Explanatio libri 1. Physicorum Aristotelis. Ex Ludouici Buccaferreae, ... lectionibus excepta

발행: 1558년

분량: 282페이지

출처: archive.org

분류: 철학

191쪽

LUDOVICI BUCCA FER R. EAE

causa intrinseca. huius opinionis est diuus Thomas, tu Gregorius Ariminesis in disputatione de charitate, de Candavi ensis& Caetanus: pro hac opini ne est auctori tas Aristotelis hic, qui dicit dari minimam carnem: quia dicit, accipiamus minimam carnem. dicunt aduersarii, quod hic accipit ab operatione, non quod ita sentiat. R ita etiam dixit Suessanus; sed Ioannes, & Simplicius dixerunt oppositum quod nedum accepit ab opinione, sed etiam a seipso. ideo probauit, quod datur minima caro: quia, si illa augeretur,&partes disti lares augerentur, quod est absurdum: ergo secundum est argumentum ex secundo de anima i. ubi dixit ignem non esse causam argumentationis: quia ignis auferetur in infinitum ; sed dixit animam esse causam augumentationis e quia omnium natura constantium est determina ta quantitas, ideo formae intrinsecae habent magnitudinem determinatam,& non rationem materiae. tertio , quod est argumentum Ioannis i quia sicut est in arte, ita in natura; sed in arte uidenuis, quod datur maximum,&minimum : ergo ela in natura. quarto, quia nedum qualitates determinant

formae substantiales, sed etiam quantitates. Exemplum. si ex aqua fit aer, caliditas in ea non agit & crescit illa quantitas: signum ergo, quod habeat qualitatem maiorem aqua: di sic habet quantitatem determinatam . quinto, exsperientia, quia videmus, si ex aere fiet aqua, semper decrescit quantitas aeris:& suit exemplum Averrois de substantia orbis retiam quia, si sit sulfur, di approximatur ei ignis, videmus, quod non inflammatur per aliquam moram: deinde subito una pars inflammatur, & illa est . sub qua potest generari ignis ; & sc datur minima pars. ideo dico, quod aliquae sunt dissimilares & de partibus similaribus sit hoc commune dictum, quδd omne ta-

Ie corpus habet quantitatem determinatam : ergo ad maximum , & minimum i S fuit dictum Aristotelis secundo de generatione animalium, capite secundo , quod omne corpus terminatur maximo , & minimo . de quarto eiusdem, capite quarto, quaerit hoc problema, cur ex multa quantitate non generatur unus fatus magnus, sed plures dicitur, quia homo habet maximam , di minimam magnitudinem., sub qua potest este, ideo generantur plures faetus . ideo dixit, animalis est certa magnitudo S ad maximum, & minimum , quam non supergreditur. ita dixit Averroes sexto Physicorum , ubi dixit, quod terminus embri Onis est determinatus, Etiam quia corpus animatum habet figurationem. figura enim habet terminum. etiam videmus experientia , quod clephas non generatur sub quantitate montis. ita de homine, & aliis. ideo experientia patet , quod in unoquoque corpore naturali datur maximum ,&minimum affirmative a causa intriuisca. Sed dicetis, si generatio hominis successiva est, ut dicit Aue roes primo huius, quomodo ergo datur minima quantitas, sub qua potest generari homo: quia, cum sit successiua, ergo nulla est minima quantitas sub qua potest generari: quia, cum hae partes, & illae prius accipiant formam animam hominis, quam aliae, ideo non datur minima quantitas: quia, si sic, generatio hominis esset subita ,& non successiva. oppositum dixit Aue roes,&Aristoteles, primo de historia animalium,& primo de generatione animalium, ideo Aristoteles dixit, cor primo generatur. Dico, quod requera est generatio successiua , non quo ad partes actu, sed ad partes potentia.

Lectio.

192쪽

LECTIONES IN PHYS.VARIST. 92 LECTIO QUADRAGESIMA OCTAVA.

