장음표시 사용
71쪽
l. MiscELLANE OPUM in eis reperitur hoc nomen , quod aest curia, in designatione sacrosanctae Romanae Ecclesiae, quae rectius Ecclesia quam curia nominatur, quia nomen curiae, ut ante nos dimini est, a cruore deribuatur , sive a curis , ut ait quidam:
Curia curarum genitrix, nutrixque malorum ,
Inj Di justis , inhonestos aequat honestis. Absit autem a sacrosaneta Romana Ecclesia talis macula & ruga qualis noni ine curiae notatur. Quod nomen his qui mollibus vestiuntur de in domi bus Regum sunt atque judicibus cunctis in judicio sanguinis cooperantur ad vindictam malefactorum non improbabiliter attribuitur, sicut olim senatui Romano congruebat , quando sub judicibus cinctis, Imperatoribus ,fictatoribus, Consulibus , non urbis tantum , sed. orbis dominium sibi, vendicavit. Versim quia sedes tunc imperialis , nunc facta est apostolica, dum Antiochus & Retamus concedunt Petro regni solium, cedente quoque Imperatore Constantino a Roma seniore ad novam , quam Constantinopolim a suo nomine , vocavit, non immeritb in urbe Roma praefereia dum est nomini Ecclesiae nomini curiae : quoniam
ct hi qui nunc in ea se faciunt senatores , etsi habeant potestatem sine sanguinis vindicta tractandi & judicandi causas civiles & lites iarei ses, quemadmodum docet beatus Petrii' in ordi natione Clementis, attamen grandiora urbis de orbis negotia longE superexcedunt eorum judicia, spectantque ad Romanum Pontificem sive illius vicarios Lino & Cleto consimiles ei. tanqua a beato Petro fideliter cooperantes , itemque ad Romanorum Imperatorem sive illius vicarium ur- . bis Praefectum, qui de sita dignitate respicit uti 1
accipitriueque , videlicet Domnum Papam, cui factinium, de Domnum Imperatorem, a quo
72쪽
'LiBER I N T v s. Cue insigne , scilicet exertum gladium. Si ut enim hi quorum interest cxercitum campo Eustare , congruε investitimur per vexillum , sic non indecenter ex longo usu Praefectus urbis ab Imperatoribus cognoscitur investitus per gladium contra malefacto. es urbis exertum ; ut videlicet gladio legitimo pereant qui gladium non legitimum accipientes , vindictam sanguinis temerEusurpant. Praefectus vem urbis desuper sibi dato gladio tunc legitim h utitur ad vinclictam malorum , laudem vero bonorum, quando exinde tam Domno Papae quam Domno Imperatori ad hon rificandiun sacerdotium imperium famulatur , promissa vel jurata utrique fidelitate , ac servata inter eos tali distinctione qualis est inter duo i xiiinaria magna, quae Deus ita creavit & ordinavit ut alterum praeesset diei, alterum nocti : quia spiritualia , quidus praeest Domnus Papa, diei, ec temporalia , quibus praeest Domnus Imperator , nocti comparantur. Ecce duo luminaria, de
ecce duo gladii hic ; luminaria p. opter judicia Domini vera justificata in semetipns; gladii propter vindictas in illos exerendas qui nolunt obedire judiciis Domini veris justificatis in semetipsis p veris , ne judex fallatur in discernendo botrum & malum , justum & injustum 1, justificatis.
