Stephani Baluzij Miscellaneorum liber primus septimus, hoc est, Collectio veterum monumentorum quæ hactenus latuerant in varijs codicibus ac bibliothecis

발행: 1700년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

201쪽

i M iscr L L A NEO R v M., si cordis fidem & dilecticinem competens sermo. o dc actus foris ostendat, trinae interrogationi jam is satisfecit trina responsio. Cui etiam bene ter pascendi gregis cura injungitur ; quia quisquis oves

pascendas suscipit, cordis jugi vigilantia prospia. . cere , vocis ossicio monere ac defendere , deis actuum cicemolis semper eas ad Christum debetis pertrahere. Illi ergo recth pascendi gregis cura. injungitur qui in mente plenam habet iidem de dilectionem interius , & in voce perfecth m nendi , liberὸ arguendi , prudenter exhortandi scientiam & possibilitatem exterius , dc qui opere quaecunque loquitur servat & sequitur. Nec qui Go quam pro qualibet culpa, si jam satisfecerit , in

is hoc officio recusandus est, clim & Petro post triis nae ncgationis lacrymabilem satisfactionem, quia is trina in eum dilectio patuit , gregis a Domino injuncta sit 'pastio. Haec igitur trinae dilectioniso forma, fratres carissimi, in primo pastore non ab

alio quam a Christo praesignata in eligendis est

L praevidenda , non solum prioribus, sed & omni bus personis in Ecclesia praeferendis. Aise qu. Huic scripto in sede apostolica firmato & adi: Erba Pa se probato sitblcripserunt primo Paschalis Papa, dei chali rapa. Cardinales sinctae Romanae Ecclesiae, quorum nomina sunt annotata, crescentius Sabinensis

Episcopus , Petrus Portueitas Episcopus, Cono Praenestinus Episcopus , Vitalis Albutius Episcopus, Bonifacius Cardinalis saneti Marer, Deusdedit Cardinalis sancti Laurentii , Desiderius 'C-dinalis sanctae Praxedis , Guido Cardinalis sanctie Balbinae, Petrus Cardinalis sanctorum Cosme Damiani, Petrus Cardinatissancti Adtiani, Rosi mannus Diaconus sancti Georgii, Comes Cardinalis Diaconus sanctae Mariae in Aquiro, Gregorius Cardinalis Diaconus sancti Angsi , .i ii

202쪽

etens sermogationi lambene ter pta suisquis oves

antia prospifenderς, diri stain debet ibet sidem S

c exhortantu

de qui

y Eligendi Lia ER QUIN Tvm I9 postmodulo effectus est Papa dictus Innocentius, johanne C rdipalis Diaconus sanctae Luciae. ita se habeant, sit docti ina haec apost licii vhi antam congregationi destinata , uni- v saluo e s set enuntiata , poter i inde absorberi aqua multa de turbida ex ore draconis emissa, cujus non modica lacuna est in illa regula saepe notata huc Deo volente amplius notanda &Quterianda. Est etenim regula ista , ni fallor, quaedam de illo flumine magno Euphrate collecta vel egressa exundatio , in qua pur* ac turbidae quae Babylonica quaedam est cunfusio. Quid enim parius quam quod in collectario sententiarum p

ternarum regulae huic antepositMum vita comm

nis ordissime declaratur , in qua solis illis quos

necessitas aut voluntas pauperes secit stipendium competens, prout cuique opus est,ordinatur, in qua etiam talis dispensator eorundem stipendiorum commend tur qui, ut Prosper ait, vel omnia sua

pauperibus distribuit, vel Ecclesiae rebμs adjunxit rQuid inquam purius hoc documento saluberrimo apostoli doarinae per omnia consono Z Quid verb turbidius eo Saducaeorum fermento , quo plenum est ejusdem regulae illud capitulum quo praecipitur ut in una eademque congregatione his qui multa sta possidendo divitiis amuhiat, & his qui nihil Vel parum h bendo pauperes sunt , aequa-lo dentur sipendia r Sod, ut jam dictus Pro pergit ., habent, dare nihil aliud quam . perdere scuo iam . Mod habet Ecclesia , cum nihil habenti . commune Gl et habere. Nama utique perditiodi filio perditionis , liςEt necdWm revclato , plarita institutio agnoscitur citin oes Nuperibus debita datur diuitibus ; & apostolicae doruinae sesema non tenetur , cum divitibus pauperib*s aequa partio clari Pra ςipiuir. Quae distributionis ' : i

