Explanatio libri 1. Physicorum Aristotelis. Ex Ludouici Buccaferreae, ... lectionibus excepta

발행: 1558년

분량: 282페이지

출처: archive.org

분류: 철학

161쪽

LUDOVICI BUCCA FERREAE

temporis . tertio, pro principio generationis, id est rei, & principium rei est

cum res cito absoluitur, ut cor in animali cito generatur, scilicet citius absoluitur, quam alia pars: quia generatio partium simul incipit. principium rei & generationis est , sicut in plantis radix, uel medium inter radices & par. tes, ut de causa longitudinis, & breuitatis uitae dixit Aristoteles, & Galenus6. de placitis Hippocratis & Platonis. quarto, accipitur principium pro principio magnitudinis, ut punctum respectu lineae linea respectu superficiei. interrogat modo , quomodo intelligant principium ,&destruit Aristoteles duos modos breuitati studens, ut mos eius est, si intelligant principium, causas, di maxime internas, uera crit prima propositio, quod est factum, habet principium, quia substantia habet causas. habet enim materiam, & sormam; ted alia non est uera, quod non est factum, non habet causas: quia caelum non est factum.& habet materiam,& formam. ideo ntin sequitur, non est sh etiam: ergo non habet principium; si uero accipiunt principium pro principio temporis, utraque conditionalis est uera: quia uera est ista , quod est 3 factum, habet principium temporis :& etiam quod non est factum, non habet principium temporis . cum postea inseri, ergo infinitum erit ens,nbnualet. coelum enim non habet principium temporis; & tamen non est infinitum , sed finitum , ut primo caeli monstrauit Aristoteles, si dicamus, quod

Melissus intelligat de principio rerum, quod Aristoteles appellat principium generationis, litera haec est difficilis. dicit hic Aristoteles, quod partim erit uera illa propositio, &partim falsa, scilicet quod est faetum, habet principium generationis, id est habet partem, quae primo generatur: quia duplex est generatio, una simpliciter, & est substan tiae talis generatio perfecta: quia

substantia seorsum existit. accidentium uero generatio composita est: quia accidentia, ex quo inesse habent, ideo non dicuntur generari: quia non dicitur, quod albedo peneretur; sed dicitur, quod albus generatur, dicit modo , quod cum dicit, quod est factum, habet unam partem primogenitam, uerum est in substantiar in accidentibus non est uerum: quia est aliqua alteratio aquae, quae non est sic: quia aqua secundum omnes sui partes congelatur, ut dixit Aristoteles 6. Phy. Se in libro de sensu & sensato: & sicut dicit Ioanes, S de congelatione lactis: quia omnes eius partes congelantur, scut sol nos calefacit secundum omnes partes . si quarto modo de principio magnitudinis, hoc omisit Aristoteles ,& etiam primum membrum; si ergo dicat, si ens

est factum, habet principium magnitudinis, uera est: quia infinitum non potest fieri: quia caret principio; sed alia conditionalis est falsa: si uero non est factum, non habet principium: quia sol,&luna non sunt facta; tamen sunt finita, ideo habent principium, & finem: & sic ex unaquaque significatione principii confutat rationem Melissi.

sv p ε a lectione hesterna sunt dubitationes. prima Simpliciti quia Aristoteles dixit, quod omne, quod est factum, habet principium sui: habet partem primogenitam. uera est propositio, dicebat Aristoteles, si loquamur de generatione substantiali: quia substantia habet partem primo factam. non autem est uera degeneratione accidentali. dicebat, quod Aristoteles quinto Phy. distinguit inter motum, & mutationem: 'uia motus fit in tempore, mutatio in instanti. alteratio est motus: ergo ni in tempore: quomodo ergo discita

162쪽

cit, est alteratio, quae fit momentanea. secundo dicit, quod in substantiis est prima pars facta: de si hoc siit uerum in animalibus, de plantis: quia prima pars, quae absoluitur in animali est cor , licet hoc etiam habeat dubitatione. de Theophrastus 6. de generatione plantarum contradicit Aristoteli, licet etiam sit ita in animalibus, de plantis; non uidetur tamen uersi in partibus homogeneis: quia illae partes sunt eiusde rationis: quia non uidetur, quod pars una carnis primo generetur, cum quaelibet pars carnis sit eiusdem rationis . tertia dubitatio ex Ioanne: quia Melissiis non est usus syllogismo, sed accepit ens esse unum, de immobile suppositione: quomodo ergo dicit Ariastoteles lubd ratio Melissi peccat in materia, de forma, cum non sit usus forma arguendi. de quarto ex Simplicio ,& quomodo, cum Melissus sit sapiens facile respondebit argumentis Aristotelis, cu supposuit ens, quod est immobile, de infinitum .posuit primam substantiam intellectualem esse talem. unde duplex ens, unum perfecte, de intellectuale: alterum sensuale, quod improprie est ens. intellectuale est prima substantia, de est una, ut dicit Aristoteles in secundo Metaphysices, ubi dicit entia nolunt male disponi: ergo una prima substantia, dixit illudens esse immobile quocunque motu de per se, de per accidens, ut etiam posuit Aristoteles octauo Physicorum primam caua Dor esse omnino immobilem, posuit infinitum de dupliciter exponit . uno modo, quod est infinitum duratione, Se boc etiam uult Aristoteles: alio modo inlinitum in magnitudine infinita : quia magnit dinis finitae, de est potentia finita octauo Physicorum; sed non est uerum, quod hie dicit Simplicius, ut dicemus, ita facile respondebit ad argumentum, quod est factum, habet principium magnitudinis, de temporis: quia in tempore finito est, dc in magnitudine finita ; cum autem dicit Aristoteles quod alia est falsa, scilicen quod non est factum, non habet principium magnitudinis: quia stellae no sunt factae, de habent principium magnitudinis, id si non temporis negabit Meli Dius, quod stellae non sint factae: quia omnia sunt facta praeter primam causam a

