Explanatio libri 1. Physicorum Aristotelis. Ex Ludouici Buccaferreae, ... lectionibus excepta

발행: 1558년

분량: 282페이지

출처: archive.org

분류: 철학

111쪽

LV. DOVICI BUCCA FERRE AE

ctior expositio Themistit, & Averrois, quδd hic Aristoteles tradit,nobis o dinem doctrinae, quod scilicet incipiendum est , a prima causa in unoquoque

genere :& ita per uniuersalia intendat primas causas in unoquoque genere diximus enim supra, quod naturalis debet comprehendere quatuor genera causaram, scilicet genus causae,materialis, formalis, finalis, S efficientis. &omne genus continet in se plures causas, scilicet primas, & altiores, mox intermedias, ultimo proximas, ut in genere causae materialis hominis, prius est materia prima: deinde sunt elementa: postea humores : post hoc partes similares; ultimo partes dissimilares, ex quibus immediate homo constituitur;& hae partes dissimilares sunt materia proxima hominis. tradens ergo nobis Aristo. ordinem doctrinae. scilicet in tradendo scientiam causarum in unoquoque genere, a qua causa sit inchoandum, quo ordine sit proceden dum , nunquid incipiendum sit ab altioribus causis, an ab intermediis, an Aproximis, an, scilicet a materia prima, an a partibus organicis, an ab elementis . Sc. Dico, dicit Aristotcles, erit ordo doctrinae ab uniuersalibus in singularia, hoc est, inquit Themistius cum Averro e , a causis altioribus , Nprioribus in unoquoque genere ad pro ximam causam eiusdem generis, ut in genere causae materialis, a materia prima ad partes organicas per interme, dias: quia ordo doctrinae debet esse conformis ordini naturae, sed causae altiores in unoquoque genere sunt natura priores: ergo ordine doctrinae ab

ipsis alti oribus est sumendum initium. & hunc ordinem seruauit Aristoteles. in tradendo enim genere causae materialis, incipiet a materia prima. itaque, inquit Themistius, in principiis ostcndendis incipimus a communioribus,& plura comprehendentibus cognoscibiliora, siquidem nobis sunt communia, quam propria ex illis: ergo in singularia ueniemus, neque intelligatis per singularia , quae primo producuntur a natura, scilicet singularia ipsam re, sed uniuersales causas proximas, uel ultimas species. uniuersales enim causae se habent, ut genus ad proximas, di ipsae, tanquam species: ordo ergo doctrinae, in hac scientia est, ut procedamus ab eo, quod est magis com mune ad id, quod est magis proprium: quia magis commune notius est, &c

LECTIO VIGESIMA.

ExpoNxa Au vs illos textus Aristotelis secundum Themistium, & Auem roem, scilicet partim de uia doctrinae, partim de ordine doctrinae. prima enim uerba, ubi dicit, innata est nobis uia usque ad quartum textum exponebamus de uia doctrinae, id est de genere demonstrationis , quo scilicet genere sit utendum ad acquircndam notitiam principiorum , de dicebamus, quod a notioribus nobis . haec uero erant confusa magis, id est composi ta. id est res naturales. ex istis enim mediantibus transmutatione in notitiam principiorum. secunda pars uero horum textiau, scilicet a quarto usque ad sextum exponebatur de ordine doctrinae,quomodo scilicet philosophus pertractaturus omnes causas eiusdem generis debeat praecedere, & diximus ab uniuersalibus esse incipiendum procedendo in singularia, id est ab altioribus . N prioribus causis eiusdem generis ordine doctrinae incipiendum est procedendo ad proximas , ut in genere causae materialis a prima materia . R ita in unoquoque genere alio, dic. Secundum hanc expositione probat modo Aristoteles assumptum suum,scilicet quod ex unuuersalibus in singularia oportet procedere, scilicet ex causis comunioribus

eiusdem

112쪽

LECTIONES IN PHYS. ARIST.

2 eiusdem generis ad proximas. N probat hoc Aristoteles triplici signo. primo , quia ita est ex parte intellectus, sicut ex parte sensus; sed totum sentibile est nobis notius suis partibus: ergo ex totii intelligabile est notius suis partibus . uniuersale autem respectu minus uniuersali, sic habet, ut totum respectu partium: ergo itidem uniuersale ipsum est notius nobis, quam minus unia uersale, & singularia. quod autem totum penes sensum sit notius suis partibus , patet exemplo de Socrate, eminus ueniente. primo enim occurrit nobis totus Socrates sine distinctione partium; deinde distinete apprehendimus eius partes, cum propior adest: quia maiorem notionem de ipso acquirimus. Quare etiam totum intelligere notius eli intellectus suis partibus. uniuersale uero respectu minus uniuersalis se habet, ut totum respectu partium: ergo causae magis communes, & uniuersaliores notiores sunt,quia minus uniuersales, quia uniuersalior causa in eodem genere respectu aliarum

