장음표시 사용
111쪽
vis. 5to. Probabilius est, quod incola civitatis, ubi est dies sestus, si mane egressurus & perventurus sit ad oppidum, ubi festum non celebratur , ideoque Opera se vilia ibi licite exercere potest, nihilominus obligatus sit ad Missam audiendam, antequam egrediatur, quia haec videtur esse mens Ecclesiae, & praxis timoratorum . 6to. Mane discessurus e loco, ubi non est jejunium, potest ibi vesci carnibus, & domum redux, ubi servatur jejunium, iterum quidem comedere potest, sed a carnibus abstinere debet, quia hoc praeceptum adhuc Observare' potest: attamen ritum illius loci ordinarie quis sequi
debet, in quo majori parte diei degit. timo. Si quis
ideo exiret e loco proprio, ut se a lege v. g. jejunii eximeret, putant quidem aliqui eum a peccato excusari, quia utitur jure suo; sed alii censent, eum graviter peccare ob fraudem & dolum . 8tio. Peregrinus quidem per Se non tenetur particularibus legibus loci, ubi subsistit: tenetur tamen Saepe tum ratione scandali, tum iis legibus, quarum violatio cederet in damnum, & injuriam illius loci, ubi in oratur; v. g. ne certa arma inserantur&c.. hoc enim exigit bonum commune. 9no. Peregrini legibus communibus Ecclesiae tenentur , in omni loco ,
ubi vigent f imo si ex speciali privilegio in proprio domicilio non Observarentur, v. g. in quadragesima dispen- Saretur , peregrinus extra proprium domicilium in loco , ubi non est dispensatum, existens, privilegio dispensationis non gauderet, quia lex quadragesimae eSt comm munis, & privilegium illud est locale , non vero perSonale . Dicta de peregrinis, etiam de vagis tenent. Iomo.
Ut vero aliquis loci alicujus incola dicatur, susticit, ut
Per medium annum in eo commoretur, vel etiam , bre-νiori tempore, cum certo tamen manendi proposito, ad expedienda negotia ibi domicilium figat. Ii mo. Peregrini gaudent privilegiis & consuetudinibus favorabilibus locorum , per quae transeunt: sic Germanus transiens per
Belgium diebus Sabbati a Festo Nativitatis Christi, usque ad Purificationem, carnes licite comedere potest ..32mo. Si leges certum tempus non determinent, impleri debent, quam primum commode fieri potest; si determinent , tempus accipiendum est de momento in m 1 mentum , non mathematice , sed Ecclesiastice secundum Calendaria approbara, & horologia rite ordinata. I 5tιO.
Catechumeni & Infideles non subduntur legibus Ecclesiae, cui non subsunt; bene vero haeretici.
g. 4 9. Ut Lex Ecclesiae impleatur, debet Opus prae i.M. Oa- ceptum fieri scienter, & voluntarie ; actus enim humasionem nus sine cognitione, & voluntate non fit S. 419. ), i V quem tamen lex praecipit. Non tamen necessario dς t
112쪽
De Conses nisa oe Legibus . . 8 Isesi ex Charitate; nam haec propositio I 6. Baji damnata est: Non est vera Legis obedientia , quae fit sin Charitate e lioet, ut impletio praecepti sit meritoria ,
Charitas requiratur g. 585. . Qui vero debito modo
opus praeceptum ponit, satisfacit, etsi nollet santisfacere, nisi ipsa obedientia praecipiatur; quia Ordinarie voluntas satisfaciendi non praecipitur. Denique uno actu diversa praecepta impleri possunt, nisi aliud ex menteptaecipientis colligatur. Coroll. Praes. rano. Qui in die praecepto jejunat ex vana RmL.
