Explanatio libri 1. Physicorum Aristotelis. Ex Ludouici Buccaferreae, ... lectionibus excepta

발행: 1558년

분량: 282페이지

출처: archive.org

분류: 철학

181쪽

LUDOVICI BUCCA FERREAE

eausa utitur, ideo ratio est dialectica: duo ergo, ut Porphyrius, Ioannes, Averro es quod illa ratio est communis: quia procedit ex communibus: quia accipit illam propositionem, quod inlinitum, qua infinitum est ignotum. quae communis est Democrito,& Leusippo, non solum Anaxagorae , ut dicebat simplicius . de secundo dicit Simplicius adhuc stat argumentum Aristotelis: quia si illa principia sunt infinita, quoad nos sunt nobis ignota: & sic

coinposita ex illis erunt ignota: & sic scientia naturalis nulla erit. Amplius secunda ratio ad secundam suppositionem, quae dicebat, quod corpora similaria sunt inuicem commixta, inquit Aristo teles, impossibilis est haec suppositio prima ratio est ista, omnis forma naturalis secundum speciem, qua ualet indeterminato quanto subsisti t. & est, id est omnis res naturalis habet suam maximam quantitatem ,sub qua potest generari, & materiam, sub qua potest generari: & probat Aristoteles inductione: & primo in toto, quia totum est secundum determinatam quantitatem, & ita supposuit inductivae in toto,& in toto artificiali, & naturali: quia in artificialibus serra non fit in infinitum secundum magnitudinem, nec secundum paruitatem: quia si siccareret fine, propter quem facta est: & ita in artificialibus ceteris, ita de toto naturali: quia omnino secundum sui naturam habet determinatam quantitatem , quod ad magnitudinem, quia no potest pertingere usque ad caelii; etiam licet habeat minimam qualitatem , sub qua potest generari. ideo Aristoteles in libro de generatione animalium, quaerens cur liunt plures faetus ex illa superflua materia & non fiant tantum unas faetus, dixit, quod non potest generari unus saerug: quia determinata est magnitudo, sub qua potest generari homo. ideo plures generantur faetus. ita in plantis patet, & Aristoteles, quasi omittens hanc rationem, sumit inductionem de partibus: & pa res sunt duplices, uel dissimilares, uel similares. ostendit, quod de similaribus, & dissimilaribus non sit uera suppositio: quia homo habet caput, quod est pars heterogenea: quia homo no potest generari cum capite infinito, sed cum determinato. probat de similaribus, quod ipsae habent de tetminatam quantitatem: quia si partes crescunt infinitum, & to tum crescit etiam; quia si os, caro decrescunt in infinitum: ergo &totum. ita si partes diminuatur in infinitum: ergo&totum; sed totum non potest nec crescere, nec diminui in infinitu, ut planta&c. ergo nec partes . Nita Aristoteles probat partibus illam suppositionem ,& dicit, si partes crescunt in infinitum, & totum etiam primus sensus est: quia Aristoteles limitat propositionem: quia non est uerum de partibus essen tialibus: quia partes estentiales, scilicet materia& forma non augentur, etiam quia in partes essentiales non diuiditur totu. primo dicit Ioannes, sed in partes integrales. ideo non est uera suppositio de partibus essentialibus, sed de integralibus. duplex sensus, quod nec est uera de partibus integralibus omnibus: quia caro in manu diuiditur in infini- tu, & diminuitur itidem; tamen totili non, sed uera de partibus integralibus, quae sunt in actu, & non quae sunt in potentia partes, hoc est dictum, cuius partes possunt per se subsistere . in talibus est uera suppositio de partibus inpotentia, id est quae non possunt per se subsistere non est uera r partes autem actu sunt, ut manus, brachium, quae per se pollunt subsistere: partes potentia sunt, ut minimum minima carne, & minimum minimo osse. I sic de aliis partibus, quae non possunt subsistere. Tertia expositio, quod Aristoteles rejerat haec uerba ad Anaxagoram: quia ille posuit in omni re naturali debere

dari minimum, & ita posuit: quia, si non posuisset in sectile corpus poste di uidi,

182쪽

LECTIONES IN PHYS. ARIST. 8

uidi,& sic non poterit esse principium: quia principium debet esse aeteriau, quod ideo posuit corpus insectile.&ideo Aristoteles referebat ad Anaxa goram, quod suppositio esset uera, quod in re naturali detur maximum ti minimum. Est aliud uerbum, Fructus. Alexander exponit semen: sed ei obiicit Simplicius, quia semen secundum Arist. enumeratur inter causas effecti uas. ideo euanescit ille calor seminis, id est spiritus generativi, & non sit pars totius, sed pro fructu intelligit peri carpion. id est carnem illam inuoluentem fructus ipsos: fructus autem appellatur Mum,ta tale pericarpion potest esse pars plantae materialis ; sed semen non potest esse pars plantae: quia tantum active concurrit, Ze evanescit. ideo pro fructu pericarpion intelligendum, ut dicit Simplicius, & bene.