proximarum se habet, ut totum respectu partium: ab ipsa ergo niai uersaliori causa, & communiori in eodem genere est incipiendum , ut a materia prima in genere causae materialis: quia a notioribus nobis est inchoandum. ordo enim doctrinae conformis est ordini naturae: natura autem priora & notiora,ut diximus; sunt uniuersaliora, & ab ipsis inchoandum est, ut in genere causae materialis, a materia prima, quae se habet, ut totum respectu elementorum , & aliarum specierum materiarum, Sc. Necundo signo idem co- firmat Aristoteles: quoniam nomen definiendum notius est, quam eius definitionis partes, ut omnes sciunt, quid significetur nomine circuli. definitio nes uero pauci sciunt, sed nomen definiendum se habet, ut totum respectu partium, quod autem si ificat nomen confuse, definitio signifieat expresse: quia exprimit partes detiniti, sed causae uniuersaliores respectu proximarum, sed habent, ut totum respectu partium: ergo a causis uniuersalioribus, de communioribus in unoquoque genere est inchoandum ad minus uniuersales di proximas eiusdem generis procedendo. & dicit Aristoteles in textu, sustinent autem hoc idem hoc&nomina. ad rationem , id est.sicut sensibile notius, est sensui suis partibus, ita & nomen notius est intellectui, quam eius definitio: quia utrobique comparatur totum suis partibus. unum tamen est ex parte sensus: aliud est ex parte intellectus. adiecit uero Aristo. in suis uerbis hanc particulam, quodammodo . omnes expositores ipsam ponderant,

quod ideo Aristo .ipsam adiecit: quia diuersa erat ratio totius, hic, di ibi: quia cum accipimus uniuersale respectu suarum specierum, est totum quiddam non actu, sed potentia: quia ex esse generis non sequitur esse speciei. ideo est totum quoddam potentia ad species suas. aliud est totum actu, ad cuius esse sequitur esse partium, sicut nomen definiendum est quoddam to. tum actu: quia ex eius citi sequitur esse partium, scilicet generis, & dii ferentiae, ex quibus constitii itur; quia ergo aliud erat totum respectu sensus, de quo locutus est in primo exemplo, id est aliud est hoc, scilicet nomen ipsum respectu definitionis, ideo Aristoteles rationali ter adiecit illam particulam, quodammodo: quia alia ratio totius ibi, & hic, ideo,&e. Tertio signo Aristoteles ostendit propositum suum sumptum, a prima aetate nostra, quod scilicet uniuersale magis notius est minus uniuersali: quia notiora indistincta, Sconfusa praee edit in nobis distinctam ,&particularem :&quod ita sit, patet : quia pueri primo appellant omnem uiros patres. & omnes mulieres mazres: postea procedente aetate acquirunt notitiam distinctam . quia discernunt uerum patrem ab aliis: apprehendit ergo prius talis puer hunc homi

113쪽

LUDOVICI BUCCA FERRE AE

nem sub ratione magis uniuersali, & confusa. nescit enim distinguere ipsum a ceteris hominibus: deinde cum peruenit ad perfectiorem a talem, sub ratione magi, particulari apprehendit ipsum , scilicet propria accidentia, unde sit distinguere ipsum a ceteris hominibus . cum ergo totum univcrsale sit quoddain confusum,& indistinetiim : quia postea,& confuse continet suas partes, id est species: ideo ab ipso tanquam a nobis notioribus initium sumendum est. Sed tu dicis, qualis est ista no titia, quae est in puero in prima sui aetate: quae apprehendit omnes uiros patres, cuius uirtutis est haec notitia,& cuius obiecti,an scilicet sit opus intellectust, an sensus ,& quod apprehendit , an signo, an uniuersale. Averrocs uidetur dicere notitiam csse in intellectu: quia inquit cum uigoratur intellectus, cognoscit patrem inter

ceteros uiroS ,& matrem, inter ceteras mulieres. ecce, inquit Aucrro es,

cum uigoratur intellectus, quasi quod intellectus sit hoc opus. sed si haec

est et opinio Averrois, profecto falsa esset: quia in puero tunc non Dperatur intellectus, sed tantum post annos discretionis: cuius ergo uirtutis cst hoc opus Z Dico, quod ista notitia pueri est notitia sensus, non quidem ex terioris , sed interioris . nec accipiatis per sensum coriani unem , & intcriorem, sicut ponit Avicenna, tanquam sit memoria imaginatione . iam rcpro baui hanc opinionem, secundo de anima. est ergo hoc opus sciasus interio ris: quia non apprehenditur, nisi praesciitia sensibilium . At Averro es dixit., cum uigoratur intellectus. Dico, quod improprie locutus est Averro es: qitia intellectus est uirtus separata a materia. ideo non potest uigorari, est enim passio corporis uigoratio. uigoratur etiam intellectus per accidens ex parte sensus, ratione imaginationis: quia ipsa reducitur ad maiores persectiones, & ad persectiorem temperaturam, resoluto scilicet superfluo , humido contracto ex generatione. unde melius, rectius, & distinctius poterit Phantastica intellectus praesentare . cum ergo dicit Averro es, cum intellectu, ui-igoratur, non propter hoc uult ponere hanc uirtutem, ilicet apprehcnsione in ipso intellectu; sed ita locutus est quia etiam intellectus perficitur ex persectione sensus: cum re imaginaratia ipsa reducitur ad persectius temperamentum . Omnis enim notitia intellectus pendet a sensu: cuius igitur est haec apprehensio ZDico, haec opinio in pueris nullum habet conceptum, soluta

