Institutiones theologiae dogmaticae, scholasticae, et moralis, methodo systematica propositae, auctore P. Dominico Schram benedictino ... Tomo 1. 3..

발행: 1817년

분량: 495페이지

출처: archive.org

분류: 수학

91쪽

henda statuitur, ut immoderatae vindi modus pomaatur. Libellus . repudii tantum ob duritiem Judaeorum permissus fuit. Juramenta sub invocatione Divini Nomianis observanda lex praescribit; alia tamen promissa etiam servari debent. III. Lex dicitur ministratio mortis , Dad Cor. 5. sovet cupiditatem , promittendo temporalia a& tale jugum imponit, qui id nec Patres nostri portare potuerunt. Resp. Dicitur ministratio mortis Occasionaaliter per accidens, ouia nitimur in Vetitum: lex promi tebat temporalia Velut media apta ad movendos. homines ad ejus observantiam, non vero tamquam ultimum finem. Erat jugum intolerabile sine gratia, non vero cum illa. IV. Μoyses dicitur Legislator Iudaeorum, imo Lex per Rroysen data est, Lan. I. υ. Ib. Resp. Dicitur Legislator , quia legem promulgavit: hinc S. Joannes dicit, legem ab eo datam, non vero latam suisse. Vide S. Ire aeum in libr. contr. haer. Et Tertuli. coni. marcion. in mea Analysi PP. g. 465. Lex vetus quoad praecepta cieremonialia, & Judicialia obligabat solos Iudaeos ; Quia illis solis sata fuit Dotii 4. Gentilibus tamen licebat legem amplecti, quana Muis sine ea absolute salvari potuerint: Exod. i 2. Si quis

peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, O -facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus , oe tunc rite celebrabit, eritque sicut indi-oena terrae. Praecepta vero moralia, quae pertinent ad testem naturalem, Gentiles serUare tenebantur, non tamen vi legis sc4ptae: hinc non subjiciebantur poenis temporalibus a lege contra praevaricatores latis. 464ι Lex vetus quoad praecepta caeremonialia & j dictalia in adventu Christi abrogata suit. Nam finis Leasti, Christus; ad Rom. IO. Sed obtento fine cessat usus mediorum. Item Lex erat umbra suturorum, ad Hebri 1 o. υ. 4. & figurabat Christum Venturum: Omnia in fia

te luce evanescit umbra, & praesente veritate figura ii iam praenuntians salsa evadit. Ergo & Lex vetus adue:

gelio legalia adhuc observanda esse, & legem veterem a Christo non esse abrogatam contendebant. I. Quia B ruch 4. dicitur: Hic est liber mandatorum Dei, s sex ouae est in aeternum . Aese. Iuxta phrasim Scripturisti- eam illud saepe aeternum dicitur, quod longisum O temporti durat. II. Christus, Matth. 5. testatur Se non voaenisse legem solυere, sed adimplere. Resp. Christus non venia solvere legem qu0ad Praecepta moralia, bono vero

92쪽

De Conscientia oe Legibus, quoad caeremonialia, & judicialia. Item venit adimplere, quatenus gratiam, quam significabant, exhibuit, non vero quasi caeremonialia confirmasset. Solol. 2. Quaerunt hic Scholae, quonam tempore lex obtiis vetus abrogata suerit. Ubi quatuor tempora distinguen- πη porcyda sunt. Primum, in quo lex nova fuit constituta, &vetus abrogata. Secundum, quando tac mutatio fuit promulgata. Tertium, quando lex vetus ita obligare desiit , ut tamen ejus observatio non fuerit ver se illicita. Quartum, quando lex evasit mortifera, & usus ejus omnino illicitus & superstitiosus. Igitur Scotus censet , Circumcisionem in institutione Baptismi sacrificia autem , aliosque ritus legales post resurrectionem Christi abrogatos suisse. Communior est Sententia, legem veterem quoad omnia caeremonialia, & judicialia in morte Christi obligare desiisse. Νam ad Hebr. i. 7. υ. I 2. di

citur : Translato enim Sacerdotio, necesse est, ut oe Iegis translatio fiat. Sed Sacerdotium Leviticum translatum non est, nisi in morte Christi. Ergo eodem temopore lex vetus abrogata fuit. I. Vetus Testamentum ubguit , usque dum Christus Νovi Testamenti Μediator fisret: sed talis factus est morte intercedente , loc. cit. U. 5. ergo tunc cessavit. Idem docent Patres & Interpretes in illa verba Matth. 25. Et vetam templi scissum est in duas partes. Et in illa Joan. I9. Consummatumost. Unde Christus ipse in vita sua legalia observavit. Non obstat Ι. illud Luc. 16. υ. 26. Lex s Prop/etae.

