Gasparis Contareni ... De elementis & eorum mixtionibus libri quinque. Diligentiss. denuo recogniti & emendati. Scipionis Capitij de principiis rerum poema. Cum indice rerum copiosissimo

발행: 1564년

분량: 268페이지

출처: archive.org

분류: 화학

111쪽

LI B. III. 3, est:at siccitas calore acuit: ideo oportuit ignem

esse siccum, non tamen a siccitate constipatur: imo ob caliditatem summam omnium corporum rarissimum est corpus igneum, ob quam causam bene terminabile est termino alieno.

Dicendum est igitur ad propositam quaestionem: Siccitatem per se facere constipationem,& per constipationem essicere corpus,cui inest, interminabile: ubi ergo prohibetur constipationem facere,ut in igne, in quo calor eius qualitas maximὸ naturalis obstat, facere nequit corpus illud interminabile. Collata calori siccitas mirifice, quin potius omnium maximὸ calore acuit. Est etiam siccitas admixta humiditati, caloris

ignei pabulum ut infra dicam) frigiditatem autem siccitas non obtundit: quod si fecerit,eam magis penetrantem acuit : humiditatem vero suapte natura fluidam continet, & in unum cogit. Haec de sicco. Illud vero in uniuersiam admonendus est mihi lector. Corpus dici alio calidius frigidiusve, aut humidius sicciusve, non simplici quadam, sed multiplici ratione. Nam interdum dicimus calidius,id quod est assectum

maioris caloris gradu. Interdum calidius dicitur esse aliquid, quod licet maiorem non habeat caliditatis gradum, habet tamen secundum quandam extensionem plus calorismam quonia densius est,plus obtinet materteiridebque plus etiam ε Armae,quae est in ea materia,obtinet,secundum ν extensionem quandam huius qualitatis. Ali-

112쪽

quando calidius propterea dicimus, quia magis calefacit, quoniam siccius: siccitas nanque calorem acuit.Praeterea calidius dicitur id quod intra se, porosque suos plus continet calidi,ticet fortasse remissius calcat. Insuper calidius id dicitur, quod facilius potest calefieri. Amphiis, nonnulla sunt calida, quae sensu percipimus frigere, tamen si manducentur, intra nos calorem concipiunt,eumque interdum maximum,no';

mirificE calefaciunt. Infra tangam huiusce rei causam. Totidem modis frigidum frigidiusve, humidum humidiusve,siccum sicciusve dici Q-lere omnibus perspicuum est. Postquam satis

accurate a nobis exposita est natura quatuor qualitatum primarum, agendum est sigillatim de quatuor elementis , prout sunt clementa mixtionis : primumque ab igne exordium summmus. Ignis ut supra dixi natura calidissimus est , ac propterea siccissimus, omni prorsus humia

ditate carens, quae calorem obtundit. Item habet corpus omnium rarissimum, ac propterea

parum matEriae continet: habet etiam in se lumen , quamuis simplex purusque:ignis non splendeat, nullumve lumen emittat ob maximam sivi raritatem. Haec natura puri ignis, quem in propria sphaera iuxta orbem lunae credimus existere: alibi ignis quem sentimus impurus est aliis corporibus immixtus, & alienis qualitatibus affectus: est tamen ignis, quia b bet formam & naturam ignis. Et proprietat

113쪽

bus, quas modo recensuimus, iure ea sequi videntur, quae sensu experimur inesse igni. Priamum qubd ignis omnium sit elementorum maximὸ essicax ad agendum: obtinet enim maxi- .mEque naturae suae propinquam habet calid, talem, cuius in agendo essicaciam supra expositi: eamque habet adiunctam siccitati, quae veluti cos quaedam est calorem acuens. Sequitur item ignem minimae resistentiae esse,ium ob n turam caliditatis, cuius vim in resistendo septὶ

diximus esse omnium minimam: tum ob maximam raritatem paucitatemque materiae. Nam forma materialis omnis iustinetur a materia, neque resistit corrumpenti, nisi quatenus materia ei sibiecta non vincitur ab alienis sitbsta tiis.Paucissima verb materia & rarissima,quq obraritatem suam dispersa est, ac totam se exponit Viribus agentis omnibus, quod non faceret si in se constipata esset & colicista, facile vincitur &corrumpitur vi corporis alieni. Non ergo mirum alicui videri debet,si ignis prae aliis elementis omnibus sit iniuriae & corruptioni expositus. Leuissimus etiam est rarissimus, sua de causa

contineri non potest, ne molet ad superas oras.

