장음표시 사용
151쪽
non soluit: quia non erat ad propositum. ideo dixit Aristoteles, impertinens est. de secundo dicit, quod pars sit eadem toto ordine ,& compositione loquendo de partibus integralibus, simpliciter pars qm libet est diuersai toto, ita soluendae sunt rationes ad utranque partem, cum dicra, para elieadem cum suo toto, uerum est ordine quodam, dc compositione: ergo ea dem est cuilibet parti, negatur: quia pars non est eadem simpliciter cum i uototo, ita de secundo cum dicis pars est diuersa a toto, veru est: ergo omnes
partes sunt diuersae a toto. Dico , quod omnes partes diuisiuae sunt diuersaea toto, cum dicis, totum nihil aliud est, quam suae partes, uel intelligis partes collective, & sic sunt eaedem cum toto , uel diuisiue ,& sunt diuersae a toto . ideo benedicit Averro es, quod illa propositio peccat fallacia composit tionis , Se diuisionis: quia diuisiuae partes sunt diuersae a toto: collectivae tamen sunt eaedem cum toto. Exemplum, ut dicunt sophistae, omnes apostoli Dei sunt duodecim: Petrus, & Paulus sunt apostoli Dei: ergo Petrus ,& Paulus sunt duodecim. Maior, si intelligatur uniuersaliter, salsa est: quia diuiti-ue est salsa; si uero collective est vera; sed tunc argumentum nullum est: quia minor est salsa, scilicet quod Petrus, & Paulus sint omnes apostoli collecti-ue, ita in propositis partes sunt diuersae a toto disiunctive, collective uero sunt eaedem. sed dices, quid de toto, &partibus, an partes distinguantur a toto λ dicit Ioannes Grammaticus, quod partes sunt eaedem quodammodo, quodammodo uero diuersae sunt eaedem, quia ultra partes non est compositum : diuersae, ut ex ipsis resultat compos tum . sed errat Ioannes: quia, si totum est effectus partium ,& effectus redistinguitura causa: ergo totum rodistinguitur a partibus. quod est falsum, ut dicemus. Addunt Latini, quod totum integrale nihil aliud est, quam suae partes . nihil enim aliud est linea bipedalis, quam suae partes simul collectae: S ex illis partibus collective resultat compositum: quia nihil aliud est compositum, quam suae partes . Asdunt tertio Latini de toto & partibus essentialibus, an scilicet homo distin guatur a corpore,&anima simul sumptis re . Ioannes Scotus,&diuus Thomas dicunt, quod sic: quia homo ultra suas partes dicit tertiam entitatem quandam. sed dicemus infra. dubitat Simplicius, nunquid Aristotelis ratio funditus euertat opinione Parmenidis, Melissiq;:& dicit Alexander, quod sic: quia ipsi ponunt, illud ens, qu od est uere ens, & substantia separata a materia, esse unum ens. dicit Alexander, quod est alia substantia, quae non est
illa in ista caduca . si dicant substantia caduca non est proprie ens: quia talis substantia adiuncta est priuationi; ideo interit: dicit Alexander, & si admixta est priuationi, tamen alia est a substantia propria. di sic non est tantum illa proprie substantia. Simplicius defensor istius opinionis dicit, quod sicut
dicimus, quod duplex est album . unum, quod improprie est, quod promiscetur suo contrario, ut rubeum .&alii medii colores: aliud est album sincerum, quod non pro miscetur,& tale proprie est album , ut tertio Topicorum dixit Aristoteles, ita de substantia, aliqua est simplex , quae non est permixta contrario, nec priuationi non essendi, & talis est una simpliciter, ut di xit Aristo. ii. Metaphysices, entia nolunt male disponi: unus erpo princeps. aliud est ens improprie, quod est permixtum contrario, & priuationi non essendi, ut istae aliae substantiae, & sic dicebat , quod est unum N improprie. Alia uero entia sunt permixta: quia producta sunt a primo ente, & etiam ipsi concedunt, quod sunt plura entia, ut uidebimus infra . sed dicunt esse unum ens, ut etiam dixit Λristoteles . ideo Aristoteles reprehendit uerba,
152쪽
72 non sensum. Sed dicetis, ita uane laborauit Aristoteles, ut uerba tantum, non sensum oppugnareti dicit Simplicius, quod erat mos apud antiquos re prehendere uerba, ne illa essent causa aliis errandi. Dubitat tertio Simplicius , quod Aristoteles quaerit, an illud sit unum continuitate, an indivisibiale, an ratione. dicit Parmenides, quod est unum omnibus modis continuitate, ut in dialogo Platonis: quia sicut existens continuat exilienti, & causa effectui, ita prima substantia continuat aliis . est etiam indivisibile unum:
quia unum est semper manens in se: ens est unum ratione: quia unum , di enssunt multa nomina, & sunt eiusdem rationis. ideo argumenta Aristo telis uerbis tantum, non sensui contradicunt: quia dicit, si unum continuitate: e go diuisibile in infinitum, dicunt enim sicut ens ponimus esse ta cotinuum continuitate, tale,& unum sit tantum,&.continuum, sicut causa effectui est tantii, multitudo quaedam. quia cilaetus omnes a prima causa continentur in prima substantia, sicut exercitus continetur in Imperatore, & habet duplicem ordinem, unum in se: alterum in Imperatore. Ad secundum, quia
