Explanatio libri 1. Physicorum Aristotelis. Ex Ludouici Buccaferreae, ... lectionibus excepta

발행: 1558년

분량: 282페이지

출처: archive.org

분류: 철학

201쪽

LUDOVICI BUCCA FERREAE

sio. oppositum tamen dicunt perspectivi. tertio , dabitur ultimum esse uisonis, qui cum remoueatur a minimo, quod causat uisionem, amplius eam nocausat, & prius causabat, ergo dabitur ultimum esse uisionis . oppositum dixit Aristoteles octauo Physicorum : quia rei permanetis non datur ultimum esse. Dico ergo, de primo ignorant fundamentum Aristotelis, cum dicunt accipiatur castor, ut 8. N resistentia maxima sit frigiditas, ut . tunc auferatur a gradu caloris medius gradus, tunc calor superabit frigiditatem . veru: ergo set motus. nego argumentum. sed ab improportione maioris inaequalitatis sequitur motus. falsum est, Sc ostendo, quia dicit Aristotcles datur mininia uelocitas in motu, & maxima, & erit motus uelocitas caeli. ita ergo dabitur minima proportio, quae correspondet minimae uelocitati motus: quia uelocitas insequitur proportionem motoris ad motum :& ita haec consequuntur uelocitas, motus ,& Proportio motus, etsi non haberet maximam resistentiam, quam hoc agens possit superare, sequeretur, quod non ellet illa uirtus minima: quia cum augetur magis resistentia, diminuitur uirtus: ergo postet superare quamcunque resistentiam ,& illa uirtus semper fieret minor: non es et ergo illa minima uirtus. Dico ergo de primo negando assumptum, quod ex omni cum proportione sequatur motus, licet sit possibile secundum imaginationem: quia secundum rei ueri tatem non est possibilis. De secundo, cum dicimus, diuidatur illud uisibile, remouetur nummum minimo, & poteri diuiderii quia est in superficie, dico negando, quod possit Dideri, immo non remouebit uisibile: quia dato minimo colore si diuidatur, corrumpitur, di non poterit subsistere,nec per consequens uideri. Concedo, ac perspectivus dicit, quod non datur. Dico , quod ipse loquitur ad imaginationem, non autem siscundum rei ueri tatem simpliciter. De tertio, quod daretur uisio debilissima , concedo . oppositum dixit perspectivus.

Dico, quod loquitur ad imaginationem non autem naturaliter. De quarto, datur ultimum uisionis , concedo ; sed erit per accidens, & hoc non in con-Denit, ut supra diximus . Erat tertia dubitatio, an res habeant maximum te

pus durationis. Dico ex Aristotele in secundo de generatione, quod secum dum speciem est maximum tempus durationis,& illud nouit Deus: indiuidua uero habent maximum tempus, si computatur regimen uictus,& reliqua. uerum est, quod illae res aliquando habent primum non esse rei, ut homo cum desinit esse, aliquando habet ultimum esse, sicut calor ut 6. desinit, si res habuerit primum non esse, tunc illud instans erit terminus tuae durationis : si uero habebit ultimum esse rei, tunc terminus uitae illud instas cum

toto tempore transacto .

LECTIO QUINQUAGESIMA SECUNDA .

O ,1 v x s igitur contraria principia. demonstrauit prius Aristoteles, quod principia non erant unum, nec insnita, ideo erunt plura,& finita. ostensurus

quaenam sint principia, primo declarat, quaenam sint, & qualia: & dico principia quod sunt contraria: ergo duo, & illis debet subiici unu tergo triplicia: di declarat, quod principia sint contraria. primo ex omniu consensu: quia,& qui ponebant unum principium,& immobile, ponebant principia contraria. dicebat illud enu immobile est unum: quia Deus. ponunt principia contraria, scilicet calidum, & frigidum, lux de teneb , id est terra &ignis,

ita qui ponebant unum principium mobile, ut Thales, qui ponebat aquam, dicebat

202쪽

LECTIONES:IN PHYS. ARIST.

dicebat principia esse contraria, raritas, & densias, ita qui ponebat aerem; etiam Democritus, qui ponit inlinita principia, ponit etiam principia contraria , qui ponit haec principia tria disserentia, scilicet positione, figura, &ordine, & unumquodque illorum habet contrariam figuram, alia est habens

angulos: alia carens angulis. & positio tripliciter contrariatur uel ante, uel retro , sursum, S deortum, ordo prius, de posterius: Omnes ergo ponunt

