Institutiones theologiae dogmaticae, scholasticae, et moralis, methodo systematica propositae, auctore P. Dominico Schram benedictino ... Tomo 1. 3..

발행: 1817년

분량: 495페이지

출처: archive.org

분류: 수학

161쪽

hujusmodi delectationibus morosis dediti plerumque etia in

Optant operiS execulionem.

Corollar. Praes. imo. Qui desiderat fornicari cum comi jugata, consanguinea &c. adulterium, & incestui' com mitti; . udo. l n delectatione morosa circumstantiae person rum & operis juxta modo dicta in Consessione ex

ponenda: Sunt. otio. Circumstantia perSOnae peccantis Se .

per refundit suam malitiam in actura delectationis,morosae : ideoque Sacerdos de re turpi se oblectans sacrilegium committit, quia haec circumstantia coha:ret per Sonae, Ν Saltem e Xercire cognoscitur. 4 . Aliud est delectari de re cogitata, v. g. de surto, ita ut, ratio dele Mationis sit ex iurio, cogitatio Vero sit tantum conditio applicans rem cognitam, quod peccatum est: aliud

est delectari de cogitatione rei, v. g. surti, ita ut ratio delectationis sit sola cogniti O, quae cogitatio rei etiam lanata per se mala non est, sed subinde bona: sic Theo logus gaudet, quod bene distinguere possit peccata: aliud est delectari de modo operandi ma Ie , v. g. de modo artificioso surandi, quod iterum non eget peccatum, quia delectatio non est de surto, sed de modo artificioso. In m terim in materia lubrica etiam hoc periculosum est obnaturae corruptae in Objectum propensionem. 5to. Motus

concupiscentiae sunt peccata, Si accedat. consenSus, Vel

forma sis, Jc positivus, dum voluntas eos libere ampletatur: vel virtualis, quando cognoscitur: connexio cauis sar positae cum pravo estectu vel naterpretativus, vel negativus , quando quis facile potest resistere , & tamen sine causa non resistit, quia hoc modo se exponit Periculo consensus formalis: aliud foret, si adesset ratio nabilis causa sine periculo consensus, v. g. si positiuae resistendo tentatio augeretur, vel sc lupuli orirentur, vel honesta asio, uti exceptio Consessionum, eSSet omittenda ; in his susticit, ut absente periculo conSensus , motus displiceant. 6to. Desiderare rem prohibitam sub conditione auferente Omnem malitiam Operis, qua lis est jure tantum positivo prohibita, v. g. Velle edere carnes, si non esset dies Veneris, vel quae jure naturae solum conditionate prohibentur, V. g. velle occidere surem , si quis esset judex, per se loquendo non eSt mortale: saepe tamen est veniale ob adllam Otiosum:. Si vero conditio apposita malitiam actus non auserat, v. g. velle die veneris comedere carnes, si ad manus essent, illud desiderare est grave peccatum. Si desiderium sit ad objectum in nulla circumstantia licitum cum aflectu ad rem ipsam ex natura sua malam. v. g. Velle hIasphemare, nisi prohibitum esset, est grave peccatum , equia conuitio malitiam intrinsecam non aufert. Si vero i l

162쪽

desiderium non sit cum affectu in rem ipsam, sed tanatum sit manifestatio pravae propensionis naturae, quae ad peccatum traheret, Si lex Dei non obstaret; non eSt grave peccatum , Sed potius propensio in malum per recordationem legis Divinae repressa censetur. 7timo. ponens actionem honestam, utilem, vel necessariam, licet prae- videat tentationes carnales, non peccat secluso periculo conSen Sus, quia utendo jure suo eas non intendit. Si vero actio non sit utilis, vel necessaria , sed ex levitate fiat , adeoque venialiter mala sit, eam ponens, & motus non intendens, secluso periculo consensus, venialiter Solum

peccat, quia non sunt voluntarii in causa, quia ex recreationibus etiam honestis oriri possunt. Si vero actiones valde turpes, uti aspedius, tactus, colloquia ObScaena, fiant, motus secuti sunt gravi rer peccaminosi, quia sunt voliti in proxima dispositione ad illos. 8υo. Conjux non peccat mortaliter, si de maritali copula absente conjuge sine periculo pollutionis morose delectetur, quia de SepeccaminOSa non est; peccat tamen venialiter, quia nihil hanc delectationem suadet, & si advertat periculum

pollutionis, & non resistat, graviter peccat. Vidua etiam mortaliter peccat, si voluntarie consentiat in motum delectationis , ex recordatione copulae maritalis naturaliter ortae: Sicut & Sponsus graviter peccat , si in motum carnis ex cogitatione suturi actus conjugalis consentiat. 9us In delectatione morosa ejus objectum, v. g. copula, tur

