Explanatio libri 1. Physicorum Aristotelis. Ex Ludouici Buccaferreae, ... lectionibus excepta

발행: 1558년

분량: 282페이지

출처: archive.org

분류: 철학

171쪽

LUDOVICI BUCCA FERRE AE

definitur ex ipsa, & non ponitur in definitione partium suarum. alia quae non definitur, ut substantia indiuidua, quae constat ex materia di forma, & ipsa non ponitur in definitione materiae,& formae. ita quod omne definitum. ut exponit Ioannes , quod definitur ex partibus eiusdem generis , scilicet

quod partes sunt substantiae. aliter exponit Simplicius ; si illa substantia no definitur: ergo secundum diuisionem eu indivisibilis i ergo N ipsa indivisibilis. ergo uniuersum indivisibile: quia constans ex indivisibilibus est indivisibile.

St, pocius longe digreditur, tandem duo dicit, ponit quinque rationes aduersus Parmenidem . prima, quod ens multipliciter dicitur: quia de decepraedicamentis: ergo&hoc consensu omnium, & ita non petit principium. si igitur dicitur de decem praedicamentis: non ergo est unum. secunda, ens dicitur de substantia, & de accidente: ergo non erit unum. tertia, si eras est unii, non habebit magnitudinem. quarta , si est uia si, non erit delinibile : quia de Gnibile habet partes: ergo plura eslent entia: quia definitio collat ex partibus. quinta, si ens est unu, uel unum genere, uel specie, uel numero . no po test esse unum genere: quia genus praedicatur de pluribus: nec unum specie, quia species de pluribus indiuiduis: nec numero, quia uel continuitate. & tunc plura erunt: quia continuum est diuisibile in infinitum: nec in diuisionei

quia indivisibile sit terminus , ideo includit aliquid aliud a termino :& sic

Plura erunt entia et nec unum ratione, quia , ut probatum est, alia est ratio substantiae, alia accidentis. & sic nullo modo ens poterit esse unum. Secudo quaerit Simplicius, an ens, quod posuit Parmenides, sit unum genere , annumero. & ratio dubitabilis est: quia Aspasius dicit, quod erat unu generer quia omnia continentur subiente ,& sub genere. sed Simplicius consutat hanc opinionem: quia ens dicitur de alio, scilicet de homine. ens, quod posuit Parmenides, non dicitur de alio .& genus, ut genus, non differt: ens

Parmenidis differt, ideo non est unum genere , sed numero, ideo assim it Muit sphaerae, quae eadem est undequaque . sed est dubitatio prima Simpliciit quia dicit, si partes definitionis sint etiam accidentia, uel separabilia, uel inseparabilia. si inseparabilia, in eorum definitione ponit subiectum. hoc non uidetur uerum: quia nigredo est inseparabile accidens coruo;& tamen coruus non ponitur in eius definitione . de hoc dicit Simplicius, quod non omne accidens inseparabile definitur per subiectum. sed Aristoteles intelligit propriu quarto modo: sed nigredo in cortio non est pro principio . quam to modo , ideo non est necesse, quod coruus ponatur in definitione eius. dubitatur secundo, dicit Ioannes, quia si dicamus, quod genus accidit uni disserentia i alteri non sequitur: ergo definitum, quod est subflatia, accidit alteri : bene sequitur ; si genus & differetia accidat eidem , definitum, quod est substantia, accidit alteri. dicit Ioannes, & si genus accidat uni, & differentia alteri , uerum erit dictum Aristotelis , quod substantia definita accidit alteri i quia, &si non accidat illis seorsum sumptis; accidet tamen simul sumptis.& ratio est, quia dantur differentiae ultimae r quia conuertuntur cum

subiecto. ideo si illae differentiae accidunt alteri, i ta definitum accidit alteri r&si Aristoteles secundo Posteriorum dicat, qu id omnes partes definitionis sunt in plus , quam definitum, loquitur tamen ad nos . est dubitatio Latinorum, quia Aristoteles dicit, quod uerum est, substantia nulli accidit. con-

