장음표시 사용
101쪽
. caput IX. g. 4'2. Μinime tamen pugnat cum spirituali Eccle
siae regimine in Superioribus Ecclesiasticis temporalis jurisdietionis, & regni potestas. Imo. enim S. Scriptura nos docet, primos Patriarchas, Noemum , Abrahamum , Jacobum, priusquam Levitae loco primogenitorum Sur rogarentur, sacerdotio functos esse, & victimas maructasse, & tamen simul jurisdietionem temporalem exerἀcuisse. Melchisedech simul suit Rex Salem, & Sacerdos Dei altissimi, Gen. Iss. υ. 18. De Moyse, Heli, Samuele, & gloriosa serie Machabaeorum , liber Exodi, prior Begum, & libri Machabaeorum idem aperte testantur. Christus Dominus regio simul, & sacerdotali semine
ortus, Princeps regum rerrae appellatur, Apoc. I. υ. 5. Et de seipso testatur , Matth. ult. Data est mihi ρο- testas in ca so, oe in terra. 2Eo. Potastas civilis etiam . ordinata est ad bonum spirituale subditorum : ergo non pugnat cum potestate spirituali. 5tio. Sustragatur communis populorum consensus. Beges Tthiopum sacer
dotes simul fuisse, scribit Diodorus. Idem de Egyptiis narrat Plutarchus de Spartianis Herodotus: de Atheniensibus Plato : de Romanis Halicarnassaeus. g. 4 3. Porro Lex Ecclesiastica obligat in foro con scientiae. Nam imo. Matth. I 6. dicitur Petro: Quoicumque Iigaveris super terram , erit ligatum oe in caelis . Si in coelis ; ergo etiam in conscientia. Luc. Io.Qui υos audit, me audit, qui υos spernit, me spernit . Ergo qui legem Ecclesiasticam infringit, . legem Divinam violar : Ze Matth. I 8. Si Ecclesiam non amdierit , sit tibi sic t Ethnicus oe Publicanus. Ido. Eadem veritas definita est in Concilio Constantiensi contra viciestiam, & Ηuss, sess. 8. IS. Et Triden tiΠum sess. 7. can. 8. ita statuit: Si quis dixerit, b
ptidatos liberos esse ab omnibus S. Ecclesiae pr.eceptis , quae Uel scripta υet tradita sunt, ita ut ea obserυars non teneantAr ; anathema sit. Stio. Ecclesia habet vim
legislativam g. 47o.), & multa exetra Decalogum' praecipit etiam sub gravi poena. Ergo in conscientia obli
gare poteSt. Coroll. Praes. Imo. Lex Ecclesiastica pro gravitate , vel levitate materta obligat in soro conscientiae gravi ter, vel leviter . Ut igitur graviter obliget, requiritur gravitas materiae, quae non debet spectari nude, sed cum omnibus circumstantiis; maxime Vero cum fine, quo modo aliquid in se leve. fit grave ratione boni communis , scandali &c. Ido. Gravitas materiae respecta omnium legum desumi potest, I. ex repugnantia cum natura rationali. 2. Ex gravi repugnantia contra Cha-
Titatem Dei, sui ipsius, di Proximi . b. Ex commina
102쪽
etione poenae aeternae legi in S. Scriptura addita, vel sis Superior utatur verbis severe praeceptivis ; v. g. praecia pio in virtute S. Obedientiae: qua Superior : sub interminatione Divini judicii, vel sub gravi poena. 4. Ex upe oritate Patrum, Theologorum & prudentum. 5. Ex
fine magni momenti. Si vero Legislator. utatur Verbis de se quidem praeceptivis, ita tamen, ut veram subditos obligandi voluntatem non exprimat, V. g. jubemus, volumus, nolumus &c. .tunc ejusmodi sanctiones nec 'sunt leges, nec mera consilia, sed simplices Ordinatio-MeS , Seu regulae directivae, non semper sub peccato obligantes. Stio. Transgredi legem ex contemptu rei praeceptae non semper eSi peccatum mortale, sed tunc solum, quando adest gravitas malesiae, vel culpabilis error. in doctrinas v. g. si quis contemneret tranSgressio-Nem ex Se leuem, quia censet, Veniale non esse poena
dignum apud Deum : vel si quis contemneret consilia Evangelica, tamquam inutilia. Transgredi vero legem. humanam ex contemptu formali Legislatoris, quatenus Superior est, Semper est peccatum groe; quia Sic contemnitur ut Vicarius Dei: contemptus autem Legislatoris, prout homo est, habens suos desectus, potest esse veniale ratione parvitatis materiae, quia Sic ejus potestas non contemnitur. Do. Transgredieris non peccat graviter, si Superior sub mortali rem levem tum ratione sui, tum ratione circumstantiarum praecipiat, quia