principia contraria, & dixit quodammodo: quia aliqui ponebant principia contraria affirmative, ut qui ponebant raritatem, & densitatem: alii uero ponebant contraria principia priuatiue, ut qui ponebant plenii, & uacuum. ideo, ut omnia co traria amplecteretur, dixit quodam modo in omnes, quod omnes posuerunt prima principia contraria, siue positive, siue priuatiue: da haec est bona responsio. probat ratione, quod principia sunt contraria: quia inquit, prima principia non fiunt ex aliis, nec ex seinuicem, & omnia fiunt ex his :& istae tres coditiones competunt primis principiis. addit minorem, sed prima contraria non sunt ex aliis, nec ex seinuice, sed cetera fiunt ex his, &probat primo primam conditionem: quia, ex quo sunt prima principia, non sunt ex seinuicem: quia sunt contraria. infra declarabit, quod quae fiunt, sunt ex illis. sed dubitat Simplicius: quia dicit, quod contraria non fiunt exstinuicem. oppositum dicit infra, quod scilicet ex albo fit nigrum. est multiplex responsio. Ammonius dicit, ouod prima contraria non fiunt exstin' uicem, id est non fiunt ex contrariis a seinu icem distinctis; sed haec responsio extorquet textum, & patet. secundo, haec secuda conditio coincideret cum prima, quod est, principia contraria ex aliis non fiunt quod patet: quia ex- Ponit, prima contraria nec fiunt ex seinuicem, hoc est ex contrariis a stina uicem distantibus, hoc est dictum, non fiunt ex aliis . aliam expositionem dat Simplicius, quod prima contraria non fiunt ex seinuicem effective: quia fieri ex seipso , uel potest fieri ex materia, uel ex termino, uel ex agente . ideo co-traria non fiunt ex seinuicem esiective: quia quod fit a simili, fit a causa enficiente . sed haec expositio non placet: quia ex non denotat causam efficientem secundum modum loquendi; sed denotat materiam, & oppositum etiar quia infra dicit Aristo teles, quod omne, quod generatur, a contrario generatur: quomodo ergo dicit causam efficientem, ideo aliter idem Simplicius,& Alexander in primo libro quaestionum naturalium , capite i6. & dicit quod fieri ex altero, contingit bifaria, uel tanquam ex subiecto , ut lectica fit ex ligno tanquam ex subiecto, uel fit alterum ex altero tanquam ex opposito, , sicut cum dicimus ex albo fit nigrum: dicimus ergo, quod unum non fit ex

altero tanquam ex subiecto : quia unum contrarium non est subiectum alterius ; unum contrarium tamen fit ex altero tanquam ex termino mutationis:

quia, si debet transmutari album in nigrum, debet seri a nigro: & ita nulla est contradictio; sed addit Alexand. ita etiam secunda contraria non fiunt exse- inuicem tanquam ex subiector ergo secunda contraria non disserunt aprimis. dicit Alexander, etsi haec conditio sit communis primis. & secundiisco' trariis, tamen differunt in alio: quia ex primis omnia fiunt; non autem ex secundis . dicit secundo Alexander, quomodo prima contraria dicuntur perpetua, si unum fit ex altero tanquam ex opposito. dat secundas responsioanes. prima, quod illa prima contraria sunt perpetua, ut non generantur ex aliis, etsi ex seinuicem generentur. secunda, quod prima contraria sunt aete na, etsi non numero, tamen specie: quia semper materia habet aliquam sormam, & priuationem: quia semper priuata est aliqua forma , Sc sic sunt per-

203쪽

LUDOVICI BUCCA FERREA E

petua specie; sed utraque responsio uidetur preter rationem. De prima, quia

dicit, quod sunt aeterna: quia non fiunt ex aliis; generantur tamen ex se inuicem: ergo corrumpuntur: quia primo caeli, Omne , quod generatur, cor rumpitur: quomodo ergo principia prima sunt aeterna. etiam secunda responsio falsa : quia si non different prima contraria a secundis, quia esset secunda , sunt aeterna secundum spoclem, sicut prima, ideo dico , quod Arist teles non dicit, quod illa prima principia sint a terna. At dicit in ira, oportet prima principia semper mane re. ibi deceptus est Alexander, ut dicemus: quia semper manere non dicit uniuersalitatem temporis , sed transmutationis, ut iste est sensus illorum uerborum . oportet prima principia semper m nere . id est in unaquaque transmutatione semper debent esse prima principia, scilicet habitus, Se priuatio: quia ex habitu fit priuatio, & ex priuatione iit habitus . est alia dubitatio, quia tertia conditio uidetur includi in prima, di secunda: quia sufficiebat dicere, prima contraria non fiunt ex aliis, nec ex se inuicein . sequitur postea, quod omnia fiunt exii Iis. dicit Simplicius, quod illae duae conditiones non sufficiunt ad prima principia: quia aliqua pollunt habere illas duas, sed non tertiam, sicut prima genera rerum non fiunt ex aliis, nec ex se inuicem; tamen quae fiunt, non fiunt ex illis. res cnim quae fiunt ex praedicamentis non fiunt . ideo tertia conditio non includitur in primis,& est necesse ad hoc, ut prima principia sint principia omnia alia ex ipsis fieri. secundo, quomodo Aristoteles secundo Metaphysices reprehendit pluri tatem principiorum , quia dicit, debet dari unus princeps: hic uero dicit, principia debent esse contraria, & exponit haec, scilicet plura. Dico, quod ficilis, est responsior quia i L. Metaphysices loquitur deprimis efficiente,&finali, & dicit entia nolunt male disponi: ergo unus princeps. hic uero loquitur de elementis rerum naturalium , scilicet de materia,& forma, ideo ponit plura principia. uult probare tertiam conditionem, quod omnia, quae sunt, ex principiis primis fiunt : ex ad hoc supponit duas dignitates prima est ex parte agentis, quia omne, quod agit, in contrarium agit: & Omne, quod patitur, a contrario patitur. 5e probat quia ages non agit in quodvis, sed in