non tamen sunt factae in tempore, sed ab aeternor ergo argumentum nullum

Aristotelis contra Melissum. De primo cum dicis falsum est, quod aliqua alteratio non sit in tempore: dicit Simplicius ex Porphyrio, quod reuera est aliqua alteratio in instanti, ut illuminatio, etsi est succesiue, est per accidens aec illuminatio fit subito : quia caret contrario in actu. habet enim priuationem luminis, quae tantum priuatiue est contraria. subito non fit caliditas equia habet contrarium. ideo non potest fieri subito, obiicit 1implicius Porphyrio : quia motus est in tempore: alteratio est motus: ergo in tempore. cum dicit Porphyrius , illuminatio est subita: uerum i sed, illuminatio est alteratio, salsum est. Sed Aristoteles appellauit alterationem. Dico quod improprie : quia, ut secundo de anima dixit, alteratio est aliqua propria, quae est cum corruptione contrarii: aliqua improprie est alteratio , ideo in instati potest fieri. Ioannes dicit, de Simplicius quod alterationem subitam esse contingit bifariam, uel quod sit aliqua alteratio subita, id est in instanti, de sic nulla alteratio proprie dicta si in instanti: quia est motus, de motus non fit in instanti: alio modo potest dici alteratio mometanea quoad partes sub tecti i quia fit sin mi secundum omnes partes sui, ita sui calefacit hominem secundum sui partes omnes. aliqua enim alteratio fit in tempore, de etiam quoad partes subiecti , ut si ignis calefecerit nos, prius calefaceret aerem: deinde partem propinquiorem; Sc sic successione aliqua: tamen alteratio dicis

tur fieri subita , quoad omnes sui partes subiecti. de hoc exemplum ase

u sumpsit

163쪽

LUDO UICI BUCCA FERREAE

sumpsit Aristoteles octauo Phy. 23. ubi dicit, si alterabile est diuisibile; alteratio tamen non debet esse diuisibilis. idem sexto Physicorum ideo errabat Melissus: quia in substantia primo generatur una para . quia omnes Partes possunt alterari simul, ut dixit de coagulatione lactis, de congelatione aquae. Secundo, quia illud est diuer rationis a sui partibus in homogeneis uidetur dubitatio: quia omnes partes sunt eiusdem rationis. ideo non uidetve quod una pars prius generatur. de hac dubitatione dicebamus: quia dubita runt Latini an minimum datur in rebus naturalibus. Latini dicunt, quod heterogenis dicitur, quia datur minimus homo,& minima plantat in honiogeneis non datur minimum. dixi t diuus Thoinas, unde non datur minima caro ,&minimus neruus . sed nos dicemus infra , an in omnibus rebus naturalibus detur minimum : & dicemus, quod se. & nedum in substantia dissimi Iari; sed etiam in similari Se accidentibus. & contra diuum 4 homam est dictum Aristotelis hic, in quo dicit, quod in substantia primo absoluitur prima pars, quae prima est,&dixit in quacunque substantia. De tertio, quia Melissus non est usus hoc argumcnto; sed accepit ex suppositione, quod ens sit unum immobile, & infinitum: quomodo ergo Aristoteles dicit, quod syllogismus eius peccat in forma. dicit Ioannes quod fuerunt duae opiniones . alii enim dixerunt, quod accepit illud ex suppositione: alii, quod usus est fullogismo.& Aristoteles huic opinioni uidetur adhaerere: & ideo dicit, quod eius syllogismus peccat. De quarto dicit Simplicius, quod reuera a Numentum Aristotelis cst tantum contra supersciem uerborum: dc hoc facit, ut inquit Simplicius, quia mos erat apud antiquos contradicere uerbis, ne illa