LECTIO. VADRAGESIMA QUARTA.

ExpoNxBAT nobis Aristoteles opinionem Anaxagorae , qui dicebat principia rerum naturalium esse infinita , nedum multitudine , sed specie etiam,& posuit ita commixta, quod infinitum poterat secerni: N dixit omnia compora naturalia generari segregatione suarum partium . reprehendebat Aristoteles hanc opinionem, S primo occurrebat primae suppositioni , in qua dicebat principia esse infinita similia, & in infinitum poterunt secerni reliqua corpora naturalia: quia dicebat Aristoteles , quod non est uerum: quia o- .mnis forma naturalis est inde terminatiuo quanto, & probatur inductione: quia homo non potest generari sub quantitate milii, nec sub quantitate totius mundi: itaque homo habet determinatam quantitatem, sub qua potest augeri, nec potest augeri in infinitam quantitatem, nec minui, ita de plantis contingit, & Aristoteles probat de partibus: quia dicebat, caput requirit determinatam quantitatem, sub qua potest augeri . itaque sub minori non potest generari, nec potest augeri in infinitum: & probat Aristoteles quod partes non possunt augeri in infinitum: quia cuius partes augentur in infinitum , ita & totum , sed totum uiuens non potest augeri in infinitum: ergo nec partes, ita nec pollunt in infinitum diminui: quia etiam totum uiuens diminueretur, ita partes similares non possiant augeri in infinitum quia si se,&partes dissimilares: quia ex similaribus constant, quod tamen est salsum, nec illae partes possunt in infinitum diminui: & ita erat de artificialibus, ut dicebat Ioan. Grammaticus, Secunda suppositio, quia dicit, quod corpus infinitum ablatione infiniti absumitur, id est mensuratur, ut exponit Ioannes: quia corpus infinitum mensuratur finito : quia maior quantitas mensuratur minori , S dixit astu mitur: quia metiendo partes infiniti multoties assumitur, & sic astumitur in infinitum: ex illis ergo duabus suppositionibus arguit Aristotelesi quia dicit, cum separamus carnem ab aqua cotinuo, cum quaelibet caro subsistat, de illa, quae secemitur, non potest esse minor materia, & sic in illa aqua erunt infinita magnitudin e aequalia, scilicet ad minimum , & sic ex ablatione finiti non assumetur finitum. oppositum dicit mathematicus. si ergo dicetis , quod possunt secerni infinitae partes carnis ab aqua, sequetur absurdum dictum. si dicetis, quod non possunt secerni, dabitur ergo pars parua aquae, ex aqua non poterit, secerni aqua: ergo non quin

Ilibet pars similaris mi icetur parti similari, cuius oppositum dixit ipse: pro bat ergo Aristoteles per contradictoria: quia dicit uel ex illa aqua secernentur infinitae partes carnis, uel non ςx utraque membro sequuntur absurda ia

183쪽

LUDOVICI BUCCA FERRE AE

dubitatur ex Simplicio: quia Aristoteles dixit dari minimam carnem , quae possit seorsum subsistere , quia minima non potest dari, di de aliis: est ergo

dubitatio, qma omne corpus naturale est continuum: quia quantum, & omne continuum est diuisibile in infinitum: omnis caro in sua specie potest diuidi, & totum est maius sua parte: ergo non datur minima caro, di ita non datur minimum corpus. secundo dicit Simplicius: quia Aristoteles laborat, quod omnis sorma sit inde terminata quantitate, & Aristoteles probauit in partibus, & non debuit laborare in hac suppositione: quia Anaxagoras illam concedit: quia posuit principia sinularia esse perpetua, qua principia. de talia dicebat etiam insectilia: quia si diuiderentur, no es lent aetema . tertio,

quia dicit Ioannes, quod illa conditionalis est salsa, quod si in infinitum decrescit pars unius, quod & in infinitum decrescit totii: quia dato, quod partes decrescant in infinitum secundum magnitudiuem, possunt tamen augeri secundum numerum. & totum non crescit in infinitum. secundo, quia os, de caro possunt minui in infinitum ,& totum non minuetur in infinitum: quia partes dissimilares non possunt augeri in infinitum: quia illae partes dissimilares non habent figuram :&sic habent determinatam quantitatem; partestamen similares pollunt augeri in infinitum . quarto, quia Aristoteles dixit, quod fructus erat pars plantae . exponebat Alexander pro fructu, id est semen.