tunc sub gravi peccato Obligare nequit. Potest tamen etiam res gravis leviter praecipi, vel prohiberi. g. 4 4. Ut Lex Ecclesiastica obliget, requiritur aliqua Lex Ε ejus promulgatio. Quippe ad omnem legem, ut actu ci i 'Obliget, requiritur aliqda promulgatio g. 454. . Sed
lex Ecclesiastica est vera lex g. 47o. . Ergo ut actu promtiI- obliget, requiritur aliqua ejus promulgatio. X md Schol. Quaeritur hic, qualis promulgatio ad legem Ec- z..,
etesiasticam requiratur. Vanros, Pontius &c. docent, promtiI-
leges Pontificias Romae promulgatas in toto orbe obli- satiar gare, Sine nova promulgatione in singulis dioecesibus, nisi Pontifex exprimat, eas in singulis Provinciis esse promulgandas. Dicendum videtur, leges Pontificias debere in singulis Provinciis promulgari, si jus nOVum statuant, ut in iis obligent, nisi summus Ρontifex contrarium exin primat. Nam I. quando jus Canonicum nil statuit, standum est juri civili; c. I. de noυ. Uer. nunt. Sed juSCanonicum hic silet, & civile exigit promulgationem in Singulis Provinciis; μυ. M. Ergo in legibus Pontificiis requiritur. Hinc Pius IV. in Bulla: Ad Sacrorum quantum ad tempus quo incipiunt obligare decreta Tri-
103쪽
dentini, sequitur, hanc Constitutionem juris civilis . si
cens : Aia etiam jure communi sancitum est, ut con- st tiationes nome υim nonnisi post certum tempus obti-
'neant. 2. Ideo legi S promulgatio requiritur, ut lex subditis possit innotescere. Sed hoc nonnisi post longis ... simum tempus in vastissimo Ecclesiae imperio usque ad fines orbis extenso fieret, si Romae solum promulaetur; 'brevi vero, si in singulis dioecesibus promulgetur. Er go ita velle censetur Papa, nisi contrarium exprimat, Certe sine hac promulgatione magna constasio fieret , Si lex in una Provincia nota observaretur, in altera incinignita non obligaret. 5. Summi Pontifices sciunt, multas leges suas in multis Ρrovinciis ex desecta promul-/ garionis non observari: sic Bulla Coen:e non obligat in Gallia : clandestina Matrimonia sunt valida , ubi Tridensetinum non est receptum, & promulgatum . Ergo signum 'est, eorum leges in singulis Provinciis esse promulgandas. Quod si vero lex Pontificia jus antiquum sive naturale, sive Divinum, vel humanum, solum declarer, sufficit, Romae esse promulgatam , ut eos obliget , qui illud quocumque modo resciunt, quia sunt tantum leges declarativae, seu declarationes legum jam promulgatarum; poenae tamen in his legibus latae, quia jus novum constituunt, in singulis Provinciis promulgari debent. Item si Pontifex expresse statuat, ut lex Romae solum pro mulgata obliget, videtur hoc ex gravibus causis decern re, adeoque scientibus obediendum est. Non obstat Ι. quoa . multae Decretales in corpore juris contentae Romae SO- Ium promulgatae , tibique tamen Obligent. Resp. Leges corpori juris insertae censentur plus quam virtualiter in singulis Provinciis promulgatae. II. Omnes lites Romam evocatae deciduntur juxta leges ibi promulgatas . Resp. Ex hoc sequitur, has leges in foro externo Obli- gase, non vero in foro interno in aliis Provinciis; un- de Saepe remittuntur ad locorum ordinarios, juxta leges ibi promulgatas dirimendae. III. Ρius IV. declarat, decreta Tridentini incipere obligare r. Μaji, post treSmenSeS ab eorum confirmatione, quo brevi tempore in omnipus orbis partibus promulgari non potuerunt. Restri
Decreta haec ibi solum obligabant, ubi erant virtualiter promulgata, cum statim typis mandata suerint, ve, quod tantum obligent in foro externo. BesoL Corollar. Praes. imo. Non requiritur, ut lex Singulis.