203쪽

r96 MI sc ELL AN EORVM coaequalitas 'nec inter ipsos veros Christi paupea res in congregatione viventes admittencia est, quia non aequaliter omnibus victus de vestitus

donandus est, cum non omnes aequaliter valeant.

Et ideo pensata singulorum diligentia, prout cuique opus est in huiusmodi habenda est cautissima differentia. Quae cum ita se habeant, super hujus doctrinam regulae ira Dei de caelo recte creditui quandoque revelanda , de illa phiala iracundiae

Dei plena plenius effundenda de qua legitur in Apocalyps : Et sextis segetus effudit phialam suam in flumen , sed magnum Euphraten , ct siccavit

aquam eius ut pararetur via Regibus ab ortu solis. Et vidi de ore draconis ct de ore bestia Ur de onet seudoprophetae spiritus tres immundos in modum ranarum procedere. Septem angelorum septem

phialas iracundia Dei plenas post cantum septem

angelorum septem tubas habentium legimus est fas, & tubis quidem sonantibus plagas magnas, phialis veri, essusis plahas majores invenimus &novissimas de quibus dici conveniat': Ignis accensus est in furore meo ardens Urue ad inferni novissima. Vbi erm sextus angelus tuba cecinit,

soluti sunt quatuor angeli'qui alligati erant in sumine magno Euphrate, & plaga fuit corripiens populuiri Dei per quatuor principalia regna mundi sub quibus amicti sunt Israel sive Iuda per judicium Dei. Non fuit illa plaga de novissimis in

quibus consummauit iracundia Dei', quia non animas sed corpora tradebat talibus angelis , id est, regnis terrenis. At verb phiala hic est inditur iracundiae Dei, in illud flumen , non ut sol vantur tales angeli, sed ut siccaretur aqua ejus S pararetur via Regibus ab ortu solis. Ergo iri aqua fluminis effunditur phiala irae Dei. Et iacirco aquam talem oportet intelligi cui rationabiliter

204쪽

Lis ER Qv INTV s. Is dicatur deberi iracundia Dei. Alias autem , cum S mare & flumina & fontes aqua uni in sanguinem anteriores phialae damnaverint , quid est quod flumen Euphrates propriam meretur phialam , nisi quia inter cetera mala quae fiunt sub te, malum quoddam aquae fluminis husus significatur 3 Est enim malum cujus damnatio in anterioribus phialis per quinque angelos effusis non invenitur , sed angelo sexto reservatur. quod hic

S prius per aquas fluminis illius & deinde per

tres immundos spiritus in modum ranarum prorepentes significari rectε intelligitur. Nimirum malum hoc trifidum estide ejus partes sunt praestigia magorum, commenta pnilosophorum , figmenta poctarum. Eorumque profunda malitia &turbida loquacitas congrue per aquas Eupluatis significatur , quia videlicet Euphrates Babyloniae flumen est, & per eam fluens in multa capita dividitur , quae ipso quoque nomine suo in scripturis significare solet universam generationem impiorum contrariam generationi rectorum , civi-

ratem diaboli contrariam civitati Dei. Babylon quippe interpretatur confuso. Igitur postquam &super flumina fontesque aquarum phialae emita sunt, effunditur & ista in Euphratem quia cum damnationem sibi acquisierint tyranni vel Reges impii cum nationibus sibi subditis , qui nomino maris , fluminum , & aquarum notati sunt , illis quoque ira debetur qui illos dementaverunt err remque illis auxerunt vaniloquiis immo & scripturis suis malitiosis, mendacibus , fabulosis , &omnino falsis , vel, quod pejus est, veritate sinulde falsitate pcrmixtis , quomodo praenotata regulassummi Euphrate paradisiaco simul & Babylonico magna ex parte assimilata. Sicut enim fluvius Euphrates de fonte paradisi venam trahens originis