tisque ad Ioannem. Resp. Lex & Prophetae quatenus nuntiabant Christum venturum usque ad Ioannem, non Ve-

To quatenus lex alia facienda, vel vitanda praecipita Non obstat ΙΙ. quod praecepta veteris Legis ad Christum ducerent , ejusoue essent figurae; adeoque eo adveniente sta-

tim cessare debuerint. Resp. Legis praecepta ad Christum ducebant, quem praenuntiabant non praecise , sed ut Redemptorem Jacob, & Novae Legis ac gratiae Auctorem, quod modo in morte Christi impletum fuit. Non obstat III. Baptismus ante mox tem Christi institutus suit: ergo circumcisio facta est inutilis, & consequenter ipsa lex ., uitiae nonnisi a circumcisis Observari debebat. Resp. Baptismus ante mortem Christi institutus suidem 4 sed non iraeceptus fuit: hinc licet tunc circumcisio non esset ne cessaria ad delendum Originale, .proprium tamen adhuc effectum habuit, scilicet, consignare populum Dei, &idoneum reddere ad caeremonialia legis observanda. Schol. 5. S. Hieronymus putabat olim , legalia statim An L post promulgatum Evangelium facta fuisse mortisera: ί γε cum vero nosset, Ρaulum se totondisse. in Cenchris, Salinotheum circumcidiose , docuit in c. a. ad GaI. Ap.- ιegalia

93쪽

ὸeesa Stolum simulatione usum fuisse, ut , quae nocebant eis 'ςri qui ex Gentibus crediderant, correptionis hypocrisi emem darentur . Eodem modo vult, S. Petrum Se gessisse, cum

cogebat Gentes judaizare, & a S. Paulo reprehensum

esse non ex animo, sed opportuna tantum simulatione.

Cum S. Augustinus haec legisset, scripsit circa annum 595. epistolam ad S. Hieronymum , quae est 28. ubi ait , dolere se, quod a S Hieronymo patrocinium susceptum esset mendacii, & fore, ut non mediocriter commovearetur, si S. Bieronymus rationes sibi propositas non sol . veret. Cum haec epistola S. Hieronymo reddita non esset , s. Augustinus circa annum 597. aliam numero omam scripsit, ubi explosa simulatione Apostoloruma S. Hieronymo asserta, eum ad canendam palinodiam hortatur . S. Hieronymus accepta hac epistola dubitans-, an esset S. Augustini, ad eum scripsit ut indicaret, si sua esset; cui deinde epistolam 72. dedit, rogans, ut Sein cella laritantem ad pugnam non provocaret, & cum hae epistolae essent paulo acerbioreS, earum aculeos S. Augustinus epistola 75. retundebat. Denique S. Hie- Onymus circa annum 4o4. rescripsit, & Apostolorum simulationem non ossiciosum mendacium, sed honestam dispensationem esse probaVit cujus . tamen argumenta Augustinus epistola 82. anno 4ο5. data, solvit. Quaeritur ergo, an ex eo tempore, quo coepit promulgari Evangelium, lex vetus mortifera facta Sit, & consequenter, an S. Petrus observando illo tempore legalia peccaverit.

Dicimus i. Non statim a morte C hristi legalia suerunt mortifera , sed ad vitandum scandalum , & ne lex Μoysis tamquam impia rejici videretur, licitum suit, aliquandiu

veteres caeremoniaS Observare. Hoc quippe secerunt ipsi apostoli: sic S. Paulus Act. I 6. υ. 3. circumcidit Timotheum: c. I 8. υ. 38. Se totondit in Cenchrti: c. 2 r.

26. more Iudaeorum se purificavit: S. Ρetriis decennio post Christi mortem in visione habita Aes. I o. υ.

