장음표시 사용
131쪽
dicit,qubd animal prius vivit vita plantae, forma scilicet quadam imperfecta,in qua non sistit natura, vim tamen habet ea forma vegetandi, deinde ea exuta, vivit vita animalis, in qua prior forma est virtute & potentia, tandem vivit vita
bouis, aut asini, ad perfectumque peruenit & in ea natura sistit. Sic in corrupendo animali non confestim resbluit illud in elementa, sed sensim agit per formam cadaueris, caeterasq; nobis non
notas: in nutritione autem utitur natura mixtis
aliis perfectis,ut fructib', frugibus,animalibusq; ad animalium alimetum. Non diss1 mili ratione
existimandum est naturam operari in mixtorum corporum perfectorum generatione, licet media per quae natura procedit in his, obsturiora sint quam a nobis sciri aut dici potuetur. Attamen in metallorum generatione nulsus ambigit quin omnia fiant ex argeto vivo & sulphure: hoc igitur pacto mixta fiunt a proprio naturaliq; calore. Si quis verb vellet asserere quod praeter corpus illud calidu quod remanet in mixto corpore postquam generatu est mixtum, aliqua etia eius portio, qua vi agente instrumentbq, proprio via est coelestis qualitas,remaneret neq; mixtione ingre. deretur,& postea evanesceret; vel aliud quid pia ex eo fieret a natura: ut de spiritu & calore exi-
stente in semine maris Aristoteles dicit, postquacius vi generatus est foetus ut reor) neque euidenti argumento improbari possct,neq; ipse positionem suam posset adstruere efficaci ratione.
132쪽
DE ELEMENTI si NCIPIT. LIBER MAR Tvs. A T I S a nobis exposita fuisse videri potest ratio mixtionis, Ageneratio mixtoru omnium 'niuersali quadam doctrina. Id et nim instituti nostri fuit,quemadmodum in exordio statim diximus , tractationem scilicet nos facturos de elementis & de elementorum mixtionibus in uniuersiim,ita oratio nostra sibi constiterit citra formas metalloru & lapidum proprias,itEmq; circa naturas proprias partium similarium, ex quibus constant animalia & plantae. Verum quonia generatio mixtorum fit vi caloris naturalis, corruptio contrari j caloris extranei.Itemq; mixta omnia perseeta fiunt ex aqua & terra tanqua ex materia , quorum alterum est siccissimum, alterum humidum valde,vel fluidum,nimirum tractatio
haec imperfecta videri haberiq; iure posset, nisi a
nobis exponerentur tum actiones caloris naturalis,sigillatimq; tum accidentia illa quae conse- quuntur mixtione: quorum quaedam tangibilia dunt,& ad passionem impassibilitatemq; mixtorum referuntur:alia ad actionem in sensus alios, praeter iactum, accomodan r. Nam qualitates primae illaeque quae Eas sequuntur, quibus mixta sum ffecta, siunt tactiles qualitates, ut sapor, calor quibus pr ponenda est complexio,quoniam
mixtioni propinquissima est,statimq; ex qualit tibus
133쪽
LIB. IIII cstibus primis conflatur,earumq; vim maxime obtinet.Nemo ignorat operationes caloris naturalis proprias esse,concoctionem seu digestionem, maturationem, elixationem assationem, non quidem illas tantum,quae fiunt arte,sed eis cpnsimiles a natura factas. Cococtio seu digestio,vt latini authores dicut, est perfectio a proprio na- turaliq; calore ex oppositis passi uis: quq definitio adaptari potest ad terminum concoctionis tunc enim perfectio inest passivis esemetis seu mixtis, vicem elementorum praestantibus, cum fuerint concocta vi caloris naturalis. Potest etia haec definitio referri ad motum ipsum quo fit cococtio& digestio,ad quem si referatur,dicenda est esse perfectio,quonia est via ad perfectione. Motus nanq; est eius de speciei cuius est ipsius terminus. amuis autem & humidu dclic cum concurrant ut materia ad concoctione: proprior tamen materia concoctionis est humidu,quam siccum. Illud ptenim quod interminatu erat,ccncoctione terminatur,atq; humido veluti medio siccum mollescit,sicque inuicem miscentur. Maturatio proprie est digestio alimeti in fructibus. Etenim tunc fructus maturi dicuntur & sunt, cum infructu alimentum concoctum est. Per metaphoram verb quandam multa etiam- alia matura dicuntur per concoctionem quandam: quorum .nonnulla esiui, potui alia apta fiunt, tuncque dicuntur digesta dc matura. Animaduertendu hoc
134쪽