ERAT prima conclusio, quod in omni substantia heterogenea dabatur m xima , & minima quantitas affirmative ex causa intrinseca; alia tamen est minima conueniens homini, alia plantae: quia illa corpora etiam differunt specie. Erat dubitatio, quia generatio homini est successiva, ideo per partes ante partes: nulla ergo portio materiae simul informatur ab anima intellecti-ua: quia datur minimus homo, ut, uerbi gratia, pedalis: si autem sub quantitate dimidii pedis potest esse anima rationalis: ergo illa non erit minima quantitas : necesse ergo, si datur minima quantitas ,1 ub qua possit este homo , quod subi to generetur anima intellectiva . quod si generatio est succes- sua, impossibile hoc est, quod sub aliqua portione materiae stibito introducatur forma hominis. quod autem successsue sit generatio hominis, dicebat Averroes primo huius: quia non desinunt partes seminis recedere, donec introducatur forma hominis. ideo Aristoteles dicebat, quod in generatio ne animalis, primo generatur cor, non ut dicebat Theophrastus, qui uolebat, quod inciperet generatio omnium me brorum simul, sed paulo citius absolueretur cor. Galenus dixit, quod erat epar primo genitum . conuenit ergo Aristo teles cum Hippocrate, quod prius generetur cor, & sucessiua est generatio hominis, ideo Aristoteles primo de historia animalium dicebat , quod in albo oui tertio die apparet gutta sanguinis: deinde generantur aliae partes. Dico, si Auerro intelligat, quod iuccessive sit generatio hominis, sicut est inllammatio ligni, in rei ueri tate non datur minima quantitas in homine: quia concludet argumentum: quia semper minor portio, sub qua disponitur quantitas hominis si uero intelligamus. quod cor prius generetur, uel epar, deinde alia membra, non sequi tur, quod detur minima quantitas, sub qua possit generari homo :& non debetis imaginari, quod, &si cor prius generatur, in eo introducatur intellectiva anima, sed uegetativa, S sensitiva imperfecta: cum uero completa est omnium membro rum generatio,introducetur forma: S sic anima fit una numero . non mouetur de motu locali, sed fit praesens uni indiuiduo, cui non erat praesens. ideo dico, quod generatio hominis est successiva, quo ad partes in potentia: quia primo cor tum generatio non cst successiua , quoad partes in actu , id est cliin corde erit introducta forma hominis Huomodo dabitur ergo minima quantitas, sub qua possit generari homo λ dico, quia datur minimum cor, minimum cerebrum, ideo datur minima quantitas, qua potest informare homo,& minorem non potest informare . ideo dico, ne*ando argumentum, successiva est generatio hominis: ergo nulla est portio materiae minima, sub qua generatur homo. nego argumentum, quia secessiva est generatio quo adipartes in potentia, ita intelligit Averro es. uerum est, sed tamen uidetur Averro es habere alium sensum: quia dicit non cessant partes seminis corrumpi :& per semen intelligit sanguinem menstruum . semen enim proprie est 4 masculo, & sanguis niensimus improprie est: quia semen dicit causam effectivam secundum Aristotelem. quicquid dicunt medici Averrois uidetur, quod per successionem introducatur forma hominis, quod est absurdum. Secunda dubitatio, accipiatur homo sub minima quantitate, ut bipe- .dali magnitudine: deinde augeatur in bipedali, sequetur , si diuidatur nomo , habebit quaelibet pars minimum,& poperit subsistere; tamen hoc ain paret falsum: quies, si homo diuidatur, corrumpitur. Dico, quod ille homo ,

. I cum

193쪽

cum crescit in secundaria quantitate, non crescit in secundario minimo hominis : sed bene crescit in secundaria quantitate quantitatis naturalis . secus est de igne, & carne: quia si ignis minimus crescit duplici quantitate sui mi inimi, di diuidatur talis ignis, remanent duo minima per se subsistentia ipsius

ignis non ita de homine: quia etsi homo augeatur in secundaria quantit telui minimi; non potest tamen diuidi in duo minima: quia, si diuidatur, corrumpetur; S. hoc est ob perfectionem hominis, ut secundo de anima uidetur dicere loanne&Grammaticus, tertio dato maximo homine, ideo non poterit impinguari, nec a calore naturali calefieri: quia ex calefactione rares et , di augebitur, di non poterit intumescere . haec uidentur absurda esse, accipiatur homo minimus talis, non po terit frigefieri: quia sic condens intur, de dabitur homo minimo, uel statim corrumpetur, ncc poterit macre feri. Dicatis, ut aliqui dicunt, quod datur maxima magnitudo, ad qua potarit accedere homo remanens inter limites suos; praeter naturam tamen talis homo crescere potest ,& dabitur maximum,& ita diminuetur crescendo: quia dabitur minima quantitas, sub qua non poterit esse, 6c decrescendo de neniet ad minimam quantitatem, sub qua non potest esse, ideo homo non nouit in ultimo instanti: quia sicut nouit in uno instanti ita in mille, sed pud Aristotelem datur primum non esse hominis, ut sexto, de octauo Physi corum dixit. ideo male dicunt isti patres, quod in ultimo instanti suae uitae,