14. ait: Nunquam manducavi omne commune oe Gmmundum . Et in Concilio Ierosolymitano statutum fuit, ni abstineretur ab immolatis simulacrorum, & a sanguine, & suffocato, Aes. I 5. υ. 29. Ergo legalia tunc absque eo, quod essent mortifera, permissa suerunt. Quippe hoc modo honori legis Μosaicae consulebatur, utis. Augustinus ep. 82. ait: Sicut defuncta corpora neces sariorum inciis deducenda erant quodammodo ad sepus turam, nec simulate, sed reIigioser non autem deserenis da continuo , veι inimicorum obtrectationibus tamquam eanum morsibus pro actenda. Hinc dicimus 2. Apostoli

observarunt legalia non ex simulatione, sed sincere, &

, F. Paulus S. Petro intempestive legalia observanti sine

94쪽

.s . . . .

De Conscientia oe LegiIur. 63

simulatione restitit. Nam nunquam licet mentiri etiam ad honestum finem: sed illa simulatio fuisset menda- , cium, & vera deceptio: ergo δε postolis non licuit. Deinde Ussumere signum salsae Religioni S, etiam tantum simulate , est graye peccatum. Sed in supposito , quod lex statim fuisset superstitiosa & mortifera, Apostoli legalia observantes, hujus criminis reos Se fecissent. Ergo graviter peccassem , imo alios suo exemplo ad peccatum induxissent, quod de illis utpote in gratia confirmatis credere nefas est. Quare S. Petrus obscrvavit legalia non animo simulandi. licet ejus agendi ratio minus cauta & prudens Gentilibus Suspicionem injiceret, legalia esse ad salutem necessaria ; & ideo vere is suit re

i prehensibilis, & seria fuit S. Pauli reprehensio: quod

randem ipse S. Hieronymus agnoscens in sententiam. S. Augustini descendit, I. I. c. 8. contra Pelagianos. Non obstat I. quod S. Paulus ad GaI. 5. υ. 2. dicat: Quo niam si circumcidamini, Christus vobis nitiI proderit. Sane legalia erant signa suturorum in morte Christi completa , qua finita, facta sunt mendacia. Resp. Circumcisio nil proderat ad salutem, sed solum tolerata tunc fuit ad vitandum scandalum . Judaeorum . Item legalibuω tamquam signis suturorum post mortem Christi uti non licuit; bene vero tamquam exuviis legis mortuae, & cum honore sepeliendar, ex quo capite ObServatio eorum bona suit. Non obstat II. S. Paulus Solum simulavit, se S. Petrum reprehendere, tum quia ad GaI. u. ait: In faciem ei restitie id est apparenter; in G co enim e

id est male de eo judicabatur; licet re vera reprehenSibi, iis non esset tum quia S. Paulus te Statur, Se Simulasse Observantiam legalium , I . ad Cor. 9. υ. 20. Et factus sum Iudaeis tamquam Itiaecus. Resp. Ly in faciem significat coram omnistis, Graece ἡμιποθω Στα my. De

inde legendum esse: qtita reprehensibilis erat, patet ex contextu, ubi dicitur, quod non refle ambularet ad veritatem Evangelii; talis vero est reprehensibilis: ideo vero in Graeco ponitur reprehensus, quia in phrasi Hebraica participia ponuntur pro verbalibus. S. PauluςJ udaeis tamquam Judaeus factus est non mentientis astu, ait S. Augustinus ep. 82. sed compatientis affectu, quando Gentibus scandalo non fuit. In Ep. ad Gal. c. 2.υ. IS. dicitur quidem : Et simulationi ejus consenserunt caeteri Iudaea. Verum simulatio hic sumitur pro Segregatione, quia ex ea Gentiles inducebantur, ut crederent, Judaeos

segregari' a Gentilibus. Non obstat.III. Simulatio ad lucrandum proximum est licita : sic Christus simulavit re peccatorem: in Emmaus finxit, se longius ire: S. Μa