dicebat Aristoteles, sit esset unum indivisibile, non esset nςc sinitum, nec ii finitun : quia illa competunt quanti tali, quae diuisibilis est, dicit Simplicius, quod illi non ponunt ita et se sinitum , & infinitum ,&competunt quantit ii ; sed secundum potentiam: quia unus dicebat, quod erat finitum secundupotentiam: alter infinitum secundum potentiam, de non secundum quantilitatem , ut supponit argumentum: ad tertium , quia, si essent unum ratione contraria, simul cisent: no sequitur, dicit Simplicius: quia ipsi dicunt, quod multa secundum nomen, utens ,&unum, & sic illa crant eiusdem rationis: non tamen dicebant, quod diuersa secundum rem essenteiusdem generis. Quarta dubitatio, quia Aristoteles petit principium. uolens enim destriaere, quod non sit unum, accepit, quod sint multa: quia dicit, unum dicitur
multis modis: ergo supponit plura, & sic petit principium . Dico , dicit Porphyrius, quod Aristoteles sumit illam suppositionem ex inductione: quia, inquit, accidentia praedicantur de subitalitia: ergo sunt diuersa, quia habet fundari in substantia, & sic non petit principium. Quinta dubitatio , quia dicit, est aliquod unum, quod non est neque continuum , neque indivisibile: quia diuiditur in suas partes. nec unum ratione, quia plura ratione, quia ha bet aliam rationem, ut albus: & aliam, ut niger. dicit Ioannes Grammaticus, quod reducitur ad illa tria scilicet unum continuitatis, & si substantia in proprio genere sit una, & non sit quantitas: quia per tria principia sub stantialia Socrates est substantia, ct non per accidentia, ut dixit Porphyrius, nisi recte intelligatur. inquit ergo Ioannes,quod substantia est unum persuaprincipia, nec est unum illorum trium modorum ; sed est unum diuersum: reducitur tamen ad unum continuitatis . ideo de eo non facit dubitationem. Est alia dubitatio Latinorum, an substantia seelusa quantitate habeat pa tes. de hoc est duplex modus dicet di Scotus i Σ. dist inet ione secllida quaestione secunda dicit quod substantia habet partes seclusa quantitate, ita dixit Ganda. sed sunt duplices partςs. aliqtiae entitativae: aliquae integrales , quae sunt extra, sed distantes loco, &Positione. dicit ergo opinio, qui,d substantia seclusa quantitate habet parros ςntitati uas: non autem habet partes integrales, distantes loco, di positione . de laaec opinio sundatur in illo dicto, In
principio creauit deus cpelum , ex terram. cx una parte creaui t caeluin, ex alia terram: ergo habebat partes, degrat seclusa a quantitate . secunda ratione,
quia, laut se habet tota subitanti tam quantitatum, ita partes substan-
153쪽
tiae ad partes quantitatis: quia praecedit natura accidens: ergo partes substantiae praecedunt parte quantitatis natura: ergo substantia habebat partes seclusa quantitate . secundo ad idem, quia substantia esti causa quantitatis: ergo & diuisibilitatis, quia quicquid est causa causae, est etiam causa passionis eius; sed diuisibilitas est passio quantitatist ergo substantia est causa diuisionisi ergo habet diuisione . de ipsa probatur ex illa maxima, propter quod unumquodque tale,& illud magis; sed propter substantiam quantitas est diuisibilis: ergo magis substantia est diuisibilis . tertio, si substantia esset indiuisibilis, quomodo posset suscipere diuisibile, uidetur contra rationem. quarto sub eadem, numero, quantitate est reperire plus, & minus materiae: e go partes materiae non respondent partibus quantitatis: ergo materia ha-
Det proprias partes seclusa quantitate . in oppositum est diuus Thomas dist. , . quia inquit impossibile, quod aliquid habeat partes sine quantitate: quia, sicut impossibile est, quod album sit sine albedine, etiam ex potentia Dei, ita impossibile, quod aliquid habeat partes sine quantitate: quia diuisibilitas conuenit tantum quantitati. accipiatis ista duo principia, si substantia habeat partes sine quantitate, esset aut finita, aut infinita: quia habet partes aut finitas, aut infinitas. oppositum dixit Aristoteles, quia substantia seclusa quantitate non est finita, nec infinita . secundo, substantia diceretur aequaris substantiae , quia illk partes essent aequales alteri , uel inaequales . oppositum dixit in praedicamentis, quod substantia non est aequale, uel inaequale; sed tantum inest substantiae ratione quantitatis.