sed Simplicius obiciit,&dicit, quod nomine fructus intelligit principium, id est caro illa, quae se habet, ut materia generationis: illi fructus se habent, ut causa effectiva. haec expositio habet dubitationem : quia Theophrastus dicit, primo de historia animalium primo, quod fructus in planta non est pars

plantae: itaque pomum non est para plantae, sicut faetus non est pars mulieris; sed sunt agnata .& ita dixit Galenus I i. de quinto med. quia agnata duplicia sunt, uel sunt eiusdem speciei, sicut lana respectu ouis. etenim a natura nasciturin oue. aliqua sunt agnata non eiusdem generis, ut uiscus respectu aliarum plantarum . de primo, cum dicis, corpus naturale est diuisibile in infinitum, dicit Ioannes , quod po test accipi caro, ut corpus continuum: lcse est diuisibilis ininfinitum, de non datur minima caro, & ita respectu male riae est diuisibilis in infinitum: quia materia nullam sibi determinatam quantitatem determinat. ideo primo caeli definiuit corpus naturale diuisibile in infinitum respectu materiae: Sc hoc pacto no datur minima caro potest cons derari caro, ut sub propria forma, & sic habet determinatam quantitatem. S ratio est, dicit Simplicius, & Ioannes: quia unumquodque determinat mbi determinatam qualitatem: quia homo determinat complexionem de te minatam. ita etiam forma naturalis cum determinat, debet determinare propriam qualitatem, S sic omnes formae naturales, siue sint substantiae, sue qualitates, habent determinatam quantitatem. De secundo dico, quod Aristoteles probauit illam suppositionem, ut ostenderet illam sumi non tantum ab Anaxagora, sed etiam secundum rei ueritatem, ideo non frustra laborat. De tertio dico, quod accipit numerum determinatum partium, ex quibus constat caput . si dicas, pollunt augeri illae partes secudum numerum, uerum est. sed Aristoteles non ita accipit; sed accipit numerum de terminatum partium, ex quibus constat totum ipsum,& dicit, quod, si illae partes in infinitum decrescent, etiam & totum. De secundo dico negando, quod

partes similares pollunt diminui in infinitum: quia illae partes determinant sibi minimam quantitate . secundo dico, quod &si illae partes similares possunt diminui in infinitum; tamen illa coditionalis est falsa per accidens: quia parricis tes

184쪽

88 LECTIONES IN PHYS. ARI ST.

res illae non determinat sibi figuram: totum autem determinat . ideo totum non potest augeri, sed partes. De quarto dico, quod reuera fructus, etiam caro, non sunt partes plantae propriae . si Aristotcles appellauit illas partes, improprie appellauit, ideo accipiatis loco exempli.

LECTIO Q V ADRAGESIMA QVIN T A.

An haec autem si omne. Arguebamus autem aduersum Anaxagoram: quia dicebat , omnia corpora similaria inuicem comisceri, itaque quodlibet ex quolibet secernatur: reiecit Aristoteles primo quia dicebat ad hoc sequi principia esse infinita, sed cum de infinitis nulla sit scientia, periret cliam scientia nainralis . dixit secundo, quod quaelibet pars similaris non potest secari ex qualibet parte i quia datur minima magnitudo , sub qua generatur caro ,&maxima, sub qua augetur: accipiatur ergo minima, an ex illa potest secerni alia portio . di si sic: caro emo remanens erit minor minima. quod implicat contradictione . si non possumus secernere aliam portione carnis et neque pollumus segregare aliud corpus similare: quia in omni alio corpore sublato inest caro : quia corpora sunt inuicem comixta: non erso uerum est, quod ex quolibet corpore similari possit secernit quodlibet similare . si dicas, quod ex carne illa secernitur, sed illa, quae remanet, corrumpitur. &ita ait Simplicius errasse Anaxagoram ponentem Illa corpora esse principia rerum naturalium: quia principia sunt aeterna, illa autem corruptibilia. quia diuisibilia. Tertium argumentum a quia sequeretur, quod in corpore finito essent corpora infinita actu.& nedum infinita, sed etiam infinities infinita spetie distincta, & sic infinita corpora erunt in finito corpore infinities infinita: quia in quolibet corpore stant alia corpora specie distincta infinita. dc sic sequi inr, quod infinitum erit maius infinito: quia una portio est maior alte ra: & cum quaelibet infinita contineat corpora , utraeque infinitae; di tamen una erit maior altera: tamen infinitum non est maius infinito, quia maius, &minus competunt quantitati finitae, si aliquis dicat, quod Anaxagoras posui tilla principia infinita, quoad nos, sed ἡnita quoad naturam. & sic argu mentum Aristo telis nullum erit. dicit Simplicius , quod adhuc stat argumentum Aristo telis , quia periret scientia naturalis: quia ex quo illa principia sunt infinita, ideo ignota ,& ita rcs naturales erunt ignotae: quia arbitramur scire, cum causas cognoscimus. etiam stat argumentum: quia accipimus partem minimam nigri, an ex illa parte secernitur nigrum ,& sic quod remanebit erit minimum minimo , quod est absurdum. si non ergo nec aliud po- , terit secerni ex eo, scilicet album, quod commiscetur ei: quia secundum ipsum contraria etiam inuicem mixta. secundo , quia cerebrum est membrum organicum , ut dixit Galenus ; non ergo similare, ut dicit Aristoteles. Dicatis, quod Aristoteles accepit hic pro cxemplo, uel quod accepit illam medullarem substantiam ,&sic uidetur similare: quia quaelibet pars substantiae medullaris est substantia medullaris. NEQFAQ AM autem. hic Aristotelcs obiicitquarto Anaxagorae: quia dixit, quod quodlibet cuilibet miscetur modo , quod quaelibet pars similaris