aliquod determinatum, quod est aptum natum trant mutari In sui naturam sta sic illud est suum contrarium: quia calidum agit in frigidum, ita quicquid patitur, a contrario patitur: quia omnis passio est mutatio, & omnis mutatio est a contrario in contrarium per se: quia per accidens potest pati ab alia quo , quod non sit ei contrarium, ut si album agat in frigidum, agit in illud per accidens: quia ei conuictum est calidum. secunda dignitas, quod generatur, a contrario generatur:&quod corrumpitur per se, a contrario cor i rumpitur.& probat Aristoteles: quia omne, quod fit, non fit non ente simplicitet, quia fieret ex omni negatione :&sic homo fieret ex figmento ;sed quod fit, fit ex non ente, quod est aptum fieri tale, de illud est contrarium ei: ergo & hoc uerum est nedum in generatione simplici, sed in composita:& appellat Aristoteles generationem simplicem, quaesit in qualitatibus f

plicibus: generatio composita, di corruptio est generatio compositi, ut hominis ,& domus: quia homo constat cx rartibus: ueri fic tur ergo ista propositio in omni generatione, scilicet quod omne, quod fit, ex contrario fit. sed dicit Aristoteles, in generatione compossita latent contraria: quia quo modo dicemus , quod homo generatur ex suo contrario tecita debemus a cipere priuationem, scilicet quia homo fit ex non homine: appellamus ergo

generali nomine contraria conueniensi& inconueniens: consonantia,&iu

consonantia

204쪽

consonantia. itaque conueniens fit ex in conuenienti: itaque totum cola rens fit ex partibus, quae prius no cohaerebant: & quia dixi t Aristoteles quod conueniens fit ex in conuenienti r & consonans ex in consonanti . dicit, quod duple xest compositio. aliqua est cum ordine partium,& sere omnis compolitio est ita, & tunc compositum tale, non sit tantum ex in composito ; sed etiam ordinatum ex inordinata, si autem sit compositio, quae careat ordinem partium, ut in generatione lignorum: quia ibi non est ordo essentialis, tunc dicemus fieri compositionem ex incomposi to: nota autem ordia natum ex in ordinata.

LECTIO QUIN QV AGE SIM A TE RTIA.

S t c vr diximus in hestema lectione, ostensurus quot natiirae essent principia naturalia, primo demostrare tentauit, qualia sint, & ad probandum assumpsit prima etiam contraria ex omnium consensu:&prima principia sunt prima contraria, quia prima contraria non sunt ex aliis, nec ex se inuicem,& cetera , quae sunt, ex illis sunt: & prima principia sunt prima contraria. modo Aristoteles uult demo nitrare , quod quaecunque fiunt, ex primis contrariis sunt :& hoc argumento sumpto a ratione, exponit Simplicius a ratione, id est a causa: & hoc ostensurus praesupponit duas dignitates. unx, quae sumitur ex parte agentis. & est, quod omne, quod generatur a contrario generaturere probat primum, quia quodvis non agit in quod uis, sed contrarium inco-trarium per se agit: ergo quod generatur, a contrario generatur. secunda est ex parte eius, quod generatur, di corrumpitur: & est omne. quod generatur, & corrumpitur per se, ex contrario generatur. supra diximus, quod contrarium a contrario generatur. hic dicimus ex contrario, ita, quod illud circumscribit oppositionem termini,& ostendit secundam dignitatem inductione: quia album generatur ex non albo,& non ex omni non albo: quia non ex figmentis, quae non sunt alba; sed ex non albo , quod est nigrum. ideo contrarium generatur ex contrario. per se exponit, cur dixit per se quia album per se generatur ex ni3ro; per accidens tamen potest generari ex musico, ut si musicum acciderit nigro, ex musico fit album ,&transmutatur nigrum ,&cum nigro coniunctum est musicum:& quia dixit, quod omne, quod generatur, ex contrario generatur, & quod corrumpitur, ex contrario corrumpitur . exponit, quod intelligit per contrarium: quia, ut Aristoteles