172쪽

LECTIONES IN PHYS. ARIST. 82tra. quia Alexander; ut dicit Aristoteles quinto Playsicorum, dicit, quod caliditas,& frigiditas sunt fornaae elementorum; tamen accidunt mixitis: quia sunt accidentia in mixtis. Secundo, quia secundo degeneratione Aristoteles dixit, quod illaequalitates sunt principia elementorum: & principia substantiae sunt sub stantiae: ergo illae qualitates sunt substantiae; & tamen sunt accidentia mixtis . Tertio , quia relatio non dili inguitur a fundameto secundum uiam communem: quia albedo est similis sibi per suam substantiam: sic ergo erit substantia sibi, & accidens ut refertur. quod autem relatio non distinguatur a fundamento, in eis ueniret altera per se , quod est falsum: quia mutatio adueni t ipsi fundamento: non autem ipsi relationi aduenit, primo mutato . etiam, quia medici dicunt, quod lapis in uessica est morbus, est accidens : quia sanum & aegrum sunt accidentia; & tamen ipse lapis est substantia. etiam ii. Metaphysices notio primae substantiae, quae est substantia, recipitur in secundis , ut hius,&ssic in eis recipitur, ut accidensi tamen in se est substantia,&sic non inuenitur, quod una res sit substantia uni ,3c alteri acci. dens. Dico, quod reuera substantia non est accidens proprie dictum; sed bene secundum denominationem substantia po terit esse accidens. Ad argumentum Alexandri, quia caliditas est forma substantialis, dicetis, ut Averro es primo de generatione, quod circumscribit per illas qualitates formam substantialem: non quod dixerit illas qualitates esse formas substantiales. De secundo dicetis, ut Ioannes ibi, quia possunt considerari elementa, ut sunt substantiae, & sic eorum principia non sunt illae qualitates. postulat considerari, ut elementa, & ut dicta referuntur ad mixtum, in cuius mixturam ueniunt, & ueniunt in mixturam per alterationem, & alteratio fit mediantibus illis qualitatibus, ideo dixit illas qualitates esse principia elementorum, ut elementa. de Averro es impugnat hic Ale andrum, quod dicebat illas qualitates esse formas substantiales: quia, quod uere est, id est, substantia nulli accidit. sed reprehendit Alexandrum quo ad uerba: quia Alexander noluit illas qualitates esse formas elementorum; sed per illas circnmscripsit sormas elementorum , ut primo de generatione dixit Averro es. De tertio, quia dicis, relatio est eadem cum fundamento. dicis, relatio est accidens. non est veru, quod sit accidens secundum rem; sed est accidens secundum modum praedicandi: quia denominative praedicatur, quod dicunt medici, lapis existens inuessica est substantia ;& tamen est accidens uiuenti. Dico , quod est in se substantia, est accidens improprie, ut inhaeret: quia secundum rei ueritatem semper est substantia. appellatur accidens, ut aliis inhaeret. de quinto, quia notio, de finis, quae est ultra substantiam, eius notio inest aliis substantiis, ut accidens; tamen in se talis notio est substantia. Dico, quod reuera talis notio in omnibus est substatia; sed dicitur accidens per modum praedicandi secundum accidens: quia dicimus, quod secunda intelligentia intelligit primam, & amat illam, & ita denominative praedicatur, & secundum modum accidens: reuera tamen illa non est substantia: quia in substatiis separatis nullum est accidens, di nullus discursus, ideo nec est error in illis. Erat secunda dubitatio :quia Arist. dixit, quod totum non ponitur in definitione partium; sed bene partes definiunt totu: quia idem delinirent seipsum. contra: quia in relativis idem definitur per alterum . unde unum relativorum per alterum definitur tantum. supra hoc Burteus dixit multas fatuitates. Dicetis, ut Aristoteles sexto Topicorum, quod unum relativorum definitur per reliquum. ita relatiuum est, ut differetia correlativi. unde triplex est relatiuum aequi-X i parantiae

173쪽

LUDOVICI BUCCA FERREAE

parantiae, ut est simile ad simile: aliud est relatiuum suppositionis, ut filius ad patrem: aliud super positionis, dc sic potest esse pater suppositus filio, 3: filius patri: non ergo inconuenit, quod idem definiat, & definiatur. Dicatis, quod illud non inconuenit in relativis, sed in ablolutis est inconueniens, quod totum ponatur in desinitione partium : in relati uis uero non . nec est uerum , quod dicit Sco tus . quod unum relativorum sundamentaliter ponatur in definitione alterius. primo, quia ponitur, ut ipsa etiam simul natura, ut dixit sexto Topicorum; sed formaliter sunt simul natura: ergo unum relatiuum definitur per reliquum formaliter: quia sundamentaliter praeceditu num alterum. Exemplum. Pater fundamentaliter, id est secundum sui si ib-s sntia in praecedit filium; sormaliter tamen, ut pater,&filius sunt etiam simul natura. tertia dubitatio, quia Aristoteles dicit, quod animal rationale sunt partes substantiar. & sic partes rei. oppositum Averrois supra in quarto textu,& 7. Metaphysices de supra Porphyrium: quia inquit definitio, quae constat ex materia, de forma , illae partes sunt secundum rem . definitio constans ex genere, & differentia, ut ex animali, & rationali, de partes secundum intellectum, quia similia ex parte rei, non datur etiam: quia definitio est instrumentum, quo cognoscitur simplex, & cognoscuntur res pcr intelli Iectum : ergo illis partes non erunt substantiae, sed accidentia etiam: quia