95쪽

ει . , caput IX gdalenae sub specie hortulani apparuit: Naaman simulauuit adorationem idoli: Catholici se olim simularunt Priscillianistas, ut cum illis agerent: S. Eusebius Vercellensis finxit, se velle subscribere fidei Arianae. Res Christus' non simulavit se peccatorem, sed poenas peccatorum luit. In Emmaus finxit, se longius ire sine simulatione ; re vera enim longius prosectus eSset, nisi discipuli eum detinuissent. Non dicitur Christus apparuisse hortulani specie , sed S. Μagdalenam putasse, eum esse hortulanum. Naaman idolo nullum cultum, sed Principi suo politicam reverentiam exhibuit; Syri enim sciebant, eum idola non venerari. Simulationem illam Priscillianisticam reprobit S. Augustinus. S. Eusebius Arianismum non simulavit , sed tantum dixit, non convenire, si magister post filium subscribat; unde petiit, ut scriptum incendatur: Ariani ergo decepti sunt, putantes S. Eusebium velle subscribere, quod ille nec dixit.,

nec voluit. is SeloI. 4. In Pentecoste Lex Evangelica promulgata . .est; ΜOSaica tamen non statim mortifera facta fuit, sed modo post destructum templum Ierosolymitanum. Apostoli quidem Mi. i5. jusserunt, ut Christiani abstinerent ab Idolothytis ad vitandum scandalum Judaeorum, quibus hoc idololatria videbatur. Item a Sanguine , Sive liquido, sive in suffocato contento , ut Iudaei ab hoc esu abhorrentes facilius ad conversationem cum Gentilibus conversis allicerentur; & a fornicatione, quam Gentiles pro crimine non habebant: sed hae leges tunc non erant Μosaicae, sed Apostolicae; & lex de suffocato cessante Judaeorum scandalo cessaVit. Denique S. Petrus, quem nonnulli a Cepha, cui S. Paulus restitit, male distingu-nnt , uti probat D. Calmet in disserti ep. ad GaI. praefixa, observando legalia videtur S. Augustino ex inadvertentia venialiter peccaste. Baronius vero cenaei, eum

ne quidem venialiter peccasse, nisi materialiter, quia illa inadvertentia fuit invincibilis, & nullatenus voluntaria .

g. 465. Abrogata Lege Veteri, Christus Lesem Evangelicam tulit, quae habet veram rationem Legis, & proe-ier fidem, alia etiam praecipit. Nam Inm matth. 5. ait Christus: Qui solυerit unum de mandatis istis min

mis, minimus vocabiIur in regno caelorum; ubi etiam in sequentibus plura mandata proponit. Et Matth. I9. Si υis ad υitam ingredi, serυa maudata . udo. Chri stus loco legalium instituit nova praecepta caeremonia.

lia; praecepit enim novum offerri Sacrificium, & alia celebrari Sacramenta . otio. Lex vetus praeter fidem alia praecipiebat: erbo etiam Lex Evangelica . Nulla tamen

praecepta muralia Christus Veteri Legi addidit, sed ea

96쪽

De Conscientia s Legibus. ε',

tantum accuratius, quam Aloyses, explicavit, & auctoritate via confirmavit. Unde Lex naturalis per Christum explicata, & confirmata est here Divina, & Evangelica; & Christianus in legem maturalem peccans, non SO-lum solvit jura naturae, sed etiam Christi, & gratiae,

adeoque majora meretur Supplicia.

Sohol. i. Lutherus & Calvinus docent, Lesem Evangelicam, utpote legem libertatis nullum aliud praeceptum continere, quam fidem confidentiesem, qua stante nullum aliud peccatum nobis imputatur . I. enim ad Rom. 5. υ. 27. Apostolus in eo OppInit legem veterem Evan-. gelio, quod illa sit Lex fadctorum, hoc vero Iex fidei. Ergo opera non praecipit: hinc dicitur Evangelium, seu bonus nuntius, & Christus, Matth. 28. ait: Venite ad

me , Omnes, qui IaboratiS , Onerati estis, ego re-

sciam Dos. Rem. Evangelium est lex fidei, quia dat fidem, & gratiam, quibus praecepta implentur, non vero fidei otiosar: eatenus dicitur bonus nuntius, quia gratiam nobis attulit. II, Ad GaI. 4.υ. 4. dicitur: Misit

Deus VFIium furem . . . . ni eos , qui sub lege erant, redimeret. Resp. Ille non est sub lebe, qui ex amore Dei legem custodit, quales Sunt Christiani, qui illa delectantur ; is vero est sub lege, & ab ea premitur, qui illam illibenter servat. III. a. - Cor. 5. dicitur: Ubi Spiritus Domini, ibi libertas . Resp. Ibi libertas a jugo veteris

legis, & timore servili, non vero ab omni praecepto. Schol. 2. Leges Evangelicae Primo aliae spectant Deum :scilicet, Deum ex toro corde, & tota anima diligendum : Matth. 22. υ. 58. Hunc amorem publica fidei pro-