dicit in Praedicamentis, contrarium proprie est, quod est in re: aliud est eo n-trarium improprie, quod dicit priuationem. ideo dicit, per contraria intelligo improprie contraria, scilicet priuationem, & declarat inductione: quia album fit ex non albo: non ex non albo negative; sed non albo priuatiue, ut est nigrum, uel alius color medius. ita dicimus musicum fit ex non musico, non ex non musico simpliciter, sed ex non musico pr iuatiue, ex subiecto diasposito ad suscipiendum musicum :& tale est ignorantia, uel medium, si datur medium: quia diximus, quod omne, quod generatur e contrario, dicit, nedum uera est in generatione simplici; sed etiam in composita, & ambae duae illae dignitates uerificantur in generatione composita; quae est rei compositae, ut generatio hominis,&domus; sed dicit contraria in rcbus compositis non sunt ita manifesta: quia nominibus carent uolentibus expesmere t lia contraria r quia non habemus nomen priuatiuum impositum homini rquia dicis homo fit ex non homine sed non ex non homine, simpliciter; sed

205쪽

LUDOVICI BUCCA FERREAE

ex non homine priuatitae: S: non habemus nomen, nisi forte dicit Aristoteles, fingamus nomen , quod compositum in rebus compositis fit ex composito, & sic exprimimus contraria : di sic non dicimus, quod homo fit ex non homine; sed compositum ex incomposito, id est res composita, quae habet partes cohaerentes si ex partibus non cohaerentibus,& dicit Aristoteles, postumus loco compositi, de incompositi uti consonantia, di inconsonantia Metaphysices ,&quia quaedam est compositio , quae est cum ordine partium, ut fere In omnibus rebus naturalibus contingit: quia primo generatur corrdeinde aliae partes ,& ita in re artificiali primo generatur fundamentum: deinde tectum. alia est compositio sine ordine partium per se, ut in congerie liq. gnorum dixit Simplicius, quia, ex quo illa ligna sunt eiusdem rationis, non habetiat ordinem essentialem per se; si erit compositio cum ordine partium , nedum dicemus , quod compositum ex incon posito generatur; sed etiam. ordinatum ex inordinato si uero sit compositio sine ordine partium dicemus tantum , quod compositum fit ex incomposito i non autem ordinatum ex inordinato et quia ibi non est ordo essentialis . reuertitur ad

principale intentum ; de haec, quae sunt dicta , sunt dicta per parenthesim t. intendebat ergo probare , quod ex primis contrariis omnia fiunt, quae fiunt r& quia duplex generatio , accidentalis , & substantialis . adhuc duplex, uel simplex, uel composita. si simplex est inter contraria, adhuc generaliter omnis generatio est inter contraria , & probat sic: omnia, quae fiunt , de generantur , & corrumpuntur, mutatione fiunt , di generantur,& corrumpuntur: sed omnis mutatio est inter contraria rergo omnia, quae fiunt, ex contrariis fiunt . quod autem omnis mutatio sit inter contraria, probat Simplicius ex Alexandro: quia si inter similia natura albia esset, antequam fieret non inter dissimilia: quia album non agit per se in musicum : ergo in suum contrarium agit: ergo omnis mutatio est inter contraria: ergo omnia, quae fiunt, exprimis contrariis fiunt. sc dicit, quod album generatur ex nigro, quod est sui cotrarium: uel ex intermediis coloribus, qui sunt

compositi ex extremis. sed hic est dubitatio , primo in prima dignitate rvia dicit, qubd generatur, a contrario generatur. Oppositum dixit Arist. septimo Metaphysces, quod generatio fit a simili. etiam exemplo Simplicii, si Deus illuminat animam nostram, illuminat ex scientiis; tamen anima nostra non est contraria Deo: quia Deo nihil contrarium. etiam quia Po Pli rius exponens, quo modo prima contraria fiunt ex se inuicem , dixit, quod non fiunt ex contrariis inuicem distinctis. Dico , quod in generatione. Secundo, post uni considerari, & quod generatur, & subiectum; si comparetur agens respectu eius, quod generatur, i simili generatur: si comparetur agens generans subiecto. sic uera est propositio: quia omne subiectu, quod transmutatur, a contrario transmutatur.& sic loquitur Aristoteles . de ad. argumentum Simplicii dico, quod sic Deus contrariatur animae nostrae. At se & no simpliciter. At Deo nihil est contrarisi. uerum est simpliciter; est i i men aliquo modo contrarietatis, ut anima nostra, quae illuminata est scientiis , prius carebat ipsis: & quod plenum est scientia, & quod caret scientia,' sunt contraria quodammodo . ita ad illud Porphyrii dico. Secunda dubit tio, cur Aristoteles dixit subdubitatione, mulicum fit ex immusico : aut si

quidpram medium sit, cum quo Metaphy. priuatiue opposita carent medio i quia priuatiue opposita mediate inferunt contraductoria inter contradidi σria nullo modo cadit medium: quomodo ergo dubitat hic, an si medium