essent causa errandi aliis; dicit tamen unum Simplicius, qudd est falsum quia dicit , quod Aristoteles posuit primam causam infinitam, quoad durationem ,&etiam posuit infinitam quo ad magnitudinem . quia in corpore finito est finita potentia: sed errat Simplicius i quia Aristoteles nullibi posuit infinitum in actu. unde primo caelestium, & secundo probauit caelum esse snitu,

quia animatum. Omne enim animatum est terminatum: nec posuit quantitatem in actu infinitam, bene in potentia.& octauo Physicorum dixit, quod potentia causa non est infiniti uigoris: quia moueret caelum in instanti, nec argumentum sium cogit: quia dicit ex octauo Physicorum finitae magnitudinis est finitae potentiae: sic ergo caelum, cui adest prima causa, esset finitae magnitudinis i Scipia esset finita finitae durationis . oppositum dixit Aristoteles octauo Physicorum. Dico, quod corpus finitae magnitudinis, & finitae potentiae per se :&sic caelum ex se est finitae potentiae; sed habet infinitatem ex sua prima causa, id est sua sorma. perpetuo enim mouetur a sui forma. ideo stat, quod caelum sit magnitudinis finitae, & durationis infinitae. Dicit autem Simplicius quod Aristoteles brevi tate sua saepe reddit interpretes ancipites. Secundum igitur Alexandrum obiicit rationi Melissi: quia dieit illud infinitum non po test moueri in loco, nec in uacuo. primo dicit non sequitur: nopotest moueri nec per plenum, nec per uacuum: ergo non potest moueri: quia aqua si circludatur, remanet in eodem loco, & non mutat locum,& non mouetur ncc in loco, nec in uacuo, sicuti caelum quiescit in eodem loco, &mouetur nec per uacuum, nec per plenum; sed tantum mouetur, ut partes sibi succedunt. uel dicas, quod illud ens, di si non mo ucatur motu Iocali nec in uacuo, nec in pleno; mouetur tamen motu alterationis, & non mutat locum . sed Simplicius Alexandro obiicit, Be citat Parmenidem, & dicit, quod illud est immobile quocunque motu; sed dicit, quod est immobile: quia est . simile,

164쪽

LECTIONES IN P H Y S. ARIST. 78

simile,&sic nedum motu locali non potest moueri; sed nec aliqua alia specie motus : non ergo illa est ratio, quod ens sit immobile: quia non mouetur nec in uacuo, nec in pleno; sed quia perpetuo sibi simile in eodem etiam Ioco permanens ,&sic etiam Aristoteles posuit primam causam esse omnino immobilem: quia si esset mobilis aliqua specie motus dissolueretur. ideo Aristo teles reiecit tertio hanc rationem: quia dicit quod est immobile: quia est sibi ipsi simili permanens in eodem loco, dicit Aristoteles aqua est sibi similis in eodem loco; tamen nio uetur in uase . ideo ratio Melissi nulla; sed dicetis, quae differentia est inter aquam, & illud ens immobile 3 quia' aqua est sensibilis,&eorruptibilis: illud ens immobile est intellectuale. ideo est immobile quocunque motu . Dicetis, ut dixit, quod Aristoteles tantum superficiem reprehendit.

LECTIO TRIGESIMA SEXTA.

E R A T secunda dubitatio Ioannis super textu praelecto: quia inquit Aristoteles , quod illud ens immobile, quod posuit Melissus,& si non mouetur motu Iocali, quid prohibet, quin moueatur motu alterationis. ita uidetur dicere, 'quod infinitum, si sit immobile motu locali: quia infinitum occupat omnia.

ideo non potest moueri etiam quo ad alterationem: quia alteratio fit ab ex trinseco:&cuin infinitum nihil extrinsecum sibi compatiatur, cum omnia occupat, quid ergo dicit, etsi infinitum non mouetur motu locali, quid pro hibet , quod non moueatur motu alterationis, cum nec alterari possit. Asdo ego : quia si infinitum, tunc posset alterari ut uel ab infinito , vel a finito. ab infinito, non quia dico infinita, non possunt dari nec a finito: quia a minori non peruenit actio, ut dixit Arist. tertio Physicorum. secundo , quia sibi co tradicit: quia sexto huius dixit, omne mobile est mobile motu locali. ideo dixit, motus localis est primus octauo Physicorum . ideo sexto huius probauit , quod mobile omne si diuisibile: quia dicit, omne mobile est localiter mobile r quod est localiter mobile est diuisibile: quia habe t partes a te mino a quo,&ad terminum ad quem . ideo diuisibile: quomodo ergo hic dicit, quod si infinitum non sit mobile motu locali, quid prohibet moueri alteratione: quia alterabile praesupponit motum localem. de primo dicit loanes, quod reuera infinitum non est mobile aliquo motu: quia non competit sibi extrinsecum .& dicit, quod Aristoteles non dicit, quδd infinitum sit mobile, sed ostendit ex ratione rationem Melissi esse fallam: quia dicebat, si illud ens infinitum moueretur uel in loco, uel in uacuo moueretur, sed in neutro : ergo dicit Aristoteles non est falsa: quia aliquod mouetur, quod nec in

