Stephani Baluzij Miscellaneorum liber primus septimus, hoc est, Collectio veterum monumentorum quæ hactenus latuerant in varijs codicibus ac bibliothecis

발행: 1700년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

s Misev et 2ANronu Moperatur per dilectionem, age jam nunc de coma pendio, ut ad ejus commercii transeas visionen Non enim in solo opere virtutum, aut in sola o servantia mandatorum, sed asserente etiam beato Papa Leone, in tramite fidei angusta & ardua est via quae ducit ad vitam, de magni laboris est magnique discriminis inter dubias imperitorum opiniones & verssimiles falsitates per unam sanam docti inani semitae inoffensis gressibus ambulare.& cum undique se laquei errorum opponant , o ne periculum deceptionis evadere. Quis autem - ......... nisi qui spiritu Dei docetur regitur , . dicente Apostolo : Abs autem non spiritum mundi

accepimus , sed spiritum qui ex Deo ost , ut sit

mus quae a Deo donata sunt nobis. Canente etiam David : Beatus quem tu erudieris , Domine , O de lege tua docueris eum. Enimvero verE beatus, eatenus bene auctus , quia eruditione inreprehensibilis legi, Dei docti fulgebunt sicut splendor firmamenti , & qui ad justitiam erudiunt riurimos , quasi stellae in perpetuas aeternitates. Hae

igitur doctus domina , plurimorum vi justitiam eruditor , fulgoratus hoc fulgore sacro in perpe

tuas aeternitates valeto.

Neve aliquo fatigeris a superstitioso argumento inscio de fide apocrypho , scito nosessu Graecosdem esse hoc modo , una usia, ac si dicat , una natura vel essentia, tres hypostases , quod re senatin Latinum vel tres personas vel tres substantias. Nam Latinitas propriὰ non dicit de Deo nis esse tiam. Substantiam verb non proprid , sed pronunciat abii sivε : quoniam vera substantia apud Graecos persona intelligitu' , non natura. Vnde apud modernos scholasticos , maximὴ apud Scotos, ste syllogismus delusionis, ut dicant trinitai scui Personarum , ita esse substantiarunt,

62쪽

Lis et n. Qv INTV s. tinus si adsenserit illectus auditor trinitatemzium si 1bstantiarum Deum, trium derogetur cultor deorum , si autem abnuerit, personarum denegator culpetur ; culpetur propter idioma Graecum, derogetur propter sermonena Latinum.

Sed haec de fide de omnis calliditatis versutia sint

plicitate fidei catholicae est puritate vitanda, non captio interjectione linguarum, scaeva impacti ne interpolanda. Porro autem fides catholica haec

est, ut unum Deutimin trinitate de trinitatem in unitate veneremur , neque confundentes pers

nas , n que substantiam separantes. niam

quippe alia est per na patris , alia filii, alia spiactus selicti. sed patris & filii & spiritus sancti una

est divinitas , aequalis gloria, coaeterna majestas. Non coaeternae majestates , non aequales gloriae, non trina deitas, aut triplex divinitas , id est, onum 3, sed una est divinitas, una deitas , aequalis gloria , coaeterna majestas. Identidem nec etiam trinus Deus , sed trinitas Deus est unus. Unus sane isto modo, & Deus & Dominus tu's & spiaritus. Et haec una est catholica fides, qua te se deratum fidei unitate & nunc in aeternum opto valere. Valeas vigeas per secula cuncta beandus,

uti fidei pensum cujus est cernes ipsum munus inexhaustum contuendo per secula divinui sat litate xasa sit conspicando Deum.

63쪽

C fessis dei Tenerim Levitae, e peccatoris

nonnuyquam erronei, tamen foedere so

dei inexhausto denti.