Ruerro es ex Aristotele , septimo Metaphysices dixit, quod substantia non est uniuersale r quia uniuersale est commune pluribus: substatia autem non. ideo substantia non est uniuersale . Ideo aliqui, ut Burieus accipit, quod dicitur uniuersale ex Parte rei: quia dixit, quδd genus, & differentia sunt substantiadii sed hoc est falsum. unde uniuersalia in duplici differentia possunt c, siderari uno modo, materialiter: alio modo, in aliter, pro eo, quod .gnificat. si accipiatur materialiter, tunc uniuersalia erunt accidentia: quia materialiter res non est , nisi qualitus, post uni accipi formaliter , id est pro significato: quia forma non est, nisi significatio, & tunc erit substantia: quia uniuersalia significat ipsa indiuidua, quae sunt substantia, & non aliud sunt, quam sua indiuidua: de sic sunt, substantiam significant; materialiter tamen sumpta accidentia. Sed dices, quomodo Aristoteles ex genere, & differentia arguit pluralitatem substantiarum: quia genus, ut animal, primo significat hominem ; ita rationale . significat hominem: quia ut docuit Aristoteles genus ,&differentia sumuntur ab eadem forma r quomodo ergo , cum illa significant unam substantiam, arguit plures substantias ex illis Secundo, quia cum dicitur homo, est animal rationale, cum animal sit pars definitionis substantiae: ergo erit substantia. & cum praecedat hominem in illo: ergo instantialiter erit substantia; S. tamen non significabit sua indiuidua. oppositum iam diximus . quid ergo dicendum yde primo dico, quod reuera non arguit pli

res substantias. Dicit Simplicius, quod arguunt diuersas substantias secundum diuersas partes definiti; sed quae sunt partes definiti: quia circustribunt eandem fornia. Dico ergo, quod non simpliciter infert plures substatias; sed refert ad minus esse plures substatias: ergo ad modii concipiem: quia equus, ut habet principiti sentiendi, simpliciter lignificat substantia, quae est genus, ut est principi u talis sentiendi, sumitur pro differetia. & ita est eadem substatia uire diuersam secundum modii concipiendi. de secundo, cum dicis, animal est prius homine: ergo primo erit substantia. Dico, quod illa proprietas est latum secundum intelletium: quia cum Arist. dixit in Praedicamentis, i, Iud est prius, a quo non conuertitur subsistendi consequentia. ideo genus

174쪽

prius specie: quia non ualet est animal ergo homo med bene contra loqui turde proprietate secundum intellectum,& non secundum tempus: quia genus est idein, quod singulare uniuersaliter acceptum, ut dicunt omnes optimi e xpositores, quidquid dicat Burieus, qui uidetur ponere, quoquo pacto uniuersalia in re ἱ singularibus distincta, di se uidetur sequi Platonem qui posuit uniuerialia in re; sed hanc opinionem primo, di septimo Meta. Physices consutauit Aristoteles.

Q v IDAM autem rationibus &c. Textus obscurus, & Simplicius facit maximam confusionem. milii uidetur Ioannes omnibus expositoribus clarior.

qui dicit, postquam dissoluit Aristoteles primam rationem Parmem dis quae erat, quod non est ens, est nihil: quicquid est praeter ens, est non ens: ergo quod est praeter ens : non est, & dixit Aristoteles, quod ratio Parmenidis peccabat in materia, & sorma, ut dixi. hie uult disto luere secundam rationem Parmen dis, de uult reprehendere Platonem; qui male dissoluit. N haec tute causa erroris, & huic alligatur ratio Lenonis, quam diu oluit,& huic consentit Xenocrates, discipulus Platonis. Plato consentit Parmenidi, N Xenocrates Lenoni, discipulo Parmenidis: dixit ergo quod Plato consentit Par menidi. & haec erat secunda ratio Parmenidis: quia si ens unum significat:

S contradictoria non sunt simul vera. de eodem ergo ens est unum: quia siens non significaret unum, sed plura, entia essent plura. Αddit, & contradi ctoria non sunt simul uera: quia, si contradictoria sunt uera, sequetur, quod etiam crit uerum, non ens est, plura essent entia: quia omne, quod cst, ens est: & quod non est, ens est, uerum & ens est, ideo entia essent plura. ideo ex

illis duobus assumptis concludit consequens, scilicet quδd ens sit unum,&dicit, quo Plato concedit hanc rationem . Sed debetis dicere, quod Plato concedit huic rationi, non totali; sed tantum concedit assumptis, negat ita lationem; & sic Plato consentit Parmenidi: quia concedit primam, di secunpam partem assumpti: soluit autem rationem negando illationem. & Plato hanc opinionem consutat in dialogo, qui appellatur Sophista: quia dicebat Plato, quod erat duplex ens intellectuale,&sensuale. intellectuale est proaprie ens: est ens sensuale, quod est, ut materia, quae est principium sensibilium: & talia improprie sunt entia. ideo, quia uidebat Plato esse plura entia,