gloria, vel ut gulam piscibus oblectet, praecepto jejunii v-
satisfacit, licet contra legem temperantiae peccet. 2do. 'Qui die festo Μissam reverenter audit, vel Breviarium attente recitat, diei festi immemor, vel nolens satisfacere, vel volens repetere Breviarium , . satisfecit, quia praestitit id, quod praecipit Ecclesiar ex conScientia ta- ,
men erronea non repetendo, vel ratione contemptus aut
inobedientiae, peccare potest. Stio. Qui debet alteri ioo. non satisfacit, si liberaliter ei donet stoo florenos: &qui Ox voto tenetur recitare Rosarium , non satisfacit , si recitet animo non implendi: quia hae obligationes oriuntur ex animo promittentis , qui sicuti libere se obligavit, ita in debito libere permanere potest: secus foret, Si quis immemor, Bosarium se vovisse, illud oret, vel
promissum impleat, ubi obligationem solvit. Oo. Qui
Omnino violenter v. g. Sacro interest, vi in templo detentus , praecepto non satisfacit, quia actum humanum non ponit: si vero ex metu . poenae in templo Sacrum audiret, non auditurus, si poena non infligeretur, praecepto satisfacit, licet perversa sua voluntate peccet,
quia metus non tollit voluntarium g. 425. . 5to. Non satisfacit, qui die sesto audit Sacrum, ad quod ex pinnitentia obligatur, nisi Consessarius aliud exprimeret; si vero singulis diebus Sacrum audiendum impositum seret , ex benigna Consessarii interpretatione die festo unicum audire sufficeret. Si obligatus ad Rosarium sub duplici titulo, recitando non determinet, cui velit satisfacere, videtur utrique ex parte satisfecisse. g. 48o. Ignorantia invincibilis antecedens, & concomi- Ignoranians , tam juris, quam secti g. 428. Schol. excusat a
culpa violantem legem Ecclesiasticam; quia tunc trans- IV, gressio illi non est voluntaria g. 429. : non Vero igno- fas a I
rantia vincibilis; quia tunc transgressio est saltem indire- ἔν Ele voluntaria loc. cit. n. 5. ). Item nullus metus excuSat ab observatione legis naturalis, in iis, quae intrinsece mala sunt; bene vero in praeceptis Ecclesiasticis g. 425. cum Schol. & Coroll. ).. g. I. Impotentia pnysica, & moralis implendi prae- im Schram Instit. Theol. Tom. II. F
113쪽
ς caput M.tiipsια- ceptum , ab ejus observatione excusat i quia ad imposu
s. ιι CoroII. Praes. Imo. Licet febricitans absolute possit au-υε νυν dire Sacrum, quia tamen sine evidenti valetudinis incom ε' με inodo templum adire nequit, ob moralem impotentiam ab hoc praecepto excusatur: impotentia vero moralis prudentis judicio determinanda est. 2do. Si praeceptum siet de re divisibili, quae commode dividi solet , tunc qui liori potest servare totum, tenetur ad partem, quam implere potest, si haec sit notabilis, & certum sit, eam observari posse, quia sic adhuc salvatur ratio legis . 5rio. Si vero lex sit circa rem indivisibilem, tunc qui non potest Servare totum, non tenetur ad Partem, quia non salvatur ratio legis. An vero in parte salvetur ratio legis, colligi potest, tum ex materia, fine & ratione legis ; tum ex intentione legislatoris; tum ex communi usu, & judicio prudentum. 4to. Qui in re praecepta ne quit Observare accidentale, tenetur observare principale , si possit, quia principale non trahitur ab accessorio . Hinc qui die festo venit post Ostertorium ad Missam in suo loco unicam , . tenetur reliquas partes Missae substaN-tiales audire. Qui vero praevidet, quod post Praefationem debeat discedere, non peccat totam anteriorem partem omittendo, quia destructo principali destruitur accesso rium . 