percipit individuum substantiae sub ratione alicuitas indiuidui magis conantu.nis, scilicet patriS exemplo,primo puer apprehendit individuum substantiae,& ita homine in eo quod pater,& omnes appellat patres: postea apprehendit, indiuidia i substantiae, non ita confuse,sed magis proprie ex propriis accidentibus ,& ita scit discernere uerum patrem a non uero r&ita tota haec notitia est singularis. solus enim intellaetus apprehendit uniuersalia , sed in hoc. puero nondii operatur in tellectus,&c. Super his uerbis Aristotelis sunt multiplices dubitationes primo circa modii demonstrationis: quia dicit Aristoteles quod principia naturalia tantum demonstrantur a nobis notioribus, nam turae uero ignotioribus, id est demonstratione signi ab effemi in causam , noautem a priori, di demonstratione simpliciter a causa in effectian . est dubitatio Simplicii: quia metaphvsicus, ex quo est artifex uniuersalis, & supremus habet uiam probandi principia omnium aliarum scientiarum ex primis suis dignitatibus, quae simpliciter natura sunt priora alio modo ergo naturalis. philosophus potest probare sua principia, quam nobis dixerat Aristoteles. scilicet non tantum ex nobis notioribus, scd ex prioribus natura notioribus , scilicet ex principiis simpliciter primis . quid ergo dicit Aristoteles hSecundo

114쪽

Meundo, est dubitatio in uerbis Averrois: quia ipse ad probadum quδdeonsilia&composita sint nobis notiora quam principia, dicit ex ipsis compositas procedimus in notitiam princicipiorum . ad probandum hoc peccate TQ ira arguit cordationaliter Averro es adestriictionia antecedentis ad destructionem consequentis. Ita enim arguit, si nos ageremus res naturales, principia, & causae essent nobis notiores quam composita sed via non agimus res naturales. Ecce arguit Averroes conditionaliter a disturiione antecedentis ad distinctionem consequentis: peccat ergo fallacia consequentis contra regulas Aristotelis primo Priorum . postea etiam Averro es

rates. At hoc est falsum nonne homo generat hominem, & tamen non cognoscit causam generationis, quae scilieet sit causa materialis, quae sormalis, quae efficiens, & quae finis . persuadebat postea Averroes illam suam conditiona Ietri exemplo, in artificialibus: quia inquit ipse, ex quo artifex facit res: ..uci ς - ideo'talis dispositio in ipsis , quod causae earum sint notiores apud ipsum artisicem, quam sui effectus. sed aduersatur sibimet Averro es: quia septimo Metaphnices & in libro de sensu,& senato inquit,quod principium cognitionis artificis est a posteriori ab effectu. pria ergo appreheΡcit effectum, quam causas:aduersatur ergo sibimet Averro es.&c. Ad primu . cum dicit quod quia e x quo metaphvsicus est uniuersalis artifex, ideo potest probare principia naturalia ex suis dignitatibus, & a priori, ergo non tam tum aposteriora, At notioribus nobis post uinus peruenire in notitiam principiorum naturalium; ergo &c. Respondit Simplicius. Dico ipse concedo

possumus quidem demonstrare principia naturalia a priori per dienitates simpliciter primas scilicet ipsius metaphysici . quid ergo dicit Aristoteles Sed dico quod Aristoteles hic loquitur de philosopho naturali: quia in eo quod philosophus naturalis non potest probare sua principia a priori sed