negauit illationem Parmenidis. adducit secundo, rationem Zenonis, cui consentit Xenocrates: quia dat Leno sequens Parmenidem preceptorem, quod ens erat unum,& indivisibile. probat, quod esset unum, quia si non, nec essent multa: quia multa constant ex unitatibus: si ergo ens non esset uanum: non ergo multa, ideo est unum. secundo probat, quod sit indivisibilet

quia si quaelibet pars continui sit diuisibilis in infini tum, id est in infinitas partes,& cum in tempore finito non possunt pertransiri partes infinitae, sequitur, quod motus non poterit esse in magnitudine; sed motus est in magni tudine i datur ergo pars indivisibilis, super qua fiat motus . se sic ens eritu num, di indivisibile r&appellat hanc rationem, ex dissectione: quia, si non fit indivisibilis magnitudo, quaelibet pars materiae continebit infimas partes,& sic non poterunt pertransire hanc rationem .impugnat Aristoteles sexto huius . demonstrabit enim, quod continuum non componitur ex punctis, immo quaelibet pars lineae est diuisibilis. reuertitur ad Platonem, quod

male

175쪽

LUDOVICI BUCCA FERREAE

male soluit argumentum Parmenidis: quia negabat consequens,& illationem. confutat Aristoteles hanc solutionem dupliciter . primo, quia dicit, quod Plato putat non ens tolli a natura, id est ens sensibile tolli, a natura ex ratione illa Parmenidis. dicit Aristoteles, quod non tollitur ex illa ratione ens sensibile: qum Parmenides dicebat ens intellectuale omne bonum, non tamen tollebat entia sensibilia: quia suiu entia. secundario, ita ex illa ratio ne non sequitur, quod tollatur ens sensibile ; sed tantum probatur, quod ens intellectuale sit unum. secundo dato, quod sit duplex eris. unum intellectuale testerum sensibile; non tamen debet negare consequens: quia adhuc uerum est, quod ens sit unum : quia & si non est unum numero; est tamen unum quasi genere. ita dupliciter reprchendit Platonem.

LECTIO Q. v ADRAGESIMA PRIMA.

IN expositione Ioannis est dubitatio, quia dicit, quod Aristoteles citat rationem Parmenidis, ens significat unum,& contradictoria non sunt simul

uera: ergo ens est unum: postea adducebat rationem Zenonis ens esse unum,

S indiuiti bile; sed uidetur dubitatio , quia dicit, quod Plato acquievit huic rationi, scilicet quia concedit ens esse unum, & contradictoria non est e simul uera, liegabat illationem . uidetur secundum hanc expositioncm concedere contradictoria esse simul uera: quia concedit non ens esse: quia dicitens sensibile esse, quod non est ens: deinde dicebat ens intellectuale esse unum: quomodo ergo concedit, quod contradictoria non sit simul uera ZSecundo, quia non est absurdum apud Parmenidem, quod ens sit unum genςre: quia dicit, quod ens est unum ,& unum numero: quia loquitur deente intellectuali, quod est unum. De primo dico, quod illa non sunt contradictoriar quia ens simpliciter, & non ens tale, ut sensibile, non sunt contradictoria; sed ens simpliciter, & non ens simpliciter: quia non ens simpliciter negat omnem essentiam, sed non ens non negat omnem essentiam , sed negat Omne tale ens, sicut nos dicimus, quod Socrates non est ens, id est non est tale ens, sicut ait Plato; esst tamen ens secundum se.& ita loquebatur Plator

quia ens sensibile, non est ens, id est non est tale ens . Idem de secundo, quia & si hoc non sit absurdum Parmenidi, quod ens sensibile, & intellectuale sit unum genere; tamen Parmenides intelligit: quod ens sit unum numero: quia de intellectuali loquitur, quod est unum numero . Est dubitatio Simplicii: quia dicit Aristoteles, quod Plato concedit, quod non ens sit contrarium , dicit in Parmenide : quia , si non ens contrariatur enti, absurdum est dicere, quod non ens st: quia non dicit Plato non ens esse, nonens simpliciter, sed dixit non ens esse tale, sicut Aristoteles dixit, quod accidens est non ens, id est non ens tale, id est substantia : quia est effectus sub- statiae. Secunda dubitatio Simplicii: quia dicit, quod Xenocrates consenti tZenoni, itaque concedit continuum non esse ditii sibile in infinitumλ dicit ergo, quomodo hoc est possibile, quia cum Xenocrates sit uir sapiens, & mathematicus negauit illud principium, quod continuum sit diuisibile in infinitu , quod non est credendum. Tertio, quid intelligat Parmenides per illudens, an caelum an primana intelligentiam , an aliquid aliud: quia est diuersitas apud Graecos ,& si intelli*at primam causam, tunc argumenta Aristotelis nullius valoris sunt. De primo dicunt Simplicius, di Themistius, quod cum Plato dixit, non ens esse, non loquitur de non ente simpliciter; sed non ente secundum