pis tactus Rc. in Consessione exprimi debet. g. 550. Causa . emciens peccati interna, immediata , & causo pro ima est ratio, & voluntas g. 525. 526. : mediata

vero appetitus sensitivus. Et quidem ex parte rationis 'causa peccati est ignorantia : ex parte appetitus sensiti-Vi, passior ex parte voluntatis, malitia. CauSa Vero externa, quae internas causas ad peccatum m OVet, po rest esse homo, daemon, vel sensibilia externa. Schol. Subjectum peccati sor maliter sumpti est Volun- rtis istas I peccatum eniim est actus voluntarius. Item appe- ret mi itus Sensitivus, & ratio possunt esse subjectum peccati e formaliter sumpti, quatenus in appetitu sensitivo & ratione subjectantur quidam mali habitus, uti intemperantia , & imprudentia, & quatenus aliquam impersectam libertatem ob conjunctionem cum voluntate par ticipant. Membra tamen & sensus externi non Sunt Subjectum peccati strinaliter sumpti, quia non habent libertatem nisi denominative , & organa, seu instrumen ta deSpotice a voluntate mota. Λn vero peccatum Saltem Veniale possit esse in , & a solo appetitu sensitiVoabsque omni influxu saltem interpretativo voluntatis,

163쪽

III caput X.

omnes motus sensualitatis secundo primos esse veniale, quia appetitus sensitivus ex sola habituali conjunctione cum voluntate est liber. Verum cum voluntas hos motus impedire possit, tunc si non impediat, saltem interpretative influit, & consentit. g. 551. Ignorantia igitur antecedens, & consequens est causa peccati, non vero concomitans g. 429.) . Ignorantia enim antecedens, & consequens tollit scientiam, quae si adesset, prohiberet peccatum P concomitanS Uero non remOV et scientiam, quae Si adesset, peccatum impediret, sed etiam ea praesente peccatum tamen fieret. Interim ignorantia antecedens est tantum cauSa peccati materialiter sumpti, quia aetus ex illa sequens quoad formale peccati supponitur invincibiliter esse ignoratus 3. 429. , adeoque est involuntarius. Ε contra ignorantia conSequens est causa peccati formaliter sumpti, quia actus ex illa sequens, etiam quoad circumstantiam peccati formalis, est voluntarius, cum haec ratio sit voluntarie & vincibiliter ignorata stoc. cit. Schol. . g. 552. Cum vero ignorantia invincibilis excuset a peccato sermali g. 551. , hinc etiam invincibilis ignorantia juris naturae excusat a peccato sor mali ex ea Operantem. Ita patet imo. ex hac propositione ab Alexandro VIII. damnata : Tametsi detur ignorantia inυinci

hilis furis naturae, laec in statu naturae lapsae operan- rem ex ipsa non excusat a peccato formati. 2M. S. Augustinus I. 5. de lib. arbitr. c. I9. ait: Νon tibi deput tur ad culpam, quod inυitus ignoras, sed quod neglia gis quaerere, quod ignoras. Quae verba exponens S. Thomas q. 5. de malo a. 7. ad 7. ait : Dicendum, qMod ignorantia , quae est Omnino inυoluntaria, non est peccatum. 5tio. Ignorantia tollit ab actu rationem volunta

rii 1 429. : ergo excusat a peccato f. 525. 526.528. . Deinde ignorantia invincibilis juris positivi juxta adver

sarios excusat a peccato sor mali Operantem ex illa, quia, quod ex ea sequitur, est involuntarium: ergo etiam ignorantia invincibilis juris naturae; nam nec sussicit ad peccatum personale voluntarium in peccato originali

Adami g. 528. 3 ; & ignorantia etiam juris positivi est

eflectus peccati originalis, cum re Vera Sit magnum malum, impediens nos a moribus rite pro salute obtine da consormandis: ergo si haec, etiam illa a peccato in mali excuSat. Schol. Lutherus in c. I 2. Gen. Calvinus in c. I 2. G-

qui cum Bajo docent, hominem damnabiliter peccare in eo, quod necessario facit, negant, ignorantiam in

vincibilem juria naturae excusare a peccato formali. I.