v In communitate intimetur: nec scriptura necessario ad
promulgationem legis requiritur, Sed Satis eSt, voce,
denuntiari. 2do. Lex Pontificia ante factam promulgationem in aliqua dicecesi non obligat, nisi sit de re ad
104쪽
Do Consesentia oe Legistis. em pertinente. Silo. Lex Pontificia statim post factam in aliqua dioecesi promulgationem obligare incipit , si Papa tempus non determinet. g. 4 5. Lex Ecclesiastica quoad obligationem non pendet a populi acceptatione. Nam Inro. Potestas legislativa Romani Pontificis immediate a Christo descendit g. 4 o. 2. & jurisdictio Episcoporum etiam est immediate a Christo t. I. 35. Schol. 2. ), absque ulla a populo dependentia. Ergo ad valorem legis Ecclesiasticae acceptario populi non requiritur. 2G. potestas ligandi a Christo Ecclesiae concessa significat etiam vim coactivam per censuras: ergo Ecclesia illos, oui suas leges acceptare nolunt, etiam vi ad eas servan)as compellere potest; consequenter acceptatio eorum ad valorem legis non requiritur. 5tio. Luc. IO. v. I 6. di citur: Qui vos audit, me audit, o qui υos spernit , me spernit . Ergo idem crimen est, non obedire Ecclesiae Pastoribus, eorum leges non acceptando, ac Dei mandata contemnere . Ergo valor legum Ecclesiae ab
acceptatione populi non dependet. SohbI. I uehin, & Μarca docent, leges Ecclesiasticas pendere a populi acceptatione . I. Quia Gratianus d. 4. c. In istis , refert, Telesphorum Papam non punivisse Clericos, qui contra suam legem a Dominica Quinquagesimae a carnibus non abstinuerant, quia moribus utentium probatum non suit. Nam leges instituuntur , cum promulgantur 2 firmantur, cum moribus utentitim amrc-bantur . Resp. Verba haec sunt Gratiani, & prima indicant , legem per contrariam consuetudinem abroga- ranar alia, leges per usum contra consuetudinem contrariam roborari. II. Principes Ecclesiastici invigilare debent saluti singulorum suorum subditorum , exemplo boni pastoris deserentis s0. oves, ut unam perditam inveniat. Ergo invitis leges obtrudere non debent. Resp. Etiam debent invigilare bono communi totius Ecclesia ad quod quilibet in particulari concurrere debet, & leges pro ea latas Observare; nam m. Oves Angelos, cen tesima genus humanum significat. III. In Gallia, Hispania & Belgio leges Pontificiae non habent vim, nisi suerint in supremis Curiis acceptatae, & promulgari permissae, sive nisi fuerint munitae Placito regio. Rese. Placitum regium descendit ex jure supremae inspectionis pro juribus status publici, & potestate condirectiva in causis disciplinae: cujus justitiam probavi in meis Inst. I. E. tym. I. g. I 56. . CO II. Praes. Imo. Episcopi debent lege Pontificias in suis dioecesibus pio mulgare, & in usum deducere, Si ipsis Roma transmissae sint, cum mandato expresSO, Vel
105쪽
lacito, ut eas promulgent, nisi alia gravis ratio obsistat . Ido. Si legiStator Ecclesiasticus Superiorem habeat, & subditi putent, se habere justum gravamen contra legem, vel eam repugnare juribus patriae, vel esse nimis severam, possunt ad Superiorem appellare: si vero supremus sit, possunt supplicare pro tollenda iege: pendente vero appellatione, vel supplicatione, ex pra Sumpto consensu Legislatoris Suspenditur obligatio legis . otio. Si Legislator populi repugnantiam sciat, &conniveat, non urgendo executionem legis, censetur legem revocare tamquam subditis incommodam; si vero agnoret, durat obligatio legis, donec legitimae praescriptionis tempus decurrat, ubi etiam ille excusatur ab obligatione legis, qui ad eam observandam paratuS est,& data occasione eam Observat ; cum interim alii plerique eam non acceptent, quia aequitas non videtur permittere, ut hic solus, vel cum paucis legem Observare debeat. Si vero non obstante supplicatione Superior legis executionem urgeat, lex potius firmatur, quam revocatur. 4to. Si lex Pontificia a majori populi parte non recipiatur, currit contra eam praescriptio, & quidem Io. annoram Legislatore ignorante; si vero recepta fuerit, 4o. annorum. Porro licet sorte primi, quibus lex data fuit, eam non recipiendo, & in usum non deducendo peccaverint; eorum ramen Successores, si eam longo tempore in dioecesi non receptam nec Observatam videant, non peccant, non Observando, quia censetur per non uSum abrogata.