potest separaria qualibet parte similari obiicit suppositioni Aristotelis dupliciter , quia inquit, recte dixit; sed no scit, quid est hoc dictum. Dico, quia

Anaxagoras ponebat similaria tam secundum substantiam quam secundum accidens: & lic uerum est, quod similaria, id est accidentia non pollunt separari

185쪽

LUDOVICI BUCCA FERRE AE

rari a similaribus, id est substantiis, sed non est scite dictum, id est non assignauit ueram causam . scire enim est rem per causam cognoscere: quia dicebat Anaxagoras, quod non poterunt separari: quia sunt commixta illa similaria; sed hoc est falsum: quia ponit accidentia similaria; tamen non miscet tur cum substantia, ut primo de generatione dixit Aristoteles, quia mixtio est, cum partes substantiales miscentur: non autem accidens miscetur substantiae, ex complexio est finis mixtionis , dixit Aristoteles primo de generatione, unde si misceatur aqua feruentissima cum frigidissima, non fit mixtio, isti tamen uolunt probare dari aequale ad pondus; sed illa no est mixtio : quia

mixtio est corruptorum unio. ideo elementa tantum uirtualiter remanent.

quidquid dixit Averroes, qui uoluit elementa formaliter remanere. sed de hac quaestione quinto huius dicemus: non ergo illa uera causa, quod accidentia non postulat separari , quia sunt commixta substantiae: quia non sunt conimixta , ut diximus. Obiicit secundo, quia mens, quae est, ut causa efficiens, stolida erit i quia tentabit facere impossibilia, cum lcnt et separare corpora similia ab inuicem . hoc enim est impossibile, cum sint infinita infinities commixta, ut dicebat, Anaxagoras. obiicit Simplicius , quia dicit, quod mens non intendit separare tua similaria, sed ex illis producere res naturales. ideo mens non cst stolida. secundo quia Plato in Phaedone in persona Socratis reprehendit rinaxagoram, quod non posuit mentem tanquam causam efficientem: quid ergo hic dicit Aristoteles, qudd posuit mentem. De primo dicit Simplicius, si ita cst, Aristoteles tantum reprehendit corticem uerborum. De secundo dico , quod Plato dicit , quod non meminerit mentis, sed dixit quod non utitur ea in proprietatibus rerum, sed bene eam ponebat; sed cum caulam reddebat, recurrebat ad causas materiales, Se o mittebat metem . quinto obiicit aduersus Anaxagoras, quia dicebat , quod generatio est segregatio rei inexistentis. dicit Aristoteles, si aliquando ita est, non tamen semper bene ex pluribus frustris luti fit lutum, & ita ex pluribus partibus domus fit domus; non tamen semper ita est: quia aer generatur ex aqua, & non segregatione, scd.alteratione, cuius signum dicit Simplicius: quia ex uno cyatho aquae fiunt plures cyathi aeris: quomodo ergo aer sece nitur in tanta quantitate ex aqua λ ideo non omnis generatio fit segregati ne partis in existentis, & si aliquando ita accidat. nunc modo comparat opinionem Empedoclis ad Anaxagoram: quia supra de illis mentionem habuit,

ct dixit, quod illa Empedoclis est rectior, quia posuit principia fini ta, quantilla Anaxagorae, qui infinita . primo, quia infinitum, ut infini tu est ignotum, di sic res naturales erunt ignotae . secundo , quia frustra fiunt per plura, quae pollunt fieri per pauci ora, &aeque bene. sed per principia finita, ita res naturales sunt, ut per infinita, & melius: ergo illa oppositio Empedoclis est rectior. Dixit, Arist. quod ego omisi , quod impossibile est separare quodlibet corpus similare a corpore similari ratione quantitatis: quia cuilibet datur minimum secundum speciem suam nec ratione quantitatis, id est ratione accidentium: quia Anaxagoras posuit etiam accidentia similaria, quae tamen non possunt separari subiecto.

LECTIO QUADRAGESIMA SEXTA.

