Gasparis Contareni ... De elementis & eorum mixtionibus libri quinque. Diligentiss. denuo recogniti & emendati. Scipionis Capitij de principiis rerum poema. Cum indice rerum copiosissimo

발행: 1564년

분량: 268페이지

출처: archive.org

분류: 화학

121쪽

men formam aliam substatialem mixtiinabent, sed sint veluti quaedam congeries element rum inuicem compactorum impuratorumque. Prior mixtionis modus consimilis est illi mixtioni de qua Aristoteles mentionem facit in primo libro de generatione & corruptione:inquit

enim in mixtione corporum interdum unum eorum tantum conseruari , alterum verb euan

scere,sed tantom effectionem quandam & qualitatem eius remanere, qua prius illud quod constat & conseruatur fit affectum. Sicuti ex duobus metallis interdum mixtio quaedam fieri sister, in qua unum evanescit, alterum verb r manet colore prioris intinctum: non dissimili

ratione mare salsum est, ob mixtionem partis terrestris adustae, quae tamen potius aquam inficit, quam iusta mixtione cum aqua misceatur. Sic sunt pluuiae aqua quaeda infecta dc impura. Alterius generis mixta imperfecta ob mixti nem aliorum elementorum, non tantsim suam speciem retinentia inficiutur, veru metiam cum aliis compacta quoddam tertium efficere videmtur:licet reuera ibi non sit nisi quaedam elementorum congeries inuicem compactorum.Huius

generis ut puto sunt grandines, nives, pruinae: mixtaque huius generis fiunt plerumque vi frigoris: nam proprium frigoris est congregare

heterogenea,contra caloris natura est heterog

nea disiungere & separare. Post mixta imperfecta sequuntur mixta perseeta,in quibus propter

122쪽

mixtionem variarnq; inter se mixtorum altera tionem refractis elementorum formis, ac propterea secundum esse stabstantiale corruptis emergit forma mixti media: qua tota illa massa unum fit quoddam praeter elementum, sicq; 2- eundum substantiam etiam elementa misce tur,ita tamen ut cuiusque forma magis infixa sit in sua priori materia .quam aduentitia. Idebquς facilitis ad pristinam naturam clemeti commutatur,quam ad alteram. In mixtis hisce perfectis, clim elementa coaequata esse oporteat, maximinue sit vis ignea, omniumq; praecipua, po tio ignis mole aliis est minor, eadem prope r rione portio aeris non est mole admodum m gna : huic adde,qubd constare non possent, sed statim delaberentur,si mole aer dc ignis,terram aquamque superarent.Terra etiam in mixtis omnibus quae constantia sunt non fluida, superat aquam mole: quamobrem Aristo. dicit in secundo libro de generation omnia mixta supra te ram consistentia. esse terrea mole. smagnitudine partis terrestris ex qua constant. Nonnulla

etiam aquea sent ut reor ogo ea inquam quae fluida sunt,ut lac,sanguis,huiusinodique alia,in his praesertim animalibus quorum sanguis fibras

non habet: verum pro diuersa natura mixtorum corporum diuersie sant etiam elementoru posetiones,tum mole tum mixtione, δc temperatura,nec non etiam raritate & densitate, aliisque

huiusnodi. o fit ut formet elementorum com

123쪽

LIB. III.

rumpi queant,non uno tantiim modo alterationis, ut sit necesse unum tantum modum mixtorum fieri: sed longe diuersis,ut pro alterationum diuersitate, mixtura seu complexione &nexu elementorum inuicem,item mole & modo substantiae fiant mixtorum diuersa genera. Horum ratione exposita accedamus ad rationem explicandam, qua & generentur mixta omnia perfe- dc corrumpantur. Superius clim exponeremus vim qualitatum omnium primarum, diximus calorem dc frigus qualitates esse activas:c5tra vero humiditatem dc siccitatem , passiuas: non tamen ea de causa, quod hae duae posteriores non agerent, siue quδd priores duae non paterentur, sed quoniam in generatione mixtorucorporum eorumque mixtione duae posteriores qualitates humidum. s& siccum,seu ut rectilis dicamus) corpora hisce duabus qualitatibus affecta,ex natura & vi harum duarum qualitatum inuicem componerentur & miscerentur. Contra vero vi caliditatis ac fiigiditatis fieret eorum inuice mixtio de colunctio, quod patere liquido potest ex harum qualitatu definitionibus. Nam calor est cuius vi congregantur homogenea, sese gus cuius vi cogregantur tum homogenea tum heterogenea: humidum vero quod facile terminabile est termino alieno, contra siccum id est, quod difficile termino alieno, suo vero facile. Caeterum a qualitatibus ad clementa deumniamus,in quidus hae vigent qualitates, dc qu