g. 4 6. Μateria legis Ecclesiasticae non tantum Sunt actus externi variarum virtutum, sed & indifferentes, si necessarii, vel utiles sint ad finem a Legislatore intemtum , & ad bonum commune spirituale vel temporale . Schol. Certum est, legem civilem non,posse praecipere vel prohibere actum mere internum, quia finis legis civilis est tranquillitas publica, qui sine actibus internis obtineri potest, dummodo actus externi bene ordinentur . Certum etiam est , quod Legislator possit praecipere actus nuxtos, scilicet actus externos, qui quoad esse suum physicum sine internis quidem subsistere possunt, ad quorum tamen honestatem actus internus necessario Tequiritur, ut ex interno & externo unus actus moralis constituatur. An Vero actus pure internus directe ab Ecclesia praecipi possit, negant Thomistae. Nos affirmamus. I. Quia vis regiminis Ecclesiastici habet pro obje- salutem aeternam; sed ad hanc non solum aflus externi, sed & interni quam maxime conducunt. Nec juvat dicere, regimen Ecclesiasticum spectare, salutem aeternam, Per actus internos indirecte praeceptibiles pro-
106쪽
eurandam. Nam ex hoc sequeretur, Ecclesiam posse praecipere solos actus mixtos, qui tamen ad salutem non sulciunt, cum plures actus mere interni requirantur . u. Ad praecipiendum actum mere internum susticit.. poteStas
legislativa, & non requiritur vis coactiva, uti patet in lege naturae : Sed hanc potestatem accepit Ecclesia sine restrictione ad actus pure externos, & mixtos g. 4 o. . Ergo actus mere internos praecipere potest. 5. Licet actus interni voluntatis non possint pati violentiam, Ecclesia tamen potest serre legem directivam conscientiae de illis actibus, a lege poenali distinctam; V. g. potest dianire, actum fidei sine motivo supernaturali non esse actum virtutis 'l'heologicae. Ergo etiam praecipere potest actum mere internum . 4. Praelatus potest Religiosis suis subditis praecipere orationem mentalem, etsi hoc 'pCnceptum non sit coactivum , quia cognoscere & punire nequit. Ergo etiam Ecclesia hoc potest. 5. Ecclesia nobis credenda praecipit, cum tamen fides sit actus mere internus . Non obstar I. c. Sicut, de Sim. dicitur : Ecclesia non judicat de occultis. Et c. Tua nos, de Sim. IVobis datum est, de manifestis tantummodo judicare. Et c. I 4. de Poenit. E. I. Cogitationis poenam nemo p
eitur . Nem. Ecclesia non judicat de Occultis puniendo, bene vero praecipiendo; nam ab ea etiam Silitonia mentalis prohibetur. II. Legislator nequit praecipere actus mere internos, si sit Civilis. Ergo nec Ecclesiasticus.