QI AEREBAMus, nunquid substantia materialis seclusa quantitate habeat . partes,& sit diuisibilis. recitaui opinionem Moti . erat secunda diui Thomae,& Alberti Alemani , quam plures secuti sunt, qui dicebat, quδd sicut Deus non potest facere album sine albedine , ita nec quantum sine quantitate , N partibile sine quantitate: quia partibile est proprium quantitati. ideo substantia non potest esse diuisibilis seclus il quantitate. & adduxi rationem, quia Aristoteles dicebat, si substatia esset sine quantitate nec finita, nec infi ta esset; si tamen esset ex se diuisbilis, esset ex se aut finita, aut insnita. etiam quia substantia diceretur aequalis substantiae, oppositum dicit Aristoteles in
Praedicamentis. ideo dieo Lubstinendo hunc modum ad argumeta eius: quia sicut tota substantia praecedit totam qnantitatem, ita quaelibet partes sub stantiae praecedunt propriam quantitatem. Dicit diuus Thomas, possunt considerari illae partes, ut substantiae,& praecedunt quantitatem: quia caput , ut substantia praecedit quantitatem, si considerentur ut partes, & diuis biles sequuntur quantitatem, & non praecedunt quantitatem: quia non est per se diuis bilis, nisi ratione quantitatis,& sicut causa formalis pnrce dit effectum sormale, ita causa materialis praecedit effectum materialem. Ω-cundum argumentum propter materiam , quantitas est partibilis: ergo magis quantitas inest materiae. Nego consequentiam, sed propter quod unumquodque tale, S: illud magis. scitis, quod uarias expositiones habeat hoc dictum; sed adducamus pro nunc expositionem Themistit, εe Averrois septimo Metaphysices, quod illa propositio est uera in causis uni uocis , id est quod effectus, ct causa conueniant in eadem denominatione, & illa denominatio inest effectui propter causam. ideo non ualet, homo est calidus propter
154쪽
pter solem: ergo sol est magis calidus: quia sol non est causa univoca. & ita
noli ualet homo ebrius propter uinum: ergo uinum magis ebrium. ideo non
ualet . diuisibilitas inest quantitati propter materiam: ergo materia cst magis diuisibilis: quia talis diuisibilitas non denominat causam, di caulatum r& talis denominatio inest causato propter causam, id est quantitati pro .pter materiam . ideo non sequitur &c. Deaertio dico, quod indivisibile omnino non potest nec actu, nec potentia recipere diuisibilitatem: indiuisibile actu,& diuisibile potentia potest recipere diuisibile: & sic materia est diuisibilis potentiae; ideo recipit diuisibile. De quarto, quia sub aequali quatitate est aliquando plus materiae, aliquando miniis: ergo partes materiae non correspondent partibus quantitatis : .ergo materia habet proprias partes , cum dicis, sub aequali quantitate. ista propositio est falsa de rigore se monis: quia quantitas est inseparabilis a materia: quia. ille quantitas, quae est in me, Iesemper suit,& erit, est aetema materia; si uero permutatur materia in maiorem raritatem, illa quantitas extenditur; si in densiorem , illa quantitas remittitur ideo illa propositio est falsa de rigore sermonis: quia tibi plus materiae, ibi plus quantitatis: ubi minus materiae . minus quantitatis, si uero sub aequali extensione sit plus materiae, aut minus , sicut cx pede terrae fiunt decem pedes aeris, cit eadem quantitas: quia est in uno pede terrae, & decem aeris: dices ergo unus pes, & decem pedes erunt idem. Dicci . quod sunt idem quantitate, sed tamen habent aliam , atque aliam extensio nem: quia aliam in aere, aliam in terra; tamen eadem csi quantitas . crescit raritas & densitas materiae . ideo si intelligas, sub eadem extentione sit plus,
di minus materiae, uerum est. ergo partes materiae non correspondent partibus quantitatis. nego argumentum, quia, sicut habet plus materiae, ita
plus quatitatis ; sed illa quantitas terrae est magis calcata: fatis est, quod sub aequali quantitate est aequalis portio materii, si nia sub aequali extensione. Secunda dubitatio, nunquid substantia quantadit: sua quantitas. & accidentia sunt quanta extensa extensione subiecti: nunquid illa accidentia sint sua quanta. hic est duplex modus dicendi. unus qui dicunt quod substantia quanta nodistinguitur a quantitate, sed tantu definitur per se sola, id est sola rationei quia, ut per est, est substantiat ut diuisibilis est quantitas. ex hoc sequitur correlarium, quod quantitas est substantia qualitas: quia albedo extensa est quantitas ; sed uocatur qualitas; ut disgregat uisum . secundo, plures quantitates,& dimensiones se possimi penetrare, immo se penetrant,