Ex ossius his facilἡ illud sequitur, quod ita esse

experietia nos docet, ignem .s .apud nos existentem,praeterqua qubd est impurus, non posse tamen per se manere diutiusq; constare,sicuti constat terrae gleba,aquq situla,actisq; portio quςda, sed confestim evolare, ideoque statim corrumpi

114쪽

D E ELEMENTI s& interdicere: ac propterea fieri ut ignis indigeat continuo nutrimento ex quo possit continuato tenore generari, atq; fluere veluti ex quodam fonte, ex quo in sublime, ut fluuius quida, seratur, pauloque post intercidat, ab aere aliisve corporibus alienis corruptus ob sui tenuitatem, atq; in resistendo imbecillitate. Proximum ignis' alimetum est vapor aeris, praesertim si immixtus fuerit terrestri liccitati, seu terrae exhalatiohi: vi

ergo ignis a cobustibili corpore resoluitur vapor istiusmodi, qui statim correptus ab igne flammaessicitur: haec ab eo fonte ubi vapor ille resoluitur fluit continuato lapsu ad superna, ac confestim intercidit. Ignem hunc impurum hoc pacto tantsim apud nos existere, neque alibi purum ignem inueniri atque consistentem, praete quam in propria sphaera possibile est. Quamobrem cum ignis adeo sit expositus corrupti ni de iniuriet,natura omnium parens selertissima plures modos viasque adinvenit quibus ignis generari potest. Nam & ab igne ignis gener tur, ab radiis solis coeuntibus in unum, ut fieri videmus in speculis concauis, a quibus radij reflexi in unum punctum coeuntes ignem generant,rEsque in eo puncto positas inflammant. Item rarefactione disgregatione aeris, siue motu quopiam,sive contritione quadam corporum solidorum rarescat, confestim generatur ignis: quae ratione certa accidunt. Nam lumen

qualitas coelestis proximum est calori: ideoque calidi-

115쪽

LI P. III. s' caliditatem generat: ad caliditatem autem intensiorem sequitur forma ignis, sicuti ad propinquissimam dispositionem. Item larefactionem sequitur caliditas, sese etenim vicissim comitantur raritas de caliditas. Quare sicuti ad c liditatem illico sequitur raresectio, ita contra ad rarefactione sequitur caliditas,eam ignis consequitur. His ergo tribus modis ignis apud nos generatur,qui statim generatus perit nili habeat nutrimentum, ex quo semper nouus ignis prodeat, affectus tamen qualitate illius nutrimenti,

id est,uaporis aut exhalationis ex qua sit, illique semper innatus fluit. Hinc fit ut apud nos sint variae ignis species, tum colore dc aspectu, tum viribus diuersie. Hinc fit etiam ut magnus ignis

paruum extitiguat aut imminuat, quam ob ca sam ligna incensa lucernaeque ardentes aestate

de sub Qte positae diutius durant, quam per byemem& in umbra.hinc fit vi interdit aqua ignem

non extinguat, quem tamen extinguit oleum, alioqui idoneum ut accendatur & ictam metur: aliquando acetum id faciat, quod aqua nequit. hinc fit ut sub cinere conseruetur prunae quae r bus aliis obrutae extinguuntur,aeri vero expostqpenitus consiimuntur de rediguntur in cineres.