sed loquuntur in bono sensu. secunda conelusio in substantia similari, siue iulast mixta, siue simplex , siue corruptibilis, siue aeterna . datur ma lina qua titas, de minima affirmative: unde orbes caelestes, & si sunt aeterm habent maximam quantitatem , sub qua possunt esse . de ita de aliis orbibus. disse runt enim orbes specie ad inuicem: ita etiam de similaribus corrumpctibus rquia in carne, & osse datur maxima quantitas , & minima per se seorsum exi stem: in existens tamen non datur minima caro. sed contra hanc conclusionem insurrexerunt fere omnes, primo, ex parte totius , de partium ex Aristotelis quinto Metaphysices, quia dicit. continuum est diuisibile in infinitas partes , quarum quaelibet potest seorsum subsistere: ergo non datur mini nia quantitas : quia illa semper est diuisibilis. 'ecundo,acc ipiatur minima caro. totum enim, & partes sunt eiusdem speciei; si ergo conuenit toto per ioexistere: ergo & parti . quia in essentialibus quicquid conuenit uni indiuiduo per se eiusdem speciei competit aliis. ut rationale competit Socrati, ita S Platoni. ideo quicquid competit carni, competit de parti cum parto, di totu sunt eiusdem rationis. Tertio , partes totius materies sunt priorcs suo toto, & possunt separari a toto, quinto Metaphysices : ergo non erat illudmini inu, quod poterat subsistere. Quarto , de nutritione: quia nutritio distribuitur in plantis, Ze animalibus: quia, uerbi gratia, si supponam, quod

animal nutriatur ex languine, tanqua ex alimento proximo, quia accipiatur caro . quae debeat nutriri; cum carni distribuitur sanguis, an minimus sanguinis demandatur minimo carnis, illa caro augebitur in duplum ,& sic cras in aliud duplum , ut fiat maxima magnitudo, si uero secundum partes minores: dabitur ergo minus minimo, quod est intctum. de primo dixit Averro esseptimo Physicorum textu secundo, de quarto caeli: & hic Ioannes Grammati eus, quod earo, uel alia substantia simi laris potest considerari, ut quanta,& sic non datur minimum ,& ita loquebatur Aristoteles: quia diuisionis est in partes per se subsistentes. potast considerari caro, ut corpus naturale, de

sic habet suum minimum, di illa non erit diuisionis: quia si diuidatur, cor-

' rumpatur;

194쪽

rumpat ur; sed secundum hanc responsionem instetit Scotus secundo sententiarii ni , distinctione secuda, quaest. nona. primo sequitur, quod idem corpus erit diuisibile non diuisibile: quia ut quanta , diuisibilis: ut corpus. non diuisibilis. secundo, corpus naturale, quo naturale est quantum, ideo diuisibile in infinitum. quod autem sit quantum, probat : quia Aristoteles primo caeli definiens corpus naturale dixit esse continuum , Omniquaque diuisibile: deinde, quia continuum erat genus, definit, quod erat diuisibile in infinitum: crgo corpus naturale includit quantum: quia cotinuum. tertio, cui

per se competit subiectuin , per se competit passio: quia, cui per se competit esse animalis, competit passio animalis; sed corpori naturali, qua naturale competit quantum : ergo ei competit sua passio, quae est di uisibilis in infinitum, ideo non datur minimum. De primo dico, quod idem sit diuisibile, ει non diuisibile respectu tamen diuersorum: quia & naturale, non est diuisibile : ut quantum, diuisibile: S sic haec non est contradictio: quia contradictio est de eodem respectu eiusdem. De secundo dico, quod corpus natur te, qua naturale est quantum, quia est prima passio competens quantitati: ergo diuisibile in infini tum concedendo . At dixis i oppositum. Dico, quod potest considerari corpus naturale, uel respectu materiae ,& sic semper est diuisibile in infinitum, uel respectu formae : & tunc non est diuisibile in infinitum ; sed habet mi dimii sui . di ita loquebatur primo caeli, quod corpus nat rate est quantu, & diuisibile in infinitu respectu materiae, & no sormae. De tertio eode modo dico, quod coperit corpori naturali esse diuisibile in infiniturespectu materiae. & ratione formae. est in diuisibile: quia datur sui minimum, sub quo potest esse, quod si diuidatur, corrumpetur, nec poterit subsistere.

LECTIO QUADRAGESIMA NONA.

En ΑΥ secunda dubitatio, quia in homogeneis totum ,& pars sunt eiusdem speciei : idem ergo iudicium de toto,di parte ,& est regula secundo caeli, quod in corporibus homogeneis , quicquid competit uni indiuiduo, alteri competit, si sunt eiusdem pectet:& quia caelum erat sphaericum, dicebat Aristoteles secundo caesi, ita & astra : quia sunt eiusdem naturae. cum ergo caro tota,& pars carnis sit eiusdem speciei: quidquid ergo competit toti carni, idem etiam & parti; sed toti competit per se subsisteret ergo N parti, di illa pars est minor minima: ergo datur minus minimo. Dico , quod du-Plicia sunt praedicata, quae competunt rei, aliqua sunt, quae sequuntur sommam; non tamen absolute, sed ut forma est in tali materia disposita. exemplum . nias, di femina sunt eiusdem speciei ; dii ferunt tantum accidentaliter. mas habetur generare in femina, & femina in seipsa. ista praedicata competunt per se speciei ; sed quia non sequuntur absolute formam hominis, sed formam hominis in tali materia, ideo generatio in aliud conuenit marI, de non seminae. ita de caelo, ut recedit a polis, uelociter mouetur: qua autem apud polos, tarde : quia tale praedicatum uelociter moueri sequitur sormam