ut Glo intuitu justitiae, absque munerum capta' tione, absque per narum acceptione , reprobetur malum Sc cligatur bonum, sive per illum judicem qui habet gladium spiritualem , sive per illum qui non sine causa gladium portat materialem. Munera enim excoecant oculos etiam sapientum, de acceptio personarum aliquando pervcrtit judicium. Perversum verb judicium , sive muneribus cocm PtUm, coram Deo robur non habet,
etiamsi nullus hominum dicere audeat judici: Cur
73쪽
ita facis a Hinc est illud in Isaia : Vae qui comem titis iudicium in abfnthium. Et in Apocalypsi ii men stellae quae de caelo cecidit dicitur absy thium. Quia enim succus absynthii sumptus extorquet volnitum , recte absynthio judicium illud
assimilatur quod a piis & justis justE ac piε reu
puitur. Et tunc etiam nomen stellae dicitur absynthium cum sub nitore justitiae injustum fit judicium , tanquam si vinum sit felle mixtum , quod cum gustasset Christus in passione sua, noluit bibere. Vnde non mirum qubd servi ejus nolunt bibere judicium felle iniquitatis mixtum, quod quasi absynthium facit vomitum. Quamquam non audeat istud naanifestE improbare qui opprimitur talis judicii perversitate, tunc maxime cum judices perversi omnes diligunt munera , sequuntur
retriDutiones, audet tamen is qui veritatem intelligit δc diligit ipsam veritatem approbare saltem in corde ino , assimilatus illi beato Ioseph qui non consentit judicibus Christum judicantibus injustE. Audet quoque cum eodem Ioseph Christum smetire, dum veritatem velut sepultam in corde suo tacitus veneratur, certus qubd eadem veritas quandoque resurgat&dicadi: Data est mihi omnis potestas in caelo or in terra, in sacerdotio Mregno, in spiritualibus & temporalibus. De quorum distinctione pro nosse nostro disseruimus intractatu subsequenti luper psalmum praetaxatum ;quem & prius beatae memoriae Papae Eugenio po
reximus , & nunc denuo tibi, Hainrice Cardin iis Presbyter sanctae Romanae Ecclesiae , pro munere offerimus. Quia enim zelo domus Dei te sensimus inflammatum, gratia Dei aspirante a silis te accendi optamus eo igne quem Dominus lesus mi si in terram & voluit vehementer accendi. Ignem, inquit, veni mittere in terram s
74쪽
bvia moto misi ut ardeat ' iste est ignis de quo in lege dicitux : Ignis iste erit semper in altari, quem murtet sacerdos flabiciens ligna mane per singulos
dies. Cum igitur in ministerium tabernaculi offetant Principes donaria magna scilicet aurum, argentum, lapides pretiosos ad ornandum sive altare sive rationale live humerale, nos pauperculi saltem ligna offeramus ad ignem sanctum nutriet dum & pilos caprarum ad operiendum tabernaculum. Talia denique cupimus esse qualiacunque opuscula nostra quibus de ignis caritatis tanquam ligius cedrinis nutriatur, dc poenitentiae opersementum , quosi de pilis caprarum , exinde contextum pronciat ad illius beatitudinis augmentum de qua dicitur : Beati quorum remisse sunt iniquitates quorum tetita sunt peccata. Suscipe igitur munusculum hoc de manu paupertatis nostrae, qui auro & argento minimὸ abundamus; ne omnino illius praecepti transgressbres inveniamur de quo in lege Domini dicitur: Non appare- sis in constetitu Domini Dei tui vacuus.
TE duet 0mnus Deus in Sion . ct tibi reddetur votum in Hierusalem. Psalmo isto tertia
jam recati tutatione reditur ad summum spei, id est , ad nnem seculi , quando sumus in patriam caelestem resumptis corporibus profecturi. Instris bitur autem sic. In finem. Psalmus David. Cant ci- Ieremiae est de verbo peregrinationis, quando incipiebant proficisci. Et est yensis. Hic psalmus est David Prophetae consderantis in finem , id est , in uiximam aetatem. Psalmus dico,
75쪽
ens canticum, id est , jocunditas & laetitia Iere. miae de Aggaei & omnium fidelium. Ieremias in-- terpretatur excelsus Domini, Aggaeus solemnis vel sublimis. Hi utrique praedixerant futuram peregrinationem Iudaici populi & reversionem in patriam. in qua etiam reversione Aggaeus interfuit. Vtrique vero intellexerunt peregrinationem 'fidelium quae fit in hac vita de reditum qui tandem erit per illam designari. Per hos autem duos designantur omnes ydeles : quoniam illi sicut sub illius peregrinationis figura hoc exilium spiritale magis plangebant, sic & in illius reversionis laetitia de spiritali potius liberatione gliudebant. Et
Ieremias quidem plus ceteris lamentatus & amictus , non dubitatur vlus ceteris quoque laetificatus , de verE juxta nomen suum in regno caelorum
insigniter excelsus, pro eo qubd super gentes desuper regna constitutus ut evelleret, destrueret,