206쪽

LECTIONES IN PHYS. ARIST.

dium inter priuatiue opposita. Dico, ut Simplicius, quod nondum erat manifestum, an inter omiua priuatiue opposita sint media: quia dubium erat de uitio, & uirtute, quae priuatiue opponuntur, an sit medium. ideo dubitatiue loquutus est Aristo teles. ctiam quia duplex est medium. medium forinae, di medium subiecti inter priuatiue opposita; etsi non datur medium forin e , datur medium subiecti: quia datur aliqdod lubi ectum, quod tunc est unum:

non alterum exemplum: quia caecitas, & uisuS Opponuntur priuataue, da

tur nielum subiecti, quod scilicet non est neque uidens, neque caecum, ut lapis. priuatiue enim praesupponit semper subiectum de te inatum. Tertio, quia Aristo teles dicit omne, quod generatur per se, ex contrario generatur: quia album generatur per se ex non albo, non ex omni non albo; sed ex nigro , Scolore intermedio . itaque Aristoteles dicit, quod generatio fit inter positive contraria. oppositum dixit quinto Physicorum, ubi dixit, quod motus termini primi sunt contraria positive. mutationis uero primi termini sunt opposita priuatiue: ctiam quia dixit, quod generatio hominis ex nohomine est sicut compositum ex incomposito. contra: quia cum generatio sit inter contraria priuatiue, poterimus dicere, quod homo generatur ex non homine: quia non homo est priuatiuum hominis ; etiam quia homo no sit ex partibus non cohaeretibus:&Aristoteles dixit , quod homo fit ut compositum ex incomposito , scilicet ex partibus non cohaerentibus: quod in tem homo non fiat ex partibus non cohaere tibiis, patet: quia non dantur illae partes, nisi in composito generato semper, ut cohaerentes. Dico, quid

quiddicant Latini, quod termini mutationis de subito triplices sunt, quidam sunt termini per se, & primi & tales termini in omni generatione, & corruptione. qualiscunque sit illa generatio, siue substantialis, siue accidentalis, sunt priuatiue opposita: quia omnis generatio per se est ex priuatione in habi tu, corruptio ex habitu in priuatione, sicut cum homo generatur, fit ex aliquo priuato anima intellectiva. ideo dixit Arist.quod musicii, cum fit ex immusigo. aliqui sunt termini per se, & secund rii, & sunt albu, & nigru, & medius

calor: quia album generatur ex nigror aliqui ctiam termini generationis peraceidens: N isti sunt contradictoria, ut album, & non album: homo, non homo: & negatio contradictoria nihil ponit. etiam contraria, quae accidunt terminis secundis sunt termini accidentales, ut si accederent musicum, tunc

termini mutationis nigri. dicit musicum; sed per accidens, & sic priuatio, di habitus sunt prima principia :& sunt prima ordine naturae: quia alia principia praesupponunt illa. sunt enim communia omni transmutationi: quia nulla fit transmutatio, quae non supponit illa; si dicetis priuatio est non ensi quomodo ergo principium Dico etsi non sit ens formaliter, est tamen ensequia circumseribit subiectum. ad secundum dico, si consideratur, primo homo fit ex non homine , si secundario fit ex incomposito.

Est et dubitatio, quia dixit Aristoteles, quod album generatur ex nigro, uel colore medio. itaque ponit terminos generationis positive esse contrarios. oppositum dixit quinto Physicorum, ubi ponit differentiam inter mutati nem , & motum. dixit motus primi termini sunt contrarii positivi: mutationis uero sunt termini, habitus, di priuatio; sed generatio est mutatio, dc ita corruptio: ergo eius termini dicuntur priuaties oppositi: quomodo ergo

H. dixit.

207쪽

dixit, quod album fit ex nigro: & non dixi t ex non albo, cum non album priuatiue opponitur albo. Dixi heri ,3c erat responsio praeceptoris mei in tertio de elemctas , R in primo , quod entitas erat termini mutationis, quidam per

se N primi: quidam per se, sed secundarii: quidam per accidens. termini perse& primi generationis , di corruptionis sunt priuatio,& habitus: termini per se s ed scc undario sunt contraria', quae accidunt terminis secundis generationis: cum ergo Aristoteles dicit, quod album fit ex nigro, loquitur de terminis generatiotus secundariis. in quinto Physicorum de primis, sed haec responsio non placet: quia dicit, quod termini generationis per se secundarii sunt contraria positive: quia ex Aristotele in primo Post. dicit per se in primo : & in secundo modo praesupponit de omni; sed non omnis generatio habet eontraria positive: quia lumen generatur in medio,& non priuatione sui oppositi, contra: quia contrario caret positivo . habet tantum priuati nem, scilicet tenebras: ita disciplina caret contrario, habet tamen priuationem uitium , scilicet ita substantia generatur,& contrario carent, quae