orbis in tali materia, ita caro. di pars carnis sunt eiusdem speciei; sed hoc praedicatum subsistere non sequitur formam carnis absolute; sed formam carnis in tali materia disposita, ac tanta. ideo toti carni competit per se subsistere: non autem parti totius . de tertio dico, si considerantur illae partes minimae, ut natura priores, toto non repugnat eis seorsum existere sine i to ; repugnat tamen eis aliunde respectu quantitatis: quia illa quantitas non est tanta, cum qua possit subsistere; non inconuenit tantum . repugnet re-

- Λ a spectu

195쪽

LUDOVICI BUCCA FERREAE

spectu alterius non repugnat. erat quartum argumentia de nutritione: quia cum sanguis sit ultimum alimentum in potentia, an minimum sanguinis correspondeat minimo carnis: & sic in lingula nutritione pars animalis duplabitur , quod est talium: quia homo cresceret in maximam quanti tatem; si uero minimum sanguinis sit minimum minimo correspondens minimo carnis dabitur: ergo minimum minimo seorsum existens. nutritio enim fit per minima secundum formam primo de generatione duo debemus imaginari, quod nutritio fiat: quia quaelibet pars minima carnis nutritur;& fit per minima: per minima secundum partes formales debemus imaginari, quod ita distribuatur sanguis carni, quia in carne sunt meatus, & illis demandantur illa minima sangninis; & cum est in motibus, alteratur ad qualitatem carnis, & alterato sanguine ad carnem fit caro , Nin eodem instanti diuiditur in tot minima carnis, quae ei circunstant: &sic sunt minores partes partibus minoribus , sed ille sanguis iam factus est caro N adhaeret illi carni, & non subsistunt

partes. ideo non sequitur absurdum: quia illae partes non subsistunt per se, δcita nutritio fit per minima nutrientisin non nutriti. Erat secunda uia ex natura actionis & passionis. primo, quia omne agens ab aequali portione unifo miter agit: quia si in una hora agit unu gradum caloris, ita & in alia hora ; d to minimo. accipiamus minus. ignis cum dimidio diuidatur,& applicetur ei aqua, aqua alterabitur prius minus ignis calefaciendo ,& humectando: quia generatio praesupponit alterationem: deinde illud, minimus ignis conuertitur in naturam aquae, quid erit de reliquo dimidio minimi, aut rema- nee seorsum subsistens: disic dabitur minimum minimo, quod diximus iam oppositum, si non remanebit; sed in aquam conuertetur: stabit ergo cum maxima calidi tate, & siccitate: quia nodum agit aqua in illud dimidiu ignis, ideo remanet siccum ,&calidum. etiam ultimum elleret dabitur: quia dici poterit est ignis: nunc non est . cuius oppositum sexto Physicorum dixit Aristoteles, & octavo, ubi dixit rei permanentis non datur ultimum esse rei; sed primum non esse rei datur: quod autem agens ab aequali portione deformiter agat, patet: quia per ipsum minimum ignis , aqua illa transmutata in natura ipsius reliquum dimidium ignis in instantis transmutatur. Dico, quod reuera deformiter agit tale agens: quia, cum aqua transmutauit minimum ignis

postea transmutauit in instanti, & sic deformiter agiti, sed est per accidens uia sequelae: quia sorma non poterat subsistere sub tam parua quantitate . ideo corrumpit subito illud dimidium ignis . secunda dubitatio', quia Aristoteles dixit sexto Physicorum, datur primum genitum: est prima pars hic, cum minimum ignis cum dimidia simul transcendit in naturam aquae: non dabitur ergo prima pars genita, quae sit minima: quia totum illud minimum cum dimidio transmutatur. Secunda dubitatio , quia omnis corruptio subitantialis

est, eum alteratione: dividatur ergo minima caro , illae partes corrumpiamtur, & non fuerunt alteratae r ergo dabitur corruptio sne alteratione. Dico , quod est alteratio, quia diuisio cum sit motus localis, & fit in tempore, di sie altera tura continente, ut ab aere, & transmutatur in continente: quia alterantur illae partes a continente. Dicunt isti fiat ista diuisio in uacua. Dico , quod uacuum est impossibile apud Aristotelem. Sed dicunt, Deus potest facere uacuum : ponatur ergo, quod sit & in ipso . diuidatur, quid sequitur. Dicit ipse: quia cum res sit miraculosa, expositio miraculosa dari debet, faciat modo Deus, quicquid libuerit; nos aute naturaliter loquimur. Quarta dubitatio, quia ex primo de generatione, & secundo ,& quarto Meteororum, elementa sunt proportionata: quia elementum maius est maiori magnitudine,