5to. Non peccat, qui ponit impedimentum penitus liberans ab obligatione praecepti, vel non auseri, licet possit, vel non praevenit implendo legem; alias enim peccaret, qui ex justa causa petit dispensationem. Pec- cat vero, qui tunc ponit impedimentum mere excusanS, quando lex vel actu jam urget, vel obligatio moraliter jam existit. Hinc exiens hora II. noctis ad venandum, praevidens, se non posse altero die audire Sacrum praeceptum, vel projiciens Breviarum, ne cogatur illud recitare , peccat non implendo praeceptum, quia qui tenetur ad finem , tenetur etiam ad media proxime neceSsaria, & impedimenta per se impedientia tollenda . Ille auistem non peccat contra legem, qui uno alterove die. antequam urgeat lex humana, se reddit impotentem ad eam observandam , podo non ex directa intentione violandi legem impotis di procuretur, vel impedimentum ponatur. Ρraecepta tamen naturalia etiam ad hoc oblia, gunt, ne aliquot diebus ante obligationem impedime tum ponatur; unde miles peccat, qui die Lunae omnem pecuniam dilapidat, praevidens, se reliquis diebus ex raptu victurum. Porro quando nam lex humana obIiget alnon ponendum impedimentum pridie instantis execurionis, desumendum ex communi usu fidelium, & judicio timoratorum prudentum. 6to. Non licet agere in aeuis
114쪽
De conseientia s legibus. H 83
gem legis: ille autem sic agit, qui vel ponit impedimenatum mere excuSans ab observatio ius legis, actu saltem
moraliter existentis: vel tale impedimentum ante legem actu urgeutem ponit ea intentione, ut a lege postea actu obligante se eximat. E contra in fraudem legis non agit,
qdi ponit impedimentum omnino liberans ab obligatione, si illud ponere non prohibeatur. 7timo. Qui .ex Observatione te Fis periculum sibi imminens prudenter praevidet, in casibus frequenter contingentibus, v. g. in esu carnis uno alterove die, in auditione Missae &c. per se loquendo dispensatione non indiget, quia necessitas ex- - eusat: in casibus vero gravioribus & rariotibus dispensatione opus est; imo semper tutius est, etiam in aliis recurrcre ad Parochum, vel Consessatiusti pro declara- . tione. Si dubium sit, an casus comprehendatur sublege, recurrendum est ad Superiorem: si fieri nequeat, servanda est lex, quae manet in possessione. g. 4η2. Lex directe cessat obligare r. respectu omnium , Lex eri- quando mutatur, Vel tollitur per' abrogationem, dero- ' a gationem , vel irritationem. Quippe lex pendet a volun- z... tate Superioris g. 432.). Sed haec cessat per Abroga- derogationem legis, quando lex totalitet ex justa causa a legis- latore, vel ejus successore cassatur: vel per Derogationem, quando legislator unum, vel alterum articulum legis mutat: vel per Irritationem, quando lex ab inferiori magistratu lata auctoritate di uperioris rescinditur,
u. Cessat lex cessante respectu omnium causa totali . Item
legis. Cessante enim causa cessat essectus: & lex debet I μ'
esse rationabilis, qualis, non est, Si finis ceSset. tau .
Coroll. Praes. I ino. Posterior constitutio derogat, velabrobat priorem , quatenus ei contraria est, licet nulla verbis expressis illius mentio fiat: c. I . de constit. in 6. 2do. Si partialis tantum causa vel finis legis cesset, fieri potest, ut altera causa vel finis perseveret, qui sufficiens sit ad conservandam ejus Obligationem. otio. CeSSanteeausa motiva legis in aliquo homine particulari, non ideo ejus obligatio in eo desinit, quia praevalet bonum commune: sic si lex data sit, ne arma serantur Ob caedes, non potest civis, licet. ab omni pugna alienus,
s. 485. Legis obligatio cessat pes legitimam dispem item peμSationem, quam dare potest ipse legislator in suis legibu3 , ejus successor, & qui hanc facultatem habet deligatam vel a jure, vel a consuetudine. vel a Superiore . Dispensatio est legis relaxatio , publici auctoritatefacta, seu exemptio a legis obligatione in aliquo casu ' F a h
115쪽
particulari , ubi legi alioquin obligaret . Ergo si legiti me fiat , a lege deolvigat.