164쪽

tum Gen. Io. Abina elech invincibiliter ignorabat, S ram esse uxorem Abrahae; & tamen peccavit, eam sibi desponsando, uti ipse fatetur: Induxisti supor me peccatum grande ; unde merito punitus suit. Item Judaei invincibiliter ignorabant, Christum esse Deum: Si

enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucis-xissent. Quod idem dicendum de persecutoribus Apostolorum , & Martyrum , de quibus dicitur : Venit hora , ut omnis, qua anterficit Dos , arbitretur , obsequium

se praestare Deo I Joan. 36. & tamen hi peccarunt. Et Leυ. 4. & Νum. II. praecipiuntur sacrificia pro peccatis ignorantiae invincibilis, quia dicitur: Quoniam sponte non peccaυerunt. Resp. Licet Ahimelech non peccaverit peccato adulterii υ. 6. quod non praecognovit υ. 4. culpam tamen aliquam habuit, tum rapiendo peregrinam sceminam ob pulchritudinem ; tum non satis investigando, an maritum habeat per peccatum grande, periculum, vel poena peccati intelligitur ; nam dicitur. : Super regnum, quod non peccaVit. Judaeorum, & persecutOrum ignorantia fuit vincibilis ; nam Christi Divinitatem ex prophetiis, & miraculis discere potuissent. Sacrificia illa sunt pro peccatis ignorantiae vincibilis, & dicitur, quod sponte non peccaverunt, id est, peccarunt per ignorantiam vincibilem, adeoque non omnino persecte voluntarium, sed secundum quid voluntarium peccatum commiserunt. III. Regula juris i 5. in 6. dicit: Ignorantia factι excusat, non ignorantia stiris. Et c. I: or. q. I. punitur , qui .ex ignorantia invincibili cognovit non suam. Resp. Illa regula juris est tantum pro sero externo , ubi ignorantia juris non prae- Sumitur. In altero casu poena fuit tantum medicinalis,& m cautelam committendorum ; vel praesumptio suit , debitam diligentiam non esse adhibitam. III. S. Augustinus de grat. oe Iib. ars. ait c. S. IIIa ignorantia,

quae non egi eorum, qua scire nolunt, sed eorum, qui tamquam SINII cIter nescIunt, neminem sic excusat,

I sempiterno 1gne non ardeat, si propterea non credi , qu a non audivit, sed fortasse, ut mitius ardeat. Et I. U. Impere. c. I 5. agnoscit Mecessitatem peccandi

ex ignorantia. Item Patres Concissi Diospolitani damna- tunt hanc propositionem Coelestii: Obliυio oe ignorantra non subjacent peccato, quoniam non se Audum υO- eveniunt, sed secundum nycessitatem . Et, . t bona a S o. p. q. 8o. a. 4. ad 5. docet, ignorantiam Uri S non excusare a peccato. Resp. S. Augustinus in

primo loco loquitur. de ignorantia vincibili in directe volita in negligent ia discendi: vel si de invincibili loqui tur, dicit, eam in Inserno puniri, quatenus est cum aliis

165쪽

peccatis contra jus naturae commissis conjuncta, & qua, tenus est ignorantia juris Divini positivi, quod si quis . nesciat, levius punitur, quam si legem naturalem, &positivam sciret. In altero loco loquitur S. Doctor de ignorantia vincibili, & de necessitate peccandi consequente. Patres Diospolitani ignorantiam vocant peccatum, id est, essectum peccati originalis, quod Ρelagia, ni negabant. S. Thomas loquitur . etiam . de ignorantia juris vincibili. IV. Si ignorantia invincibilis a peccato

excuset, melior est conditio ignorantis, qui tantum materialiter peccat, quam scientis, qui peccat formali ter . Item ethnici & haeretici de sua fide non dubitantes , aveccato sermali excusarentur. Resp. Falsae Sunt seq uelae: nam invincibiliter ignorans ita est conStitutus, ut non ageret contra lerem, Si eam agnosceret. Ethnici laborant ignorantia vincibili, quia non datur ignorantia invincibilis veri Dei. Haeretici vero materialiter tales

Non peccant.

n.tii g. 535. Quia causa peccati est ratio, & Voluntas &c. nequi g. 55o.) , & peccatum est contra legem aeternam g. 52o. ;hinc Deus I. nec est, nec esse potest per se, & directe .eopi . causa peccati nec impellendo , nec movendo, nec jubendo, nec faciendo nec per se, nec per alios tamquam instrumenta. Hoc docet Imo. S. Scriptura Ps. 5. Non Deus volens iniquitatem Tu es e Sap. I 4. Dii odio sunt impiuo O impietas ejus e Ecol. I 5. Nemini mandaυit, impie agere: ad Rom. 9. Numquid impietas aptid Deum P absit e II c. I. , Deus intentator malorum est. Dicuntiquidem Calvinistae, voluntatem Dei nolentis peccatum .sse tantum voluntatem signi; praeter hanc vero eum .lia voluntate proprie di a velle peccatum . Uerum Deus non solum dicitur non velle peccata, sed etiam non facere: quae autem Deus vult voluntate proprie di-

