Stephani Baluzij Miscellaneorum liber primus septimus, hoc est, Collectio veterum monumentorum quæ hactenus latuerant in varijs codicibus ac bibliothecis

발행: 1700년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

misisse Deum filium suum famini ex mulie .

quoniam verbum caro factum est, non adsumseu carnem ; sed verbum caro factum , Deus homo factus est , filius Dei factus ex muliere. quoniam non prius factus caro, denuo est assumptus ave

bo ; sed praeveniendo verbum carne, verbum caro

factum est. Idem , non clim esset pauper, dives factus est ; sed cum esset dives , pauper factus est: quia cum esset in forma Dei, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens , in similitudine hominum factiis , habitu est inventus ut homo. Idem ipse ipse verbum, cum dives esset insorma Dei, aequalis Deo, pauper factus est , exinaniendo se, verbum caro fiendo , filius Dei saetiis ex muliere, non adsumptus, ut blasphemi aiunt, adoptione. Vnus idem ipse qui descendit,

non ut hominem assumeret, qui necdum erat in

matus , sed ut homo fieret incarnatus. Idem ipse est qui astendit super omnes coctos , ut impleret omnia. Secunddin quod magitum hoc esse piet tis sacramentum Apostolus docet. manifest tum est, inquit, in carne, iust catum est i= spiritu. Apparuit angelis , praedicatum est in gentibus, creditum est in hoc mundo, adsumptum est in gloria. Hoc idem quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, quia dicente archangelo de ejusdem Dei & Domini genetrice tenim in ea natum est , de spiritu sancto est Ac sicut instaurarentur quae in caelis & quae in terris sunt in ipso , apparuit angelis , praedicatum est in gentibus, assiimptum est in gloria , ut sit m

diator Dei & hominum Iesus Christus: quia qui Deus, isdem est homo ; & qui homo, idem ipse

est Deus.

Ex natura ergo utraque una Christus persena.

42쪽

Nemo ascendit in caelum ni se qui descendit de caelo ,-bus --inis qui est in caelo. In terra erat tunc temporis localitate inter homines homo,& in caelo se esse dicebat filium hominis ; quia qui filius hominis erat localitate, idem filius erat Dei immensitate. Propter quod dicit: Si ergo videritis silium homiBis endentem ubi erat prius ' Quiem pro tanta unitatis proprietate versi filium Dei Iohannes Apostolus de evangelista confessus est hominem, ut eundem qui ab initio vita aeterna est apud patrem, verbum se corporaliter de vidisse & contrectasse praedicaverit dicens : didid fuit ab initio, quod

-udivimus , quod vidimus oculis nostris, quod pero eximus , manus nostrae tractaverunt de verbomita , cst vita manifestata est, or vidimus testa-Hetur O adsentiamus vobis vitam aeternam quae erat

ud patrem ct apparuit nobis. Denique hanc vitam aeternam apua patrem ab initio , quam sibi apparuisse testatur , nisi verbum caro fieret , neque vidisset , neque manibus contrectasset. Sed ut verbum caro fieret , testante eodem evangelista, se Deus dilexit mundum ut filium suum unigeniarum daret, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Et propterea quia Verbum caro famini est , & unigenitus Dei de vita aeterna est, ideo non est adoptivus, sed secundum Apostolum proprius , de secundum evangelistam unigenitus Dei filius. Et ideo Apostolo non solum ut Dissiceret dicere, Proprio filio suo non pepercitDeas , sed etiam ait : Nos autem praedicamus Chris in crucifxum , Iudaeis quidem scandalum, entibus autem stollitiam , ipsis autem vocatis Iudaeis or Graecis Christum Dei virtutem ct Dei sa- cuiri igiciax Christum crucifixum ex infirmitate

43쪽

Misc ELLANEOR v Mnostra , virtutem autem ex virtute sua, eundena

crucifixum dicat Apostolus Christum Dei virtutem& Dei sapientiam , quis infami elogio Christum Dei virtutem & Dei sapientiam secundum hominem crucifixum adoptivum audeat dicere , nisi mente insana negando Christum, & suo mendacio Antichristum se comprobante ξ Et quis est mendax , teste Iohanne Apostolo , nisi qui negat quoniam Iesus non est Christus 3 Et hic est Antichristus qui negat panem & filium. Omnis enim qui negat filium , nec patrem habet. Sed , sicut isdem ait filius , qui non honorificat filium , non honorificat patiem qui misit illum. .