SohoI. Dispensatio alia est expressa, SigniS expressa ;alia tacita, ex facto Superioris colligenda, v. g. si Episcopus sciens ordinet irregularem, cum quo dispensare potest. Ut dispensatio sit legitima, adeoque valida, reuuiritur i. ut fiat ab eo, qui habet legitimam potestatem 2. Ut fiat circa subditum, Vel quasi Subditum . 5 Ut adsit rationabilis causa dispensandi. Ne sit obre- titia , qualis est, Si in petitione salsa causa ceu principale motivum exprimatur , qua cognita, non fuisset data dispensatio. Nec sit subreptilia, quando tacetur veritas necessario exprimenda de jure vel stylo Curiae , praesertim si fraudulenter fiat. Coroll. Praes. Imo. Papa dispensare potest in omni iure Ecclesiastico universali, & particulari, & 1n Canonibus Apostolicis, quos Apostoli tamquam Ecclesiae Praesides condiderunt, v. g. in Jejunio Quadragesimali: non vero in iis, quos a Christo Auctore acceptos Ecclesiae tradiderunt, V. g. de Baptismo parvulorum . Ido. Episcopus ordinarie in lepibus Pontificiis dispensare nequit, nec in decretis Conciliorum generalium, quia inferior non dispensat in lege Superioris, eXceptis I. caSibus a iure
concessis. 2. Quando eSt cauSa magnae neceSSitatis, vel
evidens utilitas de novo emergens, Vel periculum est in mora, nec sacile ad Papam recurri potest. 5. V1 consuetudinis legitime praescriptae. 4. In casibus frequenter occurrentibus, V. g. jejuniis, Observatione festorum &c.
5 In materia levi. 6. in dubio, an casus egeat dispensatione . Quod si vero inferior in lege Superioris sine
causa dispenset, irrita est dispensatio. Silo. Si inferior iustam causam non agnoscit, & temere cum culpa etiam gravi dispensat, si tamen re Vera justa' causa Suberat, valida est dispensatio : si probabiliter putet, justam causam subesse, licet erret , Valide dispensat, ob pr sumptam voluntatem Superioris. Si subditus bona fide dispensationem petat, allatis rationibus Superioris examini relictis obtenta dispensatione in conscientia Securus est, usque dum veritas appareat: ic foro Vero externo, si Superior proprio motu dispenset, causa Iusta praesumitur; secus si ad instantiam petentis. 4to. Si Superior . in propria lege Sine juxta causa dispenset, Valet dispensatio sed Superior abutens jure suo peccat. Et juxta Ill Godeau dispensatus sine peccato contra legem natur. non consermando se communitati, ea dispensatione vitens delinquit. 5to. Si tempore dispensationis causa di- .spensandi adfuit, non vero quando a Commissario ex
116쪽
holoni mandanda est, nequit eam Commissarius exequiό6ro. . Superior lo ei potesr dispehsare cum vagis & pereagrinis in illis legibus communibus, in quibus potest cum suis subditis ; non vero in votis, & aliis singulatibus impedimentis, ad quae major subjectio requiritur. Itimo. Si motivum. falsum allatum habeat se tantum ut cauSaimpulsiva, sine qua nihilominus data fuisset dispensatio, licet dissicilius : vel si quid taceatur, quod non pertinet directe, & intrinsece ad materiam concessionis, nec de jure , vel stylo Curiae exprimendum est ; valet dispensatio. Secus. vero si talis dispensatio se per subreptionem vel obreptionem impetrata suerit. Vid. Instit. I. E.
g. 484. Interpretatio Legis est genuina ejus explicatio , M ej. iuxta eam significationem, quam legislator intendit e pretario Epi ia vero est aequa & rationabilis interpretatio , quod lex in aliquo particulari casu non . obliget, licet verbis iλιι Juniversalibus a legislato rei dictata fit.