loco , nec in uacuo mouetur: quia aqua in uase permanens eadem circumuoluitur,& mouetur;& tamen nec in loco, nec in uacuo. secundo dicit, etsi non potest illa ratione moueri motu locali, quid prohibet, quin moueatur motu alterationis . non enim ipse dicit, quod alteratio non praesupponit motum localem; sed dicit, quod ex ratione Melissi non sequitur. quod. si sit in mobile illudens motu locali, quod etiam sit immobile motu alterationis. ideo dicit , quid prohibet ex illa ratione, quod motu alterationis moue

tur. de secudo, quia sibi contradicit: quia hic dicit, quδd alteratio potest esse sine motu locali octauo Physicorum dixit oppositum: quia probauit, quod

motus localis est primus omnium motuum. Dico, quod Aristoteles hic loquitur ad hominem: quia ostendit, quod ex sui ratione motus localis est pri-

165쪽

LUDOVICI BUCCA FER REAE

mus, ut octauo Physicorum dixit,&alteratio, Be actio praesupponunt docalem motum. tertia dubitatio Latinorum nunquid una pars continui alicuius quiescere possit, alia moueri motu locali: quia de motu auctionis,& alte rationis est manifestum: quia una pars aquae potest calefieri; tamen altera noealefiet. ita aliqua pars uiuentis potest augeri, & altera non augetur ex impedimento . est altera dubitatio de motu locali, an motu locali aliqua continua pars moueri possit.& Aristoteles uidetur dicere , quod sic hoc ut loco; tame quinto Metaphysices dicit , quod continuum est illud, cuiri motus est

unus; si una pars: erg, quiesceret,&altera moueretur eodem continuo rnon esset ergo continuitas. etiam quia superficies communis partis qui e scentis & mouentis moueretur, de quiesceret. impossibile autem est idem moueri,& quiescere. probatur, quia eadem pars eodem tempore mou re tur ut terminus partis mouentis, & eadem quiesceret, respectu partis quiescentis: quod inconueniens est. Dico, quod in duplici differentia est motus

localis . aliquis purus, ut cum ei non admiscetur: alius motus, sicut cum de scendit gleba terrae: alius est admixtus alterationi, sicut cum aer propior est igni, rarescit, di calefit: & sic alteratur, & mouetur motu locali: quia occupat maiorem locum . sicut etiam deuento , qui mouet unam partem aeris, scilicet eam, quae recipit impetum uenti: alia pars densor non mouetur: ergo si loquamur de motu locali puro impossibile est, quod una pars moueatur: altera quiescat. & sic loquebatur Aristoteles quinto Metaphysices, de cum dicebat, continuum est, cuius motus est unus. intelligebat Aristoteles de motu locali simplicit si uero loquamur de motu locali mixto alterationi, possibile est, quod una pars continui moueatur, Ac altera quiescat, sicut ipse dabat exemplum de uirga uiridi, cuius pars inferior quiescit,& superior mouetur: quia inflectitur, 3e ei motui locali admixta est alteratio, & sie non inconuenit, quod in continuo aliqua pars moueatur, alia quiescat. Adar. gumentum quia superficies communis moueretur , & quiesceret. Dico , quod uerum est; sed hoc est per accidens: quia respectu partis quiescentis dicitur quiescere, respectu moventis moueri:& sic non in conuenit , quddaliqud moueatur,& quiescat ratione diuersorum i tamen non est uerum, quod Latini supponunt, quod Aristoteles dicat aquam quiescere, scilicet u -

nam partem moueri,& alteram quiescere: quia dicit Aristoteles, tota aqua quiescete mouetur, & non mutat locum: non dicit, quod una pars mouea tur, & altera quiescat. Sed dices, an toto quiescente possit omnes partes moueri. Di cimus, quod sic immo necessarium, sicut caelum totum quiescens mouetur. quo ad omnes sui partes: quia omnes partes mouentur, & totum quiescit in eodem loco. dicitur enim quiescere inquantum non mutat lo cum : quia secundum rei ueritatem mouetur; partes tamen mouentur: quia una pars est in oriente, &uenit in occidente. R econtra,& sic totum dici tur quiescere. Arist. interruperat rationem suam: quia non dixit, an illud ens sit unum genere, an unum specie, sed tantum declarauit, quod non si unum numero . modo reuertitur, & proba t, quod ens non sit unum specie, nec unum genere. quod non unum specie, probat: quia, si species habet contrarias differentias: ergo non est unum specie, visi dicamus, inquit Aristoteles, quod sit unum specie: quo ergo ad materiam: quia eadem est materia omnium generabilium:&corruptibilium: ct ita caeli materia sit eadem cum istorum inferiorum inquantum in potentia: S sic sorsan esset dictum natura liter, nec potest esse unum genere: quia cum genus praesupponat multas spe- .a cies,