176쪽

LECTIONES IN P H Y S. ARIST. 8

seeundu quid , id est quod tale non ens potest elle, sicu i dicimus, quod accidens est non ens tale , cum dixit oppositum in Parin Gide, loquitur de no ente simpliciter: quid ergo intelligit Plato per non eras tale Tlaeinillius dixit, quod intelligit quietem, & motum. idem , N aduersum, ut in Sophista decla. rat Plato, sunt tamen entia in se, sed uocantur non entia: quia non permanent . Porphyrius dicit, quod per non ens tale intelligit materiam, & fommam . ideo dixit Augustinus, fecisti nos prope alterum te . N sic compositudicitur non ens, & ens non ens, ut materia participat ens, ut participat forma, quae est actu. dicit ergo Simplicius, quid ergo habet antecedens contra Platonem λ ita etiam Aritior. per non ens intelle xit elle, sicut dixit accidens

non este ens. ideo dicit Simplicius, quod Alexander aliter dicit, quod per non ens intelligit ens simpliciter . sed quomodo non declarat Alexander Simplicius declarat: quia Plato diuidebat ens in ens independens: N dependens diuidit in intellectuale, quod dependet a prima causa, & in sensibile: Nhoc ens appellauit simpliciterens:&deinde dixit non esse simpliciter; non tamen absolute: quia diccbat non esse ens, quod est primum ens. ideo non hoc reprehendit Platonem, quod concedit non ens esse simpliciter . sed dicit Simplicius, non inueni tur in Platone. ideo mihi magis placet expolitio I oannis, qui dicit, quod Aristoteles non damnat Platonem, quod non ens siti quia etiam ipse Aristoteles posuit non enses e, sed damnati quia dicebat , quod ex ratione Parmenidis, sequitur, quod non ens sit, id est quod ens sensibile sit. N haec est uerior expositio. De secundo dicit, quod Xenocrates no

consentit illi dicto, immo ponit continuum diuisibile in infinitum; sed dicebat, quod codtinuum aliquod erat indivisibile actu: potentia tamen in infinitum diuisibile . di si dicas , li id continuum diuisibile in infinitum: ergo aliquando diuidetur: quia frustra est illa potentia, quae no reduci tur ad actum. dicit Simplicius, quod sensus illius propositionis non est, quod continuumst diuisibile in infinitum in potentia, ita quod illa potentia non respiciat' actum diuisum; sed respicit actum diuidendum: quia semper continuum potest diuidi. uel secundo intelligit, quod datur magnitudo insensibilis per accidens: quia linea persemper est diuisibilis in infinitum , ratione formae habet

magnitudinem terminatam: quia omnes formae habet suam magnitudinem determinatam: itaque nec in maiori potest esse, nec in minori, Ac ita expo- .nit. De tertio dicit Eudemus, quod per ens intelligit caelum: quia Parmenides appellauit ens esse aliquando ens, ideo dicebat illud ens ei te unum, scili. cet uniuersum e iam: quia assimilauit sphaerae undequaque ad medium accedenti , di tale est calum: ergo pro ente intelligitur caelum: S: quia appellam tbllud ens continuum; sed caelum est ens continuum: ergo dicit Simplicius, quod non potest defendi: quia male assimilasset sphaerae: quia tunc non esset caelum: quia caelum esset corpus sphaericum, Se non sphaera. etiam, quia posuit illud ens esse immobile: caelum autem est mobile . ideo alii dicunt, quod per illud ens intelligit animam rationalem: quia Auerro es imposuit Aristoteli animam rationalem esse unam numero; sed confutat hanc expositione: quia dicit, quod illud ens intelligit Parmenides permanens in se, de independens. non ita est anima rationalis: quia dependet a prima causa. Aspasius exponit per illud ens, quod intellexit ens commune substanti*, de accidenti: de tale est unum genere, sicut Aristoteles posuit. sed confutaui hanc expositionem: quia tale ens Parmenidis definitur: genus non definitur. etiam tale ensnon praedicatur: genus praedicatur de pluribus differe tibus specie . ideo quarto dixit