Sur in capite prolecto sunt plures dubitationes. prima est, quia dixit, quδdex nihilo nihil fit.&in hoc conueniunt omnes antiqui. est ergo dubitatio .a an sorma

186쪽

LECTIONES IN PHYS. ARIS TI 89

an sorma habeat aliquod esse ante generatione ; si non habet aliquod esse an re sui productionem. ex nihilo nihil fiet, cuius oppositum dixit Arillo teles hic , & etiam septimo Metaphysices ponens differentiam tuter principia naturalia. & artificialia, dixit, quod artificialia habent esse in mouente, id est emciente principia rerum naturalium in moto, id est in materia: ergo habet esse sorma secundum aliquod sui in materia etiam: quia octauo et rhysices dixit Aristoteles, quod forma largitur persectionem, & non multitudinem largiretur: quia & ipsa in numero poneretur e cum crgo tantum

perfectionem rei largiatur, in materia praexistebat ante sui generationem. dicendum est, quod forma ante sui esse habet esse potentiale tum ex parte materiae, quia potest recipi in eam, tum ex parte agentis, quia agens illam pro ec potest . quaenam iit illa potentia Albertus dicit, quod habet eise habituale in materia, quae uerba sunt obscura. Andreas in expositione sex principiorum dixit, quod sensus illorum uerborum est, quini sorma habet esse habituale in materia, id est habet esse secundum partem in materia rea lem; sed haec oppositio non potest stare, nec de mente Alberti: quia cum foema non habeat partes, nisi per accidens,& illae partes sunt ciusdem rationis: Cur ergo illa pars est mapis ab aeterno, quam altera in materia ideo dicit Thomas, de Egidius, quod iste erat sensus, quod forma habet cile in materia secundum essentiam: generantur uero secundum existentiam , quae existentia realiter disserta, essentia: quia existentia secundum ipsos dicitur accidens; sed haec oppositio patitur difficultatem, quia nulla esset gcnenatio substantialis: quia cum terminus generationis substantialis sit subitantia, de Per ipsos terminus generationis est existentia, quae est accidens additum efficientiae: ergo generatio substantialis terminabitur ad accidens: quid ergo est dicendum de formis, cum diuersi diuersa sentiat ideo dico . quod forma

est in potentia tum ex parte materiae, tum ex parte agentis. Ex parte materiae, qua potest deduci ex potentia eius, ita etiam ex parte agentis: quia agens potest producere illam sorniam, ideo ista non est creatio : quia praesupponit suum esse in materia potentiale, ideo generatur, quia antequam ignis generaretur,praeexistebat in materia prima. potentia aqua poterat adduci, itaque non tantum materiam praesupponit, sed oportet, quod de eius potentia deducatur ad hoc, ut generetur. Sed dicetis, quid de anima intellectitia quae est aeterna, Zenon deducitur ex potentia materiae Z ideo creatur, quia non praesupponit seipsam in materia, ita etiam materia prima i & producta a primo opifice. etiam alia corpora caelestia producta etiam a Deo: ex nihilo ergo dabitur creatio. Dico, quod anima illa etiam improducta, ideo non creatur, & ita anima intellectiva est in producta: quia una numero se cundum Averro em . non enim potest multiplicari anima intellectiva : quia essent tot animae intellectuales quot indiuidua, quod falsum est, quoniam pud Aristotelem non datur alius status: quia aliquando plura moriuntur corpora, quam nascantur. ctiam erat ratio Averrois i t. Metaphysices, quia dicebat omnis multiplicatio prouenit ex materia : quia potest diuidi in diuersas partes, cum autem ipsa non deducatur ex potentia materiae, ideo una est, di improducta. usus est etiam hac ratione ad probandum, quod non possune

esse plures mundi. sc haec est oppositio Aristotelis, etsi falsa iit: quia secudum rei ueritatem tot animae intellectuales, quot indiuidua: & datur alius status; sed philosophus hoc non posuit, quia nec ratio, nec sensus hoc ostendebat.

sed est dubitatio, quia forma est in materia in potentia, quod forma potest Z recipi

187쪽

LUDOVICI BUCCA FERRE AE

recipi in materia, & deducitur ex eius potentia: & sic creatio non est. Sed discetis, cur cum forma sit in potentia ex parte agentis, si non praesupponit materiam debet creari, cum tamen sit in potentia, in agente. Dico , qudd ratio est: quia potentia materiae passiua praesupponit activam a pentis, unde non est activa, si non sit paseiva. istae enim potentiae simul se consequuntur. Exemplum. quia in igne amplius non est potentia agentis activa. ita nec potentia materiae passiua ad inuicem, cum corrumpetur ignis, non poterit suscipere illam formam: quia corruptum amplius non redit idem numero, secundo degeneratione : quia corruptum, nulla est alia ratio , hoc tamen falsum secundum theologos: quia Deus, cum sit infinitae potentiae, potest sacere, ut redeat idem numero . esset difficultas apud eosdem: quia cum in lacramento altaris sint accidentia, & agens cum approximatur, agat in illa, & deducatur forma, quomodo non erit creatio λ quia non praesupponit materiam, cum tamen ibi sint accidentia; attamen ipsi dicunt quod creare solum Deo competit, & non creaturis. dimittamus ut ipsi soluant hoc argumentum, quia ad nos non attinet, cum simus philosophi: ergo ad nostra argumenta. ad primum dico negando antecedens: quia forma praecedit secundum esse po tetiale tum ex parte materiae, tu ex parte agentis : quia cum praesupponit potentia materiae, ita etia praesupponit potentiam agentis: quia istae potetiae