124쪽

DE ELEMENTI stum est mixtio. Cum terra,aqua, aer, ignis inus. cem miscentur, ex hisque muta corpora generantur,mixtionem eam primo & per se fieri non

posse,nisi vi corporis calidi,ignis inquam: si priama fiat elementorum mixtio,seu corporis ignei, si secunda tertiaue,aut aliae deinceps fiant,& r tio & experientia nobis perstiadent. Nam si debeat fieri mixtio accommoda naturae cuiuspiam mixti, necesse est ut ea inuicem componantur quae coueniunt naturae illius mixti corporis:ali na verb separentur. At hoc caloris proprium est, quod congregat calor homogenea, aliena sep ratifrigus vero omnia indiscretὸ constipat&in unum aceruum cogit. a de re constat frigus ineptissimum esse, ut primo ac per se eius vi fiat

mixtio,generatioq; mixtorum corporum. Praeterea,comodὸ mixtio fieri nequit,nisi mistibilia corpora dividantur in minutissimas partes, ac deinde inuice partibus illis minutissimis unia tur,separatis paulatim alienis,& mixtioni illi i eptis:id vero fieri non potest, nisi per cococti

nem quandam,omnis autem concoctio est a colore,& a corpore calido. Item actio vera & generatio vera quae cst ad formam, debet primo α per se attribui illi qualitati quae se hauet ut habitus & forma: & vero quae se habet ut priauatio, attribui non potest nisi per accidens, α secunda quadam intentione:sed caliditas si conferatur frigiditati, se habet ut habitus Sc pers

ctio, frigiditas verb ut priuatio: igitur per sc

125쪽

LIB. III. s

de primo frigiditati adscribi nequit mixtorum

corporum generatio. Item supra diximus primum instrumentum & natura proximum coelesti tepori, in quo est magnum omnium sem, narium, ut Platonici dicunt, esse caliditatem. Nam quotcunque mixtorum generationes fieri sensu perspicimus , eas omnes experientia r tibque attestatur fieri per concoctionem quandam vi caloris.quin omnes mixtiones quae artia

ficiis quibusdam fiunt quae sunt quamplurimae)calore adhibito dc per concoctionem quandam fieri experimur. Neque ullus artifex seu pharmacorum 6c esculentorum poculentorum que confector, seu metallorum copositor, quidpiam mixtionis attentaret,ex qua noua complexio nou que massa fieret, si adimeres eis usiim

ignis:vi igitur caloris primo & per se fiunt generationes mixtorum omniu, nihilominus secum

da quadam intentione etiam frigori attribui potest mixtoru generatio. Nam praeterquam quod calor non emcitur proprius dc naturalis svi infra dicemus) nisi temperamento quodam ce to,quod efficitur mixtione frigoris ut infra dicam )in concoctione mixtioneq; ipsa necesse est sepenumero id fieri a natura, quod fieri conspicimus a fabris ferrariis, qui ferro ex quo ensem aut hastae cuspidem efficere volunt,certu temperamentum adhibeant:quauis per sic primo viantur vi ignis, tame certis interuallis id serru quod

volvunt in fornace forcipe, & malleis tundunt,

126쪽

DE ELEMENTI saqua frigida intingunt: sic natura frigefactione interdum praeparat materiam,quae nisi id fieret, inepta esset illi temperamento, mixtionique illi, quam vult efficere,id , Openumero facere more fabii verisimile est. Amplius, post concoctio nem & mixtionem perfectam, totam eam mas.

sam frigiditate constipat & cogit, cum id exegου

rit totius mixti natura, ut in metallis Distum esse conspicimus. Generatio ergo mixtorum omniucalori per se primo est attribuenda, & igni qui

fons est caloris cuiuscunque, itemque aeri ut efficientibus . terrae vero dc aquae, Ut materiar. V rum cum calor sit causa generationis mixtorii, quaeri potest quaenam sit causa corruptionis horum mixtorum, quae caloris vi ingenerantur

Possetq; alicui videri frigori attribuendam esse

corruptionis causam. Nam contrariorum contrariae videntur esse causae. Contra vero esse videtur efficax ratio.Nam sicuti generatio mixtorum fit per compositionem quanda,item corruptio fit per resblutionem & separationem corporum componentium mixtum, & frigus semper c5gregat& constipat tum homogeneatum heterogenea, igitur per se a frigore re lutio de separatio esse nequit. Quamobrem neque etiam mixtorum corruptio attribui potest frigori primo & per se. Veram frigus primo & per sie, si caloris actionem impediat, nimia sui immixti cuiuspiam factione generationem succedere non sinet:hoc pacto impedit etiam frigus digestione seu

127쪽

' LIB. III. Q

seu concoctionem caloris,& indigestio cruditatem facit. Cui igitur primo & per se attribuenda erit mixti corporis distatutio & corruptio λ Perspicuum est cuique acutilis inuestiganti, nulli a tribui posse distatutionem praeterquam calori.