hinc metalla liquefiunt interdit ab igne exiguo, quae feruentissima aqua liquescere minimc pός sunt. Hinc est qubd calore leuiore solis offuscantur corpora, quae tamen ignis non offascariinde fit ut cadauer totum vi ignis non queat absilmi

116쪽

DE ELEMENTI s& in cineres reselui , quin aliquid reliquum sit: inclusum tamen sepulchro confecto ex lapide sarcὀphago, breui temporis spatio totum in cineres redigatur. Horum causis petendae sitiat ex his quae diximus de nostrate igne.Nam clim alimento cotinuo egeat ignis, & fontem habeat a quo profluat: nil mirum si magnus ignis vi sta arrepto & c5siumpto semeto exigui ignis ipsum extinguat. Item cum exiguus ignis fonticulus sit corpus quoddam immixtum vapori & exli lationi , totus sit veluti pabulum maioris ignis, ideoque ab eo consumitur&evanescit. Eadem proportione cum per aestatem & sub Ale vis ignis obeam squam diximus causam flaccescar, nil mirum si minus consumit &vrit:ignis quoque suapte natura lucidus magis minusve immiaxtus atro fumo, imb diuersas refert coloris species, viribus quoque diuersae sint species pro subiecti varietate de materiae. Plurimum nanque resert an inflammata ignitaque materia densa sit an rara, siccior an numidior, an p ros latos habeat multosque,an arctos & paucos. Ruddaqua quandoque ignem non extingua oleum vero extinguat, in causa est qubd aquasluida est, interdum non attingit ignis fontisculum, sed praeterlabitur: aut si attigerit, cito defluit: oleum verb lentius & tenacius,non ita labitur, sed obturat ignis fonticulum, adeo Vt profluere ignis non possit, conssim proq; exiguo illo nutrimento confestim saccescat, & extinguatur.

117쪽

LIB. III. coguatur. Acetum autem tum ob Digiditatem, tum quia partes aliquas acutas habet, praecipuis si fuerit mixtum oleo cuius laniore detineatur, potius est aqua in extinguendo ignem . Prunae

vero cinere tectae conseruantur, quoniam cinis rarus est,adebui per intermedios cineres efflare

queat vapor fumusque igneus prunarum: qui, clim crasta densoque corpore tectae fuerint prunae, coactus in unum, absumpto momento fere temporis alimento, proxima seipsis in conficitdc interimit, sicque extinguatur, Aer etiam ni-gidus ad contectas cinere prunas penetrare non potest, atque ignem extinguere: necnon prohibet nimius defluxus vaporis ignei a cineribus, quas ob causas prunae cinere contectae conseruantur. Metalla liquescunt ab igne, non autem ab aqua etiam feruentissima, quoniam aqueassint,aegre igitur ab Eua patiutur. Praeterea partes aquae calidae crassiores, subire nequeunt po- ros metallorum arctiores, ita ut totam massam

subeant ac distatuant. Ignis verbsicciosivi ignis

agit in contrariam materiam,& etiam per poros undique penetrat massam metalli, eoque pacto

facilὰ distatuit. Vnde calor quoque selis, seu aera sele calefactus subit tenuissii nos cutis poros,resblutoque poro, cutEq; exiccata fuscos reddit. Ignis vero qui est in crassiori materia, offuscare non potest. Consimilis prope est caloris vis in lapide sarcophago,quo cadauera tota re tuu tur in cineres. Varia ergo est vis ignis,diuersael

118쪽

DE ELEMENTIs species ob diuersam materiam in qua est. Sed ut tandem redeam unde diuerti: Ignis coli tus caeteris clementis mixtionis, se habet ut gens & ut forma, caetera verbut materia & ut patiens. Nam proprium ignis, quia calidissimus

est, est componere dc congregare homogenea, alienaque ab eis separare. Hoc autem pacton cesse est, ut fiat mixtorum corporum gener tio, ut scilicet vi agentis ea in unum compinnantur, quae naturae mixti conueniant, aliena