Quocirca quanta ut caecitatis obreptio quis non videat blaspnemantium Christum adoptivum, quem tanta unitate cognoscit unicum proprium ocverum Dei unigenitum filium , in utraque natura perfectum , tantis idoneis testimoniis propalatum 3 Oui si adoptivus suisset, octus & non veritas esset. Et quomodo veritas de terra orta est,

de ipse de se dicit, Ego si m via, veri , ct vita, si adoptivus & non in veritate Dei filius est a Nam teste Iohanne scimus quoniam filius Dei venit de dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum dc simus in vero stio ejus Iesu Christo. Hic est verus Deus δc vita aeterna. QEbd si adoptivus esset,

nec veruq Dei filius patri Deo vero, neque Deus verus & vita aeterna cxisteret, qui veth est veritas de terra orta veniendo ut homo fieret, & proinde hominibus via, veritas, devita. Verus est igitur ,

non adoptivus, proprius filius Dei Dominus Iesiis Christus, qui de se ipso coeco nato sic exorsus est loqui : Tu credis in filium Dei ' Et ille : V sol, Domine . ut credam in eum ' Et Dominus ei: Et vidisti eum , ct loquitur tecum, ipse est.

id est. quem vidisti carne, qui alloquor, ego ipse

44쪽

cus Dei sum. Alioquin quia divinitate invisibi

lis est, videbatur homo&loquebitur. quem etiam procidens a locavit filium Dei, in quo 1 e dixit vi-ubilem dc loquentem filium esse Dei. Hinc est etiam qubd Apostolus Paulus secundum hominem ex semine David docet eum esse filium Dei. Unde & praedestinatum commemorat secundlim homi- nem eum quem praedicat filium Dei, scii bens ita: Paulus servus Ies Christi, vocatus Apostolus , s gregatus in e angitio Dei, quod ante promiserat per

Prophetas j os in seripturii sanctis de filio suo , qui

factui est ei ex semine David fecundum carnem , qui praedestinatus est sitim Dei in virtute. Nam quod praedestinatur, antequam sit in re praeordinatur. Divinitas verb praedestinari nequit , quia sempiterna esse dinosi itur. Praedestinatus est autem filius Dei in virtute, non divinitate , sed secundum quod factus est ex semine David secun- carnem , secunddin quod antea Deus pater

promi serat Per Prophetas suos in scripturis sanctis de filio suo , qui factus est ei ex semine David secundum carnem, secundum quod antea Deus pater promiserat per Prophetas suos in scripturis sui his de filio suo , quem constituit heredem universorum, per quem iacit & secula. Quapropter in virtute praedestinatus est filius Dei, nimirum in qua virtute Christus Dei est virtus & Dei s pientia , Deus homo factus , & homo in Deum clarificatus , secunddin quod ipse protulit dicens: Clarifica me tu pater apud temetipsum claritate quam habui pri u P m mundus e fet apud te. De qua deifica claritate secundum carnem filii Dei responsum est illi a Deo patre : Et clarificast, ct iterum clarificabo. De qua etiam isdem qui sepra, de quo dictum est Vas electionis V mihi, ut por ex men meum comm gentibus Regibus'siliis

45쪽

Iyrael , ita luculentius luce deplorasit dicens. Optabam ego anathema esse pro fratribus meis , qui sunt Israelitae , ex quibus patres ct adoptio Ur legifatio , ct ex qηibus Christus fecund m carnem , qui estsuper omnia Deus benedibus in secula. Ecce qui secunddin carnem super omnia Deus benedi ctus in secula praedicatur , numquid non a Pr

phetis in scripturis sanctis simili fastu praeconiet, . tur, juxta quod prophetatus Maedestinatus est filius Dei in virtute a Vtique que de Christo prophetando praedixit, Speciosus forma prasiliit homi-

num, & cetera, de eo prosecutus adjecit: Sedes tua Deus in seculum seculi. Et qui ait: Benedictus qui venturm in nomine Domini, subter etiam intulit: Deus Dominus 2 inluxit nobis.Et Isaias Him dixeret Rorate caeli desuper, nubes pluant justum, ope natur terra , ct germinet D atorem , ct justitia oriatur simul, ego Dominus creavi eum , prosecutus cetera de eius magnificentia, in conclusione sic ait : Tantum in te est Deus , non est absque te Deus, vera tu es Deus absconditus Deus II et salvatori Hieremias quoque: perfecit terram in sempiterno tempore , hic Deus noster est, or non aestimabitur alius ad istum. Hic adinvenit omnem

viam disciplina , ct dedit illam Iacob puero suo orIsrael diutila suo. Post haec super terram visus est,

cum hominibus conversatus est. De quo P

pheta Habacuc J cum diceret , Existi in salutem

populi tui, in salutem cum Christo tuo .essionis illius deitatis ejus confessionem eleganti professione subintulit dicens : Ego autem in Domino gaudebo , ct exultabo in Deo Iesu meo. Deus Dominus fortitudo mea. Ac per hoc quia, prout . est, essentialiter promulgatur Deus a Prophetis& sanctis Apostolis , de proinde misquam est solummodo vocativus , quia dicit Isaias , Et voc