se comitantur, ideo no est creatio, sed generatio. De secundo dico, quod habet aliquod esse in potentia: quia ex eius potentia deducitur: quia forma largitur perfectione , & non multitudinem . Dico, quod no largitur multitudinem e quia generatio illius est corruptio alterius. Secunda dubitatio: quia dicit infinitum, qua infinitum est ignotum. hoc uidetur falsum: quia supra definit infinitum, quod erat quantum inde terminatum. tum secundo, quia propositio in primo modo dicendi, & in secundo uerificatur de infinitis i diuiduis. itaque intellectus noster apprehendit hanc propositionem, omnis homo est animal rationale . uerificatur de infinitis indiuiduis: quia de praesentibus, de praeteritis, & suturis state aeternitate naudi . Tertio quia Deus est ii finiti uigoris, & apprehenditur ab intellectu noli ro sub ratione infiniti, ut dicit Scotus .&se apprehenditur, ut intellectus acquiescat: quia, si apprehenderetur sub ratione finiti, intellectus non acquiesceret etiam seipsum. Deus apprehendit: ergo infinitum potest apprehendi, ut infinitum. De primo, cum dicis infinitum differt. Dico, quod ex primo, & secundo Post. duplex est definitio, quid nominis, & quid rei: & illa est definitio, quid nominis:&figmenta habent definitionem. quid nominis, id est quod importat

illud nomen r& omnis definitio quid rei est quid nominis: non autem contra, ut etiam dixit Scotus. ideo quod illa est definitio quid nominis, quando generat notitiam rei. De secunda dico, quod illa sunt infinita in potentia ,& non loquitur de illo infinito, sed de infinito actu, immo illud infinitum potentia, ut infinitum est ignotum: quia non potest terminari, ideo ut infinitum est ignotum, & talis propositio est nota, ut finita actu: ignota, ut infinita potentia, id est per successionem. De tertio, Philosophus negabat aia sumptum, quod Deus sit infiniti uigoris: quia moueret caelum in instanti. mouet enim effectus, ut dicunt omnes Graeci, sed quid dicerent Theologi,

qui ponunt Deum infiniti uigoris. Dico, ut ipsi dicunt, quδd infinitum potest apprehendi ab infinito intellectu ,& sic Deus seipsum apprehendit: quia illa no tio est infinita, sicut intellectus infinitus; sed quid de in tellectu nostro, qui est finitus .& tamen apprehendit Deum sub ratioue infiniti Mico ut ipsi.

188쪽

LECTIONES IN PHYS. ARIST

soquod intellectus noster apprehendit Deum, ut infinitum non propria uirti te, sed uirtute ipsius Dei. Exemplum, quia cum anima nostra erit in patria apprehendit Deum sub ratione infiniti, non uirtute propria, sed potentia Dei; non tamen comprehendit Deum: quia comprehendere est ex toto ; ut intellectus noster beatus non ex toto apprehedit Deum, sed apprehendit alia quam parte, sub ratione tamen infiniti, quam uoluntas diuina, & uoluntas secundum merita tot facit apprehendere, ideo non omnes beati sunt aequaliter beati in patria dispositi. haec quaestio quarto sententiarum distinct. qu dragesimanona. Tertia dubitatio , quia dixit quod nullnna infinitu potest a'prehendi a nobis: quia non po test coprehendi nisi ex partibus, ex quibus costat, de illae sunt infinitae: no possunt ergo apprehedi. sed dubitatio est quare,si accipiatur totu finita, illud constabit ex partibus infinitis: quia diuisibile est in infinitu diuisibile. & sic non poterit sciri illud infinitum . Dico, quod ins