177쪽

to dixit Sini plicius, & idem Cardinalis, & Averroes in libro destructio nunc,

quod per illudens intellexit primam causam, quae est una numero .& sic dicit, quod ens est unum numero. & appellauit illud omne: quia continet omnia in se eminenter. assimilauit spherae , dicit Simplicius, mystice. sed, quomodo non exponit . Dico, quδd quo ad hoc : quia, sicut sphaera recurrit in se iplam: quia non habet principium, nec medium in finem determinatum , ita in illo ente intellectus, intellectio, & id quod intelligitur, stant idem, ideo super seipsum reuertitur, ideo assimilauit spherae . dixit illudens esse continuum , sicut causa dicitur continua, & contigua suo effectui, ita dicit, quod tale ens sit contiguum generabilibus, di corruptibilibus. Sed dices , argumenta ergo Platonis ,& Aristotelis contra Parmenidem nulla erant: quia Plato arguebat, quod ens non erat unum: quia dicebat, duplex est mundus; intellectualis, & sensibilis. ideo entia sunt plura. secundo, quia negauit consequentiam Parmenidis, quod ens esset unum: quia in secunda differentia erat ens. ita Aristoteles arguebat, qubd ens non continuum: quia dicebat de substantia, & accidente, ideo plura erunt entia. etiam, quia ens non potes esse unum numero indivisibile, nec continuatione, nec ratione: ergo plura erunt sn tia. Dicetis, quod reuera illa argumenta parum cogunt aduersus Parmenidem, si intelligamus mentem Parmenidis , ut diximus. sed ipsi reprehendunt tantum corticem uerborum, ne illa uerba praeberent occasionem errandi aliis; di mos talis suit apud antiquos reprehendere, si malum pertenderent sensum.

Vτ Avτx M plusici, etc. Postquam reiecit opiniones eorum , qui ponebantens unum immobile: quia illa opinio non erat naturalis, qui dicebant ens esse unum, scilicet substantiam primam abstractam , de negabant naturam: quia negabant modum, Cuius principium est, natura: nunc vult recitare opinionem Illorum, qui naturaliter loquuntur, &si aliqui ponebant unum principium . dicebant enim illud esse unum ens materiale. & primo proponit arguere contra eos, qui ponunt unum principium, secundo, contra. eos qui plura , & infinita ponunt, & dicit , qui dicunt unum esse principium materiale omnium rerum ,aliqui dicunt, quδd est unum ex tribus elementis , uel aqua, uel ignis, uel aer: nullus posuit terram propter diffici lem sui alcerationem. aliquis posuit aliquod medium inter duo elementa: aliqui, ut Anaximander, principium incertum, substantiam generationis . aliqui ponunt, quod illo principio generentur omnia corpora non alteratione, sed motu locali, scilicet congregatione , & disgregatione . & sic Aristot Ies,& omnes philosophi conueniunt, qui ponunt duo contraria cum uno subiecto :& aliqui ponunt contraria ex parte subiecta densitatem, & rariatatem : aliqui ponunt contraria magis una uersalia, & dicunt esse excessum ,& desectum': quidam ponunt huiusmodi contraria, ut Plato , magnum , ocparuum, licet differat Plato ab aliis: quia alii ponunt duo contraria ex parte formae: Plato posuit talia duo principia, ut circumscribunt subiectum ali, quod, scilicet materiam primamr ponit etiam Plato causam efficientem , scilicet ideam, qnae est exemplar rei producendae. Alexander dicit, quδd Plae to posuit materiam primam principium, nedum sensibilium , sed etiam iμ

dearum, & intelligibilium. obiicit Simplicius Alexandro : quia in intelligis

178쪽

LECTIONES IN PHYS. ARIST. 81

bili corpore non posuit materiam, ideo talis materia non est communis internis. de corruptibilibus, ideo Simplicius dicit, quod Plato polia it materiam communem generabilibus, & corruptibilibus: de posuit causam em- cientem , scilicet ideam, quae est exemplar. de Simplicius, quoad uerba notat : quia dixit Aristoteles in igne densius, aere uero subtilius, non dixit rarius aere, ut ostenderet, quod densitas ducitur ad crassitiem, re rarius ad tenuitatem. in praedicamentis uero , quod rarum , & denturn non sunt in praedicam clito qualitatis, sed in praedic tento positionis. Sed dices, cur Plato nominaui t materiam nomine magni, de parui dicit Simplicius, quod ideo nominauit illam duplici nomine, scilicet magni, 3d parui: quia myi iceioquebatur: quia materia sui natura est in sormis, α expers quantitatis, ideo appellauit paruum. appellauit magnum , quia ipsa est, quae prius recipit quantitatem, quam alias formas, ut di xit etiam Averro es in de substantia orbis. aliter dixit loannes, quod Plato imitatus esi mentein Pythagoricorum: quia ficut ipsi ponebant numerum principium rerum, ita Plato circumscripsit materiam duplici nomine: quia sicut forma assimilatur unitati, ita res dici tur una per formam , ideo forma dicitur una: dc quia numerus recedens ab unitate primus est binarius, ideo circumscripsit materiam numero bina rio , scilicet nomine magni, di parui,& appellauit eam nomine magni. Numerat modo eos . qui dicebant principia csse plura, ut Anaxagoras,&Empedocles; sed differunt: quia Atraxagoras ponebat principia multitunc, de numero,&specie intimia: M talia sunt corpora similaria, ut elementa, sanguis, os: de similaria dicebat illa esse principia omnium rerum . Em pedocles posuit prine ipia esse similaria; sed dixit tantum elle quatuor elemota. Anaxagoras posuit etiam mixta similaria, quia posuit causam e cie tein . Empedocles posuit litem, de amicitiam. de quia Anaxagoras posuit m udum senerari ex illis similaribus; sed dixit non interiturum; Empedocles dixi di infinities generari.& corrumpi: litigant isti: quia Auerro es d. Physicorum dixit Ana xagoram posuit se mundum niteriturum. hic Aristoteles dixit oppositum: qui uitarunt in nerba Aristotelis, saciunt maximas intricationes. Sed dicatis uos, quod Averroes erraui tibi : quia oppositum hic dicit Aristoia teles . sed dicetis, cur applicauit col. traria principiis Anaxagorae, cum Empedocles posuerit illa principia contraria esse Z Dico I se ut dixi m sexto te tu, cum dicebam, quod illud uerbum, aut contraria , applicabat Anaxagorae, non autem Democrito : de quod attribuit contraria principiis: Ana-