Solol. Interpretatio alia est authentica, cui necessario otio υ. obediri debet: haec vel est legalis , qua per expressam p/ς rlegem a legislatore, vel ejus Superiore aut successore sensus leos latae explanatur: vel usualis, qua ex usu &Eonsuetudine sensus legis colligitur. Alia est doctrinalis ,huam saciunt Iudices & Doctores, quae probabilitatem facit, nisi . Omnes consentiant: haec rursus vel est simplex , verba legis in vera significatione s prout jacent: Vel modificata , verba legis secundum id, quod implicite continent: vel extensisa, verba legis ad novas res &personas extendendo: vel restrictisa, verba ad certas res, & personas restringendo, eXplicans. . CoroII. Praes. Imo. In interpretatione legis piarcepti- helaia vae , Vel prohibitivae debet t. servari proprietas verborum V v orsecundum uSum communem. 2. Lex favorabilis extendi 'εμε potest ad proprietatem verborum etiam in sensu civili,
v. g. Sub nomine filiorum etiam adoptivi intelligi pos-Sunt. In interpretatione vero legis odiosae vel poenalis ψSemper. accipi debet, quod minus est. Consuetudo vero est Optima Legum interpres. udo. Diata solum to in habet in legibus obligantibus, non vero in infirmantibus, nisi Fle voluntate Superioris constet; nam leges infirmantes sormam substantialem actui praeseribunt. otio. Tnnc quilibet per epihiam legem interpretari poteSi ,1
quando manifestum est, casum particularem ex aequitatea lege generali excipi; quod colligitur r. i lex sine violatione gravioris legis observari non possit, ubi minori ex majori cedere. debet, v. g. auditio Sacri ministerio infirmi. 2. Si legis observatio a majori bono virtutis prohibeat, v. g. recitatio Horarum ab administratione
117쪽
Sacramentorum moribundo. 5. Si observatio legIs humanae in sesu particulari nimis difficilis 'foret, & con
staret, legislatorem noluisse tam severe Obligare. In d bio ,. an lex in casu particulari per epihiam cesset, ad
Superiore lar recurrendum est.
Priviis- 485. Pris legium est lex privata in favorem alicujus data a Superiore. Solus igitur Superior legem condens privilegium dare potest. Quotv- Schol. Privilegium aliud est reale, quod intuitu rei, εμ in loci, officii & dignitatis datur : aliud personale, quod directe in favorem personae conceditur: aliud mixtiam quod ita communitati conceditur, ut singuli' illo uti
, iis,' est Strinae interpretationis , quia favor juris praeserendus ' ' est favori privato: c. Sane, de Pristi. nisi Privilegium datum sit in favorem causae publicae, piae Vel religiosae , vel nisi datum sit a Principe motu proprio, ubi Fratia amplianda est. 2do. Privilegia praeter jus v. g. dispensandi , absolvendi, iis concessa, quibus de jure non competunt, late interpretari debent : e. Quia, de Priυil. ne beneficium cedat in praejudicium alterius, vel ptaebeat occasionem scandali aut litium. 3tio. Privilegium motu
. . proprio collatum ordinarie Suum este flum non sortitur,
antequam Privilegiato innotuit. Illud vero, quod ingratiam petentis conceditur , statim suum effectum obtinet, dum Superior annuit, etiam eo ignorante, cui conceditur. ito. Ρrivilegium finitur elapso tempore Staruio, cessante c usa finali, & conditione, sub qua conceditur . Item per renuntiationem Privilegiati; per non usum, si
aliis onerosum sit, Io annorum inter praesentes, Io in ter absentes, si Occasio eo utendi adsit; si vero in nullius gravamen cedat, per non usum non amittitur, su'. cuti nec finitur per mortem concedentis. 5to. Superior Privilegium revocare potest, non tamen Sine justa causa, si titulo Oneroso vel remuneratorio datum sit. Vid. Inst. I. E. g I55. tom. I.
. Ir' g. Legislator Ecclesiasticus cum leges ferre possit 3. 47o.), earum etiam executionem per Censuras, urgere potest. Est autem Censura poena Ecclesiastica& medicinalis, per quam homo baptizatus delinquens,& contumax privatur usu quorumdam bonorum spiria. tualium.
νώ Schol. Censura dividitur Imo. in Censuram, quae esta jure, per legem perpetuam lata in omnes subditos, qui legem transfrediuntur & in Censuram ab homine, quae per sententiam judicis temporaneam sertur ex cau-
118쪽
. sa particulari in particulares personas. Discrimen interutramque eSt, quod censura a jure lata non expiret morte legislatoris, sicuti lata ab homine ob peccatum taurum, non vero ob praeteritum, morte Superioris aut ejus amotione expirat: item quod censura a jure vel homine, per sententiam generalem lata, non sit reservata , nisi jus, aut mandatum hoc exprimat; secus vero censura ab homine per sententiam specialem lata: item quod censura a jure sit generalisti; ab homine sit
ordinarie particularis. Ido. Censura alia est latae seu- sentiae , quae incurritur ipso laeto, statim atque peccatum commissum est: cujus signa sunt sequentes particulae: Ipso facto, θιο iure, eo ipso sit excommunica-
rus, excommuni mur, umerit re excommunicatum oec.