vero abiiciantur & secludantur: est etiam sui dixi in veluti forma aliorum elementorum mi- scibilium. Nam vi caloris seu ignis continentur in unum ea quae sunt inuicem composita,& commixta, ut inseritis lucidilis explicabitur. Aer ignem squitur, qui medius est inter elementa duo quae praecipue pertinent ad materiam mistorui' corporum, & ignem, qui est veluti eorum forma: etenim aer sui hum, ditate interdum temperat siccitatem ignis, interdum longὸ etiam imminuit. Nam quorundam mixtorum generatio, itemque dige

stio quaedam de concoctio fit. a calore sicco per.modum cuiusdam assationis. aedam v ro fit a calore humido per modum cuiusdam Elixationis . Aer igitur humiditate sibi insitata temperare ignis siccitatem potest , sicquoad formam,pertinet: ad materiam item non minus aer pertinet, quam ad formam, imb& fortasse longξ magis. Nam quoniam ignis

fomento

119쪽

fomento indiget sui supra dixi in terra autem Maqua cu sint maxime frigida, proculdubio praecipue sunt igni cotraria. Quamobrem nisi prius molliantur, ignis partem propinquam extinguent non nutrient. indigent ergo alterius corporis ope, ut igni praestare fomentum possint. Id vero aer comodissime praestare potest virtutique illorum frigiditatem remperans , adeo ut terra aquaque aeri immixta compositaeq; pab lum suppeditent igni, quo foueatur di conser

uetur: tenuitate etiam aeris massa aquae & terrae compacta fermentaturadeo, ut vis ignis totam queat permeare & concoquere. Aqua verb dc terra sunt materia. xtorum omnium corporum persei orum , eorumque inquar quae hahent formam mixti corporis : per quam in propria specie constituantur. i te nim sine magna terrae copia .n illum corpus constans esse pbuet, sed disilueret,passimque in miputissimas partes deduςeretur, ob vim eoxum quibus occurreret: nullum it m terminum seu finitionem propria haberet. At terrae partes sine aqua inuicem haerere minim E possent, sicuti faxinae ramenta sine aqua nequeunti inter sehaerere: ad compacii nem ergo mixti opus ea aqua & terra. Amplius, aer terrae per se misceri minim posset, nisi aqua quasi medi0quodam & veluti internuntio conueniret cum terra:per se autem neque etiam fi gi posset, qua ratione aer terrae misceri valeret.

Amplius , pr*terquam quod corpus ex aqua de

120쪽

DE ELEMEN π Isaere compactum sine terra nequiret per se constare: duo ea elementa cum sint maximὸ humi da,non praestarent pabulum igni coueniens quo ali posset. sicuti ergo caliditate acris temperatur aquae& terrae frigiditas, ita siccitate terrae temperatur aquae & aeris humiditas: hocque

paratur fomentum isni quo ali possit & sii-

stentari. rationi experientia concordat.Nam ea mixta corpora, quae sunt aere de terra mixta,

sunt etiam aptissima ustioni, facillimeque comburi possunt.H cretigisse de elementis pro mo do huius libelli satis ut,prout apta sunt mixtioni,& mixtionis elemeta appellari queunt. Nunc ad disserendum de mixtione accedamus.Mixta ex elementis duplicia stini : quaedam enim sint imperseeta , nonnulla verb perfecta sunt. It perfecta mixta duplicia: etenim nonnulla priama statim compositione ex elementis constituuntur. Mixta imperfecta ea appello quae non habent aliam substantialem formam per quani sint, piaeter elementorum ipserum formas:hu

iusmodi verb imperfecta mixta duobus modis fiunt, duplicisque generis sunt. Nam illorum

quaedam unius tantum Mementi&rmam habet, aliorum vero elemctorum qualitate & assectio nibus impurata sitfit affecta. nihil vero aut admodum exiguum elementorii in eis est immixtum: sicuti aqua maris salsa, ite nives, rores, pluuiae. Nonnulla verb imperfecta mixta ex pIuribus elementis constant in unum coactis:non tamen

SEARCH

MENU NAVIGATION