Confiteor tibi , Domine sancte pater omni

potens aeterne Deus, per unigenitum tuuiri Dominum nostrum Iesum Christum, in virtute δίdono & gratia spiritus tui, cum timore & tr more & gaudio gratiarum , opus depismens excordis devotione , in oris resultando professione. Gratias ago , sed ex toto corde , tota anim* , totaque virtute , justitiam fidei dono muneris tui credendo , ore in salutis confessionem pronuntio. Gratias ago ; sed obsecro iit tibi , 5 Domine, s crificium acceptabile confessio nominis tui , s cundum quod tibi debetur gratiarum actio & vox laudis in trinitatis unitate & unitatis trinitate , uni De' vero & vivo, visibilium omulum & ii visibilium creatori , & recreatarum resum recreatori , n' i ex necessitate sed ex tua omnipotentissima benignitate quaecunque agenti , qui quaecunque fecisi i , qubdque tibi conlatiar bonorum meorum non incligenti , i moto in te manenti , δέ quae moventur moven-ri , quia in te vivimus & movemur & sumus. Tu autem idem ipse es , & aimi tui non deta

cient. Sed quia filii servorum tuorum habit tuitit ibi, & semcn eorum in seculum dirigetur, hos inquam aeternitatis annos in idipsum lucem tuam inaccessibilena , q Domine , habiti dire- qi in seculum fide tenus nunc, tunc autem spe- te xenus' 'ternitate fruendo , ut siti ipsi aeterni,

64쪽

iadas tui. Meo ergo nunc secillo illuminatus fide iis tuo lumine , apud ma em non est transmutatiotic vicissitudinis obumoratio , confiteor & ego indem incommutabili tatem , patrem te Deum

omnipotentem A filium S spiritum sanctum unius esse substantiae aut quod certius dici potest essentiae, ejusdemque potestatis & sempiternitatis , unum verum Deum invisibilem, incorruptibilem, immor

talem, immutabilem, natura sinplicitatis incorpo-xeutri , immensitate incomprehensa incircumscrip-rum , tibique praesentem, M omnia excedentem, incontiguum & omnia coptinentem, majestate imdividua in aeternum de ultra regnantem, viventem itam, vitam a vivente , vivificatorem viventium,

Unum in duobus, & utrosque in idipsum, patrem iri filio , filiumque in patre, in sancto spiritu. Igitur cum professione orthodoxa theologorum confiteor ita te, Domine, trinitatςm, in patre unit

rem , in filio aequalitatem, in spiritu sancto unitaris aequalitatisque concordiam , & tria haec unum, omnia propter patrem , aequalia onmia' propter filium , connexa omnia propter spiritum sanctum. Sis ista trinitas tu isdem ineffabilis Domine Deus existens divina natura , lux lucis, & fons luminis, spiritus lucis, spirituum omnium sinamus, a te te

Per naturam , per substantiam majestatis, potest iis, atque virtutis , ab aeterno in aeternum sine termino infinitus. Infinitas aeternitatis in patre, Ocies in imagine , usus in munere. Sempiternigenitoris genitus sempiternus, & consempiternus iurorumque Procedens ab utrisque spiritus san-Et id totum cst simplum, totum trinitas, i ' ra unitas , totum omousion. Vnus Deus pater

viventis , faPicinia subsistentis, de virtutis

65쪽

U Miserti ANTOR vM tuae & fgurae. Perfectus persecti genitor , pater lii unigeniti. Vnus Dominus solus ex solo Deo,

Mura de imago deitatis, verbum penetrans , sa- pientia comprehendens omnia , & virtus qua tota creatura fieri potuit. lilius vehus veri, & invisibi-

lis ex invisibili, & incorruptibilis ex incorruptibili, & sempiternus ex sempiterno. Vnus spiritus sanctus ex Deo substantiam habens , & qui per filium apparuit , perfecta imago filii perfecti, per

secta viventium causa, sanctitas sanctificationem aestatrix; per quem Deus sosus super omnia de in omnibus cognoscitur, & filius per omnia. Est enim intellectus sapientiae spiritus sanctus , unicus, multiplex, subtilis, mobilis , disertus, incoinqui- natus , certus, suavis , amans bonum , qui nihil vetat bene fieri, humanus , benignus, stabilis,