Alia est, ferendae sententiae , quum Superior jubet infii- .gi, seu minatur infligendam per sententiam judicis, cu-γus signa sunt: Praecipimus sub poena excommunicatio- , .nis, decernimus excommAnicandum , excommunicabitur.
Silo. Dividitur Censura in tres species , scilicet, Excommunicationem , Sumensionem , Interdictum e c. Quae- ωνenti, de ierb. Signis de quibus in seqq. g. 48 . Ecclesia a Christo accepit potestatem serendi EeetisiacenSuraS, quae non Sunt tantum poenae externae, sed spi- ς
rituales. Ita constat Imo. ex S. Scriptura, ubi Christus, Matth. I 6. ait S. Petro Tibi dabo claves regni
coelorum, e quodcumque ligaberis super terram, erit
Ligartim ese in caelis. Ubi per claves regni coelorum intelligitur potestas legislativa g. 47o. n. 2.) r deinde dicitur, si quid solutum aut ligatum fuerit in terris,sore quoque solutum & ligatum in coelis. Unde potestas S. Petro promissa non restringitur solum ad poenas externas, & temporales, quae solum ligant in terra, &Per mortem solvuntur. Idem Christus omnibus Apostolis promisit, Ameth. I 8. v. I 8. Quaecumque alligoe-νitis super terram , erunt ligata S in caelis. Ubi sermonem esse de potestate serendi censuras, patet ex υ. 15. seqq. in quibus de correptione staterna agitur, qua
mihil proficiente, ait Christus : Dic Ecclesiae , id est Ecclesiae Prauatis, non vero toti. communitati, uti male explicat Lutherus: tum quia Christus jubet, Ecclesiae , obedientiam praestandam 'a reo, quae juxta ipsum Calvinum Prasatis Ecclesiae solum delertur: tum quia Christus explicans Ecclesiam denotat Apostolos, & eorum Successores, dicens: Quaecumque aliis eritis &c. tum quia, si nomine Ecclesiae communitas intelligeretur, Crimen occultum proximi cum ejus diffamatione propalandum seret, quod est contra jus naturae. Denique per Merba: Quod si 'Ecclesiam non audierit , sit tibi sicut
119쪽
Ethnicus oe Publieanus, indicatur Ecclesiastica
communicatio, qua excDmmunicatus sicut ethnicus a fidelium communione remotus est. Ido. Pater ex Traaditione. Sic Apostolus hanc potestatem agnovit, I. ad Cor. 4. υ. 2I. Juid υAltis Z in virga υeniam ad υos , an in charitate, o spiritu manstietudiuis 8 Et st. ata Cor. IS. Haec absens scribo, ut non praesens durius agam, Secundum potestatem, quam Dominus dedit mi hi. Eadem potestate usus est, I. ad Cor. 5. erga incestuosum : Iam judicol ut praesens, eum, sc . ratus est . . . cura, virtute D. N. Iesu Christi tradero hujusmodi Satanae in interitum ca is . Et I. ad Tim. I v. 2O. Ex quibus est Hymenaeus lexander,iradidi Satanae . Ubi poena etiam interna denotatur et tradere enim aliquem Satanae, est eum communibus
spiritualibus fidelium bonis privare; imo, uti nonnulli
antiqui explicant, etiam corpus vexandum Satanae relinquere. Tertullianus Apol. c. 59. censurae Divinae meminit G S. Cyprianus ep. 62. eam spirittialem gladium VO-ν cat. S. Cnrysostomus hom. 4. tu Ep. ad Hebr. υinculum Ecclesiasticum appellat . Et S. Augustinus t. de correptis in grat. c. I 5. ait: Pastoralis necessitns habet, ne perplures serpant dira contagia, separare ab ovibus f anis' morbidam. Quod item Historiae Omnium Ecclesiae saeculorum demonstrant . 5tio. Ad Ordinatum Ecclesiae regimen spectat, ut Superiores poenis ad observantiam te gum refractaxios cogant, ut saltem timore poenarum in officio contineamur, quod in qualibet bene ordinata societate Observamus : cum ergo hoc Censurae praestent , nemo prudens potestatem' eas serendi , Ecclesiae denegare poterit. s. -- Schol. Protestantes concedunt quidem, transgresSO-νωr οπις' res legum a tota Ecclesia seu communitate pro bonos z. communi Statutarum, recte juribus societatis privari,sMM- vel ab Ecclesia, Vel ab Episcopo consentiente, & per
eum jura sua exercente Ecclesia: sed hanc excommunicationem esse tantum poenam externam, nec privara
hominem communibus spiritualibus Ecclesiae orationibus. Ita docuit Lutherus art. I 8. Irem Quesnellus prop. 9o.