tionem per se fieri a calore, a frigore verξ, fieri
per accidens tantum. Item notandum est: per se
id quod digestum primo de maturatum est,cras. sius fieri per digestionem:horum utriusque ratio satis euidens est,& in promptu. Nam maturatio digestio quaedam est, omnis autem digestio est concoctio, seu per concoctionem fit, quae proculdubio per se est a calore. Item digestio persectio quaedam est,calor vero per se principium est perfectionis & generationis: sicuti contra, frigiditas per se principium interitus, per accidens autem frigiditas facit ad digestionem.Tum qu niam digestio fit a calido naturali, quod intentione quadam & remissione fit naturali remissio verb caliditatis per frigiditatem fit. Item stigore
in unum cogitur calor ,& fit validior per anti- peristasim. Pr terea Depenumero accidit ut mausa mixtorum non sit apta certi generis concoctioni, nisi prius passa fruerit a fiigido, idq; a natura Lepe fieri septa diximus more fabrorum,qui
ferrum cudunt & temperant. Accidit etiam in
multis mixtio,vt post completam digestionem a calido, fiigiditate assiciantur pro cuiusve n iura, & ob eam causam Digidiora apparent post digestionem, ut lac quod fit per digestione sanguis,est tamen Digidius sanguine. amuis alia
etiam ratione contingere posset ut post digesti nem a calido factam, ea tamen res a digestione peisecta frigidior euaderet, per ablationem inquam partis calidioris. Nam vi caloris naturalis
135쪽
dc proprij, sicuti in unum conssantur homog nea, id est , apta naturae illius generis mixti cita
extranea separantur & amouentur. Itaque partis bus calidioribus amotis quae extabant in materia generatiois mixti frigidioris naturae, id quod remanet,quamuis calore sit concoctum non Diagore , Digidius tamen erit sua ipsius materia ex qua confectum est. Ex his satis perspicue reor apparere digestionem maturationemque omnem
per se primo fieri a calido, non autem a Digido nisi per accidens. bd verb omne id quod primo digestione maturationemve recipit fiat cras. sus, euidenti ratione ostenditur. Nam id quod primo recipit digestionem est humidum,eoque veluti medio siccum terrestre mollescit, & fit
mixtioni idoneum : humidum vero propterea concoctionem & maturatione recipit, eo quod vi caloris miscetur terreo. Quare sequitiiu id quod primo maturatur & digeritur, humidum, scilicet propter admixtione terrestris partis nocesse esse ut efficiatur crassus. QRod si qua mixta post digestionem subtiliora facta esse videant. tur, hoc utiq; non fit diuersa ratione ab ea quam supra exposui, per amotionem scilicet partium terrestriti,& mixtionis digestionisve generi non accommodatarum. Post expositam digestionem dc maturationem accedamus ad alias caloris naturalis operationes, quae diuersae sunt ob naturam pastiuae qualitatis coniunctam calori naturali,a quo digestio fit.Nam qualiter calor vel est
136쪽
humiditati coniunctus,aut siccitati ille,sic ab eo fit digestio per modu elixationis. Sin verb coniunctus fuerit siccitati, fit digestio per modum
assationis: hae vero plurimorum diuerserumque generum sunt pro intensiori aut remissiori humiditate siccitateve. Quae omnia natura temperat adiuta diuina arte, quam intellectus humanus ad unguem attingere nequit, sed generali quadam notione mira haec naturae opera scrutatur & cognostit. Sicuti vero a frigiditate impedita digestione, indigestio fit: ita impedita maturatione sequitur cruditas, dicta in fructibus proprie, in aliis secunda quadam significatione. Impedita verb elixatione & imperfecta, sequiatur dispositio quam Graeci & Aristoteles,' inquinationem appellant, cum scilicet a caliditate humida in re elixanda motus humor aqueus interminatus adhuc & imperfectus se ipse cogit simulque poros constringit,in quibus imbibitus& coactus est,sicque elixandae res fiunt duriores quam fuerint antequam elixari inciperent. Ass tionem imperfectam sequitur dispositio quam
latino vocabulo nescirem ego explicare, Graeci appellam Ariuiriti hae actiones sunt caloris naturalis. Caloris vect extranei operationes singulae a nobis non ita persecte cognoscuntur, quoniam pertinent ad corruptionem & interitum.