N iij

205쪽

198 MisCEL L AN EORUM& pluribus adulteratus aquis extraneis suit per medium Babylonis , illis videlicet aquis connumeratus de quibus captivi cives Ierusalem dicunt, Super flumina Bab unis , illiesedimus ct flevimus, ita multotiens haereticorum domina de fonte veritatis aliqua trahens testimonia , callidb eisdem permiscet falsa , ut non tam civibus Ierusalem

captivis quam civibus Babylonis ad bibendum sapiat hujusmodi aqua. Similiter & illa de qua loquimur aulica regula, de aula Regis egressa, multa in suo conicxm sabet sana patrum documenta ex dictis orthodoxorum patrum decerpta vitam communem secundum Apostolorum doctrinas apte informantia ; sed illis praemissis adulterina quaedam sunt admixta , quibus priorum puritavita est infecta & turbata per nescio quos aulicos dictatores veris falsa , bonis mala permiscentes,& prioribus contraria docentes , ut veris civibus Ierusalem non sit magis aqua illa potabilis , ebqubd arguitur admixtae vanitatis , quam philoso - phorum vel poetarum vel etiam haereticorum scripta, quae multa continent vera falss permixta.

Si enim justo judicio Dei effunditur phiala ir

cundia Dei plena, non sollim in terra , quo nomine terreni, & super mare , quo nomine amari, super flumina , quo nomine voluptuosi vel f riosi, & super sedem bestiae , quo nomine mei daces notantur, sed etiam in solem, quo nomine homines clari & pro specie pietatis ostentata caelo digni videntur notari , si inquam etiam in tales tam claros, tam altos, effunditur phiala irae Dei,

secundum quod alibi legitur , effusa est contentio

Dp r principes errare fecit eos in invio est non in via , atque ideo etiam super talium impietatem rechE revelatur ira Dei cie caelo, non mirum

debet videri quia flumini Euphrate non parcitur,

206쪽

' nod quamvis de paradiso egressum , de platea Babylonis lutum collegit non modicum , in his potissimum doctrinis conscriptae sunt ad placitum Babylonis civium seu principum. Et ideos iper tales doctrinas meritb ira Dei de caelo est

revelanda , ut judicentur vel haereticae vel apocryphae seu pestiferae ac mortiferae , ne putentur scriptis authenticis & sanis connumerandae. Scriptura enim sana , praecipue quae nomen habet regulae, nihil in se debet habere foedum vel tortuosum, ne se seqdentes non tam in viam rectam dirigat quam in invium pravum deducat, ut praenotata regula non recte regens aliquem , atque ideo nornine regulae indigna , contra quam nunc tantopere disputare illud cogit quod etiam qui clam Canonici vitam communem secundum regulam beati Augustini professi , ex interpositione sermone beati Augustini allecti , eandem lic ac ceptant ut in conventibus suis eam recitari faciant quasi authenticam A nullius erroris permixtione infectam , non attendentes eam doctrinae apostolicae in multis contrariam. Proinde ii placet apostolicae discretioni ut aulica illa scriptura in Ecclesiis matricibus teneatur pro clericorum canonica regula, primb ipsius prava in directa nant, ut aulica edicta edictis apostolicis de clericorum vita essiciantur consona, decisis inde pravis, dc reliquis auctoritate apostolica canonietatis. Quae namque ratio cst ut majores & plures clericorust congregationes Ggulam profiteantur aulicam nullas dis apostolicae auctoritate canoniZatam , cum plura inveniantur patrum orthodoxorum scripta