166쪽

LECTIONES IN PHYS. ARIST. 79

eies ,non erit ens unum : quia plures sunt species, quae sub genere continentur. Sed dicetis, uana est ratio Aristotelis, quia Meliis is diceret, quod illud est unum numero, cum dici t, aut erit unum numero indivisibile, aut continuitate , aut ratione. Melissus dicit, quod nullo istoriam modorum. At, non plus diuiditur. unum veru in est; inge neribus tamen internis est aliquod ununullo illorum modorum: cum autem dicebat, si est unum in diuisione , cum indivisibile sit terminus, plura erunt, quaeerunt: quia terminus,& id cuius est terminus . illud autem unum indivisibile, quod ponit Mellitus, non est te minus , si est unum ex sui natura, ideo Aristoteles tatum cortices uerborum reprehendit, ut diximus, & dicemus, de ad Parmen idem dicit, quod eodem modo contradictum est Parmenidi, sicut Melistb: quia accepit propositi nes fallas, tum etiam: quia errauit in sorma syllogismi. unde inquit,& ad Parmenidem idem modus rationii est: & si qui lunt alii proprii,de solutio est, quia partim falsa, partim non concludit, etc. habet aut e Parmenides proprium odum . quia alio modo arguit & assumit alias praemisias, quam Mellitus rtum etiam quia Parmenides dixit tale ens esse finitum, ut Aristoteles. Melissus uero infinitum, ut ponunt Theologi rationem Parmenidis. Alexader exponit ex Theophrasto in libello de historia naturali. N haec erat ratio Parmenidis, Omne non ens est nihil: quidquid est praeterens est nihil : ergo est ensunum. aliter Simplicius ex Eudemo , quicquid est praeter ens, est non ensiens uno modo dicitur: ergo ens est unum .dicit Simplicius, quod istae ra tiones sunt eaedem, de non diuersae: quia idcm cst praeter ens, dc non ens, de ens uno modo dicitur, ideo conueniunt in sensu. ideo dicamus, cum diu i ta qui c. quid est praeterens , est non ens : N ens uno modo dicitur. falsa est, ita dicit Aristoteles: quia ens dicitur de decen praedicamentiSal alogico . si uero ac - .cipit ens pro qualitate, non ualet, quod est praeter ens, id est praeter qualitatem est non ens; si uero pro substantia, cum dicit ; quidquid est praeter ens est non ens, id est substanti uera est, sed falsa est alia, sed ens uno modo dicitur. etiam uitiosa est ratio Parmenidis, cum dicit, quicquid est praeter ens, est non ens, & uno modo dicitur ; sed ens uno modo dicitur: ergo ens est unum. ista argumentatio est uitiosa: quia non concludit. illa etiam est uitiosa , quae falsa est, quod non concludat. probat Aristo teles: quia dicit supponamus, quod omnia corpora, quae sunt in natura, sint alba & spetie, de

differentia. Aristoteles saepe iupponit impossibilia naturae possibilia; tamen imaginationi, dicit, supponamus omnia cise alba, de arguamus , quicquid est preter album est nihil ; sed quod est praeter album nihil est: ergo album est

Unum numero . propositiones sunt uerae secliduni Parmenidem, S Melissum; tamen conclusio est falsa: quia supposuimus , quod illa differant spetie: etia, quia , si esset unum album numero, uel unum individuum: de sic plura essent: quia esset terminus, nec potest effecistinuitate unum, nec potest esse unum

ratione: quia album,&subiectum dirirunt ratione sed est unum subiecto plura ratione, & hoc esse unum subiecto plura ratione suit ignotu antiquis,

de sic uisum est quomodo ratio Parmenidis peccet.

LECTIO TRIGE SIM A SEPTIMA.

IN COMMENTO vigesimoquinto erat duo animaduertenda. primo, suta dicebat Aristoteles , quod sermo concludens per se, debet concludere in omnium materia: de dictu est: quia Parmenides peccabat in torma: Se Aristo