A calore ergo mixta generantur,dc corrumpuntur. At qui fieri potesst ut ab eade causa prodeat effectus corruij per sie primδὶNimirum omnino ex hisce efficitur , alium esse calorem a quo est generatio, item alium eum a quo est corruptio& dis lutio mixti corporis, priorem dicimus naturalem & proprium: posteriorem alienum& extraneum. Fiunt autem hi calores, seu haec corpora calida, diuersa mixtione frigiditatis seu humiditatis siccitatisve, aut ob 'aiorem minoremve illius calidi copiam,quam par sit: seu densatione aut rarefactione nimia. Sicuti ergo certa quadam temperie calor corpusve calidum fit naturale nunc etenim in hoc sensu utimur caloris nomine) ita diuersa temperatura fit calor extraneus & alienus. Duo hi calores inter se pugnant, alterque ab altero dissoluitur, re luto seu extra naturae limites affecto naturali calore , a calore extraneo mixtum corrumpitur. Nam forma mixti primo inest calori naturali, ac per eum continet reliqua elemeta omnia inuicem mixta. Euanescente forma, re lut5que calore, humidum aqueum aereumque simul evaporant: est enim caloris fometum & materia. Terrae pars demum

dispergitur & disset uitur in cineres. Calor autem

128쪽

DE EL ME EN TIs extraneus calorem naturalem corrumpit seu roseluit duobus modis: per putrefactionem videlicet mixti,aur per cxustionem. Putrefactio corruptio est caloris naturalis a calore extraneo humido. Necesse est ergo vi in putrefactione post immutationem caloris naturalis humidum remaneat aliquantisper, neque statim resoluatur. A t in exustione simul cum calore naturali re Duitur humidum de cvanescit. amobrem plerumque putrefactio fit a calore cxtraneo humido non admodum vehementi. At exustio contra fit vi caloris sicci vehementis. Quo fit ut quoniam natura sensim res mixtas infirmat, δίad interitum ducit, nihilque violenter agit, Vt corruptio naturalis cuiusque mixti fiat putrefactione quadam. od etiam perspicue ostendunt & senectus animalium, & exiccatio plantarum. Nam horum utraque via est quaedam ad putrefactionem. Quadere facile coniici potest naturam ducere res mixtas ad interitum perputrefactionem. Satis expositum sit hactenus de

calore extraneo, redeamus ad calorem naturalem, vi cuius supra ostendimus mixta corpora generari. Dubitare quispiam potest non immerito, cum calor naturalis sit pars corporis mixti, quin potius csim forma mixti primo insit calori naturali,ac per cum contineat reliqua elC-menta. prima & praecipua pars cst mixti: agens verb& materia id e numero esse nequeant, nihil

enim seipsum format & efficit: quo ergo pacto dici

129쪽

dici potuit mixta generari a calore naturali Θ Ut hanc quaestionem diluamus,illud est animaduertendum, non omnino dissimilem esse generationem corporum mixtorum a generatione animalium plantarumque,quamuis in plurimis dis. sideant.Nam sicut in generatione animalium cst quaedam certa materia in qua inducitur anima,

quae primo in existit participaturque a calido naturali, sibique proprio, ac per eum membra formata. ita in generatione mixti corporis est forma quae inducitur in sua materia, & primo inest calido naturali. Item quemadmodum in generatione animalis praeter calidum in quo est anima, existit etiam semen in quo est vis generandi animal a parete deducta i ita in generatione mixtorum omnium est qualitas coelestis, in qua veluti . in quodam magno seminario est vis generativa

mixtorum omniu deducta a corpore coelesti & amentibus illis coelorum motricibus ac vi veluti quadam arte, a suprema illa arte derivata, dispensantur elemeta in mixtorum generatione forma mixti inducitur. Etenim si hoc pacto nobis fingamus mixta generari, non arbitror longe nos veritate aberrare. Coeunt in unum et menta in mixtis, quae prima mixtione ex elementis fiunt, vique hac coelesti, pro qualitate materiae & loci partes maiores minoresve, densiores rarioresve, varia etigin alteratione impuratae in unum cocunt, inuicemque alterantur,&componuntur: ita tamen ut vis ignea eiusquo

130쪽

DE ELEMENTI selementi pars,sit veluti organum primum coelestis qualitatis: S1cque cum vicissim omnia vicerint,victaque sint, iam concreta & in unum mixta vi coelestis qualitatis, & complexio & forma mixti inducitur: quae primo recepta in calido proprio, seu in parte ignea derivatur ad alia elementa: hoc pacto vi caloris naturalis fit mixtio& concretio ,& in calore naturali forma mixti recipitur a coelesti qualitate omnium effectrice. Si verb mixtum fiat ab clementis non prima mixtione, idem propemodum dicendum est:nam vicem ignis obtinebit corpus igneum quod propriam complexionem habebit accommodam mixto corpori generando, vicem terrae & aquae corpus mixtum crassius, sic vicem aeris corpus mixtum acreum. Vicissim igitur aget patiemurq; haec corpora, fietque ex illis mixtum tertium vi qualitatis coelestis, corruptis trioribus formis mixtorum,non refractis,eo quod impersectiora illa,prioraque mixta non sunt elementa aut materia posterioris: sed quoniam hoc utitur ordine hiincque semper tenorem natura seruat, ut ab extremo sensim producat res omnes ad extremum aliud,non statim δc repete:inde effectum

est,ut in generatione animalium,eorumque nutritione, non continuo ex elementis aut inanimis etiam animal perfectum generat: verum

multa media posuit imperfecta,in quibus tamen non sistit,sed per ea animal perfectum facit. E enim in libris de generatione animaliu Aristo dicit,

SEARCH

MENU NAVIGATION