directissma quae pro sui rectitudine haberi possunt

pro regula tam ad insermandam vitam ciem co

ruo congregatione sub praelati' viventium

quis do eorum qui foris positi fecitndum canones

207쪽

recte vivendi habent propositum stib regimine antistitum 3 Quod his duobus clericorum generibus amplius est , a malo est; & affrinante Isidoro

nec inter clericos religiosos nec inter laicos catholicos censendum est. Et ut ad flumen Babylonis Euphraten respiciamus , hujusmodi clerici, exceptis paucissimis , non sicut aves nidi sui, quoa est Ierusalem, in principio laetitiae suae memores flendo super flumina Babylonis resident , sed eis dem aquis velut pisces immersi , taliter in cis ludunt ut nunquam cogitent revolare ad illuni Ierosolymitanae cohabitationis nidum in quo priamis Ecclesae filiis tanquam bonis pullis erat cor unum & anima una in Deo, nec quisquam eorum aliquid suum esse dicebat. Paucis igitur, ut dictum est, exceptis , quibus animus est conversi nis & reversionis in Ierusalem , plures eorum contemptis aquis Siloe , quae fluunt cum silentio,

plus diligunt flumina Babylonis & aquas turbidas Deo volente per phialam sexti angeli omnino defccandas. Cum enim septima & ultima phialairacundia Dei plena effusura sit iram judicii in acrem , id est , in aerias potestates, daemones scilicet omnesque ipsorum complices , non ab re

ditur haec sexta sexti angeli phiala desiccans aquas fluminis Euphrates ultimum judicium praeventura& aquas Babylonicas magis desiccatura & viam Domino dominorum Regique Regum venturo cum Regibus & Senatoribus ad judicium praeparatura , secundum quod dictum est ut pararetur

via Regibus ab ortu solis ; quibus utique ad judi-L.um tanto erit via planior, etiam nunc in praesenti vita , quanto viderint aquas Babylonicas inagis desiccatas , quas nimirum, praeter paucas lacunas, videmus maxima ex parte jam anni hila ras. Etenim antequam super aquas hujusmodi

208쪽

L1BER Qv r N et v s. ior revelaretur de caelo ira Dei per evangelium Chri sti, non poteram eas tranure Reges sancti, scilicet hi qui principes sive auctores fuerunt scri

iurarum veritatis , quales dicuntur rectε venille ab ortu solis , quia non venerunt aut locuti sunt

a semetipsis , sed ut loquerentur quod loquerentur acceperunt ab illuminatione divinitatis. Non poterant aquas illas transire Reges i sti , non poterant cum una lingua Hebraica occurrere Graecis Lindis disertisque Latinis grammaticis , rhetoribus , dialecticis , tot poetis tragicis , comicis , si tricis. Necdum enim flumen Dei repletum erat aquis , necdum rivos ejus inebriavit spiritus veritatis , de adhuc plenissimε redundabant suosque alveos implebant flumina Babylonis, quorum est famosissimum illud flumen magnum Euphrates de paradiso egressum & aliis multis aquis adauctum;

quia veritatis quibusdam sententiis intermixta plura mendacia fabulosa ita sonuerunt ut a vocibus aquarum multarum Babylonicarum in huius mundi mare descendentium fierent mirabiles et tiones maris , cum necdum appareret mirabilis in altis Dominus , nec testimonia ejus credibilia Cssent mundo tot mendaciis dementato de fascinato, tot aquis Babylonici fluminis inebriato. At ubi venit ille spiritus veritatis ut argueret m

dum de peccato de de justitia & de judicio , ni-

intriam arguendo id quoque effecit ut sccarentur tantae aquae tanti tam magni fluminis. Stultam

enim fecit hujus in di sapientiam. Procedente namque sapientia Dei & rationem reddente de eo quod videbatur stultum Dei, quemadmodum Apostolus dicit , Nos autem praedicamus Iesum Christum crucifixum , Iudais quidem fandalum, genibin stultitiam , ex comparatione ejus stultum esse apparuit de aridum quod eatenus grande vid