nitum duplex, infinitum actu, infinitum potentia, de ut potentia infinitia non potest comprehendi a nobis: quia non possumus comprehendere successi o- . . nem partis post partem. immo nec Deus potest apprehendere tale infinitum, ut dicit Scotus, secundo sententiarum , distinctione secunda: quia repugnat potentiae diuinae: quia apprehendere partem post partem, est appre- Thendere in tempore. Deus autem omniain instanti apprehendit. Alio modo consideratur finitum .ut:est quantitas finita.& sic cognoscitura nobis.&accipimus partes ad libitum nostrum: quia accipimus decem partes, uel sex, uel quatuor: de sic finitum est notum ια sic habemus scientiam rerum naturalium. Est quarta dubitatio, an omnis forma naturalis habeat suum minimum , & maximum. ex una parte uidetur, quod non: quia Aristoteles quinto Metaphysices, decimaoctava dixit, quod continuum est diuisibile in infi- nitum, quod potest esse unum sub alio: ergo non datur minimum: quia corpus naturale est continuum, ideo diuisibile in partes minores, cum infiniatum diuitibile sit. secundo accipiatur maximus ignis, di apponatur ei comis bustibile, uel ignis comburet, uel non. si comburet combustibile, ergo augebitur:& se dabitur ignis naaior maximo si non comburet, hoc uidetur absurdum : quia ignis paruus comburit tale combustibile: ergo talis, qui est imaximus. de etiam Aristoteles fatetiar secundo de anima quadragesimaprisma, quod combustibili apposito igni ignis augebitur in infinitum. haec quaestio potest habere triplicem intellectum, primo ex parte potentiae, id est an potentia habeat determinatum pondus, quod possit portare , itaque maius

portare non possit . secundo ex parte durationis an forma naturalis habeae maximum,& minimum tempus, quo possit durare. tertio, an forma naturalis habeat maximum,& minimum sui esse respectu quantitatis. prima autem disputatur in Averro e primo caeli: secunda pro Auer. ad secundum degeneratione: quia Aristoteles dicit, nunquam habet periodum suae uitae. sed ad abundantiorem doctrinam dicemus de omnibus. Dico, ut intelligatis, quod debetis imaginari r quia imaginamur unu gradum magnitudinis usque ad supremum gradum. At diuidunt magnitudini tripliciter, in parte inserio ri, & in parte superiori, Se in media: pars inferior non conuenit homini r

tione paruitatis: superior non conuenit ratione magnitudini: media conuenit ratione commeusurationis. aliqui dicunt, quod datur minima magnitudo affirmative, id est datur minima magnitudo, sub qua potest generari.& datur minima negative, id est datur minima quantitas, sub qua non potest generari. ita datur maxima magnitudo affirmative, sub qua potest generari

189쪽

LUDOVICI BUCCA FERREAE

homo, & maxima sub qua non potest introduci forma hominis. Exemplum. minimus homo secundum speciem affirmative est , cum est sub tam modica quantitatu, sub qua inueniri posset per se, & non sub minori ,& est cum minima illa magnitudo se tenet ex parte inferioris magnitudinis, v t minimus homo negat me, siue exclusiue est, cum se tenet ex parte maioris magnitudinis, sub qua per se inueniri non potest. tamen est suprema quo ad generationem paruam . ita de maximo. Alia distinctio , quod datur minimum, di maximum ex causa intrinseca. minimum ex causa intrinseca est, cum forma hominis repugnat operari, 3 esse in quantitate illa minori :&ita maximum ex causa intrinseca est, cum forma hominis sub maiori quantitate illa data maxima esse, ac operari non potest . minimum ex causa extrinseca est, cum nummum illo non potest resistere continenti sibi contrario per tempus, qua uis illa fornia in tauta materia possit contineri.

LECTIO QUADRAGESIMA SEPTIMA.

Εst xx dubitatio dissicilis, an sormae naturales terminarentur maximo numero: de erat triplex sensus, unus, an habeat maximam magnitudinem, sub quassare possit, secundus, an habeat finitam durationem, ita quod sit rei determinata periodus. tertius quoad potentiam, an datur maximum ,& minimuquod potentia correspondeat, ita quod sit dari maximum pondus, et ita competens, quod non maius dixit pro intellectu quastionis, quod duplexerat dari minimum, & maximum dupliciter, minimum negative, id est minima quantitas, sub qua non potest ei se minimum affirmative, id est minima quantitas, sub qua potest esse, ita maximum amrmative est maxima quant,ias, sub qua potest esse res naturalis. maximum negatiue, quod est maxima quantitas, sub qua non potest esse homo, & pro intellectione oportet imaginari illam magnitudinem, quam heri diximus, scilicet quod diuiditur in partem inferiorem, quae non competat ratione magnitudinis :& media prima opinio attribuitur Pico in tractatu proprio ,& calculator facit proprium tractatiun, scilice t quod formae naturales habeant maximam quantitatem. di minimum negative: quia datur maxima, cum qua non potest esse homo; non datur tamen maxima, sub qua stare possit. Exemplum .s aer corrumpatur in aquam, continue frigescit aqua. & reducetur in condensationem, de continue decrescit, cum peruenerit ad terminum illum, sub quo non potest stare forma aeris, tunc appellatur maxima quantitas, sub qua non potest stare forma: quia non datur maior illa. si uero aer transeat in naturam ignis, datur minima quantitas, sub qua non potest stare sorma aeris: quia aer continue calescit, de rarescit, sed huic opinioni obstat uerbum Aristotelis , quia diei t, datur minima caro. dixit enim, accepta minima came, non dixit negatiue, sed assirmative: & dixit accepta illa came, an ex illa possit secerni caro. si sit, tunc dabitur minus numero; si non, nec alia pars poterit secemi. cum in qualibet parte sit caro, & non potest dari minor minima came, ideo Aristoteles accepit assirmative dari minimam carnem, di confirmatur sexto huius, ubi dicit Aristoteles, in omni generatione datur pars prima. exponit Averroes pars prima, scilicet prima pars genita affirmative, quae est minima