ut in lacte est quantitas substantiae,& quantitas albedinis,& substantia dulcedinis quanta ,& probat ex Aristotele quarto Phy. in principio: quia materia est diuisibilis. & ex Averro e in fine de substantia orbis, ubi dicit. sol, cIuna sunt formae, id est dimensiones, do sic caelum est sua quantitas: ergo materia non distingitur a quantitato.& probat in hoc principio; quia frustra fiunt per plura, quae possunt fieri per pauciora,N aeque bene. ideo non sunt miracula multiplicanda. isti tamen palpes quotidie multiplicant; sed haec est nulla necessitas ponendi substantiam seclusama quantitate . quod ita sit., ostendo, quia per intellectum abstrahimus quantitatem diueriam a substantia, uel per potentiam diuinam, At non per motum localem :& illae partes sunt extra se inuicem positae . ergo habent propriam quantitatem, quae non distinguitur a seipso: etiam seclusa quantitate, habet cor cerebrum, quae c- runt partes diuersae: & sic habebunt quantitatem, quae non distinguitur e seipso. tertio,si quantitas distingueretur a substantia, pars uoci set intcrior i T to:
155쪽
tot quia si auseratur per potentiam diuinam quantitas a digito, auseratur etiam quantitas a toto . semper enim totum est maius sua parte, si sic ergo quantitas inesset toto, quae non distinguitura toto ipso, S: ita quantitas, quae inerit parti, quod auferatur quantitas a substantia interueniente motu locali, non distinguitur a parte. etiam ponatur secundum potentiam diuinam, ex quo cliciunt aliud correlarium , quod est piamnum sex hoc argumen tum est forte secundum ipsos quod est, superficies,& linea erunt idem: quia ex quo illae quantitates no distinguuntur a substantia, di quae sunt eadem inuicem, sed disserunt tantum ratione: quia appellatur profunditas, ut protenditur in trinam dimensionem : uocatur superficies, ut protenditur in longitudinem , & latitudinem : uocatur linea, ut in longitudine tantum:
punctum uero, ut caret omni dimensione.& sic Omnia haec re sunt eadem: differunt tantum ratione. Adducunt rationem ingeniosam . quia omne accidens habet subi editam sibi adaequatum , sicut albedo habet subiectum sibi adaequatum, & extensa est, modo si daretur superficies distincta in profunditate ,&linea a superficie, non habebunt sibi subiectum adaequarum: quia istorum accidentium subiectum cst substantia, di talis substantia est omni- quaque diuisibilis, si superficies esset distincta a profundi tate: non habent ergo subiectum sibi adaequatum . secundo scindatur aqua in cyatho : illae partes erant continuae superficie: quia continua sunt ea, quorum ultima sunt simul. scindamus aquam illam, superficiemq; quae coniungebat illas duas aquas, tunc corrumpitur illa superficies communis, S generantur duae aliae supers.cies terminantes illas duas partes, si istae quantitates sint distinctae a substantia, tunc corrumpetur illa superficies communis sine praeuia alterationet quia sine caliditate, & frigiditate, & generabantur illae duae sine praeuia alteratione; oppositum tamen dixit Aristoteles quinto Physicorum: quia generatio non fit, nisi sit praeuia alteratio. Haec opinio, & si uideatur ingeniosa, contra tamen Aristotelem est in praedicamentis, ubi dixit, quod nulla substantia est quantitas, ita substantia non est per se diuisibilis: di quantitas
per se diuisibilis . qualitas habet contrarium . quantitas caret contrario .dicunt isti, quod argumenta probant, quod non sint idem ratione,& quod non sint idem re: quia cum Aristoteles dicebat, substantia non est quantitas, ideo ratio substantiae non est ratio quantitatis, ideo substantia non est
diuisibilis, id est ratio substantiae non est diuisibilis, & sic de aliis; sunt tamen
idem re, ideo addo: quia Aristoteles dixit, si substantia,& quantitas sunt duo,sunt, quia substantia quanta habet partes. sedhaec exposit io est extorta. secundo, peccat fallacia causae, quia si ex quantitate uult probare, quod multa essent, superflue accepisset si abstantiam: quia quantitas est multa: quia diuisibilis in partes. etiam Aristoteles addit hoc argumentum infra, scilicet quod quantum est diuisibile in infinitum Daundo,& quarto Phy. plura corpora non possunt esse in eodem loco. ipsi ponunt plura corpora in eodem Ioeo. dicunt ipsi, quod duplex corpus. unum est de praedicamento substantiae: alterum de praedicamento quantitatis. dicunt, quod Aristoteles plura corpora dicit non posse esse in eodem loco, scilicet corpora substantiae; sed corpora de praedicamento quantitatis, ut illae tres dimensiones possunt esse in eodem loco. sed non legerunt uerba Aristotelis: quia dicit, corpus cubum facit distare partes aquae: & dicit etiam una pars cubi faci t distare. ideo dixit, quod quantitates ratione eius habent, quod non possunt se penetrare , & non substantialia corpora: addo contra ipsos argumento Theologico:
156쪽
quia hostiae consecratae possent se penetrare: quia secundum ipsos impossibilitas penetrandi oritur ex parte substantiae, S in hostia non est substantia,
ut scitis: ergo poterunt se penetrare.