tantum a posteriori, Se ex nobis notioribus, probare uero ipsa a priori per dignitatem simpliciter prunam, hoc est munus metaphysici , quia est communis& uniuersalis artifex &c. Sed hoc quod dicit Simplicius, ego non intel-tigo . quia hic Aristoteles loquitur de principiis incomplexis,& cenerationibus causarum simplicium .i Simplicius uero probat de principiis complexis, hoc est de dignitatibus, di primis propositionibus scientire, ut de hoe naturali principio,natura est principium motus, & quietis ; sed metaphvsicus non habet pr bare omnia genera causarum simplicium,& hic Aristoteles intendit de his principiis incomplexis in lo ca ergo est aequi uocatio Simplieit hic. secundo uero non est uerum, quod dicit Simplicius quod mathematicus ex prioribus suis dignitatibus habeat probare principia naturalia id est propositiones primas naturales. ut hoc, natura, est principium motus, &e Ex nihilo nihil fit. dcc. quia manifesta sunt, nec probatione indigent. scientia enim naturalis non est alicui subalternata, sed ex se est scientia una totalis solum habet metaphracus persuadere haec principia negantibus, non quod habeat ipsa demonstrare, quia ex principiis illis, metaphysicus simpliciter prinus nulla fit demonstratio. ita, quod talia principia demonstrationem in diantur ostensium. bene possunt ingredi demonstrationem ad impossibile, ostennuam uero nullam ingrediuntur, formalis solum potentia & uiri te: quia uirtute ipsarum tenent demonstrationes, quia immediate propositiones resoluuntur in haec prima principia. neque ergo habet metaphysicus ex illis suis dignitatibus probare principia naturalia. solum habet ipsis ne-

115쪽

ganti persuadere. sunt enim probationes seu persuasiones ad hominem non

recte, non ostensue . cum ergo dicis, potest probare princ pia naturalia , Nita priori &ex natura notioribus t ego nego etiam hoc: quia tantum potest persuadere neganti illa.&haec non est demonstratio,neque sunt principia de quibus hic loquitur Aristo.&c. De secunda dubitatione, quia in multis ottendimus Averro em esse lapsum, cumulis, qui tenent uerba apsus Averrois tan uam sacramenta. est enim tantae aucto malis Auer. apud apis, ut

existiment ipsum non posse errare; sed apud me Averroes non est tantae a ctoritatis, adeo quod nihil mirum nulli viderςtur, si dicerem Averro em e rasse. immo dico, quod quicquid boni habet Averroes sumpsit a graecas . nihil ee se boni dixit.& omnia, quae dicit ex se, uel sumpsit a suis Omnia dico, sunt fatuitates ambages, & chim erae, quare ergo, & si diuerem

Averro em errasse, hic non multum extimarem . ne tamen uidear nescire defendere uerba Averrois, ipsum tuebimur, non sicut facsunt multi, qui con

silium fecerunt in defendendoipsum. Dico igitur ego, quod remera gratia

formae non tenet argumentum Averro es, sed quia argumentum est in terminis eo nuertibilibus, argumentum tenet ration e materiae. Parum enim cura

uit de forma, cum teneatimerito materiae , sicut si diceremus, si est homo, est animal rationale, sed non est homo: ergo non est ammes racionale hoc

araumentum etiam tenet gratia materiae: quia estan terminis comaertibilibus . conuertitur enim homo cum animali rationali , ita ita propositio Auerrois uoluit argumentari, si nos ageremus res naturales eas cognoscendo cilicet cum cognitione: tunc causae eorum essent uotiores apud nos, sed quia non agimus eas cognoscendo, sed sine cognitione . ideo effectus, de composita ipsa sunt nobis notiora , quum causae. hoc pacto argumentum Averrois est stratia materiae, quia conuertitur, hoc si nos ageremus res naturales cascoanoscendo, cum hoc causae essent nobis notiores, quam euectus, & inde etiam cessat secundum argumentum quod scilicet nos agamus res natura

Ieri ex duo homo hominem generat . At, intelligit Averroes, quod simplic1- . ter non agamus res naturales ; quia hoc falsum est; sed intelligit,quod eas noaetimus cum cognitione . se ilicet cognoscendo ipsas: quia hoc pacto caviae essent nobis notiores; sed eas agimus uirtute natum,non quod cognOlcamus hoc opus,&c. Ouod addebas,qui, Averro es sibi aduersatur hic & Leptimo metaphvsices,& in de sen. & sen. ibi enim dicebat, quδd artifex in cognita ne rerum artificialiu incipit ab effectibus & compositis , scilicet a rebus ipsis ad causas. dicit enim in hoc diuersificatur natura ab artificet quia natura primo cognoscit causas naturales, quam composita: artifex primo cognoscit compositum , quam causas, ex quibus componitur : quomodo ergo dicit hic , si ageremus res naturales, causae earum essent primo notae nobis, sicut

in artificialibus, &c. Dico, sicut alias dixi , possumus bifariam considerare artificem, scilicet in eo,quod operantem, & in eo, quod cognoscentem .lIconsideramus artificem in eo, quod operantem, sic eundem ordinem habet cum natura operante: quia primo cognoscit principia rerum artificialium. sicut natura principia rerum naturalium , dum operatur: & hoc pacto hic lo qui tur de artifice operante i si autem consideremus artificem, non ut operantem, sed ut cognoscentem. sc primo cognoscit composita,& effectus causas, ut patet de domiscatore, antequam operetur, cognoscit primo totam domum aedificandam, quim causas. Imaginatur enim prius do mum taliter constitutam, & ordinatam. cum uero incipit operari domum,