certus, securiis, omnem habens virtutem, omnia

prospiciens , de qui capiat omnes spiritus, intelligibilis, mundus , subtilis. Siquidem hujus communicationis largitate confiteor singillatim pers

narum proprietatem servatam, nec substantialiter trinitatem dividi, nes: personaliter omnino cor fundi , sed omousion trinitatem magis magisque confitendo Deum, non autem omiotison. quod , proh nefas , haeretici execrate dixerunt. Sacratiori

lanἡ differen ta fidei confiteor te cum catholica omni Ecclesia patrem unigenitum , filium geniarum , spiritum sanctum nec genitum nec ingenitum , sed ex patre filioque procedentem , si lium a te Deo patre nascendo procedere ; spiritum sanctum procedendo non nasci. Et hanc inaestimabilem nativitatem , sed de processionem , nec coepisse de perfectam esse , nec de

stitisse & sempiternant esse confiteor. Sed istam Senerationem tuam , o Domine , ineffabilem

66쪽

, miri Potitis incomprehensibilem , quis

reabit a enim ut est non solum edicere sit etiam comprehendere valeat genitum non

se genitori posteriorem', ac non id quod ge-iait praecedere generantem λ Haec autem gen . Guo neC anterius nec habet quicqualia posterius e quia ut nunc genitor es , ita pater ab aterno es , quoniam immutabilis es. Sempere o extitisti pater , qui semper habuisti filium cui existeres pater. Quia itaque immutabilis es, sempex fuisti ut G. Et ideo filium non praeisti , ut seniper, pater ut esses, filium habuisti, qui licui nec coepisti id esse , ita nec etiam daestitiasti : Mia tu idem ipse es pater , sicut ab aeterno fuisti. Quocirca sicut a principio ante lucia fertim , ita te hodie genuisse dixisti, ut nec Misse M perfectam esse ostenderes istiusmodi ροπι erationem generis trii , Tecum , inquiens, principium in .die virtutis tua , in splandor fanStorum , ante luciferum genui te , & , Iius mem es tu , ego hod, e genui re. Sui ergo

Principium designatur ante luciferum genitus , utque . dicitur Zoo genui. te. Hinc sempiterna oativitas declaratur. Propter quod ab Apostolo dicitur : Non est in illo est O non , sed est in i j j. Sed esto , maneat sicut est , generationem ejiu quis enarrabit λ Quis nativitatem illius cum processione distinguere valeat a spiritus fameri processione sine nativitate ξ Quis nanc diis .rentiam processionis nec genitam nec ingenitam a processione distinguere appetat fili genita hQ is qualem patrem , talem filium , talemque ritum sanctum audiens ad talem person disserentiam uniformem' ex simplici essen. deitatis hojusce etiam singularitate majest

67쪽

Mis CELLANEORUM

tis non obstupescat attonitus ξ Quin praetereα quomodo capiat ubique totum, ubique praese rem , non per partes divisum viritim person rum proprietate , sod totum in iminibus vir

tute omni tenente localiter sed potentialiter per excellentem praesentiam majestatis a qua licEt sis ubique, dees tamen plerunque. quia si prae-

sentia, non tam 'n es gratia. Sed si non possumus capiendo distinguere , possumus te docente fideliter confiteri , donec illucescat dies.& lucifer oriatur in cordibus nostris isdem unigenitus Iesus Christu, filius tuus ; qui sicut nascendo dere 'ed o Deo Deus est verus , ita lumen de ii mine. in. quo lumine tuo credo videbimus ii men , lumen inquam verum quod illuminat om- .nem hominem venientem in mundum , & dicit: Ego Am lux mundi. mi sequitur me , non ambulat in tenebris , sed habebit lumen vitae. Siqui'

dem ut hoc lumeo verbum sapientiam ac tuam Omnia, hi ιum tuum voluisti fieri inter on nia , ut per quem fuerant creata, per ipsum essent & recreata , propter quem omni , & pes quem omnia. Ac ideo hunc verbum caro factun confiteor, suae carnis conceptione conceptum, suae carnis nativitate natum, non adoptivum, sed proprium unigenitum tuum , perfecium Deum perfectumque hominem ex fanlia & immaculata semperque virgine theolocon beata Maria, animatum anim4 rationali , vera carne absque

peccato de spiritu sancto conceptus , ut homi nem quem sola bonitate creaverat, quemque ad imaginem & suam similitudinem perfecte forin verat , sponte de hoc scemate lapsum miserico

inter repararet, xeparatumque catholi ' b p.