sessione & accurata mandatorum ObServatione esse manifestandum : ad Rom. Io. υ. Io. Deum in spiritu & veritate esse adorandum : Joan. 4. υ. 25. ΕjuS nomen summe Venerandum: Matth. 6. υ. 9. Ejus justitiam timendam : mith. Io. υ. 28. Spem in eo collocandam : Matth. I. v. 7. Regnum Dei prae omnibus quaerendum: Luc. 32. α 5 I. In omnibus operibus Dei gloriam esse quaerendam: Imith. 5. υ. I 6. Persectionem Patris coelestis esse imitandam : Ib. v. 48. Secando . Praecepta erga proximum sunt: Μutua dilectio: Matth. 25. υ. 54. Amor erga Omnes proximos: Luc. IO. Etiam erga inimicos: Matth. 5. υ. 44. Fuga contentionis, I. ad Cor. 15. υ. 4. Iracundiae: ad Eph. 4. υ. 26. Judicii temerarii: Luc. 6. υ. 57. Exercitium mansuetudinis , liberali tatis, misericordiae , pacis erga omnes: Matth. 5. Bonum exemplum: Ibid. Ηοnor, obsequium, obedientia, tributum, cui haec debentur: ad Rom. i5. Tertio. Erga nosmetipsos: Beneficium redemptionis a damnatione ob peccatum Originale , & fiducia in Christi meritis collocanda: Adi. 4. υ. II.

norum a

97쪽

puga superbiae : I. ad Cor. 4. υ. 7. Oratio: Luo. i8. Ivlarintificatio carnis &c. Quarto. Leges caeremoniales Evarim gelicae sunt Sacramenta, SS. Eucharistiae Sacrificium Conventus ad Dei laudes celebrandas: ad Eph. 5. Quo rum plura quidem etiam Philosophos ObservasSe, prae tendunt Deistae: verum hanc salsam praetensionem jan, dudum resutavit Tertullianus in ApoIoae . c. 46: ubi Philosophorum nominatissimorum Socratis, Platonis &cis vitia detegit. Sinenses etiam lilre rati, quos tantopere Voltatrius commendat , superstitiosi partira, partiri Athei sunr, reste Duhalte rom. 5. Histoire uniυerseste& plebs Sinensis, fraudulenta, mendax, & contra nat ram tib inosa est. Vid. Leland . NouυHIe Demonstra Mangelique Quare etiam ipse Bousseau famosus

da pauperibus. Ubi Christus neces toti imponi; , sed quod perfectius est r: H oni permittit. Item I. ad Cor. 7. De et iringisibus posceptum Do mini non habeo, constitam aut e uis , Ergo dantur consilia in Evangelio. fasI si M'. Lex Evangelica usque ad finem saeculi perdu- . 'e-- rabi. ita Matth. 2 L promittitur: Praedicabitur hoc

..is υιι. Avangestum regnι In Aurverso Orost, In testimoniums' omnibus gentibus, veniet consAmmatio . De.

Sacer luxio patet ad Hebr. q. ubi Christus dicitur habere sempiternum Sacerdotitim. Mx g. 468. A Lege Divina positiva progedi intre ad Rumanum, quae est Ordinatio reeri rationis legi naturali relaxeniens ad bonum commune, ab eo, qui curam hausi communi tutis , promulgata . Omnis quippe lex li m atra derivatur a lege naturali, non quidem ut concl- . Sta necess4ria, sed ut principiis legis naturalis conve niens, & ea determinans. Sic ex hoc principio natura-υ

li: Fures sunt puniendi, legislator humanus insert: Ergo. ruralis de puniendis furibus per judicium humanum de-rerminatur ad suspendium , tamquam poenam congruam , hoc niOdo Fures, sunt puniendi: sed poena eorum conjgrua est suspendium : ergo suspendio Sunt puniendi. .

98쪽

s. 469. Leges humanae sunt necessariae, non quideri, simpliciter, & absolute, sed sic, ur attenta hominum buman/pervicacia, corruptione, & pronitate in malum sine legibus humanis i*c plebs virtutem, nec respublica pa- riae. cem habere , & conservare possit Nam Deus dedit hominibus potestatem homines regendi : Per me Reges regnant , o Iegum conditores justa decernunt Pr . 8. Sed haec potestas foret frustranea , si leges non serent aliquando necessariae. Ergo in data hypothesi sunt necessariae. Deinde plures dantur protervi, qui verbis &honestate non moventur, ut rem in rationis viam sequantur. Ergo potestate legislativa opus est, ut legibus coactivis a malo retrahantur . .