Resp. Disparitas est, quia regimen s utare. Solum spectat bonum publicum, quod ex bono Ordine actuum eX- ternorum haberi potest. III. Ecclesia tranSgressores legis mere internae punire non potest. Ergo nec eam ser- e potest. Resp. Ex modo dictis vis coercitiva ad potestatem legislativam non eSt neceSSaria. CoroII. Praes. Imo. Consilia Evangelica absolute prae- R-cipi non possunt, utpote nimis ardua: conditionale ta- men praecipitur continentia, Si quis velit suscipere SS. Ordines. 2do. Non omnia peccata externa ab humana pO-
testate executive cum paria a prohiberi possunt, propter 'fragilitatem humanam, & ad majora mala vitanda: graviora tamen merito sub pinna prohibentur. g. 4 7. Praecepta Ecclesiae universaliter omnes obligan- Pr ω- tia quinque numerantur. I. Statutos Ecclesiae dies festos pio Eς- celebrato. 2. Sacrum Missae Sacrificium diebus sestis re ' verenter audito. 5. Jejunia certis diebus indicta servato. . Peccata tua Sacerdoti proprio annis singulis confite- tot. 5. SS. Eucharistiam ad minimum semel in anno, idque circa lascha, sumitO . De his Suo loco. SchοI. i. Dantur & aliae leges Ecclesiasticae , quarum csD
Fleraeque in corpore duris Canonici continentur. Antiquas m
107쪽
6 . caput Ix. esto leges Ecclesiasticas juxta materiarum diversitatem pri mus in unum Codicem digessit Stephanus Ephesinus Episcopus circa planum 585. quae Collectio in Concilio Chai
kia cisa cedonensi laudata usque ad annum 454. ita Ecclesia flo---iei . ruit, dicta Collectis. Canonum Orientalium, cui cum alii, Canones additi fuissent, Cotaex Canontim siccosiae reni-υers inscribi meruit. Alteram Collectionem Juq tiniano. imperante fecit Dionysius exiguus circa annum 527. Corinptis Canonum a Dpellatum . Saeculo Avo. novam Collectio anem secit Martinus Bracarensis. Saeculo 9no. Capitularia Regum Francorum in generali Episcoporum, & proincerum conventu ex Conciliis desumpta feri coeperunt. Saeculo iomo. Regino Abbas Prumiensis opus Canonum composuit. Saeculo I imo. OpuS Decretorum composuit Burchardus Episcopus mormati ensis, quod in axiomata , ab ejus nomine Brocardica dicta, redegit. Item S. Ivo Episcopus Carnutensis excerptionem Ecclesiasticarum reo gularum ex Conciliis & decretis Pontificum collegit. Sar culo IImo. Gratianus O. S. D. Decrettim suum compila vit, quod tribus partibus constat: Prima continet roti distinctiones : Secunda 56. causas, quarum quaelibet in quaestiones , & hae in capita distribuuntur: quaestioni Stiae causae 55tia: insertus est Tractatus de Poenitentia. Τeristia continet 7. Distinctiones de consecratione. Citari solet: c. PIacuit d. I 6. id est: canone, Hacuit, distinctio,
ne I 6. vel : c. Ecclesiarum I 2. q. a. canone, Ecclesia rum, caASa I 2. quaestion2 2. Vel: c. Sacramento, d. v de cons. canone , Sacram nto , distinctione 2. de conse
eratione. Altera pars moderni Iuris Canonici continet Decretales a S. Raymundo de Pennasori O. P. jussu Gre
gotii IX. collectas: in quinque libros dividitur, libri in titulos, & tituli in capitula, ideo dicta , quia integra
decreta summorum Pontificum non reseruntur: citatio fit: c. ex transmissa X. de foro compet. id est: capi r&Io, ex transmissa , extra , Scit. decretum e de foro o c.
scilicet tit. de foro oec. Tertia pars est liber Soxtus Decretalium, sic dictus, quia prioribus quinque a Boni facio VIII. adjectus suit, qui etiam 5. libros in titu
los & capitula divisos continet. Ciflatur: c. Romana, de appellationibus in o. id est: capitulo , Romana, GaneII. in Sexto. Quarta pars Sunt Clementinae, seu Constitutiones a Clemente V. seu Concilio Viennensi editae, quas publici juris secit Joannes XXII. ejus successor. Citantur: c. Asbares, Clement. Er rescriptis, id est : papitulo , quod incipit, Abbates, in Clementina , cujus titulus est clo Rescriptis. Quinta pars continet Extr agantes, Sic dictas, quia extra corpus Iuris Ca
108쪽