Virtutem

Valeremus , per quem fecist

68쪽

I et B ag ah Qui NTV s. civ varis lavacro , sui etiam confimaaret corporis si funisque celebre sacramento. m veraciter - tacifixum secunddin assi ptionem , non autem - si cundum assumentis virtutem, confiteor, & adt Eseros descendisse , sitorumque liberationem ini- . hi egiss e , ac die tertia veracissimE resurrexisse, di cum eadem ipsa carne glorificata in . coesum ascendisse , in qua ad judicium vivorum & mo

tuomo expectatur venturus. Hujuscemodi sacramento resurrecturos cunctos consteor homi-' Hes in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi , iton naturam aut sexum mutando , kd tantum fragilitatem & vitia dedi nido , secunddinque. studi0rum & operiim ainferentias dc gratiam propositumque ustitiae bo-Hitatis Dei euntibus , sic aliis in opprobrium &ignem aeternum. Confiteor etiam quod divinam humanamque 1 substantiam in utraque perfectusonam Christus persenam gestaverit : quia nec geminavit utriusque substantiae integritatis per sisnam , nec confudit geminam unitatis persoriae substantiam. Alterum quitae neuter excit sit, quia utrumque unus intemerato jure serva-

vit, secundum quo& dicit : Nemo Vendit in calum nisi quid desiendit de Gelo , filius hominisi est in caelo. Et qui ascendit , ipse est est quia ascendit. Magnum ergo hoc est pietatis sacra- in mentum , quod manifestatum est: in carne , ju-i, stificatum est in spiritu , apparuit angelis , prae ' dicatum est gentibus , creditum est in hoc mun- - do, assumptum est in gloria. Sic sic quae stir- sim sint sapiendo vita nostra abscondita est ni Christo in Deo. Cain autem Christus appa- vita nostra , credo , Domine . A nos appaeum iPω in gloria, cum quo tibi Deo

69쪽

patri in unitate spiritus sancti omnis nonor ω gria , virtus , majestas, & imperium , ac nostri mi seratio per indebitam misericordiam tuam, gratuita praeveniente ac subsequente gratia ex nunc de per immortalia secula seculorum. Amen.

70쪽

RAEPOSITI

. H etcneripergentis expositio in psalmum

LXI V. sive liber de corrupto Ecclesiae statu. Ad Eugenium III. Papam.

Epistola ad Hemri m Presburumi, Card in m. SALMo sexagesimo quarto de duabus civitatibus inter se contrariis , Ierus lem videlicet ac Babylonia , earumque civibus item inter se contrariis agitur. De quorum permixtione ac distinctione in tempore Papae Eugenii largo tractatu ugentes , hunc ipsiam pia una pro materia tunc habuimus, eumque ipii beatae memoriae Pontifici legendum prinsentavimus , hac intentione scilicet ut curia Romana , quae contestante Petro Ecclesia est in Babylone collecta, per nomen Babylonis tropicὸ notata urbe Roma, ut inquam curia illa semetipsam adtenderet, seseque ac pariter Ecclesiam totam, quam regere debet, ὶ confusione Babylonica dia exhibere satageret sine macula dc ruga. Neque enim vel hoc ipsum carere macula videtur j nunc dicitur curia Romana quae antehac dicebatur Ecclesia Romana. Nam si revolvantur an

ii qua Romanorum Pontificum scripta, nusquam

SEARCH

MENU NAVIGATION