167쪽

teles probabat in aliis terminis : quia dicebat .supponatur, qudd omnia in

natura sint alba, tamen specie diuersa, tamen arguamus esse non album , est nihil, quicquid est praeter album, est non album . inferamus ergo unum est album , falsa est conclusio; quia non est unum continuitate: quia homo cerussa uix sunt discontinua , nec unum iri diuisione: quia cerussa& homo sunt quanta nec unum ratione: quia ratio subiecti est diuersa ab accidente . illatio ergo haec est falsa, & ista assimilatur illi Parmenidis: ergo & illa falsa: quia ubi antecedens est uerum, & cosequens falsum, consequentia nulla est; ideo dicit, quod ratio Parmenidis peccat. fundatur Aristo teles in hoc principio, sermo necessarius est cocludens in omni materia. unde duplex est illatio :una est necessaria ut arguitur a specie adigenus,ut si homo est, animal est: quia non stat, homo non est, ergo non est animal. N hucusque Latini loquuntur bene. illatio necessaria dupliciter diuiditur. alia est per se necessaria talia per accidens. per se necessaria est, quae fit in debita forma,& est, quae tenet merito dispositionis terminorum, Se non significationis illorum: per accidens necessaria est, quae non gratia ordinis; sed significationis: omnes ergo illationes, quae tenent ratione ordinis,& dispositionis terminorum, sunt per se necet sariae ratione sormae, ut contingit in tribus figuris. ut etiam si conuertatur uniuersalis in particularem ,& uniuersalis negativa in seipsam, ut nullum a est b, nullum b est a. alia est illatio necessaria per accidens, quae tenet gratia significationis terminorum, & non habitudinis: di sunt omnes illae illationes, quae fundantur in locis dialecticis, ut cum arguamus il specie ad genus, ut si dicamus homo currit: ergo animal currit: quia haec illatio non est necessaria circuscripta habitudine speciei. ita in relativis, ut si pater est; filius est. tenet enim gratia materiae . ita recte dicit Averro es, quod sermo concludens necessario secundum formam,concludit in omni materia se .cundum sormam. ideo, quia illatio illa, quod omnia sint alba est falsat & ita illa particularis. unde etiam Latinorum errores patent: quia diuidunt comsequentiam in consequentiam formalem de forma: 3c eo illa , quae tenet gratia disposi tionis terminorum, & in consequentiam se alem de materia, ut

est illa, quae tenet gratia significationis terminorum; sed ista non est formalis, sed tantum materialis . unde illa diuisio implicat dicere consequentiam formalem de materia, & consequentiam formalem de format & Aristoteles nunquam posuit hanc diuisionem. Insurgit alia dubitatio, quid nam sit illatio . aliqui dicunt, quod est intellectus antecedentis ad consequens: aliqui dicunt, quδd est passio antecedentis ad consequens: aliqui dicunt quod est qualitas: quia dicit Sermoneta, quod illatio est qualitas multiplicata in omni parte aeris . falsum est, & omnes istae opiniones sunt falsae secundum Aristotelem. Dico enim, quod illatio non est, nisi modus concipiendi: nec est intellectus, nec qualitas. unde duplex est terminus Categoricus, & syncat goricus, ut etiam dixit Parsianus. Categoricus est, cum significat rem, de est tantum nomen, di uerbum: terminus syncategoricus non est intellectui notio quaedam. sed tantum modus concipiendi . ideo cum illatio si ex terminis syncategoricis, non repraesentat rem; sed modum cocipiendi: quia idem significat homo, Ad omnis homo; sed differunt tantum in modo significandi: quia homo significat naturam humanam: omnis homo autem omnes homines . dixit postea Averro es, quod iste sermo non intelligitur a Themistio . hie indigemus uaticinio: quia Themistius & Averroes eodem modo exponunt.

At dicetis, quod debet legi litera affirmatiuatiue, de sic intelligitur a Themistio,

168쪽

tis Averro em, cum non recte loquitur dubitationes literales: quia Aristoteles dicit, quod Parmenides ignorauit ens esse uiriuri subiecto plura ratione dicit Simplicius contra, quia Parmenides sciuit unum csse s ubiectum plura ratione: quia dicebat ens esse unum immobile finitum. si enim haec distinguerentur, re esset pluralitas in primo ente; quod tatnen est talium , et i .im secundum Aristotelem i 1. Metaphvsces non distinguituri, sed tantum ratione, quid ergo dicit Aristoteles, quod Parmenides ignorauit hanc dilhinctionem.

secundo, quia dicit , quod album significat subice tum ,& albedinem oppositum dixit in praedicamento substantiae , dixit enim significat tantum propria

qualitatem , scilicet albedinem. tertio, quia ponit differentiam inter Parmenidem , & Melissum, eum dicit, ratio Melicti est magis onerosa, quia sicut Melissus peccat in materia, di forma. ita Parmenides. quarto, qui modo Aristo teles dicit, quod Parmenides recte dixit, quicquid est praeter eus est noens: ergo infinitum ens . oppositum dixit Boetius in principio Perihermenias, scilicet quod transcendentia non possunt infinitari,&iratio est: quia negatio infinitans ponit unam naturam, & alteram negat; sed transcenderatia omnem naturam negant. etiam Themistius dicit, qMod illud non ens debet accipere Aristoteles, ut commune substantiae, I accidenti: quia aliter illatio esset falsa, quicquid est praeter ens, est nou ens: siens, accipitur. uerdicit, substantiam tantum, uel accideres tantum . de primo dicit Simplicius, quod re uera Parmenides sciuit illam distinctionem unum esse re plura ratione ; sed Aristoteles dixit eum ignorare illam quia non ita clar expressit, ut erat exprimenda; tamen sciuit illain. de secunda duplex est concretum. substantiale ,& accidentale. de concreto accidentali est triplex opinio. de eon Icreto substantiali est etiam dubitatio et quia Themistius, S: Scotus dicunt, quod homo significat tertiam en titatem, scilicet humauitatem , nominales dicunt, quod si nificat singularia. Aristoteles & Averrora dicunt, quod primo signincant formam. secundo, connotando tamen corpus, quia sorma