disperderet, & dissiparet, aedificaretque ac plantaret , multa in hoc officio contraria passus, Avalde humiliatus, ac passioni Christi expressε complantatus est. Sed tamen per ipsum Ieremiam, lices praecipuum, significantur minus perfecti & mediocres 1, per Aggaeum, in reditu affuit, perfecti, qui non solum 1e peregrinari agnoscunt, sed ju ta Apostolum conversatio eorum jam in caelis est, ubi secundum nomen Aggaei solemnietant & gaudia caelestis patriae in terra peregrinationis jam
praegustant. Sic dc in evangelio, dicente Domin ad Petrum , Tu me sequere , de Iohanne verb, Ac euin volo manere , per Apostolorum principem, significatur vita mediocrium in actione bona bene laborantium, & per Iohannem vita perfectorum tanquam super pectus Iesu in contemplationis requiae palis antium 'dulcedinemque vitae perennis in hac peregrinatione praegustantium, cum utrum-
76쪽
Lin ER QE I N T V s. ne istorum , Petrum videlicet & Iohannem, constet in utraque vita fuisse consummatum. Et quidem valde honorandus est beatus Iohannes, qui super pectus Domini in caena recubuit. Sed tamen prae ceteris Apostolis Apostolorum principi , tanquam principaliter cum Ieremia si per gentes & super regna constituto , data est a ctoritas confirmandi fratres & destruendi portas
inferi, ut elevantur portae aeternales, portae Sion,
quas diligit Dominus super omnia tabernacula Iacob , quarum ad introitum cum Ieremia &Aggaeo anhelantes ejusdem Sion peregrini cives dicime assidue oris de cordis clamore : Te decet mnus Deus in Sion , cst tibi reddetur votum in Ierusalem. Subauditur , caelesti. Et ne quis illorum illic desit, orant in metu & spe : Exaussi nos Demsalutarii ηoster , spes omnium finium terrae er in mari longe. Jc cetera. Nota est historia quod Ieremias captivitatem Iudaeorum in Babyloniam S praedixit & vidit. Prophetavit etiam eos post septuaginta annos redituros. In illa vero captiviatate fuerunt in Babilonia Prophetae , inter quos erant Ezechiel & Aggaeus. Completis autem sep-riraginta annis , permittente Cyro Rege Persarum , regressi sunt Ierosolymam , dc Aggaeus cum illis de restitutum est templum. -niam autem haec in figura contingebant illis , intelligendum est duas esse civitates spiritualiter, unam malorum , quae cccpit a Cain , alteram quae coepit ab Abel. Illius cur ditas , hujus caritas cives facit. Ambae permixtae sunt corpore, non desiderio: quia quandiu in corpore sumus , haec ut illa pcregrinatur a Domino. Hujus autem peregrinationis
causa fuit verbum quod primis parentibus factum est : Eritis scut dii. Quod non incongrue dicitur verbum ecregrinationis , quia causa est uniuex-
77쪽
salis peregrinationis in qua captivi detinemur. Incipit tamen ad patriam exire qui incipit amare , ut tandem penitus constitutus in dexteram separetur. Nec vacat quod post septuaginta annos de peregrinatione redeunt. Hic enim numerus tempus vitae designat praesentis . quo maxime ante adventum tenebatur populus in
confusione ; unde regredi coepit per Christum, qui natus est in septuagesima septima gener
tione. Hoc ergo canticum de reversione cons latio est in exilio , ne quis desperet certum a
diens reditum, de per quem & quae divitiae sintroversis. Primo autem Propheta assirmat reditum
dc precatur i, secundo laudes Dei describit ibi:
Spra omnium finium terrae-in mari longe. De hac ergo reversione voce revertentium Propheta camtat & ait : Te decet h mnus Deus in Sion. O Deus
juste, cujus justo judicio sumus in peregrinatione
sub Rege Babylonico, sed tandem reversuros nos confidimus ad patriam, caelestem videlicet Ier seirmam, ad quam proficisci nunc incipimus , qvi manentes in Ecclesia per fidem ambulamus , te decet hymnus; te , non deos gentium daemonia , decet 0mnus , id est , laus cum cantico. Vbi In Sion, id est, in Ecclesia, quae secundum si tum sive motum peregrinationis , in qua per fidem nunc ambulat, Sion id est speculatio dici. tur ; secundum statum verb aeternitatis, ad quam tendit , Ierusalem id est visio pacis nominatur ;quia tunc videbit facie ad faciem quod nunc per speculum videndo Sion dicitur , id est, specul tio. In hac Sion te Deum verum decet hymnus ab illius civitatis civibus. Nam etsi aliquis illorum fuerit etiam in fornace Babylonica secundum corporalis angustiae detentionem & hominum despectionem, tamen quia spiritu spiritualia& caelestia,
78쪽
LIBER QUINTVS. τοῦ speculatur , bene trium puerorum cantat hymnum qui neque ad adorandam statuam auream, id est, ad sectandam avaritiam , declinatur , neque igne Baritonico , quae turpissima est immunditiae libido , perniciosε utitur. E contra, si civis aliquis Babylonicus amori secularis vel gloriae vel co cupiscentiae, vel utriusque deditus , maximε avaritiae , servus , quae est idolorum servitus, fuerit in Sion , id est , in praesenti & peregrinante nunc Ecclesia vel dignitatibus ecclesiasticis honoratus , vel specie sanctitatis tanquam civis Ierusalem palliatus , non te Deum verum decet hymnus in talis confusionis vel una persena vel plurium syn goga, quia non est speciosa vel preciosa laus in ore peccatoris, maxime in obsequio divino quae sua sunt non quae Iesu Christi quaerentis. quod