116쪽

LECTIONES IN P H Y S. A R I s T. q

tune incipit a causis & elementis , ex quibus constituitur domus, & tunc primo cognoscit: quia ei primo occurrit: prius tamen cognoicit domum, Sc. Tertia dubitatio est in uerbis sequentibus, in secunda parte de ordine doctrinae secundum expositionem Themistit,& Ruerrois . huic expolitioni aduersatur diuus Thomas. primo, quia haec expositio, inquit diuus Tliomas,divellit totum contextum Aristotelis uerborum, & non iungit ad unam intentionem omnia uerba, quod absurdum est, &c. Secundo, quia tu dicis,qubdin prima parte illorum textuum tradit nobis Aristoteles uiam doctrinae, id est modum, seu genus demonstrationis, qua utitur philosophus in tradenda nobis cognitione principiorum , sed contra: quia si hoc uerum esset. Aristoteles bis idem diceret, de ita in uerbis suis esset repetitio: quia hoc idem ipse Aristoteles tradit nobis in seeundo Physicorii. superstuit ergo hic, quod absurdum est apud Aristotelem. nunquam enim inuenta est repetitio in uerbis eius . non ergo illa uerba exponenda sunt de uia doctrinae, sed omnia de ordine doctrinae, die. Tertio, inquit diutus Thomas male exponut Themistiatis, de Averro es illud uerbum Aristotelis, confusa, quod scilicet per confusa intelligat composita, id est corpora naturalia, seu res naturales. sed hoc noest uerum: quia confusum non significat compositum , seu cum compositione, sed significat aliquid indit tinctum . confusio enim nihil aliud est , quam indistinctio partium, non autem compositio. quod ita sit, inquit diuus Thomas, quia si confusum intelli amus compositum, & ab eis Composito liceat arguere ad suas partes, ut si dicamus, domus est, ergo &saries: sic etiam licebit arguere a genere ad speciem: quia genus respectu speciei est quoddam

confusium elicet ergo dicere, animal est: ergo homo est. sed hoc est falsum. non enim animal componitur ex homine, sed econtra homo est ex genere ι& dii ferentia : falsa est ergo illa expositio ,&c. Sed haec argumenta di-tri Thomae parum cogunt, α facilis sunt solutionis . Ego autem addo fortiora argumenta , & primo , quia peccat Aristoteles fallacia:aequi uocationis in uerbis suis, secundum expositionem Themistit, & Auerrois . ex eo enim , quod docuit Aristoteles uiam doctrinae , quod scilicet sit modus demonstrationis, quo utimur in cognitione principiorum , ex hoc concludit nobis Aristoteles ordinem doctrinae. dicit enim Aristoteles, unde ex uniuersalibus in singillaria Oportet procedere loquendo.de ordine interpartes huius scientiae descriptae At, quomodo tenet illatio haec, cum prius locutus suerit Aristoteles de uia doctrinae,& ex hoc concludit ordinem doctritiae. inquit enim, quia uia doctrinae procedimus a confulis . id est a totis,& eompositis ad elementa , seu partes t ergo ordine doctrinae est incipiendum a magis uniuersalibus ad singularia , quomodo ualet argumentum e quia diuersus est modus notitiae hic,& ibi: quia cum dicit . uia

doctrinae esse procedendum a compositis in clementa tanquam a notioribus nobis, loquitur de notitia confusa cx effectu in.causam, ordine autem doctrinae , proponenda sunt , quae sunt notiora naturae: quia ordo doctrinae, est

similis ordini naturae. sicut enim sunt res in natura. ita in arte, siue scientia describi debent, ut quae natura priora, & scientia priora, & ab ipsis inchoandum est in scientiis. diuersa ergo est notitia hic, & ibi: quia notitia confusa

totum est nobis notius suis partibus . notitia autem desulta est Oppi,si tum. partes sunt notiores composito : quia natura priores. At quae illatio ergo est ista, cum uia doctrinae coni posita notiora nobis sint: ergo ordine doctrinae ab uniuertalibus uita ioancum est ad singularia procedendo . hic loquitur.

117쪽

LUDOVICI BUCCA FERRE AE

de notitia disti iacta. quia cum procedimus ab uniuersalibus ad singularia, procedimus a causa in caulatum. uniuersale enim est, ut causa singularium , Sc. Secundo arguo.Themistius, de Averro es hic per uniuersalia exponunt causas altiores , di communiores in unoquoque genere respeetii minus uniuersalis, sed cause altiores,& communiores in unoquoque genere non se habent ut magis uniuersale respectu minus uniuersalis scilicet ut genus respectu speciei: quia magis uniuersale continent inferiores. immo res habetur in Oppositum: quia materia secunda, ut elementa, continet primam, ut materiam primam , di humores, elementa. & non est contra ualet enim argumentum: est elementum ergo materia prima; non tamen est contra. est materia prima ergo elementum; quod est materia secunda. male ergo exponunt isti per uniuersale causas altiores in unoquoque genere. &c. Tertio, quia isti exponunt istam partem textuum, scilicet unde ex uniuersalibus expon ut haec uerba de ordine doctrinae, sed econtra; quia iam tradiderat nobis Aristoteles ordinem doctrinae in primo textu, sicut omnes exponunt, cum inquit, procedimus ex causis, de principiis usque ad elementa, exposuerunt omnes, id est ex causis altioribus,& communioribus per intermedias ad proximas &particulares. AristotFles igitur hic est superfluus, cum repetat hunc eundem ordinem, quem expressit in primo textu. hoc etiam absurdum est. ergo &c.