209쪽

batur. & profundum. Quam vilis quamque exe- .etabilis & abjecta fuerit vel apparuerit illa talis sapientia seculi in oculis eorum quos veritas illi minavit pulchrE in sua persona insinuat Iohannes cum dicit : Et vidi de ore draconis ct de ore bestiaeor de ore pseudoprapheta spiritus immundos tres in

modum ranarum procedere. Spiritus immundos ait,

id est, sectas quasi sapientiae & scientiae magicae, poeticae , philosophicae , quas contrarius spiritari sancto immundus nujus mundi spiritus aspiravita Spiritus namque immundos magi praecipuὶ patronos quo nescio infelici quodam pacto asciverimisbi. Poetae verb sub nominibus honestis eosdem rogitant spiritus immundos aspirare sibi, sacrilega praesumptione deos appellantes , cum da mones sint. Porro qui philosophis spiritus aspiravit, is quoque sine dubio immundus extitit. Annon

de illis Apostolus dicit : αuia dicentes se es'

sapientes , stulti facti sunt, or evanuerunt in cogi- rationibus suis. Et vide quantam usque ad immunditiam evanuerunt, qui servientes creaturae potiusquam creatori, propterea in passiones ignominiae

suae, in desideria cordis sui immunditiam traditi sunt. Rechὸ ergo dicuntur spiritus immundi. Porrbdraconis nomine diabolus , bestiae vero appellatione bestiale regnum diaboli hoc loco rem designari intelligitur. Nam apud Danielem per quatuor bestias quatuor mundi regna principalia significantur, scilicet Babylonicum , Persicum, sive Medicum, Macedonicum, atque Romanum. De ore ergo draconis spiritus primus processit , quia magicam artem humana curiositas de confabul rione diaboli addidicit. De ore bestiae sequens spiritus exivit , quia bestiali regno mundi hujus adulando humanae mentis ignobilitas Reges terrenos homines fgmentis poeticis in deos & in Z

210쪽

LiBER QPIN Tvs. ao3eaelum stellarumque orbes translatos fabulosis naeniis decantavit. Pseudopropheta philosophica quoque professio extitit , quae fanaticorum spurcitias

orum, verbi gratia, adulteri a Iovis , zeluinque Iunonis sororis conjugis, dc meretricia Veneris , S cetera talia retulit ad elementa mundi, cupiens ea quae jam eri ibescere poterant homines

de diis suis quasi interpretationibus subornare allegoricis. Vere pseudopropheta talis quisque

interpres cxtitit, quia de corde suo prophetavit,& vane pudorem humanum consolatus est adulteria deorum fictis de inutilibus adornando mysteriis, & in eo remanendo nihilominus ut serviret creaturae potius quam creatori, qui est benedictus in secula. Amen. V di, inquit, de ore draconis de ore bestia est de ore neudopropheta exire sipirit1

tres immundos. Et addit adhuc , in modum ranarum. Nimirum ranae & immundae sunt δc turpes Sexiguae & quasi loquaces. In luto namque con morantes importune & quasi cum garrulitate.

coaxando quietem auferunt. Congrua ergo alli-m: latio dum ranis adaequantur vel similes perhibentur hi qui sibi magni & eloquentes videntur, verbi gratia poetae , qui sibi magna sonare videi tur ; sed omnis eorum materia fabulosa lutum est, & magnitudo eorum inst. atio est. Oct propter quoniam scientia illorum, cum nulla sit, inflatur adversta scientiam Dei, pulchre satis eorum spiritui congruit illud de fabella Asopi , ubi lanasiissiando tentans se extendere ad magnitudinem bovis, dum conatur de pellem frustra distendit, taedem ultra vires sustiando crepuit. Denique ubi nunc illi sunt grandiloqui qui se extulerunt adversus veram magnitudinem scientiae Dei 3 PErile memoria eorum cum finitu st Dominus in are

η per nanet. Quis enim loquacitati illorum

SEARCH

MENU NAVIGATION