est tota quidditas rei, septimo Metaphysices , quidditas est, id quod primo

exprimitur definitione . ideo, quod primo exponitur definitione est forma: concretum ergo substantiale primo significat formam. secundo connotai do materiam . de concreto accidentali .Avicenna dixit, quod primo est album ,& ita nominales : quia corretum significat persectius: subieetiim autem , cum sit substantia , persectius est accidente, sed dicit Auermes, si ita esset, nugatio esset, si dic eremus, nasus simus, quia simus, significar primo nasum, Sc sic diceremus nasus est, nasus simus. etiam, quia, si album primo significat lignum, cui in est albedo, terminus mentalis caderet a sua signiscatione, quod est tertia regula: quia definitio hominis, primo hominem naturaliter repraesentat, di significat terminus mentalis ex sui natura. quod autem cadat a sui significatione patet, quia permutetur tabula alba ; tamc non

amplius significat tabulam hanc, quam primo significabat . ideo cadit a suisgnificatione . ideo alii, ut Burieus dicunt, quod album significat subiectum, di qualitatem. huic aduersantur uerba Aristotelis in praedicamento : quia dicit, albus tantum albedinem significat, ideo uerior est opinio, quae dicit, quod albus primo significat albedinem . secundo conotat subiectum, ita illa telligemus uerba Aristotelis hic , quod album significat primo sormam, secundo subiectum: quia forma est, id quod primo exprimitur definitione septimo Metaphysices. de tertio cur dixit, quod ratio Melissi est magis oneros a.

169쪽

LUDOVICI BUCCA FERREAE

rosa. Dico, ut dicit Themistius: qui dicit, quod ratio Parmenidis est in figurira prima :&sic illa ratio aliquid concludit, licet non concludat propositum suum. concludit enim quod est praeter ens, est non ens. ratio Melissi non concludit: quia non est in figura. Sed dicetis, quia dicunt logicales, quod exceptiue non sunt propositiones quantae : quia non sunt uniuersales : quiae Syllogismi in prima figura regulantur per dictum de omni, & de nullo, cum

exceptiue non sunt uniuersales, non erunt quantae . etiam exemplo, esse irrationale est substantia, omne animal praeter hominem est irrationale: ergo, omne animal, quod est praeter hominem est substantia: maior, & minor elii

uerae; tamen conclusio est salsa. etiam si dicas omne currens mouetur: omane animal praeter hominem curri t s supponamus , quod homo non currat, taemen moueatur infers ergo omne animal praeter hominem mouetum quia etiam homo mouetur: ergo conclusito falsa. demonstro, quod exceptiue

non sunt quantae, ut dicunt logici, nec syllogismus Parmenidis est exceptiuus: quia non est ex propositionibus exceptiuus, sed est de subiecto exceptiuo: quia dicitonine non ens est nihil, quod est praeterens est non ens. id est quod entis natura non participat, est non ens. ita, cum dicit omne irrationale est substantia: omne animal praetet hominem est irrationale. De ut timo dico, quod terminus transcendens non potest infinitari perfecte hie uero infinitatur ens imperfecte : quia tollitur sui natura, & non perfectet

quia sic poneret unam naturam, alteram negaret.

LECTIO TRIGESIMA OCTAVA.

Nae nox est igitur accipere . Haec uerba obscurissima sunt: sententia clara, quae est: quin, cum contradi xerit M elisso , Si Parmenidi, tertio loco co, muni argumento arguit contra utrunque, di dicit, supponamus, quδd ens dicatur de multis, de substantia, di de accidente, quae quidem duo disserunt ratione, quia substantia est ens proprie: accidens est ens per aliud, & effectus entis. p cuntor ergo ipsos, cum dicunt enses se unum, an intelligant accidens, an substantiam . similiter nomine albi, an intelligatur accidens , an subiectum; si intelligant accidens: substantia ergo erit non ens. Non dico,