196쪽

gnitudine, quia rarius, & cum qualitate sunt in lubiecto densiori, sortius Mgunt, ideo cum elementum inferius si i demius, ideo eius qualitates fortius poterunt agere. ideo clemento superiori data est maior magnitudo ,&ser. uata est inter illa analogia. ita elementum superius est in proportione decupla respectu inserioris, ideo dantur . ex uno pugillo terrae sunt decem pugilli aquae,& ex decem aquae unus term: accipiatur ergo minimum ignis, & applicetur ei terra; si illa terra conuertet minimum ignis in sui naturam, tunc illud non erit minus terrae: & sic dabitur mino e minima terra, quia ex uno minimo ignis non po test fieri minimum terrae, uno ex centum minimis ignis fit unum terrae, cum clementum superius sit, in decupla proportione dicam infra : pro nunc dico, quod conuertet in sui naturam, sed stigefaciendo ignem ignis terrae adhaerebi t, & fiet terra, tamen in existebat terra: & sic non est in- conueniens dari minit in minimo inexastens; sed bene seorsum existens. ethtertia uia, quia dato minimo stabit sorma unius elementi cum contrariis sibi

quali ratibus, ut forma ignis stabit cutamma frigiditate,& humiditate: quia accipiatur minimum ignis, uel minimum cum Smidio ,& minimum ignis sit

pedalis , & aqua agat in dimidium illius minimi ignis, quod est possibile: quia

ueniat ei impedimentum, cum illa pars minimi erit frigefacta,& humect ea, tunc introducatur forma in illa parte. alia pars simul remanebit, & sic dabitur minimum minimo, si in aquae naturam transibit: ergo sorma aquae cum caliditate,&sicc itate . secundo, quia omne agens uelocius agit in partem propinquam, quam in temo tam: sit ergo minimum isnis pedale , aqua ei apiplicata prius aget in dimidiam partem, & inducet primo frigiditatem ut 6. humiditates ut 6. quaero , an antequam inducat frigiditatem in reliquo dimidio magis remoto, conuertet primum dimidium in aquam: remanebit ergo

reliquum dimidium, S sic dabitur minimum minimo, si remanebit ignis, donec introducat in reliquo dimidio frigiditatem,& humiditatem, scilicet fiet intentiorfrigidi ias in parte propinqua, & remanebit forma ignis cum frigiditate&hunuditate . aliqui dicunt, quod in eo instanti, in quo approximatur aqua, non agit prius in dimidio, quam in totum: quia frigiditas non est receptibilis in quantitate tam exigua. Sed diximus, etsi non possit introducere frigiditatem, quia quantitas est minima, cur non corrumpit caliditatem,& siccitatem quia, possibile est , corrumpat caliditatem,& siccita tem , Ac non introducatur frigiditas. ideo dico concedendo, quod ignis agat in dimidiam partem. an autem reliqua pars corrumpatur, dico, quod sic, sed uia sequelae: t quia quantitas non est suffiiciens. Dices , stabit e go forma aquae cum caliditate&siccitate. uerum est, sed hoc est praeter naturam , & possibile est, quod unum elementum habeat quantitatem alterius elementi per accidens; de ita accidit hic ratione paruitatas quantitatis:

quia per se aqua habet frigiditatem & humiditatem. de secundo, quod dimidia pars erit alterata per frigiditatem & humiditatem, ut 6. Dices stabit ergo forma ignis cum qualitatibus sibi contrariis. Dico, quod ille qua- . Iitates non sunt contrariar igni, ut in tali pauca quantitate; sed sunt illi contrariae, cum ignis est in debita quantitate; si uero non sit in debita quanti rate, non sunt contrariae. Sed dices, dabitur ergo ignis frigidus, quia stabit sorma ignis cum frigiditate. oppositum dixit Aristoteles in praedicamentis, quod non datur ignis frigidus. Dico quod datur, si Aristoteles dicit, quod non loquitur secundum naturam sui: quia ignis est calidus, & non stia sidus natura, cur dimidia minimi ignis magis stat cum quali tale exigua ignis, Aa 1 & cum

197쪽

& eum qualitatibus sibi contrariis, quam quod transmutetur in aqua, quia tantum repugnat parua quantito. Dicatis, quia cum in omni genere naturali requiratur tum dispositio qualitatum, tum quantitatis: quia quantitas est primum accidens, quod recipiatur in materia: ideo magis stat ignis cum illa exigua quantitate cu qualitatibus elementi contrarii, quam quod transemutatur in aquam ratione paruae quantitatis: quia illa quantitas repugnat, ne introducatur forma aquae: di quia ipsa quantitas est primum accidens dis. ponens ad taceptionem formae, ideo non introducitur ibi forma aquae, sed remanet forma ignis.