LECTIO VIGESIMA PRIMA.

Α D n v x et uobis in hestema lectione tria argumenta diui Thomae contra te tiam expositionem illo ram textuum . quae erat Themistio&Averrois.& primo arguebat ipse diuus Thomas, quod ideo non erat illa expositio rectat quia diuellit uerba Aristotelis ,& discindit totum contextum uerboru,&c.

Dico , quod diuellit hoc pacto, quod non reduci t omnia illa uerba ad unum sensum, de unam intentionem, sed duo intendit ibi Aristoteles, tum scilicet tradere uiam doctrinae, tum ordinem doctrinae. concedo quidem , quod hoc pacto diuellit, quod scindat paginas, uel lineas sed hoc pacto, quia ponit duas intentiones Aristoteles, sirin prima parte ponit uiam doctrinae, in s cunda uero ordinem doctrinae, id est ordinem inter partes scientiae describendas. Secundo arguit diuus Thomas, quod omnino non est uerum quod hic Aristoteles tradat modum, seu uiam doctrinae: quia secundo huius tradit nobis Aristoteles modum demonstrationis, quo utitur philosophus naturalis, quod scilicet utitur demonstratione signi, non autem a causa ad effectum. Dico ad hoc, quod non est veru,qubd dicit di. Tho m. quod Aristoteles secundo huius tradat nobis modum demonstrationis, quo utitur philosophus naturalis, sed ibi, inquit Aristoteles cum duplex sit necessit s in robus , quaedam simpliciter,& quaedam ex suppositione , in naturalibus solum est necessitas suppositionis, non autem simpliciter: necessitas quidem simpliciter est, cum nedum exposteriori sequitur prius scilicet ex esse posterioris de necessitate sequitur esse prioris; sed & econtra ex est e prioris sequitur esse posterioris, scilicet cum nedum ex esse effectus sequitur esse causae, sed N econtra exesse causae sequitur esse effectus: & haec necessitas reperitur in aeternis, & perpetuis, scilicet abstractis a materia, sicut, si diceremus est primus motor: ergo de necessitate mouet: & etiam caelum potest mouerer ergo mouet. posita enim causa de necessitate, ponitur euectus. ideo , septi

mo Physicorum, inquit Arist. in aeremis.non cesseri esse a posse: quia aeterna

impediti

118쪽

LECTIONES IN PHYS. ARIST. Iimpediri non possunt, sed de necessitate agunt. contingentia dicit impersectionem in ipsis: posita ergo potentia in ipsis ad aliquid, de necessitate se. quitur effectus. alia est necessitas non quidem simpliciter, sed ex supposi-

tione , ut diximus,& haec est, cum ex posteriori sequitur prius, di non e contra , sed ex et se ei sectus sequitur esse causae , non econtra, sicut diceremus , domus est : ergo & fundamenta sunt. homo est : ergo sanguis menstruus . ia talis necessitas est in rebus naturalibus : quia potentia in

ipsis impediri potest . non ergo ibi Aristoteles secundo Physicorum tradit modum delironstrationis , sicut dicit diuus Thomas , sed cum sit duplex necessitas , una simpliciter, & alia ex suppositione, ostendit quod in

rebus ipsis naturalibus est solum necessitas ex suppositionis, an qua ex esse posteriori sequitur prioris esse, di non econtra, scilicet ex effectu sequitur causa: non erFo propter hoc tollitur, quin recta sit expositio Averrois , & Themistit, quod Aristoteles hic tradat uiam doctrin.e,&c. Tertio arguebat D. Thomas, quia male exponebant Themistius de A uerro es illud uerbum, confusa, id est composita, scilicet res uaturales. compositum enim, inquit diuus