cum dicuntur communes, & citantur: c. ad conditio nem, de verb. signis. Extro. Ioan. 22. id est : capitu- Io, ad condit. titulo. , in Exi aυ. Ioamnis 22. Extra corpus Iuris Canonici plures alii libri sanctionum Canonicarum extant, scilicet, Concilium Tri- Eentinum, quod plura decreta pro res Ormatione continet . Bullarium Romanorum Pontificum a Cherubino collectum, quod eatenus auctoritatem habet, quatenus Bullae in eo contentae in sorma authentica exhibentur. R
gulae Cancellariae, quae sunt certae Constituriones summorum Pontificum majori ex parte causas Beneficiales concernentes, quas primus Ioannes XXII. edidit, &quae deinde ab e)us. Successoribus auctae fuerunt. Deci rationes Cardinaltam a Congregatione Cardinalium Tridentini interpretum prodeunt, quae sola ex Coystitutione Pii IV. rejectis omnibus aliis privatis commentariis sub excommunicatione prohibitis, dubia circa intellectum Tridentini emergentia solvere potest. Rota HO--ana a menSa rotunda dicta, quae est summi Pontificis in causis litigiosis tribunal. Vide meas Instit. I. E. tom. I. s. 55. seqq. lia Se ol. 2. Canones a Gratiano collecti non aliam ha- auatim hent auctoritatem , quam sentium, unde sunt deducti. Ita deciderunt Auditores Rotae Romanae: hinc Canones γ', 'cis ex Conciliis generalibus desumpti, plenam ex ProVin- novistimcialibus, pro sua quinque Provincia: ex Patribus vel in truistoricis, pro sua quique auctoritate , obligationem pariunt. Paleae sunt quaedam additiones Decreto Gratiani factae. Decrerales in Gallia non sunt receptae; bene
vero in Germania. Declarationes Cardinaliam, Si con-isulto Pontificis fiant, &.in sorma authentica cum sigillo, & subscriptione appareant, vim legis obtinent. Decisiones Rotae solum inter parteῖ, non vero jus universale esticiunt. Vid. cit. loc. E. Schol. 3. Sub initium saeculi 8 vi Collectionem ante--d rioribus ampliorem compilavit Isidorus Mercator, qui q/ εDecretales Pontificum Siricio antiquioruin in eam intulit . Veram plerasque has DecretaleS spurias esse probant ritici ex notis falsitatis, quas prae se serunt. Nam I. M' absunt a Codice Dionysii exigui. a. Spretant solam ' eminentiam Romani Pontificis, in cujus gratiam con- ctae videntur, cum incredibile sit, praetensos eorum A u- .ctores in materia & stylo tam perfecte conspirasse. 5. Laudant S. Scripturam juxta textum Vulgatae DaFaso posteriorem. L Usque ad finem saeculi 8vi ita latuerunt ut a nullo citatae fuerint; quod vix fieri pο-autSSet . .5..Non attingunt negotia aetati illi propria. Non
109쪽
'8 caput Ix. . . ' . tamen omnes Epiuolae Decretales Siricio antiquIose; fundi supposititiae: sic genuinae sunt, quae ab antiquis Patri, bus & Scriptoribus Ecclesiasticis memorantur, uti lit 'terte S. Cornelii, & Julii a S. Athanasio citatae: Liberii a S. Hilario relatae: S. Damasi ad Episcopos Illyricos,
. a S. Hieronymo allegatae Non obstat I. quod Nico lauS I. c. I. d. I9. has Decretales pro genuinis habuerit: Leo IV. Decretalis Silvestri meminerit: Canonum Collectores eas suis ollectionibus inseruerint: & plura Coniacilia eas citaverint. Rem. Νicolaus I. in genere solum pro genuinis decretis Pontificum pugnat. Leo non Si vestrum, sed Siricium citat, uti notat Blon tellus, vel Decretalem Silvestri pro genuina habitam allegat. Compilatores posteriores ex desectu crisis ab Isidoro Vercatore decepti suerunt. Concilia de genuinis Decretalibus: loquuntur, vel si spurias laudent, non ad materiam, sed