xagorae: quia ipse posuit iii suis principiisromnia contraria, de qua ad primas qualitates, Se quo ad secundas, scilicet quo ad odorem, de saporem. Empedocles autem posuit illa clementa contraria , quo ad primas qualita tes tantum deo attribuit Anaxagorae, non Empedocli, nec Democrito, ut etiam supra dixi in textu octavo. uidetur aute Anaxagoras, non refutare opinionem ponentium infinita principia naturalia: quia confutato, quod Principia non possunt esse infinita, de quod non post iant elle unum , relinquitur , quod principia naturalia erunt linita: dicit ergo, quod A naxagoras p

suit plura principia infinita . de adscribit hanc opinionem illi , etsi alia suerint illius opinionis, ut Democritus; sed ascribitur Anaxagorae: suia praecipuus sui t in illa: quia posuit principia multitudine infinita, de specie: de dixit talia esse similaria,commixta de infinita: de probat suam opinionem duplici ratione. prima, ex nihilo nihil si de in hoc conueniunt omnes philosophi. ideo Parmenides dixit, quod est tantum unum cias: quia uel illud generatur ex ni-

179쪽

LUDOVICI BUCCA FERREA E

hilo , uel ex aliquo. si ex nihilo, hoc est salsum: quia ex nihilo nihil sit: si exente: erit ergo ens ante ens. dicit Anaxagoras, si nihil ex nihilo generatur. relinquitur , quod res naturales generentur ex sibi aliquo intrinseco: quia non apparet aliquod extra. ideo reS naturales non uere generantur, nec corrumpuntur , sed congregantur, & separantur. sed dicit Anaxagoras, quomodo dicimus , quod hoc uel ex se fit, uel ex carne, cum omnia sint commixta dicie , quod dicimus ab elemento praedominante, carne, de addi t uetbum obscurum, quod bifariam sumitur generatio, uel alteratione, uel segregati ne . Sed dicetis, quomodo hoc potest esse Z quia segregatio est motus loca-ι lis: alteratio est motus ad qualitates: quomodo ergo generatio fit ex alter tione, &motu Iocali ideo dicit Porphyrius, quod illa uerba non sunt referenda ad Anaxagoram, sed ad Democritum, & Anaximenem: quia Democritus ponebat generationem segregatione. Anaximenes uero dicebat generatione in seri alteratione . sed Porphyrio obiicit Simplicius i quia inquit Simplicius quod Anaxagoras dicit generationem fieri alteratione, & segregatione, ideo dicit cum Alexandro, quod uerba sunt reserenda ad Anaxagoram. Sed dices alteratio est ad motum qualis, segregatio ad motu localem. ideo dicit Simplicius cum Alexandro, quod Aristoteles primo de generatione dixit, quod Anaxagoras ignorauit propriam uocem: quia aliquando dixit generationem fieri alteratione, aliquando segregatione. Α M p L I vis autem ex eo, quod . Ponit secundam rationem: quia dicit, uidentur contraria ex se inuicem fieri, ut calidii ex frigido, humidum ex sicco, 3ι album ex nigro , cum contraria non possint seinuicem generare, sed magis se interimant: necesse ergo quod in uno contrariorum insit alterum,

ut in nigro album, de sic de aliis : restat ergo uerum esse, quod principia sint similaria, de commixta multitudine, ac specie infinita. Sed dicetis, quomodo dixit, quod infinito praedominatur aliquid: quia dixit, quod appellatura praedominante, & si sit commixtum ex infinitis partibus, tanquam a praedominatibus contraria. infinito enim nihil praedominari potest: ergo non est uerum eius dictum. Dico, quod reuera infinito nihil praedominatur , sed dicit quod aliqua praedominatur, quo ad sensum respectu aliarum partium.

LECTIO QUADRAGESIMA TERTIA.