substantiae nihil contrarium: ergo termini per se generationis licet secundarii non possunt esse termini contrarii positivi. ideo dico, quod termini per se, Nprimi generationis sunt contraria priuatiua: quia, si homo generature non homine generatur, id est ex subiecto, quod caret sorma hominis; sed quid ad Arii totelem , qui dicit quod album generatur ex nigro , vel medio colore ὶ Dico, si recte intelligitur, non facit dubitationem. Aristoteles enim dixit, quod album non fit ex non albo simpliciter: quia sic fieret ex sgmentis; sed fiet ex non albo determinato. differentia est inter negationem, di priuationem: quia negatio omne subiectum negat: priuatio uero praesup ponit subiectum, in quo aptum estfieri, ut in Post . praedicamentis dixit Aristoteles, & tale est subiectum priuatiuum forma albi. & Aristoteles exponit, quod si illud sit emim ,&dicit est nigrum, uel medio colore coloratum: non autem dicit, quod album si ex nigro, sed ex subiecto non albo, quod est nigrum , uel medio colore coloratum :& sic album fit ex priuatione sui o di positi. Est quarta dubitatio Alexandri: quia Aristoteles dicit, quod gener tur, & corrumpitur, a contrario generatur & corrumpitur: quia primae substantiae generatur, & corrumpuntur; tamen eis nihil est contrarium, ut dicit Aristoteles in Praedicamentis. quomodo ergo dictum Aristotelis est uerum hic dicit Alexander cum Simplicio, quod substantia prima habet contra tu, di sic non per se, tamen per accidens ratione accidentium ;&sic prima su stantia seneratur,& corrumpitur. Declaro, quia elementa, quae sunt primae substantiae, habent contraria ratione accidentium, & est secundarii differentia. sunt accidentia in elementis, aliqua per alterationem, & quo ad haec ignis maxime contrariatur aquae: quia ignis calidus, & siccus; aqua frigida N humida: aliqua sunt accidentiaquo ad motum, & quo ad haec ignis mobme contrariatur terrae: quia ignis simpliciter ascendit: terra autem simplicister descendit, di ita, cum Aristoteles dicebat quarto caeli, quod ignis maxime opponitur terrae, loquebatur de oppositione accidentium admotum attinentium: quia ignis leuis simpliciter: terra autem grauis. Ita & mixta habent contrarium respectu accidentium: quia habent temperaturam conitariam resultantem ex primis quali ratibus, ideo dicit Alexander, quod generatur, a contrario generatur, siue illud contrarium ex sui substantia, siue re- speetii accidentium: & ita in prima, substantia est contrarium respectu acci, dentium; sed responsio non placet. restringa argumentum: quia prima sub

208쪽

LECTIONES IN PHYS. ARIST.

stantia, ut prima substatia, gencratur, & corrumpitur: ergo,ut prima substatia, habet contrarium per sc; scd non proprie,& positive, sed improprie, di priuatiue . ideo quinto Physicoruni dixit Aristoteles , termini per se generationis sunt habitus, S priuatio . cum uero dicebat primae, substantiae non est contrarium , loquebatur de contrario proprie,& positive, in omni tamen subibantia est cotrarietas privativa. Quinta dubitatio: quia Aristoteles uo ebat probare ex illis duabus dignitatibus, scilicet omne, quod generatur a contrario generatur, & quod corrumpitur, a contrario corrumpitur. ex his uult probare, quod Omnia, quae fiunt ex contrariis fiunt primis. & dixit, probatur , hoc ratione exponit Simplicius , id est Syllogismo c aulam dicente,ita quod per ratione exponit causain. Est dubitatio, per qua causana dem sill r.it, quod omnia, quae fiunt, ex primis contrarii S liunt, an per causana materiale, an finale, an efficiente,an formale, quia ostendi t ex illis duabus digni talibus. Dico, ut uidetur etia dicere Simplicius, quod per causam sorinalem: quia sua ratio, haec est omnis factio habet suum genus, scilicet mutationem, ita Spassio habet genus mutationem. generatio enim est factio quinto Physicorum , corruptio est passio: arguit ergo, omnis factio est mutatio: omnis corruptio esst mutatio ; sed omnis mutatio est ex contrariis, & hanc probat Alexander: quia mutatio non poteti esse inter similia: quia si sic, mu tatio es.set inter album: & album unde album esset, esset antequam fieret . nec mutatio est inter diuersa simpliciter: quia non mutatur album in musicum, quia inuicem sunt compossibilia, di non expellunt se inuicem: ergo mutatio erit inter contraria. si sic: omnia ergo, quae fiunt, ex primis contrari is fiunt. ista ratio est ex causa formali: quia ex generatione, scilicet ex mutatione, quae est genus generat totus, Scorruptionis: Renus autem est causa formationis ipsius speciei, ut secundo huius dixit Aristoteles. omnes enim partes desinitionis dant formationem, di perficientem, Ze declarantem. Sexta. & ultima difficultas: quia Aristoteles dixit, quod omne quod fit , uel ex contrario fit, uel ex medio. inquit Aristoteles, sunt ex contrariis, ut colores medii ex albo,&nigro . Est dubitatio, an medii colores sint compositi ex extremisita ita de mediis saporibus, & reliquis. & itidetur, quod non: quia medii colores resultat ex temperatura facta,cx quatuor qualitatibus: non ergo ex exstremis coloribus. secundo, quia medii colores, ut uiredo , S suscedo sunt qualitates simplices: crgo non compositi ex extremis: quia si se, plurium specierum esset exemplum, sicut tepidum, quod constat ex calido, de siuei-