SesbI. Nonnulli antiqui Philosophi leges humanas inu- solυ-tiles, libertati noxias , & naturae nostrae ad transgressio- 'r obie nem pio cliVi perniciosas esse putarunt. I. Quia ad exe- ' ρος quenda rectae rationis officia sufficit lex naturalis. Resp. Lex naturalis est nimis universalis, nullam poenam determinat, & a multis quoad remotiora praecepta ignoratui ; adeoque lex humana subvenire debet. II. Pro lege humana suffacit arbitrium judicis. Resp. Legibus humanis facilius omnibus inconvenientiis occurritur : tum quia leges ex multis casibus, arbitria ex paucis fiunt: tum quia leges judicant in universali, nec tam facile frcuti judices passione aliqua excaecantur.

g. 4 o. Lex humana vel est Ecclesiastica, vel Civilia, Frete g. 452. Schol. . Datur igitur in Ecclesiae Pastoribus V V .. 'potestas legislativa e tiam coactiva . Sic I mo. Apostoli 2,ι bi 5. tulerunt legem de abstinendo a Sufiocato, & potes ρο- idolothytis. Ido. Apostoli multa praeceperunt, quae non 'πις extant in Evangeli O, y. g. ne biga nat Ordinentur: I. ud ζὰM. Tim. 5. υ. u. Ne accusatio Presbyteri sine duobus, vel tribus testibus recipiatur : r. ad Tim. 5. υ. I9. Quod idem definivit Concilium Constanti ense sess. 6. 8. contra

Joannem Huss, qui solis bonis Superioribus potestatem

legislativam concessit. 5 tio. Ratio est, quia Ecclesia est Respublica bene ordinata, in qua debet dari vis coa-'ctiva, & legislativa, ne corruat. u. Potestas legislativa competit Papae pro tota Eccle- Ε/ quiasia . Nam martL 16. Christus dixit S. Petro : Tybi disso dem P cIabes regni caeIorum; ubi per claves intelligitur spiri- ν' tualis jurisdictio, & potestas gubernativa , uti ex Sequentibus patet: Quodcumque ligaυeris stiper terram oec. Et ex illo Ioan. 21. Pasce agnos meos; pascere enim

denotat potestatem imperandi: et. Reg. 5. Tu David )psssces populum meum Israel. Idem constat ex Traditione. Saeculo dido. S. Victor legem tulit de tempore celebrandi Paschatis. Saeculo uetio, S. Stephanus, de non

99쪽

is caput IX. - rebaptigandis baptizatis ab haereticis, S sic de relIDIg

saeculis.

coneἰIia 5. Eamdem potestatem habent Concilia generalia 3Aςυς ' utpote quae si illis Papa saltem per suos Legatos praesi- ' deat, totam Ecclesiam repraesentant. Quod etiam patet ex continua Traditione , ex qua liquet, in omnibus Conciliis varias leges conditas fuisse, quas fideles devotissi

me SuSceperunt . .

Dise 4. Episcopi etiam pro suis dioecesibus, in quibus Spi-pi ritus eos posuit regere Ecclesiam Dei: & Concilia Nationalia, & Provincialia, pro sua natione, & Provincia, & Comitia generalia ordinum Beligiosorum pro suo Ordine, & Abbates pro suis subditis leges serre possunt , uti ex usu recepto & approbato patet. xbistino Schol. Lutherani docent, leges condi posse in Eccle, . νοσοὐς- sia ad bonum ordinem conservandum: jus illas serendic ρ' exerceri posse ab Episcopo, si in id tota Ecclesia consentiat, vel Μagistratus politicus, qui Ecclesiae curam gerit ' leges has externam habere onligationem, si ab . universa Ecclesia receptae fuerint; ideoque eum, qui has leges transgreditur, lure societatiS merito privari, aut ab Ecclesia tamquam societate, aut ab. Episcopo con sentiente, & per eum jura sua exercente Ecclesia: denique etiam poenis civilibus animadverti posse in trans gressores , Si hae leges a Magistratu vim legis civilis obtinuerint. Ex quo sequitur, Papam ut talem leges condere non poSse, quae Servandae essent ad salutem aeternam obtinendam, nec media cogentia adhibere posse , ad ea consequenda, quae saluti inservi tint, & potestatem etiam civilem leges Ecclesiasticas modo exnli-eato condere posse. Contra potestatem legislativam Ec- .clesiae obiiciunt. I. Is. 55. dicitur: Dominus legifer no ster . Et Deret. II. Quod praecipio tibi, hoc tantum facito , nec addas quidquam, nec minuas. Et Christus , Marth. I9. U. I 8. quaerentes, quamam praecepta Servanda essent, ad Decalogum remittit. Resp. Dominus est te