46쪽

Lin εκ OvINTV s. Dre Omen ejus a trabilis , consiliarius, Deus, ita nec etiam adoptione filius vocativus , hcEt

dixerit archangelo evangelicus, Mod enim es tex eiu0 5Tum τocabitur filius Dei , sed proprius, unicus, unigenitus Dei filius , sicut silprὶ ex elo, io sacro insticha auctoritate protulimus. Attamen praenotati filii perditionis ad haec &re tua dehinc cuncta abstudi, quia nec Christo nec illius sunt evangelistis & Apostolis Prophei rutili e oracustis creduli , yro eo quod non habendo testimonium Dei in se , non credunt in Glio Dei , mendacem faciunt eum , quoniam non credunt in testimonio quo testificatus est Deus destio sito, Hic est filius meus dilestas, in quo mihi complacui , ipsum Mudite , nec etiain filio veraci veracem vexitatem de se ipso dicenti : Si mos filius

liberaverit, meὰ liberi eritis , ct cognoscetis veriatatem, veritas liberabit mos. Neque enim aliud

nomen de sub caelo , teste beato Petro Apostolo , in quo oporteat bominem salvum fieri nisi in nomine Donnini nostri Iesu Christi. Propter quod&psalmigraphus : Fiat manus tua super virum dextera tua O supersilium hominis quem confirmasti tibi,st non isseamus a te. Enimvero extorres ab hac uitissima veritate , quia nec Deo patri credunt ne

que filio ejus, nec etiam ulli theologorum Chri sitam Dei filium in carne venisse , manifestum est eos Antichristos esse , dicente Iohanne : taui non confitetur Iesum Christum venientem in carne , hic sed Zor O Antichristus. Et item : Omnis spiri- ritus qui confitetur Iesum Christum in came venisse, ex Deo est. Es omnis spiritus qui solvit Iesum , ex

Deo non est: O hic est Antichristus, qvid audistis

quoniam venit O nunc in mundo est. O ijs est autem qui solvit Iesum nisi qui dicit proprium eum rite Lum Dei ex divinitate , adoptivum autem

47쪽

ο M Isc EL L AN EO R v Messe ex carne , di sibivens unam personam unius

Iesu Christi Dei in duas filiorum personas Dei h

minis cum Nestorio, cum duarum naturarum substantia sit una in Christo persona , quoniam Deislius in proprietate personae & filii dignitate adunavit sibi hominem ut esset unus Christus &unus Deus & umis Dei filius totus in suis & totus in nostris , perfectus in divinitate , & perfectus inhumanitate , unicus unigenitus Dei filius. Qi md cum multis idoneis testimoniis supra retulimus, de omnium praedecessbrum patrum traditio pridem catholico dogmate comprobavit, & synod lium sanctionum rata inconvulsaque sententia d finivit , quorum illibata fides ista singulari, reciapiendo unigenitum filium Dei in carne venisse, dedit eis potestatem filios Dei fieri , ut fierent filii Dei adoptione , secudum quod Domini Dei assumptio nostra , de sancti Israel Regis nostri. Ipse autem dixit assumptio inostra refugium istud factus est nobis, quia verbum caro factum ess , fiendo quod non erat , non amittendo quod erat, fiendo Deus homo ex proprietatis essentia unigenitus filius Dei nostra assumptio &refugium , ut ex hac plenitudine gratiae fierent homines filii Dei adoptione. Ille , quia priusquam montes serent & formaretur terra & orbis, a seculo dc in seculum Deus est , & ex tempore homo factus, assumptio de refugium nostrum est;

illi, quia Ego dixi, ait , dii estis filii excelsi

omnes, quotquot crediderunt in eum , dedit eis potestatem filios Dei fieri. Proinde universes ad monet Apostolus dicens : I idete ne qui, vos decipiat per philosephiam ct inanem fallaciam secundum

traditionem hominum mn secund/m Christum quia in ipso habitat om s. plenitudo divinitatis cora

48쪽

LinxR QIiNTVS- liis, sed corporaliter , ut veram intelligamus su Antiam carnis, ubi est plenitudo divinitatis, bitatio corporalis. qua utique etiam tota repletur Ecclesia, quae inhaerens capiti corpus est Christi.

propter quod Domini adsumptio nostra, & sancti istaei Regis nostri , ut qui habitat in adjutoriosi inimi, in protectione hac Domini commoretur. videlicet ut vera fidei confessione dicat Domino:

S sceptor meus es tu or refugium meum Deus meus. Non nuncupativus Deus, non adoptivus & falliis , sed secundum Odfiie adsumptio nostra dc sancti Istaei Regis nostri, susceptor de refugium Deus cst noster, secundum id quod Deus est, essentialis secunddin quod nomen est ejus, ita MLus ejus , dicente Propheta : Secundum nomen μηm Deus , sic or laus tua in fines terrae. Nam ct Vse Deus meus o salutaris meus , fusceptor meus, non movebor amplius, quia ipse Deus meus or 1 a

vator meus, ad utor meus, non emigrabo. In Deo

ergo fallitari meo gloria mea Deus auxilii mei Aspes mea in Deo est, qui verE Deus est ex duabus substantiis unigenitus Dei Iesus Christus Glius Dei , a quo non movebor dubietate , non emigrabo alterius ad culturam , quoniam Deum nescio alium praeter eum. Ipse qui est Deus , Mnon aestimabitur alius ad illum. Sanis quia isdem Deus salutaris susceptor meus, quem' virgo concepit & peperit , Emanulis, quod interpretatum dicitur Nobiscum Deus , ut si Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob , hortatur dicens , Vacate Ur videra quoniam ego suo Deus, Deus inquam cui etiam cadenti morte carnis propheticE canitur , Sur1FDeus , Iudica terram, quoniam tu hereditabis in

omnibus gentibus, quicq. ascendit Deus in jubit ilone de Dominus in voce tubae ; secundum quod

49쪽

& dicit : Psallite Deo qui ascendit super calum caeli ad orientem, Propter quod inquit psalmista : VALIDe Deo nostro , psallite Regi nostro , quoniam Rexo sapienter. terrae Deus , qui descendit & ascendit mediator Dei & hominum homo Christias Iesus , re iravit Deus super gentes , Deus sedet super sedem sanctiim uiam. quoniam quippe essentialiter& verus est Deus Dominus Iesus Christus, qui ascendit in caelum & sedet ἱ dextris Dei, sicut doctissimorum patrum Dui Chalcidonensis flanodi testatur auctoritas. Ait enim : Vnum eundemque fibum Dominum nostrum Iesum Christum confiteri consonanter omnes instruimur ct docemur, per fectum eundem in divinitate , perfecitum eumdem in carne , Deum veraciter hominemque eumdem ipsum veraciter ex anima rationali or corpore ,

--φη id est unius essentiae patris secundὴm divinitatem , est homousion nobis eundem imum secuniam humanitatem , per omnia nobis ab que solummodo peccatricolluvione similem , ante secula quidem de patre natum secvna m divinitatem , in novissimis autem diebus eundim ipsum propto nos cst propter nostra- salutem ex Maria virgine. theolocon id est Dei genitrice secundκ- humanitatem , unum eundemque Christum filium mi Deum unigenitum in duabus naturis, sine comfusione, sine conversione , sine divisione, sine separatione noscendum, nusiquam naturarum differentia per unitatem penit scommutata, magis autemsi a proprietate utriusque naturae or in unam coeunte

per am, nec in duas divisum partitumque personas , unum eundemque filium unigenitum Deum verum Iesum Christum Dominum confitemur. Haec

est sancta fides , inviolata veritas, amplectenda

Rex omnis

50쪽

c venienter effusam per totum mundum catholica confitetur Ecclesia. Ceteriun quia scriptum est, Nolite mustiplicaris limia gloriantes , quoniam Deus scientia-mm Dominus , ipsi praeparantur cogitationes, quamvis multa suppeditentur fateri de nac india vidua Dei & hominis ex duabus substantiis una deitatis persona unigeniti filii Dei, credenda sunt ista non ultra quam sapere quisquam & intellis re potest cociendo adstipulanda. sicut nec omnino quomodo Deus pater Deum genuerit filium. quod dc angeli nesciunt , & Prophetis est inscium. Vnde illud est dimini : Generationem eius quis enarra- τὰ ' Quam secretam originem cum proprio filio

novit ipse solos qui genuit, juxta quod ejusdem

unigenitus dicit : Nemo novit filium nisi pater, ct patrem nemo novit nisi sibus , cst cui voluerit ius relevare. Sed ut breviter dicam, sufficit nos scire quia lux genuit splendorem , Propheta tostante : In splendoribus jandiorum ex utero ante I ciferum genui te. Lucem autem istam abst ut quis quam arbitretur corpoream, sed lucem sapientiae Veram, quae inluminat omnem hominem venientem in mundum. in quo lumine obtentu fidei credo idipsum visuri erimus lumen , secundam quod & psaltidicus vates sacro cano . quoniam apud te est fons vitae , adjecit ct in lumine tuo videbimus lumen. Interdum quoadusque iste illucescat dies & lucisor oriatur in cordibus nostris, spreta infanda haereticorum commenta, fi missime teneatur spei nostrae solida veritas, verbi incarnati unitas ex duabus substantiis unius personae filii Dei Vivi Iesu Christi Domini nostri t, ut cognitis naturae utriusque documentis, & verbum in Christo homine & Christum hominem adore-

SEARCH

MENU NAVIGATION