Auctores eorum respexerunt. II. Has decretales S. Isbdorus Hispalensis teste Hinc maro collegit. Resp. Auctor earum citat Concilium Tolet. XL Synodum VI. Gregorium II. qui post S. Isidorum floruit; adeoque non ille, sed Isidorus peccator, postea Mercator dictus, eas compilavit. ea bis., Schol. 4. Apostolos varios Sanxisse Canones, dubitare Z-ρο- vix l icet. In corpore Juris Canonici Ces lectio Canonum Apostolicorum, habetur, quos a S. Clemente collectosi.istitan serunt. Inter hos nonnulli ab Apostolis re vera sanciti reperiuntur, uti patet ex testimonio Veterum. Sic sa' culo dido Tertullianus ad Ρraxeam scribit, Canones ApOstolorum esse nobis per manus traditos. Saecula Stio S. Gregorius Thaumaturgus in ep. Canonem reseri, quod can. 66. de raptu sponsae dicitur. Saeculo 4to Nicaenum L citat canonem I ntium prohibentem translationem Episcoporum . Saeculo 6to Dionysius exiguus eos ex Graeco vertit. Saeculo limo Cresconius 5o. Canones in sua Collectione refert. Saeculo 8vo Synodus VII. c. r. eoru In meminit. Saeculo siro Leo IV. is ep. ad Britannos . Interm non satis constat, quot ex illis Canonibus ab Apostolis statuti, & a quibus in scripturam redacti fuerint : uti patet ex ipsa Sententiarum diversitate: Graeci enim sere omnes 85. admittunt. Latini cum Dionysio exiguo solum 5o. recipiebant. Collector eorum aeque in certus est. δε lii S. Clementem Papam di alii S. Clemenis rem Alexandrinum : Petrus de Marca Episcopos Concilii. Iconiensis assignat. Gottus putat, eos col lectos/ esse a viris piis, qui ex praxi primorum Saecusorum eos consarcinabant. Successu tamen temporis genuinis Aposto
lorum Canonibus Ilii adjecti sunt, tum a Catholicis, uti patet ex illis Canonibus, qui disciplinae illius temporis'
110쪽
mInus congruunt, & definitiones ab Ecclesia posteriori
fus saeculis. modo saetas. continent: rum ab haereticis, quia nonnulli ex illis Canonibus apertos errores contra fidem continent. Constitutionss Apostolicae sub nomine S. Clementis citari solitae erroribus scatent, & sunt apo
cryphae . Canones Vero Poenitentiales sunt venerandum antiquitatis monumentum. -
g. 4 8. a. Soli subditi rationis compotes tenentur gibus Ecclesiasticis. Nam Superior non habet potesta- riri m-tem praecipiendi, nisi suis subditis. Ergo etiam nonnisi
subditi habent obligationem obediendi: & quidem soli
rationis compotes, utpote qui sunt liberi & capaces diu rectioni S . . u. Peregrini in aliquo loco non tenentur legibus pmprii territorii; quia potestas legis Iativa se non extendit ultra proprium territorium. Ergo etiam leges certo loco astixae, nonnisi in eo loco existentes obligant. Imo peregrini per se loquendo etiam non tenentur legibus particularibus illius loci, ubi subsistunt, quia ob brevem moram jurisdictioni illius Legislatoris non subjiciuntur: I. haeres absens f. de Iudiciis. Quod tamen tunc solum tenet, si nec scanda Ium, nec alia justa Superioris constitutio adsit, & brevissima ibi mora sat . CoroII. Priarii. Imo. Lesislator etiam Ecclesiasticus non Bero quidem quoad vim caoctivam, ita ut poenam incurrat, WV' bene vero quoad vim directivam, & indirecte ex decentia naturali obligatur propriis legibus. quia turpis est omnis pars suo toti disconveniens: hinc juxta multos secluso etiam scandalo infringens propriam legem in materia gravi mortaliter peccat, licet alii eum absente scandalo solum venialiter peccare velint. 2G. Ebrii legibus Ecelesiae sunt subjecti, licet per accidens in ebri tate non peccent, eas transgrediendo; nisi ebrietas deluberata cum aliqua praevisione violandi praecepti fuerit Peccant tamen siti, ou i ad ejus transgressionem ebrium alliciunt, quod idem dicendum de amentibus ad tempus o3zio. Infantes, &perpetuo a mentes nullis legibus humanis oblisantur: hinc possunt illis carnes praeberi diebus prohibitis, non tamen injungi opera servilia diebus sestis,
uia injungens censetur per eos velut instrumentum Lorare: nec licet, eos ad iram provocare, ut blasphement, alios verberent &c. quia haec sunt intrinsece ma
la , & principali agenti libero tribuuntur. Oo. Pueri
eum primum rationis usum adepti sunt, ouod communiter circa septennium contingit, non solum naturalibus, & Divinis , sed etiam Ecclesiasticis , & humanis i gibus obligantur , si earum nasteria puerili aetati sit con-Sentanea , hinc excusantur a lege jejunii, & Communiο-