Est, et dubitatio in uerbis Aristotelis, ubi dixit, si substantia, & quantitas
sunt, plura sunt, quae sunt. crat dubitatio, an quantitas distinguatura iubstantia quanta: quia res extensa est quantitas , ideo dicebant nominales, quod substantia non distinguebatur a re quanta : sed ego argumentatus sum contra hanc opinionem. primo ex Aristotele: quia dixit , si substantia , B: quantitas sunt, plura sunt:& consutaui responsionem eorum secundo ex uerbis Aristotelis ex quarto Phy. quod duae quantitates de praedicamento quantitatis non pollunt se penetrare: quia dixit, si quantitates abstraliunt a materia sensibili, faciunt distare,&sic quantitas, qua quantitas non potest penetrare. tertio aduersus dictum eorum: quia dicunt, quod puta tum est diuisibile: quia est idem cum superficie linea, & profunditate: ergo punctum erit diuisibile omniquaque: & ipsi cocedunt; sed appellatur punctu , ut caret diuisibili tate; sed ide sunt re .primo , contra dictu insto: quia ex suppositione Euclidis punctu est cuius pars non est, si esset idem cum profundi tate.esset ergo diuisibile. secundo, sexto huius probat, quod continuum non componatur ex indivisibilibus, esset uana disputatio , si indivisibilia non ciliant , ut ipsi supponunt,& dicunt, quod non dantur indivisibilia in re t frustra ergo esset inquisitio ,&disputatio Aristotelis secundo Phy. quarto,ex indivisibilibus componeretur linea, & duo puncta essent immediate in eadein linea: quia, si linea non est aliud, quam punctum, & ut non ultra protenditur,appellatur punctum, accipiantur duae medietates lineae, ut non ultra pro temduntur illae medietates, erunt tunc duo puncta, & se contangent, cuius ompositum dixit Aristoteles 8. Phy. quod duo puncta non se pollunt contange re,& lineam componi ex punctis,& superficiem ex lineis. ideo est secunda opinio . quod tantum una est quantitas in materia, re distincta a materia :&ita tantum est una quantitas in composito, per quam substantia est quanta i& alia accidentia sunt quanta per accidens. huius est Themistius. hic, & quarto Phy. in digressione contra Galenum dicit, essentia aquae diuersa est a quanti tate : de Alexander in sua Paraphrasi , quod materia, di forma non distinguatur a suis dimensionibus; distinguuntur tamen secundum Aristotelem. ideo ad argumenta eorum . primo, cum dicit, materia est dimensio, debemus exponere, id est capax dimensionis: & sic est dimensio potentia. de secundo ι quia nulla necessitas est ponendi quantitate distinctam a substantia. falsum est , probatur: quia per Dei potentiam, uel per intellectum supponatur,&auferatur quantitas Socratis,&nullus motus localis interueniat, ipso conseruato in esse, partes distinguuntur posita ne: quia si non ueniet motus localis , Dico, quod multipliciter peccat. primo, cum dicit, auferatur quan titas a subiecto interueniente motu locali. Dico , quod hoc est impossibile. nec per potentiam diuinam: quia implicat contradictionem, unde disputat Theologi: quiaGulielmus Occam ponit in sacramento, ubi pes, ibi manus. alii Theologi aduersus ipsum arguunt,& maxime Sco tus, quarto sententiarum, quia cuilibet uiuenti datur propria figura: ergo propria quantitas: quia figura non est, nasi illa extenso, quae est quantitas :&sic partes sunt diri. τ α stinctae,
157쪽
stinctae . etiam repugnat imaginationi, adimamus imaginationem; tamen salium est, quod partes distinguantur loco, & positione. dices, nullus intemenit mo tus localis . uerum est: ergo ita remanent partes. nego: quia auseruntur partes: quia parteS, ut dixit Themistius, sunt partes per quantitatem . etiam ita ad aliud: quia remanet substantia cerebri ,& cordis, quae sunt partes distinctae, Dico, quod non sunt partes: quia si auferatur quantitas, tollitur ratio partium . ideo non remanent distinctae partes; bene remanet substantia earum partium. De alio, quia pars non esset inferior toto. falsum est, quia si auferatur quantitas a digito, tunc non erit minor toto. concedo in