do. dicit duas formas, quicquid dicant alii. ideo non est unius speciei ; sed

plurium: cum ergo medii colores sint unius speciei, non ergo compositi sunt ex e tremis. Dico , quod reuera medii colores non sunt compositi ex extremis formaliter; sed sunt compositi ex extremis praesuppositione quadam, id est secundum causani. S declaro, quia albedo, ut plurimum causa tur a temperatura declinante ad frigidum, ut in de senso, S sensato dixit Aristoteles: nigrum uero ad temperaturam declinantem ad calidum: medii uero colores, ut uiredo,&suscedo causantur a temperatura non declinante

simpliciter ad frigidum; nec ad calidum; sed a temperatura , quae quasi medii est inter caliditatem, & frigiditatem :& sic hic Aristoteles dixit, quod

medii colores ex extremis coloribus componuntur, scilicet secundum causam, & praesuppositione quadam: non autem formaliter, & sic stat, quod medii colores sine simplices qualitates, & oriantur a primis qualitatibus, & scinius speciei hucusque: igitur, cum ostenderat prima principia esse contra- ria,

209쪽

ria tum ueterum testimonio, tum ratione, ostenderitq; quod prima contraria sunt prima principia, non ut dicunt Latini, quod prima principia sunt prima contraria , ita quod prima contraria se tenent ex parte subiecti . nunc modo uult numerum principiorum adinvenire: quia ostendit quod nosunt plura, nec infinita, nec unum: restat ergo quod sint finita , & ad hoc o stendendum recenset opinionem antiquorum:& inquit, quod fere omnes posuerunt prima contraria,& sine ratione: quia ueritate coacti dixerunt principia est e contraria. illud fere dicit Simplicius potest coniungi cum uer bo Plurimi, ut sit sere plurimi ad inuicem consentiunt, uel cum uerbo omnes, ut sit, fere omnes posuerunt tria principia, quia ipsi ponebant principia esse contraria, non per se, ut Arist. sed per accidens: quia illis accide

hant contraria. est aliud uerbum ponderandum, scilicet sine ratione,& ut ait Simplicius, dupliciter potest exponi sine ratione, hoc est, non adduxerunt causam ad hoc probandum, uel sine ratione ponebant contraria, ut cis accidebant contraria, & non per se, ut Aristoteles, sed per accidens reuera coactit quia omnis homo naturaliter inclinatus est ad apprehensiouem ueritatis , quia ueri tatis intellectio est persectio animae intellectivaei ideo coacti veritate, id est inclinatione naturali , quam habet homo ad ueritatem, ponebant principia esse contraria ; disterunt tam citanter se. Ioannes melius exponit hunc textum, quam Simplicius, & ceteri. contraria sint in triplici dii fere tia, aliqua, quae magis nota sensui, quam rationi sunt, ut calidum, & frigidum : aliqua, quae magis nota sunt rationi, & amborum istorum quaedam sunt magis uniuersalia: quaedam minus. exemplum. contraria magis nota sensui sunt calidum ,& frigidum : rarum & densum: magnum de paruum edefectus & excellentia. Contraria notiora rationi sunt, ut congregatio, disgregatio : Iis,& amicitia: par,& impar: unitas,& dualitas. utrorunque istorum quaedam sunt magis uniuersalia : quaedam minus , quia inter contra Fria notiora sensui minus uniuersalia sunt calidum, & frigidum; supra haec