sed genere quodam duplices sunt, putrefactio inquam &exustio. De quibus fatis sunt ea quae superiore libro sint exposita. Nunc tempus est ut paucis
137쪽
vi paucis percurramus differentias quibus corpora mixta homogenea humida siccave differutanter se. Primumq; exordiemur ab his qualitatibus quas passivis assines coniunctasq; consueuimus , appellare ob id quod per eas corpora homogenea apta vel inepta sunt aliquo passionis 'genere assici. Accedemus deinde ad complexionem & qualitates eas quibus agunt,passionemq;
sensibus ingerunt. Sumemus autem exordium a coagulatione & liquefactione, a quibus etiam Aristoteles in quarto Metheorum orditur,quo niam corpora omnia tam dura qua mollia constant & cossata sunt quadam coagulatione. Coagulatio omnis fit exiccatione quadam : sicuti contra liquefactio essicitur per humectationem. Quoniam sicci est terminari definitique, sicuti contra humidi est diffluere & proprio termino non contineri. Necesse igitur est ut id a quo res coagulatur siccitatem faciat. Siccitas vero du hus modis in aliquo fieri potest: vel scilicet alteratione quadam noua inducta siccitate, vel per ablationem partium humidarum, quae scilicet
aut lateant compressae & contentae a terrestribus partibus siccioribus, aut euolent re lutae in vaporem,sicque cuanescant.Non dissimili ratione
necesse est, ut id a quo res quaepiam liquefit humiditatem effciat. Pluribus item modis humiditas in re quapiam potest essici, aut cum alter tione fit, qua ea res exuat siccitatem priorem dc induat humiditatem nouam; alit resilutione
138쪽
DE ELEMENTI souadani partium aquearu, quae compressae constipataeque prilis erant: vel coactione vaporis inaqueam naturam: siue per subingressum in poros partium aquearum, dissolutionsique terre strium prius in unum coactarum. His expositis dicendum coagulationem interdum fieri a calido per se, si calidum illud fuerit etiam siccum,
tum inducendo nouam siccitatem,quatenus est siccum, componendo partes aqueas aereasve, Ahumidas cum terrestribus siccis, necnon re Luendo partes aqueas in vaporem qui euolet 3c evanescat, hoc pacto calidum coagulationem facit per se. Interdum calidum etiam per accidens efficit coagulationem,cam per antiperist sm cogit in unum Digidum, quemadmodum in grandinis generatione contingit. Frigidum autem coagulationem per se facit exiccando,si fuerit coniunctum siccitati, item condensando
partes aqueas in unumque cogendo cum partiabus terrestribus, a quibus fortius condensatae etiam continentur,maioremque sbliditatem a cipiunt. Per accidens vero Digidum etiam coagulat exprimendo partes calidas subtiliores immixtas humido, cum quibus humidum quoque
implicitum evanescit. Item per accidens coagulationem facit frigidum, si vi caloris humidum
miluatur, qui in unum cogitur circunstante& constipante igido. Caeterum ea coagulatio quς si mixtione quadam complexioni cuipiam apta partium terrestrium cum aqueis de aquearum resolu-
139쪽
tesblutione, frigido per se attribui non potest:
haec etenim per concoctionem fit, quae est a calido per se , non autem a frigido,ut supra diximus. Ideo Aristoteles in quarto Methcorum,in quo primo agit de coagulatione quae sequitur mixtionem qua durae res mollesque fiunt, non facit mentionem de ea coagulatione quae fit per se ἱ frigido, sed meminit de ea tantum quae ni a calido per se,a frigido vero per accides. Ea vero coagulatio quae fit per sie a frigido, conuenit mixtis illis imperfectis quae non sunt unum per se mam quandam substantialem xertiam confl
tam ex elementorum mixtione, sicut grando, nix, pruina, caeteraque huiusmodi. Ea nanque
per se fiunt a frigido, non tantum quia calidum exprimat, sinaiulque humidum, sed quoniam visua humidum aqueum seu vaporem condensit& in unum cogit, partesque terrestriores congregat,quae tenacius seliduisque detinent partes aqueas aut vaporibus constipatas. De huiusinodi coagulatione inferius Aristoteles, dicitq; fieri remotione calidi, non aute humidi, de quo non meminit. Nam frigidum ideo coagulat, quod stigefaciendo condensat & constipat humidum aqueum vel vaporosiam:frigiditas verd quae coa gulationem facit, quandoque extrinseca est ab illo mixto corpore quod coagulatur & praeter
illius naturam, quandoque secundum naturam& intrinseca. Praeter naturam est in mixtis impersectis illis de quibus supra fecimus mentio-
140쪽
DE ELEMENTI snem. In metallis verb & lapidibus est intrinseea& naturae eorum propria. o fit ut glacies, grando,nix liquefactae permaneant fluidae. Metalla vero liquefacta ignis vi, cum primum vis illa celsauerit ignea, confestim nulla vi frigiditatis extrinsecae sed proprio intrinsecoque nixu coguntur & durescunt. Qualis verb & cuius. modi sit haec vis latitans, infra dicemus, cum tractabimus de complexionibus. Haec de coagulatione sint fatis. Coagulata vero liquefiunt per sie a calido, quoniam calidum partes in unum coactas a frigido rarefacit & disgregat, simulque disiungit partes terrestres quae vi filiagoris aristitis cotinebant partes aqueas. Nec non calidum etiam per accidens liquefacit, quando scilicet resoluit partes aqueas in vaporem, simulque in unum cogit partes frigidas per anti- peristasim, quarum vi vapor ille disgregatur, in aquamque cogitur vi frigiditatis in unum coachar: ' a frigido vero per se liquefieri dici pos.ssent,impropriὸ tamen:vapor enim in aquam cogitur a frigore, sicq , condensando, coagulando
frigidum liquefacit. Item a Bigido humido liquescunt sal nitrqm, eiusq; generis caetera quo niam humidum aqucum frigidum eorum poros subit, sicque discindit partes terrestres exiccatas& in unum coaetas vi caloris. Per accidens vero
a frigido quaedam liquescunt, quoniam a frigido expellitur calidum, cuius vi fit crassitudo in aliquo corpore,& impinguatio quaedam ut spe