municari , nisi de consensu torius populi: & inter ejus patronos Μ. Tourneux, V annee GrDien tour Ia 1 dis γ. de S. Apollinaire, docet, non esse in . Ecclesia absoluintam auctoritatem leges & censuras serendi, sed totum ejus ministerium esse mansuetudinis, humilitatis & charitatis. Quippe I. Christus nullam Ecclesiae dedit potestatem, quae sit in destructionem, qualis est potestas serendi censuras, per quam fidelibus subtrahuntur bona
120쪽
γritualia. Resp. Subtrahuntur quidem hona spiritualia , sed tantum ad tempus, ut Spiritus salvus sit; non autem ad perpetuum exterminium, sed ut peccator resipiscat. II. S. Chrysostomus serm. de anath. ait: Aut
anathematidas visentem , aAt mortuum ἔ si mortuum ,
impie agis, quia jam sub iure humano non existit; sed domino suo stat, vel cadit si υiυtim, impie etiam agis s nam eum, qui ad bonum converti potest, asscandis. Resp. S. D. abusum anathematis improbat, & privatos ob)urgat, qui ex odio inimicis suis crebro anathema dicebant. Carpit etiam Episcopos, qui peccantes impatienter serebant, eosque sine spe veniae a corpore Christi praecidebant; cum tamen de eorum emendatione
g. 488. Omnis & solus Praelatus Ecclesiasticus in Q- smataro externo jurisdictionem habens jure ordinario in subia r σἰ
ditos contumaces censuram serre potest. Ita statuitur in c. Ecclesiarum , de ossc. ordin. cujuS ratio est, quia tintis solus ille leges etiam serre potest . Potestatem tamen censo
hanc cuivis Clerico privilegiis clericalibus gaudenti delegare potest: c. Praeterea, de insic. Delet.
Coroll. Praes. Imo. POt Statem serendi cenSuras Ordi- Roctianariam habet Papa respectu omnium fidelium in tota vuntur Ecclesia; Archiepiscopi in sua dioecesi, non vero respe- u subditorum suorum sustra ganeorum, nisi tempore
visitationis & Episcopi etiam tantum electi & confirmati, licet nondum consecrati, quid est jurisdictionis :c. Venerabilibus, de sent. Excom. in 6. udo. Item hanc potestatem habent Legati a latere in tota Provincia suae 4egationis c. Legatis, de Q. Leg. λ' 6. Vicarius generalis Archiepiscopi vel Episcopi: e. Licet, de Q. Vicar. Cardinales in Ecclesiis propriis suorum titulorum : c. un. de major. in 6. Praelati omnes Regulares, Abbates, Generales, Provinciales, Praepositi, Rectores, Priores Conventuales, Guardiani: c. ctim in Ecclesiis, de major. 'Concilia generalia, Provincialia & Dieecesana: c. Gra-υe nimis, de Praeb. Capitulum sede vacante, sive Vicarius Capitularis: c. un. de major. λ 6. 5tio. Parochi non possunt ferre censuras in suos Parochia nos, quia non habent jurisdictionem in foro externo . Nec Foeminae etiami Abbatissae, quae jure Divino hujus potestatis sunt incapaces ; unde nec Papa eam illis praebere potest. Oo. . Ut qnis ferre possit censuras, debet esse baptizatus ;i habere saltem primam Tonsuram : c. Ecclesia, de Constit. licet ex commissione & dispensatione Papae laicus etiam hoc possit . Clericus tamen conjugatus licet. habitum Clericalem gerat, & certar Ecclesiae addictus sit, cenSuras serre nequit; c. An. de cier. conjug. Item serent cen-