Thomas, non significat compositum, sed significat indistinctum, id est indistinctionem partium, & rationem adducebat, quia ex compositis possumus ostendere partes, ut ex domo fundamenta, di parietes . di tectum; ex confuso autemno quia genus est quoddam confusum,&tamen ex ipso gen re non licet arguere species. Dico, si exponamus hoc conlusum, sicut ex ponit Averro es, argumentum diui Thomae nihil est: quia, inquit Auermes,

per confusum esse intelligendum compositum iptum ex suis partibus, quod tale compositum notitia confusa est nobis notius suis partibus: quia primo occurrit nobis, & ita ipsum compositum primo apprehendimus iudistinctetame, de confuse. Cum postea arguit diuus Thomas de genere respectu specierum. At, genus respectu specierum non est compositum, neque ergo c fusum, ut exponit Averro es: ergo &c. Sed tu dicis, genus est colasum: quia indistincte significat. concedo quod si hoc pacto acciperet confusum, id est indistinctum. eo quod indistincte significat, quod erraret Auerro es, sed non ita exponit, sed per confusum exponit compositum, ut ex materia,& sorma, de hoc compositum notitia confusa est notius suis partibus &c. Arguebam ego sortioribus arsumentis aduersus illam expositionem Themistit, &Averrois. & primo, quia isti exponunt primam partem de uia doctrinae, secundam uero de ordine doctrinae. si ita: ergo Aristoteles peccat de fallacia aequivocationis: quia ex uia doctrinae insere ordinem doctrinae. ex quo enim inquit Aristoteles genus deinonstrationis, quo procedimus 4n cognitione

principiorum, est a confusis, seu a compositis adiimplicia, tanquam a notioribus nobis, infert deinde Aristoteles sic. unde ex uniuersalibus ordine d ctrinae. At quae illatio est ista, quam facit Aristoteles, quia uia doctrinae procedimus a notioribus nobis, quae sunt composita in simplicia ξ mox infert, unde ex uniuersalibus in singularia&c. quomodo tenet liac illatio, quam an finitatem habet uia doctrinae cum ordine doctrinae uia enim doctrinae est procedere ab effectibus in causas. ordo uero doctrinae est in unoquoque genere causarum incipere ab altiori, Sc suprema causa ad proximas usque ad Elementa: quomodo ergo ualet hoc, cum genus demonstrationis, quo utitur hie philosophus naturalis, est demonstratio signi ab effectu in causam: ergo ordine doctrinae in pertractandis causis incipiendum est ab altioribus,&supremis per intermedia ad proramas. multipliciter ergo peccat Aristo t.

119쪽

primo, quia nullam affinitatem habet uia doctrinae cum ordine doctrinae. secundo , quia sunt diuersae notitiae, notitia scilicet uiae doctrinae,& notitia ex ordine doctrinae. illa enim notitia, quae habet ex demonstratione signi ab e sectu in causam est notitia imperfecta consula. ordo autem doctrinae est o do recte, perfecte, di distincte cognoscendi, & est similis ordini naturae: composita ergo, de quibus loquitur Aristotcles, cum parte tradit uiam doctrinae. sunt nobis notiora notitia consula, indistincta, di imperfecta. Vniuersalia autem, de quibus loquitur, cum tradit ordinem doctrinae, id est causae altiores debent esse nobis notiores notitia persecta, & distincta: quomodo ergo tenet argumentum a notitia persecta ad persectam dic. Dico, optima suit haec illatio Aristotelis, ct recta expositio illorum, ut optime notauit Averroes: quia ordo doctrinae, & uia doctrinae innituntur eidem fundamento huic scilicet, quia totum sensui est notius , quam partes: quia totum intellectus erit notius, quam partes . S ratio est: quia onan is nostra notitia ex sensu pendet. unde dicit Averro es in commento quinto quδd ttiplex est co- positionis modus: una est compositio speciei, ex suis causis, re haec est duplex , una, quae ex suis partibus est secundum rei ueritate, ut homo componitur ex animali & rationali, alia est compositio secundu imaginationem scilicet generis ex suis speciebus. alia est compositio indiuidui ex materia, resorma, S hac triplici copositio ire totum est notius suis partibus . in . duabus primis compositionibus totum notius est suis partibus apud intellectum . in tertia uero compositione totum est notius, quo ad sensum. tenet ergo illa . tio Aristotelis hoc modo: quia totum sensui notius est suis partibus: ita etiam totum intellectui erit no tius suis partibus. ratio est: quia omnis nostra cognitio intellectiva ortum habet a sensu. cum ergo uia doctrinae debeamus procedere a nobis notioribus, haec uero composta sunt& tota. ita etiam ordinem doctrinae , cum a notioribus incipiendum sit , incipiemus a causis uniuersalioribus: quae se habent ut totum respectu causarum minus uniuersalium . innititur ratio huic fundamento : quia totum semper notius est suis partibus . aliquid tamen est notius suis partibus notitia confusa . aliquid notius notitia discreta , &distincta totum enim, id est, compositum notius est suis partibuS notitia confusa. Totum autem, id est causae uniuer saliores, S: altiores, quae se habent, ut totum respectu minus uniuersalium