isto casu; sed non est amplius pars ipse digitus. ideo non tolli tur illa dignitas,
quod totum si maius sua parte, pars enim est pars per quantitatem. Ad rationem correlarii: quia accidens debet habere subiectum adaequatum: quias linea & punctu, non sunt omniquaque diuisibilia, quo modo habebunt subiectum adaequatum . nos ponimus infinitas lineas distinctas a superficie, insuperficie: quia omnis pars substantiae est omniquaque. Dicetis , quod non est uerum, quod omne accidens habet subiectum adaequatum. Ad aliud dico, cum diuidimus partes aquae, superficies, quae continuabat, corrumpitur,& generatur: duae nouae generantur etiam sine alteratione . uerum est,
at Aristoteles dixit, quod generatio non est sine alteratione. uerum est, degeneratione corporis substantialis, hic interuenit corruptio superficiei per accidens ;& ita generatio per accidens. Ad aliud cum dicis, separantur omnia puncta a linea, tunc autem remanebit continuum in linea, aut non si no: ergo continuum componetur ex non continuo; si autem sic, di non per punctum, non est continuum : quia iam ablatum: ergo punctum no distinguitura linea, quae remanent partes conti nuae. casus est impossibilis: quia in omni linea sunt infinita puncta, si separentura linea amplius non erit linea: quia linea , ut linea includit puncta. ideo nec per po tentiam diuinam pollunt sep rari puncta a linea. Erat dubitatio de partibus, prima an pars, de totum sint unum, & idem. Dico , quod 6. Topicorum soluit Aristoteles: quia totum,&pars sunt idem, hoc pacto, quia totum est idem parti secundu illam partem,& diuersam ab illa : secundum aliam, ut homo est idem manui dextrae , secundum manum dextram, & diuersum a manu sinistra secundum dextram, ita totum est idem parti secundum illam partem, & diuersum secundum aliam par rem. Quaerebat secundo quid de toto respectu omnium partium, an totum distinguatur a suis partibus. Dico, aut totum distinguitur a partibus coli cliue sumptis , Nest dubitatio de toto integrali, di de toto ei sentiali. de toto essentiali Avicenna dicit, quod totum est distinctum a partibus: idem Scotus secunda distinctione tertia quaestione secunda: idem 43. . quaest. prima Ndiuus Thomas tertio sententiarum dicunt, an humanitas distinguatur a partibus, stilicet ab anima, & corpore. Sco ius dixit, quod distinguitur re.& tamen indistinctis partibus, & hoc loco ideo dicunt, quod uerbum asi sumpst, id est hanc tertiam entitatem, di si dicas, perit dictum, Athanasi. quod assumpsit uerbum nunquam dimisit: quia illam humanitatem, quae est
tertia entitas, assumpsi, & dimisit, cum separata fuit anima a corpore. quia humanitas oritur exanima informante corpus. diuus Thomas dicit, quod
illud dictum non est uerum uniuersaliter, sed tantum de partibus essentialibus, stilicet de anima, &corpore et dicunt, quod non dimisit humanita tem: quia in dissolutione eius periit humanitas . ideo non dimisit: quia dimittere, est relinquere aliquid. ita dicunt de toto integrali , quod linea bia
158쪽
pedalis distinguitur a suis partibus: quia ultra luas partes includit puncta. alii dicunt, quod includit tertiam enti laten' distinctam a suis partibus, & pro hac opinione sunt rationes, & auctoritates. primo est auctoritas Aristotelis quinto Metaphysices , ubi dixit numerum senarium non esse bis, reta &α septimo Metaphysices dixit, quod sillaba ab non est a&b. etiam ex Auer e tertio de anima quinto dicit, quod ex intellectu & intelligibili non componitur tertium, sicut ex materia, & sorma componitur tertium. ergo uti tra partes simul collectra totum dicit tertiam entitatem. sunt rationes: quia illa distinguntur, quae conueni t uni & non altero; sed aliqua conueniunt toto , quae non partibus simul collectis, nou autem toto: quia partes simul collectae componunt totum, totum uero non componit seipsum,& pluralitas competit partibus non toto: quia totum est unum, ideo toto conuenit unitas , & non pluralitas. secundo, quia, si non sit tertia entitas in composito, tunc , si componatur Socrates, non erit corruptio substantialis; quia rem n et materia: remanet anima, quae est immortalis: ergo debet eorrumpi aliquid, de tale non est nisi tertia entitas distincta a suis partibus simul collectis. sequeretur. quod totum compositum duplici quantitate esset quantum, duplici quantitate esset quale. hoc uolo dicere, quia si in subitantia ignis sit,