E Ax dubitatio de minimo naturali, quod ppotat Aristoteles ex uerbis suis. Erat secunda dubitatio, quia, dato minimo naturali, sequi turdari ultimum esse rei permanentis . oppositum dixit Aristoteles sexto Physicorum, quod rei permanentis non datur ultimum esse; sed primum non esse sui: quia hominis non datur situm ultimum non esse; sed bene primum sui non esse, id est, quod erat post incipiet non esse . quod autem hoc sequeretur, ostendor quia aqua applicetur in minimum ignis: quia nuc non agit: quia motus non habet primum esse,& ultimum esse. post frigefaciet, & condensabit , aut post hoc erit ignis, aut non; si non ignis, sed aqua dabitur ultimum ignis esse . quia nec erat, nec non est; si uero remanet ignis cum ab aqua frigefactus est, &condensatus: minimus ergo ignis, fiet minor minimo : sic ergo cum

aqua post illud nunc agit in ignem illum condensando, aut remanet ignis: &se datur minimus minimo, si non, ergo dabitur ultimum esse ignis. Aliqui dicunt, quod datur primum non esse: quia cum aqua agit in ignem,& suffucienter approximatur igni non est ignis, & ante erat; sed resposio falsa: quia . cum lassicienter approximatur, est aqua in illo instanti non agit: quia actio est in tepore,& in motu. ideo Alexander Achillinus in tertio libro elementorum dicit . quod dari minimum contingit tripliciter. Primo dari minimum

isnis, id est minima quantitas, sub qua possit generari ignis: & sic in omni

substantia datur minimum, quo ad generationem. Secundo dari minimum est, quo ad illa manima quantitas possit conseruare formam sui: de sic dicit, non datur tale minimum, quia plurimam quantitatem requirit pro consera' uatione sui, quam pro generatione . ideo dicit dari minimum progener tione ; sed sub ista non potest permanere, ita dixit dari minimum, quo ad ge, nerationem, non quo ad conteruationem: quia sub tanta minima quantit te non potest conseruari, sicut generari:& ita respondit ad argumentum, quδd casus non est naturaliter possibile: quia sub illo minimo non poterat conseruari ignis, suanquam sub illo generatus est. haec sua est imaginatio, quod in triplici differentia sit minimum, aliquod est minimum generationis , di hoc datur; sed res sub illo minimo non potest permanere: aliud est minus, quod est primo maius pro conseruatione ,& hoc non datur: aliud est minimum secundum rei naturam,& hoc est maius, & tale, quod si diuid tur adhuc permanet; sed non secundum naturam : & si adhuc diuidatur. Corrumpetur in agens, uel corrumpens: & sic ergo suppotiit aliquod non possibile , quod datur minimum illud pro conseruatione r quia probabile est , quod illa minima sint aequalis quantitatis. itaque minimum ignis sit aequale minimo terrae. Secundo dicit, non datur minimum, sub quo posi

198쪽

sit co nservari. Tertio dicit, quod non semper generatur minima quantitas, sed aliquando maxima, ut si generaretur acrex igne, tunc generaretur lubmaxima quantitate acris; si uero generaretur ex aqua, sub maxima quantitate generaretur; sed haec omnia mihi uidentur salsa. primo dicit, quod omnes stibstantiae habent minimum in sui generatione: non autem simpliciter, quia remoto favore generantis non potest durare sub illa quantitate . oppositu dixit Aristoteles de carne ; quia dicimus, dari minimum ex causa intrinseca, id est dari minimum ratione sornix, iub quo possit subsistere.&ita supponit Aristoteles dari minimum carnis ex sui naturae quia dicit accipiatur minima caro, α applicetur ei corrumpens, an secernit carnem, uel non. & ita Aristoteles supponit dari minimum absolute, remoto generate: quia cum adest generans no applicatur corrumpens. secundo dicit, quod minima sunt ad inuicem aequalia , hoc est salsum; quia longe maiori magnitudine sunt ignis, quam aquae, quia maior disputatio requiritur in igne, quam in aqua: quia ignis est perseetior, ideo aequalia non sunt illa minima. erat tertium dietum quia dicit . quod res non gmerantur semper sub minima quali-titate, sed aliquando sub maxima oppostum dixit Averro es , ubi exposuit dictum Arist. sexto Physicorum, quod in omni generato datur primo genitum , id est prima pars genita. exponit Averroes, quod illud primum genitum partem minimam, sub qua generatur res, ulli ex igne fiat aer, primu genitum aeris erit minima pa tum ratione : quia supponamus , quod mini ma quantitas, sub qua possit generari aer, sit pedalis. ipse dicit, quod sub maxima generatur. supponatur, quod sit pedalis, prius aer agit in partem dimidiam: & illa pars prius disponetur ad qualitates aeris, quam tota quanqtitas . inductis ergo illis dispositionibus acris, di est sufficies quantitas, cum qua positi generari aer: quia cum pedali magnitudine potest stare forma aeris. ideo aer subminima quantitate potest generari ex igne,& deceptus est in hoc: quia cum aer generatur ex aqua, generatur ex densiori subiecto, cum ex igne, & rariori, tum quantitas est aequalis , qina raritas, & densitas non sacit, quod una quantitas sit maior altera; nec uolo adducere alia argumenta, ne perturbentur ingenia uestra. ideo dico, quod idem minimum, sub quo potest generari, & conseruari res: & Aristoteles non facit mentionem de dupdici minimo r&ita facit de carne Aristotelis , ut supra diximus. quid ergo di cendum ad argumentum tDico, quod datur ultimum sui esse permanentis,&non est inconueniens: & maxime cum res permanens sit, ut indivisibile.exe Plum, accipiatur calor, ut 6. de applicetur m frigidum, non ille calor prius erat, ut 6. nunc non est. & ita accipiatur tricubitum nunc non est, ideo di co, quod rei permanentis datur ultimum esse maxime, cum res permanens