est notius notitia distincta, di propria : sicut ergo totum est notius suis partibus penes sensum, ita di penes intellectum: quia omnis nostra notitia intellectiva pendet ex sensu: inest omni ergo notitia intellectiva, tam confusa , quim distincta, semper totum, aut quod habet rationem totius, notius suis partibus . cum ergo dicis, quam affinitatem habet uia doctrinae cum ordine doctrinae 3 dico, quod habet penes hoc, quia ambo eidem innitu tur fundamento. quod scilicet totum notius est suis partibus in quacunque noti tia, uel confusa, uel distincta: quia ita est in sensu, & tota nostra cognitio pendet ex sensu: sicut ergo in uia doctrinae totum, id est compositum, est notius suis partibus notitia consula, ita uniuersalia ordine doctrinae, id est causae altiores respectu proximarum, & genus respeou speciei, quae se habent,

ut totum, sunt notiora notitia distincta, quae est secundu naturam: ab ipsis ergo uniuersalibus ordinae doctrinae incipiendum est,&c. Arguebat secundo. quia isti male exponunt per uniuersalia causas altiot s. no enim se habent ut genus respectu speciei. causae enim uniuersales non cotinent causas proximas ut genus continet species. immo se habet econtra. quomodo ergo secun

120쪽

clam istos Aristoteles appellat eausas altiores genera. hic enim per uniuersa- ilia intelligit genera , quae continent inferiora, scilicet species ipsas, Sc. Dico, quod reuera causae superiores non continent inferiores, sicut genus continet species: quia non praedicatur de inserioribus, sed dicuntur continerer quo sunt maioris ambitus, & ad plura se extendunt i quia ubicunque est materia secunda, ibi est materia prima, Nilo necontra: Causae ergo altiores dicuntur continere, non quia rςuena e onti nean t, sed quia sunt maiioris ambitus . sicut enim genus est maioris ambitus, quam spec ies, ita causae altiores dicuntur genera: quia maioris sunt' miratus ἰλ Adducebam tertio non recte exponi , qudd hic Aristo teles tradat ordinem doctrinaei quia iam e prelierat ipsuin in primo textu secundum tendiarii omnium expositorum.

ibi enim in primo textu tradit nobis a qua causa istincipiendum ordinem doctrinae,&didit . quod ab uniue saliori in Nnoquoque genere. Dico, quod reuera ibi etiam Aristoteles tradit, dic. Obicure, di migma P c. non enim tradidit ibi talem ordines ii intentione, sed incidenter. ideo nec elle fuit etiam tradere ipsum secundum intentionem, , Se declarare ipsum , & hoc facit hic Sc. Est alia dubitatio ι quia aduersatur sibimet Aristotcles, hic di primo Post. hic enim dicit, quod uniuersalia sunt nobis notiora, quam singularia. primo autem Post. dixit oppositum, quod singularia sunt potiora uniuersalibus, ex quo proximi Ora sunt sensui, M. At hic sibi contradicit: quia prius dicit, quod genus est uotius specie : postea dicit, qudd nomen definiendum

est notius sua definitione , quae constat ex genere, Ddiuerentia, cum defini-.tur species, definitur ex geuere,&di serentia: ergo patet hised species iste rum notior genere. Dico , nullae contradictio in uerbis Aristotelis quia idem potest esse notius,& ignotius altero, di uersa tamen notitia. itaque ergo eum hicidicit Aristoteles uniuersalia esse notiora singularibus, intelligitur notitia distincta. cum uero primo Post. dicit sinsulariat esse notiora Mobis uniuersalibus , hoc est etiam uerum,notitia confusa , N imperfecta. cum etiam dicit, similiter genusesse notius specie , locutus est secundum notitiam perfectam ordine doctrinae, qui est ordo naturae. si uero dicat, compositum esse notius si is partibus,loquitur de notitia confusa,& indistincta.&haec ii otitia confusa,&indistincta species est notior genere , scilicet parte

definitionis, &c.

LECTIO UIGESIMA SECUNDA.

-πn r. lab Luziam Zinimo, ouans v γ 1 Ri capite praelecto sunt tres dubitationes latinorum . prima est super uerbis Aristotelis primis: quia dixit omnis notitia, quae habetur de aliqpotest per causas, & elementa eius. tunc enim dicit ipse,arbitrana ur unumquodque cognoscere, M. est dubitatio nunquid ad notitiam perfectam alicuius rei requiratur notitia omnium, causarum per se. N primo illius, de uidetur quod non : quia definitio perfecte declarat quidditatem rei, de ex ipsa definitione habetur scientia persedia,& tamen definitio sexto Topicorum non constat nisi ex genere k dicterentia. Aelia ex uno genere causae, scilicep ex causi formali ι non autem constat definitio ex causis externis, quae sunt extra, quiddiratori ,habetu immotitia perfecta alaeuius absque cognitio omnium Caularum eius. Sc. Secundo, quia alicuius rei intimet simi causae ut

indiuidui tis ratisi infinitae sunt causa: liua pater eius, avus, atauus , de sic in infinitumis rutaeucro Q iri non pollunt': in notitia ergo Socratis non

i, i requiritur

SEARCH

MENU NAVIGATION