tertia entito erit duplex quantitas: quia una materia & forma: altera tertia entitatis erit. duplex caliditas, una materiae , altera entitatis: quia est res naturalis , ideo debet liabere sua litatem , de quantitatem. etiam idem moueretur motibus diuersis: quia moueretur motu materiae, scilicet sursum, si materia sit leuis, S ad motum eius inoueretur tertia entitas. trahit enim se-eii tertiam entitate: ergo moueret duobus motibus, scilicet motu materiae de teli iae cntitatis, quod est absurdum siue necessii tale multiplicare motum. etiam si totum integrale diceret tertiam entitatem, sequeretur, quod plumbum esset grauius, quam partes disgregatae: quia, cum illae partes sint unitae, causant turtium, quod est substantia: quia partes plumbi sunt substan tiae, Zcilla substantia non est simplex: ergo composita: non ergo leuis, quia causa tur ex grauibus: ergo grauis: ergo partes unitae essent grauiores duplici grauitate, de grauitate partium, & grauitate tertia entitatis; quod tamen apparet tessum: quia tot ponderis sunt partes segregatae , quot unitae. ideo dico,
Zod totum non distinguituri suis partibus unitis debite, sime sit totum enitiale, siue integrale. ideo, quia linea includit partes unitas ideo includit puncta continuantia. ad rationes ergo eorum , ad primam auctoritatem
dico, quod tota essentia senarii non est perse, in bis ternario, & illae partes non recte praedicantur de senario; senarius tamen est bis, ter, tamen bis, ter non praedicatur essentialiter de senario: quia est praedicatio, quasi idem de eodem, ideo tota essentia senarii non est perfecte in tripliciter bis; senarius tamen estidem ,quod tripliciter bis . de secunda auctoritate dico, quod Aristoteles se exponit. & dicit, quod sicut caro , nec est ignis, & aqua; sed est aliquando aliud, quia includit formam, ista syllaba ba non est a & bi quia ἱ &b dicunt materiam. b autem includit ultra materiam, di formam, quae est ordo illarum literarum: & sic argumentum nullum: quia Aristoteles non sumit omnes partes simul, sed tantum materialem. Ad Averroem non fit unum ex intellectu .& intelligibili sicut ex materia. & forma. Dico, quod habet multas expositiones, qudd ex intellectu.& intelligibili non fit unu per se, quod habeat proprium motum, sicut ex materia, & forma fit unum per se, quod habeat principium motus in se, non quod totum dicat tertiani entitatem a partibus.
159쪽
partit, uς. ad rationes dico , quod falsum est, quod aliquid dicatur de toto, quod non dicatur a partibus simul sumptis . Contra. partes componunt totum, salsum est, sed partes disiunctae componunt totum: quia simul collectae sunt ipsum totum. cum dicis, totum dicit unum, partes collectivae dicunt multa, falsum est: quia illae partes sunt unum , sed est fallacia: quia apparent multa: quia uidentur accipi disiuncte, di illae partes sunt multae potentia, unum actu, sicut totum est unum actu. plura potentia. de alio cum quaeris, corrupto Socrate non fit corruptio substantialis animalis, salsum est: quia corrupitur sensitiva. sunt enim in homine duae animae re distinctae, scilicet senstiua Δ rationalis. ideo tertio Ethicorum dixit, duae sunt animae in homine: ipsi dicunt, duae potentiae: nos dicimus, duae animae: & eli opinio omni u g corum,quia intellectiva non potest uti organo sensus, ideo distinguitura sensitiua; non tamen uegetatiua re distingui tur a sensitiva: quia sensitiva p test uti organo uegetatiue . sed dicetis, quid dicemus secundum Theologo qui ponunt tantam unam animam in homine, praeter Ocam, qui posuit tres animas: quia corrupto Socrate non est corruptio substantialis . falsum est.