consiliit fere in indivisibile. ita tunc dico, & dicunt omnes expolitores ibi. ideo dico quod minimus ignis consistit fere in indivisibili , ideo cum ei approximatur aqua post illud, nunc incipi t agere in ignem, & transmutat in tui

naturam :&sic erit ultimum esse ignis, & hoc non est inconueniens, quod rei permanetis dicit ultimum est e, cum talis res consistat fere in indivisibili, ut dicemus sexto huius, cum adducemus huius dicti probationem, scilicet rei permanentis, non dari ultimum esse, remansit argumentum simpliciter factum: quia continuum est diuisibile in infinitum, cuius partes per se subsi- stere pomini. iam dixi, quod non repugnat , qudd illae partes, ut quantae per se subsistant ratione materiae; ratione tamen formae illae partes non possunt subsistere, ut dixi supra. ad secundum argumentum quia ei apposito combu

stibili,

199쪽

LUDOVICI BUCCA FERRE AE I

stibili, augetur in infinitum. Dico, ut Gregorius , septima distinctione. quod ignis crescit in infinitum, id est in ualde magna quantitate, quae uiuen ii non potest competere, ideo ignis non potest esse causa auctionis: quia augeretur in ualde magna quantitate uiuenS. ad argumentum autem detur maximus ignis, & applicetur ei combustibile, aut comburet, aut non. Gaetanus dicit, quod non comburet, quia non appetit comburere. responsio non potest stare: quia ipse quas ponit appetitum naturalem in igni. appotitus enim ignis est sui natura, sicu i appeti tus terre est natura descendere, sic appetitus ignis est comburere, ideo cum applicatur ei combustibile, debet eo burere: S sic responsio irrationalis. ideo dico, quod dari maximum igne,

dupliciter potest intelligi. primo, quo ad individuum, id est qud ad raritate, id est quod ignis habeat tantam raritatem Jub qua possit stare : quia talis

raritas non potest a raritate corrumpi; quia non datur corpus rarius igner quia e t si caelii sit rarius, & tamen alterius est rationis: quia aeternu est,& sic datur maxima raritas, sub qua potest stare indiuiduu ignis. secundo, quod ignis habeat maximam in sui specie, & sic dabitur maximus ignis in specie: & talis est esementaris in suo loco: quia, ut dixi heri, natura facit elementa pro

Portionata. ad argumentum, quia applicato combustibili, si non comburat, sequitur absurdum; si se dabitur: ergo maior maximo . Dico, si sensibiliter augetur, corrumpetur in alia parte, a quo λ ab elemento sibi co trario, quia etiam clementa in loco proprio sunt contraria. Sed dicetis, cur ab elemento contrario corrumpitur, si elementa sunt proportionata : Dico, a natura uniuersi intendente conseruare tale analogiam elementi: quia, si ignis augeretur ultra maximum suum, destruereturaalis analogia, quae est i

ter elementa: si uero ignis non sensibiliter augeretur, philosophus non curaret : quia philosophus dicit dari maximum ignem sensibiliter ,& minimum sensibiliter, non autem insensibiliter : restat ergo, quod omnes substantiae habeant maximam, & minimam magnitudinem ; sed quid de accidentibus Dico, quod idem est, & duplicia sunt accidentia. quaedam sunt permanentia, quae habent omnes sui partes simul: alia sunt successiva, ut tempus, de motus. Dico, quod talia accidentia habent maximum ,& minimum extensive; intesiue, si intensionem patiuntur: & declaro, quia accidentia permanentia habent maximam magnitudinem, sub qua postunt esse. & minimam, sub qua possunteisse: & ita etiarn successiua accidentia. & fuit dictum Aristotelis septimo Physic orum secunda, ubi dicit, motus habet minimum corpus , in quo potest moueri,& maximum mobile, & firmamentum . ideo datur motus maximus, & minimus: & sic etiam tempus: quia tempus non est , nisi passio motus: etiam accidentia successiva habent maximum, & minimum intensiue , si intensionem patiuntur: ita, quod calor non potest augeri