quod sit aliquid ens, sed dico, quod sequi tur quod substantia nullo modo eritens, cum ens tantum sit unum, atque illud sit accidens: & ultra cum accidens accidat alicui, illud tale debet esse ens; sed accidens accidit substantiae: ergo substantia necessario erit ens: ergo idem erit ens, & non ens, quod implicat contradictionem: quia omnia, quae sunt, accidens sunt: at substantiae accidit accidens, etiam substantia erit ens. Sed dicetis , quod nomine entis intelligitis substantiam: quia maxime est ens ,& proprie ens; si ita dicatis, substantia erit ens, & non ens erit ens: quia sola substantia est ens. erit nonens, cum accidens sit non ens: quia sola substantia est ens id, cui accidi i nonens. est no ens, sed accidens accidit substantiae: ergo substantia erit non ens:& per ipsos est ens, quia sola substatia est ens: est ergo no ens: quia ei accidie non ens: & id, cui accidit non ens, est non ens. Nec igitur magnitudinem habebit , quod est &c. Tripliciter exponitur, dicit Simplicius. aliqui dicunt, quod arguit etiam aduersus Melissiim ,&Parmenidem: quia dicit, si uos dicetis ens esse unum, nihil erit in entibns, quod sit particeps magnitudinis i hoc est falsum, ut patet . quod autem hoc sequatur , patet: quia li est aliquid

capax magnitudinis, illud diuisibile in partes infinitas , quae sunt diuersae t M. se non

170쪽

LECTIONES IN PHYs. ARIST.

aliquid participare magnitudine . sed dic it Simplicius, quod expositio non conuenit primo, quia non est continua uerbis superioribus; debet tamen esse continua propter illud uerbum, Neque igitur etiam. Quia infert, tanquam imposisibile, quod illud unum ens non sit capax magnitudinis . hoc noest impossibile Melisso, & Parmenidi: quia ipsi ponunt illud ens elle intelle- tuale, quod caret omni magnitudine:& ita finitum,& infinitum proprie non competunt tali enti: quia tale ens dicitur intellectuale a Parmenide infinitum secundum potentiam , ut etiam ait Aristoteles, ponit etiam a Melisi in infinitum secundum potentiam, ut theologi: quia proprie talis substantia non est nee finita, nec infinita. ideo est alia expositio, quae continuatur cum precedentibus: quia illud ens, quod in unum, si est substantia, necesse est, quod illa substantia careat magnitudine: quia si habebit magnitudinem, erit substantia, & magnitudo: & sic plura eriit, quae sunt, & sic magnitudine carent: ergo nec finita , nec infinita. ex hoc patet, quod quantitas distinguatur a re quanta ex istis uerbis. Sed dicetis, quod tamen dicitur subistantia, &magnitudo esse plura, quia diuisibilis, no possunt diceret quia fecit illud argumentu supra Arist. dicit Simplicius, non intelligamus utrunque partium, inquas diuiditur magnitudo; sed utrique partiu, id est substantia, & accides.

ας o D autem diuid tur. Continuat ad superiora , quod nomine entis , non

pollunt intelligere substantiam: quia illa substantia est definibilis: si definibilis, ergo habebit partes definientes: & sic habebit genus, & differentias ,&illae partes substantiae sunt substantiae . iam ergo plures erunt substantiae, ει non una. dixit , quod illa substantia, si cit una, definitur: quia id, quod tradit modum declarandi ignotum, pertinet ad logicum, ideo primum subiectum logicae est motus sciendi . id ergo, quod declaratur, uel est simplex uel eo inposi tu . si simplex, declaratur dupliciter diuel definitione, quae collat ex genere & dii serentia, & non potest sciri genus nisi sciamus eius species, di hoc fit diuisione . ideo simplex declaratur definitione,& diuisione. & ita oportet , subd logicus consideret genus, & differentias, ut sciamus definire,& ita praedicamenta, cum genera sint, pertinent ad logicum. si id, quod declaratur, sit complexum, notificatur uel demonstratione, uel enthyme φ te, uel exemplo , uel inductione: si ergo sit una substantia, necesse est, ut d .finiatur , dixir Ioannes. & tripliciter simplex declaratur, uel negatiue, sicut de Deo dicimus, quod Deus non est homo, non est Angeluς, sed est his mnibus maius: uel analogia, ut similitudo quaedam: uel definitione: si ergo illa substatia definitur,habebit partes definietes: & illae partes sunt substatim Exemplum, ut homo est animal, pedestre, mortale, quae est definitio Plat nis . illae partes sunt substantiae: quia si non erunt: ergo accidentia uel separabilia, uel inseparabilia. si separabilia, erit ergo homo sine sua definitione aliquando, quod est absurdu. si inseparabilia, cum illa debeant definiri per suusubiectum, erit ergo circulatio: quia totum definitur per partes: non autem contra , si dicetis, quia illa accidentia non accidunt defini to, sed alteri: e

go & definitum, quod est substantia, accidit alteri , quod est absurdum: quia quod uere est, nulli accidit, id est substantia. ex hoc infert correlarium: quia illa substantia non erit definibilis, uel qua partibus carebit: quia erit indiuisibilis secundum diuisionem partium: ergo & ipsa erit indivisibilis r ergo uniuersum erit indivisibile: quia, quod constat ex indivisibilibus, indiuidit te est . per hanc rationem Aristoteles innuat dpplicem substantiam. una, quae . a X definitur

SEARCH

MENU NAVIGATION