est adorare auream statuam. Propterea namque in quatuor temporum jejuniis , quibus hymnorum cantorcs ad sacros ordines promoventur , trium puerorum post aureae statuae conremptum , post
incendium fornacis devictum, subnectitur hymnus , ut instruantur ordinandi quod etsi cives dicantur & habeantur Ierusalem, non tamen decet eos hymnum Deo vero cantare vel altari sacro ministrare nisi contempto prius aureo simulacro exitialis avaritiae , victoque vel extincto in se libidinis igne piceo ac sulphureo, quem Rex Babylonis nutrit , Rex Ierosolymitanus detestatur de odit , quique non pueros Domini spiritu sancto vento roris protectos incendit, sed ministros Regis Chaldaeos incendit, qui eum nutriunt, non extingunt. Porrbtres pueri, omnes videlicet purε colentes trinum in unitate Deum, non hunc lynem iii se nutriunt, sed jejuniis , vigiliis , or rionibus, ceterisque spiritualibus exercitiis restin-tunt Et cum restinuus laetit , vel ut non ut ,
79쪽
1 M i se EL L AN EORVM quod senibus contingit aliquotiens , vel certὸ ut non obsit, quamquam legi membrorum naturali
ter insit , quod juvenibus evenit , qui etsi sentiunt in se carnis concupiscentias, non tamen eunt post eas, neque arma iniquitatis faciunt membra sua legi Dei mente serviendo legique membrorum carnalium in spiritu sancto tanquam vento roris stante resstendo, tunc demum, certificante
illos Apostolo qudd nihil damnationis est eis qui
non s cundam carnem ambulant , quodque illis qui in carne ambulantes , non secundum carnem militant, corona debrtur tanquam legitimε certantibus , accedant vacante illos Domino ad focros ordines accipiendos & hymnos Deo canendos ; quia te decet hymnus Deus in tali Sion tales cives etiam in medio Babylonis , in medio nationis pravae habente ; sed peramplius & perfectius tibi reddetur votum in Ierusalem illa quae sursum st, libera penitus ab omni confusione Babylonica , quae est mater nostra. Non omnium est illa trium puerorum peti sectio ut hymnum cant re possint in terra aliena. Vnde & dicunt :modo cantabimus canticum Domini in terra aliena 'Sed in Ierusalem tibi reddetur votum ab omnibus Ierosolymitanis civibus , quando caro humana, quae nunc terra est aliena corruptibilis , scilicet sua corruptione aggravans animam quantumlibet Diritalibus ac caelestibus intentam, fuerit in clectis omnino incorruptibilis & impassibilis. Nunc vero , etsi vento roris stante viri spiritales afflati& refrigerati cantant hymnum Domini in terra aliena , tamen de illi crebrb suspendunt organa in
salicibus in medio Babylonis , &qui sunt fragiles,
adhuc in lucta carnis inferiores omnino conticen cunt ab hymnorum cantico exultativo , ac super
flumina Babylonis residentes, dulce habent flere ,
80쪽
L i Ex K QEI N Tvs. suisque pascuntur lacrymis , manducando simul panem doloris. Mente igitur in Ierusalem supernam profici scentes , illiusque memoriam in principio laetitiae suae ponentes , vota laudis & gratiarum actiones vovent, quae tandem in Ierusalem
persolvent de reddent. Sed quo
nunc incipimus, & in convertendo captivitatem Sion , quasi laxata captivitate restincto per martyrum sanguinem Babylonico igne, alteram Babyloniam id est Romam videmus de gaudemus in
civitatem Sion commutatam , te decet ' mnus Demin Sion , id est, in Ecclesia catholica Petri Apostoli fide firmata & per Apostolos virosque aposto- Iicos erudita quasi per Ieremiam & Aggaeum. Petrus quippe Apostolus, qui respiciente se Domino
flevit amarὸ tanquam in lamentationibus Ieremiae, Peregrinos cives Ierusalem docet seminare in i crymis quod pbst metatur in exultatione.Cui sociatur Paulus Apostolus, velut alter Aggaeus, quod i terpretatur solemnis vel sublimis squoniam raptus usque ad tertium caelum solemniter & sublimiter est magnitudine revelationum glorificatus, & tamquam vas electionis vere dignε est glorificandus. Vel quia Ieremias multimoda passione attritus &tandem martyrio coronatus est , per illum significari potest martyrum candidatus exercitus. Per Aggaeum verb in convertendo captivitatem Sion factum sicut consolatum notare possumus coetum
confestarum in pace quiescentium & auxilia Regum ad aedificandas Ecclesias habentium. Sicut enim Cyro laxante captivitatem per Aggaeum ceterosque illius temporis Prophetas reaedificata est Ierusalem, sic Imperatore Constantino dante pucem fmetie Dei Ecclesiae, quasi destructo jam regno Babylonico , portae Sion sunt reaedificatae ,