pars, sub qua potest generari genatum:& non sub minori etiam ratio uel quia omnis rei permanentis habet suum primum instans, in quo est, & prius A non

190쪽

LECTIONES IN PHYS. ARIST. si

non erat. si ergo aer generatur ex aqua, & igne, habet suum primum instans, in quo habet esse, illa quanti rus est minima, sub qua potest generari aer; quia

prius illa quantitas erat quantitas aquae: ergo datur minimum effective. est secunda Opinio, quod omnis forma naturalis terminatur effective, sed a causa extrinseca: non autem Intrinseca, quia datur minimum uisibile. dicebat

Aristotcles primo caeli, quod potest uideri: & sic datur minimum uisibile. quo minus non potest uideri a causa extrinseca; tamen quia aere illuminato. sit ponatur illud uisibile, potest causare uisionem in oculo, & in tanta distantia minimum eo uisibile aere illuminato non potest causare uisionem in tanta distantia,& ita de came datur minimum et quia datur minima caro , quae possit resistere corrumpenti , ut puta quod aer sit uirtutis, ut duo, de caro sit resissentiae, u litu o, tunc aer non corrumpet carnem: quia ab aequali non

praeuen i t actio, non datur illa, quae possir resistere aeri, qu ia aer corrumpenillam, & biparticii est otinio. Petrus Mantuanus in tractatu de instanti primo, Sultimo dixit, quod a cauta intrinseca non datur minima caro . quia caro est continua, de sic diuisitatis in infinitum: ita nec potest dari maxima, quia quacunque data potest dari maior: etiam in heterogeneis non datur m xima quantitas i quia in homine non datur minimus homo. quod autem quaelibet sit homo, probat : quia constat ex corpore , & anima:& dicebat, quod unus homo erat infiniti homines, nec datur maximus homo: quia data

qualibet parte, semper potest dari maior . sed falsum est, quod quaelibet pars hominis sit homo: quia, li sic, infiniti homines cssent in uno homine, & sic ex

uno homine posset heri exercitus . nec ualet , quod dicit, quaelibet pars con stat ex corpore, & anima: ergo quaelibet pars est homo . Dico negando consequentiam: quia ad hoc, ut sit homo oppositum, v t constet ex corpore,&amma seorsum existens, quod non contingit in parte: quia pars abscisa a toto est aequivoca. si dicatis, homo est terminus absolutus, ideo in eius definitione nec ponitur, nec debet poni respectivum, ideo nec seorsum existens. debet poni. dico, etsi non ponatur in definitione hominis, seorsum existens : includitur tamen in definitione hominis, sicut in definitione corporis naturalis non ponitur motus; includit tamen motum implicite in sui definitione. Ioannes Scotus secundo sententiarum, quaestione nona dixit, quod duplices substantiae. una est homi omeria, quae est eiusdem nominis cum toato, ut primo de historia animalium dixit Aristoteles, de dissimilaris, quae non habet idem nomen cum toto: dicit in substantiis similaribus descendet,

dendo, non datur minimum, id est quod non datur minima caro: ascendendo uero datur maximum corpus homogeneum: ideo dixit tertio Sententiarum, quod Deus non potest creare hominem infinitum, nec gratiam infini tam: in substantiis uero eterogeneis dixit dari maximum, S minimum. & ratio: quia corpora eterogenea determinat sibi quantitatem. sic probauit Aristoteles quod eaelum habeat figuram, quia animatum: ita ergo cum homo determinet sibi figuram habet maximum, S minimum: quia ad hoc, ut ali quid sit figuratum, oportet, ut habeat mammum, & minimum: quia no sit, quacunque maiori aut minori quantitate . ideo corpora eterogenea habendmaximum & minimum. sed haec oppositio non caret dubitatione: quia dicit, datur minimum uisibilet quia, si accipiantur minus, potest uideri,ud dicam infra. ideo dico tertio, quδd omnis forma naturalis habet minimum. sub qua potest esse assirmative,&a causa intrinseca r& ita habet maximum,& sic generaliter omne corpus subsistens habet maximum, & minimum ex causa

SEARCH

MENU NAVIGATION