contra . non corrumpitur nec materia, nec anima eius, uerum. Dico, non
est corruptio substantialis . falsum . quia corrumpitur illa unio partium. C tra, remanent illae partes. uerum, disiunctive; collective tamen corrumpituri
m t A ex triplici diuisione unius distinxit unum in tria significata , unum
continuitate, unum in diuisioue, unum ratione, R ex quolibet sequitur unum esse, & multa : quia uidebatur impossibile antiquis esse unum, & multae hoc dictum turbauit non tantum antiquos, sed etiam ipsos iuniores: quia, cum unum sit indiuidua substatia, multa accidentibus, ideo uidetur aliquid unum esse ,& multa ex unaquaque significatione probatur ; quia unum in di-
uitione , cum sit ic inus, claudit partes: ergo unum Sc multa. & unum ratione erit multa secundum nomen, ut tunica , uestis: unum ratione includit genus, & differentiam: ergo plura sunt. etiam non tantum ex unaquaque sis
gnificatione unius; sed etiam, quia substantia est una subiecto, multa accibdentibus. ideo sequi tur, quod unum sit idem, & multa. ideo hoc excitauit omnes antiquos, quomodo idem unu sit, & multa. ideo, ut fugerent hoc, quidam dixerunt, auferendum esse uerbum substantivum: quia tale uerbum Ggnificat multa, scilicet subiectum, di praedicatum . ideo non dicebat, homo est albus, sed homo albus . alii, inquit Aristoteles, non sustulerunt uerbum, sed permutabant praedicatum, quod erat nome, in uerbum adiectivum, ideo
hoc huius, quod est homo albus, dicebant, homo albescit. alii dicebant, quod nihil praedicatur de indiuidua substantia. ideo albus non potest praedicari de homine. sed omnes isti modi patiuntur di ficultatem propriam: quia
Primus modus aufert substantivum uerbum, ne significetur multitudo: &sic idem cli ut homo albus ,& homo: quia homo albus dicit unum tantum, sicut homo, quia multitudo est respectu substatialis uerbi .etiam opinio , quae permutat praedicatum in uerbum adiectivum , resolititur in siubstan tiuu, & praedicatu, di denotat multitudinem. tertia opinio habet hoc argumentum, quia accidens, ex quo est ens, praedicatur de substantia quia non ens no praedic tur. Commune argumentum omnibus dicit Simplicius: quia ipsi auserunt persectam speciem interpretationis, quae est enunciatio, dicit Aristoteles, Omnibus
160쪽
LECTIONES IN PHYS. A R I S T. 76
omnibus quae argumentum commune est; quia sicut dicimus, quod conati sunt euadere , quod unum sit,& multa, sed non potucrunt euadere, quod unum sit actu,& multa. potentia. & dicit Aristoteles, quod hoc uerum est: quia haec non opponuntur bene, non potest esse unum actu,& multa actu, nec unum potentia,& multa potentia. Dicebat Simplicius, quod si poterat aduersus Parmen idem demonstrare , quod si unum continuum sit, multa entia sunt in uniuerso: cur ergo laborauit, dum ostendit ens praedicari de multis,&unum multa significare. secundo dicit, quod non est absurdum, quod idem unum sit actu,&multa potentia. cur non consentit Platonis responsioni in Philebo, ubi contra omnes arguebat, & dicebat, necesse eos fateri, quod sit unum ,& multa, non unum actu, & multa potentia; sed unum re, & multa permixtione , ut color est unus; est tamen multa permixtione, ut de continuo est unum re ,& multa secundum partes. de primo dicit Simplicius , quod & si illa uia sit sufficiens; tamen quia unum habebat plura significata. ideo uoluit uti omnibus illis Probationibus, ut ostenderet, quod ex unoquoque significato sequitur, quod ens non si i unum, sed multa. de secundo poterat tenere resposionem Platonis, sed declarat illa uerba: quia unum Participat ratione unius actu, participat ratione multitudinis in potentia. ideo illi consentit . hoc igitur modo dicentibus, ut perfecte disputarer contra antiquos, nedum reiecit opinionem, sed etiam eorum arsumenta soluit. ideo repetit uerba, quae supra dixit: & si non difficile sit soluere rati nes eorum; tame opinio Melissi est magis onerosa,& utraeque rationes peccant&in materia, quia assument salsa:&informa, quod est magis uitium: quia non arguit in modo; magis tamen onerosa est illa Melissit quia non asducit audientibus dubitationem:& primo explicat rationem Melissi, quae est haec, si Platoni credimus in Parmenide ens ipsum, non est factum, nec interiturum est, si non est factum, semper fuit; si non interiturum est: ergo semper erit: ergo infinitum: quia caret principio, & fine. quod non sit interiturum probat, quia non est factum: quia ex primo caeli, quod non habet ortum , nec est interiturum. quod non sit factum, probat . quia si est factum uel ex ente, uel non ente, si ex non ente, hoc est corra omnes philosophos: quia ex nihilo nihil fit, quia agens naturale presupponit potentiam . nec exente: quia esset, antequam factum esset: quia ex quo est principium, est, ex quo generatur non est. secundo probat, quia si est iactum habet principium; Ii non factum: ergo non habet principium; sed ens non est factum: ergo non habet principium: ergo nec finem . ultimo, si infinitum, ergo unum,& immobile: quia occupat omnem locum: ergo est immobile: ostendat ergo, quomodo peccat tum in materia, tum informa. in forma quia arguitur a e ditionali ab opposito antecedentis ad oppositum consequentis; quia dicit, si non est factum, est infinitum; sed non est factum: ergo infinitum: quia non ualet, hoc est homo: ergo animal; si non est homo: crgo non animat: quia non ualet ab opposito antecedentis ad oppositum consequentis; sed debemus arguere ab opposito consequentis ad oppositum antecedentis . peccat secundo in materia: quia assumit falsas propositiones; sed ratio haec est truncata. ideo explicabo, ut Ioannes, & uult ostendere, quod ambae sint falsae, uel una illarum. ad hoc ostendendum ita procedit Aristoteles, quia quinto
Metaphysices hoc nomen principium habet multa significata: de die it Simplicius, habet quatuor significata. primum est pro omni genere causae, sicut in primo textu huius accepit principium. secundo, accipitur pro principio