rerum subsistentium . hae uero res mathema tices carent subsistentia : ergo di fine. scientia autem, quia est sibi finis eo modo, quo est sibi finis, &c. Quod addis, quia si scientia mathematica considerat formam: ergo & materiam; nam correlativa sunt. diso, quod apud Aristotelem duplex est forma, scilicet forma declarans rem, & forma ipsam rem perficiens, siue materiam. sorma declarans est ipsa definitio, quae deci rat quidditatem rei. & quod hoc sit uerum, quod talis definitio, quae declarat rei quidditatem, dicatur forma, uideatis Aristotelem septimo Metaphy. ubi declarat rei quidditatem, ubi manifeste dicit, quod omnes partes definitionis lunt formae, &c. et secundo Post. N ita Alexander conformiter Aristoteli dicit, quod metaphysicus sola causa formali utitur. forma uero persciens materiam est, quae dat esse rei, & ex ipsa omnes res coponuntur. cum

ergo dicit, quod mathematicus uti tur causa formali, intelligitur de hac causa formali declarante, scilicet de definitione ipsa, quae declarat quidditatem

rei, non autem de sorma materiam perficiente . quare, nec ipsam cum transimulatio ne considerat, sed sicut considerat definitionem, quae est forma de clarans, ita considerat definitum, quod est materia declarata, & haec correlativa sunt, quare patet, quomodo mathematicus consideret materiam noperficientem sed declarantem. ideo patet argumentum, &c. Sed tu dicis, primo Euclidis 3 2. demonstramus triangulum habere non per definitionem trianguli, sed per pastionem tum priorem, tum posteriorem; ut per habere anguium extrinsecum duobus sibi appositis aequaliter intrinsecis , ista tib est definitio: ergo per aliam causam demonstrat mathematicus quam per demnitionem , & sormam declaratem, &c. Dico, onustis aliorum nugis, suod mathematicus semper demonstrat per definitionem subiecti. Contra, dices, hic per passiones demonstrat. Dico, quod per illam passionem priorem describit nobis de nitionem trianguli, & ita definitionem subiecti:& hoc modo est demonstratio potissima, scilicet per definitionem subiecti . non dico lautem per definitionem passionis: quia illa non est demonstratio potissima: quia potissima debet esse per causam, ut subiectum est causa omnium passio , num ab ipso emanantium r& non prima est causa. secundo, ut capacitas disciplinae non est eausa risibilitatis hominis: quia una passio non est causa alterius, ut credidit Egidius, sed subiectum ambarum: ideo definitio subiecti. non passionis debet esse medium in demonstratione potissima dic. .

LECTIO DECIMA s EXTA.

ERAT dubitatio de mathematico, quia seeundum sententiam Alexandri &Averrois utebatur tantum genere causae formalis, S soluimus illam dubit tionem, quo modo forma & materia eorrelativa sunt,& quod aliquis potest unum genus causae sormalis considerare, non considerato genere causae materialis. distinguebamus enim de forma,& diximus mathematicum sola forma declarante uti distinctione ipsa, non persciente , ut diximus, scilicet &c. Erat alia difficultas, quia Aristoteles secundo Posteriorum di. cit , quod mathematicus demostrat per materiar ergo ipsam considerat. Di - - CO , quod duplex est materia, quaedam sensibilis, quaedam intelligibilis ; de est distinctio Aristotelis septimo Metaphys. materia sensibilis est quae m tum concernit, & est cum transmutatione : & de hac non loquitur Aristoteles secundo Posteriorum cum dicit, mathematicus demonstrat per ina . teriam

89쪽

LUDOVICI BUCCA FERRE M.

teriam di materia autem intelligibilis est, sicut continuum respectu figurae. Alio modo sicut partes respectu totius . partes enim appellant matcriam totius, ut se nncirculus est materia circuli,& hoc modo utitur mathem licus mucria . N hoc pacto dixit Aristoteles, quod mathematicus demonstrat per materiam partem ad probandum totum: demonstrat ergo niathematicus per materiam, id est totum per partes. & sic Aristoteles dixit, quod haec demonstratio , in t r. primi Elementorum, erat ex materia e quia procedebat ex partibus. & etiam demonstratio talis est. Omnis angulus super arcum in semicirculo consistens est dimidium duorum angulorum rectorum: sed omne dimidium angulorum rectorum est rectus: ergo omnis angulus, qui est medius duorum angulorum rectorum, est rectus. procedit enim haec demonstratio ex materia, quia ex partibus anguli.& uide probationem in tertio Euclidis, propositione 3 o.& Linconensem secundo I 'ost. cap. tertio &c. Ad aliam dubitationem, quia eadem est quantitas, quae consideratur a mathematico & naturali . sicut ergo naturalis non potest scire ipsam sine materia, ita & mathematicus considerat quantitatem in materia dependet enim a materia ipsa quantitas :n O potest autem causatum sciri ignorata sui causar ergo ignorata materia quantitas sciri non potest. Dico quod licet una eadem quantitas sit naturalis, & mathematica reuera enim ita est, ut dicet etiam Aristoteles secundo huius differunt tamen hae quan titates in modo considerandi: quia quantitas a naturali consideratur, ut est affectio corporis ,& ipsius corporis terminus. ideo cum materia ipsa cognoscit. geometra autem non considerat quantitatem, ut est affectio corporis&terininus; sed considerat ut in propria essentia,&propria definitione.&hoc pacto ipsam sequestrat a materia, & si ab ipsa dependeat. mathematicus enim abstrahit quantitatem a materia,& a corpore, & ipsam considerat, non ut inaffectione corporis, sed ut in propria essentia , distisitione: non reperitur tamen talis quantitas in re sed solii in imaginatione: nec propter hoc differunt liae quantitates, sed idem sunt:&est tantum una eadem quan titas diuersimode considerata. quia a naturali consideratur, ut est in re, sed amathematico secundum propriam definitionem, & in se &c. Sed cum dicis, quantitas secundum sui esse dependet a materia quomodo mathematicus potest eam considerare perfecte sine materia. non potest enim causatum perfecte cognosci absque cognitione causae. Dico, quod mathematicus potest perfecte comprehendere quantitatem sine materia. At dependet imateria. uerum est; si mathematicus non considerat ipsam, ut habet essem