.giser principalis, alii eius vicarii . Prohibetur aliquid Divinis praeceptis contrarium addi. Christus ad Decalogum, remittit, non excludendo praecepta Ecclesiae II. Perleges Ecclesiasticas laeditur Christiana libertas; nam Christus nos a lege liberavit. Resp. Leges non tollunt, sed . regulant usum libertatis ; & per Christum solum a ju- .go legis Μosaicae liberati sumus. III. Apostolis Christus tantum praecepit, ut doceant viam salutis, non ut legesserant : sane Beligio utpote cultus Divinus in voluntate residet, & nulli coactioni legis subest. Resp. Christus Apostolis non tantum dixit: Docete omnes gentes s Sed

etiam: Quaecumque liga ritis e & S. Petro: Pascet

100쪽

De conscientia oe Legibus. 6 3

κgnos meos. Religio quidem interna coactioni non st; bene vero externa, & consequenter interna, ut

externa bona Sit . . .

lares non habere auctoritatem statuetidi leges Ecclesiasticas . I mo. enim S. Petro , & ejus successoribus data est potestas ligandi, atque solυendis nec Super Imperarorem, aut Regem , sed super Principem Apostolorum fundata est Ecclesia, Matio. 16. & Spiritus S. posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei: AH. 20. Ergo terrena potestas nequit serre leges Ecclesiasticas. 2 o. Principi saeculari non licet in Ecclesia sacras iunctiones exercere : ergo nec leges circa res sacras & Ecclesiasticas ferre . Hinc Hosius ad Imperatorem Scripsit: Neque te

misceas Ecclesiasticis, neque nobιs in foc genere praecipe . Tibi Deus imperium commisit c nobis, quae sunt Ecclesiae, concredidit . Nihilominus tamen possunt Principes saeculares leges ferre, ad leges Divinas, & Ecclesiasticus promovendas, non tamquam Ecclesiae Judices, sed vindices, & defensores. Schol. Protestantes opponunt I. In veteri Lege David, I. Par. I 5. υ. 5. praecepit, a Levitis afferri arcam de domo Obededom. Et 2. Par. 24. Joas Sancivit collectam pecuniariam pro aedificio templi. Et 4. Reg. 23. jussit, ut projicerentur de templo vasa Baal, & Phase celebraretur. Resp. Levitas ad portandam arcana Deus elegit, I. Par. I 5. Arca pecuniaria a Levitis deserenda,& Phase eelebrandum in Exodo praescribuntur; adeoque allati Reges solum pro statutis a Moyse legibus servandis invigilarunt. II. Imperat ὀ res etiam Gentiles rogatu Christianorum leges pro bono Ecclesiae serebant . Sic S. Justinus in sua Apologia opem Imperatorum implorat : Aurelianus Imperator dixit sententiam de Paulo Samosateno: S. Λthanasius coram Probo contra Arium disputavit. Resp. Imperatores Gentiles a Christianis rogati non fuerunt, ut leges Ecclesiasticas seserent, sed vel ut fidei nostrae triumphum contra irae reoticos spem tent, vel impiorum audaciam sua auctorita te retunderent. III. Antiqui Imperatores Concilia coegerunt : electionibus Episcoporum praesuerunt: & Con stantinus Μ. in antiqua inscriptione dicitur: Adictor Re- Iigionis oe FFiis Carolus M. Derae Religionis Rector rRex Britonum, Vicaritis Dei. Resp. Imperatores exconSensu, vel jussu Papae Concilia coegerunt: electionibus ad turbas cohibendas interfuerunt: titulos Auc O

ris, & Re toris fidei meruerunt, tamquam Religionis vindices, & protectores, non tamquam Principes, &

SEARCH

MENU NAVIGATION