intensiue in infinitum, nec diminui, ostendo: quia si posset augeri intensiue

calor, daretur motus uelocior motu caeli, cuius oppositum dixit Aristot

les octauo Physicorum . quod sequatur ostedo, quia augeatur calor intensiue in infinitum: semper ergo uigorabitur agens super resistentiam passi, di in tantum potest uigorari, quod in infinitum uigoretur, tunc illa alteratio uelocior erit motu caeli: quia motus cani est a potentia finita. etia quarto Physicorum dixit dari maximam raritatem: quia ibi Aristoteles supponebat ad magnitudinem corpora posse rareseri in infinitum, ibi dicit Averro es dari maximam raritatem , sub qua potest esse corpus, itaque maior non st.

Lectio

200쪽

LECTIO QUINQUAGESIMA PR IMA.

Ηso dicebamus, quod omnes sormae accidentales, aut permanentes, aut successivae habe t maximum S minimum extensitae: quia datur minimum subiectum , quod potest subelse motui: & datur maximum mobile. diximus etiam dari minimum intentiu e& maximum ;s ed est dubitatio de magnitudine, cum ex seipsa sit diuisibilis in infinitum respectu formae. secundo quid de

relationibus, quia non uidentur habere subiectum maximum,& minimum per earum intensionem: quia dato quocunque maximo subiecto ,& potest aduenire ratio. De primo dico, quod magnitudo non habet maximum, &minimum, nisi respectus iae, in quo est: α ita dico, quod omnes formae accidentales habent maximum, & minimum praeter magnitudinem. De secundo dico , quod relatio habet maximum, & minimum respectu fundamenti: quia eius fundamentum habet maximum,&minimum , ut diximus: quia omnes formae naturales habent maximum, & minimum ;& relatio nisi distinguitur.a fundamento: quia nil aliud est relatio unius albedinis ad alia, nisi altera albedo: & sic alia relatio alterius albedinis non est, nisi altera albedo. secundum perscrutandum, an ex parte potentiae activae detur maximum, & minimum. N Aristoteles dixit in fine primi caeli, quod potentia activa habet maximum sui, quo potest resistere: oc potentia passiua terminatur minimo, a quo potest pati. hic insurrexerunt calculistae ,& dixerunt Aristotelem erra. rare; sed ipsi magis errant . primo dicit, quod potentia activa habet maxima resistentiam, quam potest superare: & sic terminatur maximo. ita uisus habet minimum obiectum sibi conueniens,& sic datur minima uox, quae potest audiri ab auditur & ita de aliis sensibilibus respectu sensus. primo dicunt, quod impossibile est, quδd uirtus aetiua terminetur maximo,& ita uirtus habeat maximam resistentiam, quam potest superare: quia data illa potest augeri. dicunt ipsi, datur minima resistentia, sub qua uirtus auctiva non poterit augeri, & hanc opinionem probat ratione . sic supponemus, quod calor ut 3. excedat stigidum in resistentia, itaque frigiditas ut . an calor exce. dit frigiditatem excessu diuisibile, aut indivisibile. oportet enim quod excedat, quia agens debet excedere resistentiam: quia ex proportione aequalis aequalitatis non fit motus, sed ex maiori in proportione agentis super resistentia, aut ille calor: ergo ille calor excedit excelsu indiuitibili, aut diuisibili. indivisibili non est dicendum: quia non ageret. ab indivisibili enim non prouenit actio: excedet ergo excessu diuisibris , ut per unum gradum diui datur ille gradus per modum, tunc calor, ut r. cum dimidio aget in frigiditatem , ut 7. quia ei dominatur: ergo frigiditas, ut 7. non est maxima resistentia, quam poterat superare calor, ut 8. quia& calor . cu. secundi eam superat. Diximus secundo, quod datur minimum sensibile respectu sensus: quia sensus est uirtus passiua,& talis uirtus passiua terminatur minimo .

Debent ipsi, quia si datur minimum, v t uisibile , quod po test uideri, illud uisibile est quantum,& prosundum,& diuidatur iacundum profunditatem,

tunc remanebit color in superficie remanente, qui uidetur: quia uero color, ideo dabitur minimum minimo uisibili; tum sequetur absurda apud nia thematicum: quia, si sic, dabitur angulus uisionas minimus : quia obiectum illud uisibile est: minimum ergo causabit angulum uilionis minimum. ctiam

dabitur debilissima uisio, quia obiectum debilissimum causat uisionem debilissimam ita cum dabitur debilissimum obiectum, dabiturdebilissima uita

SEARCH

MENU NAVIGATION