IN ONI Tu M siecundum . quod infinitu recitauit opiniones Anaxagorae, hoc loco uult illam euertere . de in tertio caeli curiose hanc persequitur, de pluribus argumentis utitur aduersus Anaxagoram: quia plures erant suppositione, ideo pluribtis utitur argumentis . prima erant, quod erant infinita compora similaria, inuicem commixta, Ac infinitum non possunt separari ab inuicem, de infinita multitudine , de specie, ideo dixit, quod non erat uera gen ratio rerum naturalium, sed magis segregatio occurrit: ergo Aristo teles primo illi suppositioni, quod infinita sint corpora similaria specie, do multitudine : de arguit sic, infinitum, qua infinitum, ignotum est: ergo omne infinitum est ignotum: quia ualet ex reduplicativa inserre uniuersales, ut secundo Priorum: quia ualet homo , in quantum homo est risibilis: ergo omnis homo est risibilist de ita ualet de infinito in finitum, in quantum infinitum sciri non potest quo nullum infinitum. duplex enim est infinitum, unum se cundum quantitatem continuam , ut ponebat Anaximenes , qui dicebat principium esse indeterminatum ,&infinitum: aliud est infinitum secundum l c quantita

180쪽

quantitatem discretam. si ergo Anaxagoras ponit principia infinita similaria r ergo erunt ignotat ergo de composita: ergo de composita ex causis: quia scire arbitramur, cum causam cognoscimus. sed cum causae sint infinitae, ignotae sunt: ergo & composita erunt ignota. & sic auferunt scientiam natural is . sed huic obiicit Porphvrius: quia omnis demonstratio debet esse ex propriis conclusionis demonstrandae. sed ista non procedit ex propriis: quia etiam procedit aduersus Democritum: quia ponebat principia infinita multitudine,& ita Leusippus: quomodo ergo demonstratio Aristotelis est demonstratio secundo, dicit Simplicius ex uerbis Anaxagore , quod hae ratio non cogit aduersus oppositiones eius : quia Anaxagoras pone-hat illa principia infinita quo ad nos , secundum naturam autem finita. di probat hoc Simplicius : quia dixit, mens diuina secernit haec ab inuicem : ergo cognouit ea : ergo sunt finita secundum naturam . de primo dicit Porphyrius , quod reuera non est demonstratio : sed est ratio dialectica procedens ex communibus. sed Porphyrio obiicit Simplicius, & Alexander: quia haec ratio non est communis Democrito, Se Leusippo; sed tantum propria Anaxagorae: quia Democritus ponebat principia infinita in multitudine, sed Anaxagoras quoad speciem, ideo propria ei. sed non intelligo Simplicium; de mirandum est de eo: quia ratio Porphyrii stat: quia Α-ristoteles dixit infinitum, qua infinitum est ignotum tergo omne infinitum est ignotum: ergo ratio communis etiam Democrito: etiam quia dicebat Anaxagoras, quod principia erant infinita N: quoad multitudinem, & quo ad

species: secundo, quia dicit quod Democritus non posuit principia esse infinita , quoad species: falsum est; quia etiam secundum speciem posuit infinita; sed dixit differre figura talia corpora sectilia, quae figure apud ipsum sunt

infinita, ideo ratio erit communis utrique . ideo dico, ut Porphyrius, Ioannes,& Averro es, quod haec ratio est dialecticar & dicit Averroes uerba notanda , hocq; est , quod uult dicere , quod dicunt Latini, quod duplex est logica, una docens, scilicet quam docemur, alia utens, qua utimur in aliis scientiis.& logice quam docemus . est finis &subiectum, ut dixi,& modus sciendi per quem intelligit logicam : etiam quia talis modus sciendi ducit nox in cognitionem ignoti: Ie ignotum tripliciter notificatur: quia uel est simplex, uel complexum. si simplex, notificatur definitione, di diuisione: si

complexum, notificatur argumentatione, quae est quadruplex. ideo Arist teles docet definire , diuidere,&arguere. logica utens est eadem cum docente, differt tantum ratione: quia dicitur utens, ut est habitus, quo utor

in aliis scientiis, unde dicitur, si scientiae debet esse scientiae, oportet quod eo tantur logica: quia nemo scit, quod nesciat se scire: unde si dubitat se scire, non scit: & cum scire sit per definitionem, diuisionem, argumentationem; unde siquis non scit se definire, non habet scientiam, sed habitu; ideo iuristae non habent scientiam; sed tantum opinionem: quia nesciunt se definire, &diuidere: quia ignoratii definitioneir ,&diuisionem,& argumentatione:& eademinet dii tinctio datur de parte logice, scilicet de dialecticarquia uel est docens, & sic est subiecti determinati: quia, cuius subiectum est syllogismus topicus, est dialectica utens illa, qua utimur in aliis scientiis.& ista non habet determinatum genus subiecti: quia in omnibus scientiis ingreditur. dicitur etiam ratio dialectica; ut accipit propositionem in logica declaratam: & in aliis scientiis utitur exemplo, sicut ista propositio: infinitum , qua infinitum, est ignotu: accipitur in primo Posteriorum. 5e hic Y L causa

SEARCH

MENU NAVIGATION