sunt rarum,& densum , supra haec magnum, & paruum: uniuersaliora uero

sunt excellentia ,& defectus. ita in contrariis notioribus sensui particularia sunt, ut congregatio ,& disgregatio. magis uniuersalia lis, Se amicitia, su pra quae est par,& impar; supra his uero unitas,& dualitas. inquit ergo, quod antiqui adinvicem differunt: quia aliqui ponunt principia contraria magis particularia, & notiora sensui, ut Parmenides, qui posuit calidum, &frigidum. nonnulli posuerant magis uniuersalia,& sensui notiora, ut Thales , qui posuit rarum,& densum. alii adhuc magis uniuersalia, di notiora sensui, ut Plato, qui posuit magnum, & paruum. Aristoteles tamen non adduxit omnem opinionem: quia ex superioribus possunt haberi. nonnulli uero ponunt principia contraria notiora rationi: & illorum aliqui magis particularia, ut Empedocles, qui posuit litem, & amicitiam. aliqui magis uniuersalia,& uniuersaliora, ut Pythagorei, qui posuerunt par,& impar: unita tem & dualitatem , quare concludit Aristoteles, quod antiqui eadem dixere.& diuersa. diuersa re, quia calidum re differt a raro: & sic de aliis eadem dixere, scilicet proportione . eadem proportione exponit Aristoteles pro uer bium obscurum, scilicet quia contrariorum alia sunt continentia, alia con tenta . haec uerba recte exponit Ioannes, quod antiqui dixerunt eadem pro portione, quia omnes ex eodem Ordine posuerunt contraria: quia aliqua sunt magis uniuersalia contraria, qua continent: alia magis particularia, quae continentur. Omnes qui posuerunt principia contraria, posuerunt illa

ambo

210쪽

ambo uel magis particularia, uel magis uniuersalia: quia uel ponebant calidum, uel frigidum, uel rarum, uel densum: nemo autem posuit rarum, & calidum: lioc est ergo, quod dictum est, quod antiqui posuerunt principia contraria proportione, id est posuerunt ambo contraria esse sibi inuicem contraria. modo Aristoteles antiquorum opinionem adinvicem comparat :&inquit, quod qui posuerunt principia magis uniuersalia, rectius dixerunt, &ideo est , ut dixit Alexander: quia cum quaeramus principia communissima, cum uniuersaliora principia sint communiora. ideo rectius dixerunt, qui posuerunt principia secundaria uniuersaliora , siue illa sint notiora sensui , siue rationi: quia senaper conueniens, quod magis uniuersalia sint principia prima in utroque genere contrariorum: quia uniuersaliora sunt notiora rationi , quani sensui: & in contrariis notioribus sensui ,& in notioribus rationi. unde excessus,&defectus sunt magis nota rationi, quam sensui: S magis, quam densitas, & raritas. ita in his, quae sunt secundum rationem nota, uni uersalia sunt rationi notiora: sensui autem magis particularia sunt nota.&sic ex dictis patet principia esse contraria.

D Ix I M v x, quod Aristoteles ostensurus nobis numerum principiorum re rum naturalium ostendebat prius qualia essent, de dixit, quod erant contraria: ex his ergo infert, quod non sunt unum :& ostendit a syllogismo , quia

unum non est contrarium, principia autem sunt contraria: ergo non sunt unum. maior manifesta cit, quia contrarium refertur ad oppositum . nihil enim sibimet est contrarium: constat ergo, quod unum non sit contrarium. minor iam declarata: ergo principia non possunt est e unum: ergo erunt fiuita, uel infinita, non autem infinitar ergo restat, quod est finita. quod autem non sint infinita multitudine, ostendit quatuor rationibus. primo repetit rationem, quam supra secit: quia infinitum, ex quo infinitum est ignotum rsi principia rerum naturalium essent infinita, scientia rerum naturalium tolleretur, quod est absurdum: quia appetitus naturalis non est ad impossibile: quod autem tolleretur scientia naturalium rerum, probatur: quia sciuntur Per suas causas. ex quo autem cause sunt infinitae, ideo ignotae, ideo non posisunt sciri naturalia . secunda ratio difficilior: quia in omni genere est contrarietas una: substantia est genus quoddam: ergo in ipsa est contrarietas una. & insta addi t prima, & sic in omni genere uno est una contrarietas: prima substantia est genus quoddam tergo si una contrarietas prima: ergo duo Contraria rerum naturalium generabilium, & corruptibilium: sunt prima contraria in genere substantiae: ergo principia erunt duo numero . sed Graeci expositores hic faciunt multas difficultates. primo circa maiorem, quae est in omni genere, est una contrarietas prima. prima est dubitatio, quid intelligat nomine generis . secunda, quae natura est illa contrarietas prima.

tertia, in minori, cur dixit substantia est quoddam genus, & non dicit, quddest genus simpliciter: quia substantia simpliciter est genus, est unum genus generalissimum . quarta dubitatio in conclusone, quia dicit, quod princiis pia contraria in substantia sunt prima principia generabilium, quomodo putat se inuenisse principia omnium rerum generabilium,& corruptibilium, cum tantum inuenerit prima substantiae: quia praeter substantiam sunt acci-dcntia, di non dixit eorum principia; tamen proposuit se adinvenire uelle

Cc principia

SEARCH

MENU NAVIGATION