sistentiae, sed ut habet esse in cognitione, ut scilicet abstracta est a corpore.& a materia, & hoc per opus intellectus. sed adhuc dicis, quo modo potest Ihabere esse in cognitione sine materia, cum quantitas naturalis & tria themat esca sint eadem,&c. D. Thomas propter hoc argumentum dixit, quod ni thematicus considerare materiam sine quantitate reuera non potest. neci etiam considerare quantitatem sine materia: quia posterius non potest separari a suo priori: sed quantitas posterior est materia prima : ergo non potest ab ea separari. N sic eam considerat: quia ita res se habet ad cognosci. sicut se habet ad esse, ut in secudo Metaphy. &c. ideo dixit diuus Thoni. quod duplex est materia, sensibilis,& intelligibilis. materia sensibilis est materia prima qualitatibus incola: materia autem intelligibilis est materia sine sensibilibus conditionibus . & mathematicus cosiderat materiam intelligibilem inconditione quantitatis, non autem materiam sensibilem. Sed hoc quod

dicit

90쪽

LECTIONES IN PHYS. ARIST.

qt dicit D. Tho m. non est uerum: quia si mathematicus potest co siderare quan-ltitatem sine materia sensibili, potest etiam ipsam considerare absque alia lmateria: quia uel quantitas habet elle subsistens in re: uel habet tantum este in cognitione. si primum non potest considerari absque materia sensibili, sic secundum nullam materiam requirit in eius cognitione: quia si aliqua requireretur, maxime esset sensibilis: quia ab ipsa dependet ineste, sed ipsa non requiritur: ergo nec intelligibilis . At dices, non est veruin , quod ita in cognittione habeat este a materia sensibili: ergo nec a materia intelligibilii quia est

una, & eadem quanti das cum quanti tale naturali; consideratur tamen ama thematico sine materia: quia potest ipse in sui intellectione eam praescindere t materia: & ita eandem quantitatem considerat, sed solum adimit illud, quod addit philosophus naturalis, sicilicet materiam , R est e corporis ine-ctione:& hoc dempto reliquum, quod remanet de essentia quantitatis est;& hoc considerat mathematicus, sed in consideratione philosophi naturalis non requirebatur materia intelligibilis: ergo nec inconsideratione mathematici: quia totum esse quantitatis considerat, quod considerabat philosophus excepta materia: quia etiam abscindi i a materia, & ipsam ponit in coagnitione tantuns. uolo enim ut imaginemini aliam esse quantitatem mathematici , & philosophi naturalis,&c. Ad illam propositionem diui Thomae, nullum posterius separatur a suo priori. Dico, quod uera haec propositio tan tum , quando posterius est de essentia prioris . cuius non est quantitas, respectu materiae primae: quia quantitas non est de ei sentia prim et materiae. pro

hoc uiderimaram Theoremate 78. & 8 t. de quod dicunt Aristotelern dicer quarto Metaphy. tot esse partes philosophiae, quot substantiae. Dico, quodi Aristoteles loquitur tunc de partibus primae philosophiae ut ibi Alexander Se Averro es annotarunt, &c. sed uos dicetis. quare non est sic de aliis accident tibus , scuti de quantitate, quod alia accidentia a materia abstracta no possunt taliter, ut sine materia considerentur. Dico, hoc ideo esse: quia omnia lalia accidentia habent subiectum proprium, & determinatum: ideo sine illo' definiri non possunt, nec considerari. quantitas uero omnibus causis est, de omnibus conuenit ,& nulli est propria, ac nullum determinatum subiectum sibi determinauit: ideo sine materia, de subiecto definiri post uni, & considerari,& persecte cognosci sine materia. caret enim subiecto proprio : de ratio diuersitatis sumitur ab Aristotele septimo Methaphysices s . Alia accidentia determinatione sibi proprium, & particulare subiectum, ideo definiri non possunt: quare, Sec. Sequitur secunda ditscultas in uerbis Aristo telis quia dixit Averro es sicut reuera est, quod Aristoteles sumit aliter haec nomi na, scilicet principia, causas, & elementa in maiori propositione. re alio ni O 'do ipsis usus est in probatione illius maioris . exponebatur enim, quod inlmaiori per principia intendebat genus causae efficientis: per causas, genus

causae finalis: per elementa, materia, & formam. in probatione autem expolnitur, quod per principia intendit primas causas externas, scilicet primum

agens, de primum finem: per cauas uero, primas internas , scilicet primam materiam, & primam formam: per clementa uero, causas internas proxi-Jmas, scilicet materiam, & formam proximam: utitur ergo his terminis Aristoteles alio modo ex parte antecedctis: de alio modo cx parte consequetis: argumentum ergo Aristotelis peccat sallacia aequi uocationis&c. Secundo dubitatur: quia fere ab omnibus expositoribus dictum est, ideo Arist. in)sua maiore permutasse notam copulationis in nota disiunctionis, cum diciti L quarum

SEARCH

MENU NAVIGATION