cta, illa facit t. i. g. 88. ). Deinde voluntas signi est praeceptum seu inhibitio t. i. g. 85. Schol.) . Sed Deus peccatum non Praecipit, sed odit t. I. g. 8 i. , & punit

t. s. g. I 2Ο. . Ergo non vult proprie. 'do. Patet ex ' PP. S. Dionysio c. 4. de Diυ. nom. S. Basilio hom. s. &S. Augustino I. 5. de Iib. arb. c. I 6. Omnino non inυ - nio , nec invenire posse, oe prorsus non esse confirmo, quomodo tribuantur peccata nostra Creatori nostro . Silo. Ita definiunt Concilia: Arausicanum II. c. 23. AIA quos ad malum Disina voluntare praedestinatos esse , non solum non credimus, sed etiam si sunt, qui tantum malum credere velint, cum omni detestatione IIIlx anathema dicimus. Et Trident. Sess. 6. can. I 6. Qui dixeris . . . mala Opera, ita ut bona, Deum operari , non permiόsive Solum, ria epim proprie γ' per re . . ά

166쪽

Do Vitiis oe Peccatis. anathema sit. 4to. L eus Omnia distinctissime cognoscit,& ab omni falso judicio, & errore remotissimus est t. s. g. 6i. . Ergo causa peccati esse nequit g. 55o.). Deinde peccatum consistit in aversione ab ultimo fine g. I 2I. Schol. 2.). Sed Dei voluntas nequit averti ab ultimo fine, cum ipse sit ultimus finis t. I. g. 595. ).

Ergo peccare nequit maxime quia peccatum Velut mera privatio g. 5eto. Schol. 5. ), est a principio desecti-VO, quale Deus esse nequit t. I. g. 55. . Denique non est ratio, cur Deus Velit, & faciat homines peccare: non manifestatio iustitiae in puniendo ; nam efficere injustum, ut puniatur, injustitia est, quia sic intenderetur Culpa propter poenam, cum e contra poena Propter culpam intendi debeat: non manifestatio misericordiae in parcendo, quia crudele seret, facere impium, ut ab impietate liberetur, sicuti crudele est, hominem

vulnerare, ut sanetur.

u. Deus in ec per accidens & indirecte est causa peccati, quia Deus secundum leges suae sapientiae, & providentiae universalis non tenetur impedire peccata, quae permittit ; imo haec permissio Divinae persectioni con-1ormis est, cum Deus peccata permittat intuitu majoris boni, ad quod illa dirigi posse videt ; si enim mala

Non permitteret, quando ex hac permissione majus bo- Num oriturum videt, Omne bonum non vellet.

Schol. Primus, qui blasphemavit, Deum esse auctorem peccati, fuit Florinus Montani discipulus, teste S. Irenaeo apud Eus. I. 5. fist. c. uo. Calvinus, & Zwinglius clocent, Deum ab aeterno praedesiniisse Omnia peccata hominum, & in tempore ad illa impellere; nec tamen Deus auctor & causa peccati esse potest, tum quia per peccatum Originale tota humana natura corrupta suit: tum quia ad peccatum impellit ex bono fine, ut justitiam suam puniendo, & misericordiam parcendo manifestet: tum quia Deo lex posita non fuit. Quippe I. Deus ab aeterno peccata praedefinivit. Gen. 45. Joseph

dicit: Non υρstro consilio, sed Dei Doluntate huc miseatis sum. AH. 2. Christus . dicitur, is inito consilio spraescientia Dei traditus . 2. Neg. I 6. Pr.ecepit Deus Semei, ut malediceret David. u. Reg. 24. Deus commovit David, ut numeraret populum. 5. Reg. 22. Deus

dicit Spiritui nequam: Decipies, praeυalebis . Vade,

in fac. Ita. 2. Leg. I 2. Tollam xxores tuas David). Isai. I 0. Sennacherib dicitur υirga furoris Domini. Ps. I Ο4. Conυertis cor eorum , ut odirent populum ejus . Ad Rom. s. Traiadit eos in reprostim sensum. Et Ioan. IS.

Christus Judae dixit: Quod facis, fac citius. Re . In adamo & Angelisiantequam peccarent, natura corruptu

167쪽

Effectus

l , - - - Caput

1aon fuit, & tamen peccarunt: deinde non sunt facieno mala, ut manifestetur gloria Dei. Et denique Deus &ejus Sapientia sibi lex est, quam sine negatione sui ipsius transgredi nequit; adeoque rationes Calvini nullae sunt. Joseph non peccatum fratrum suorum, sed transitum suum in Agyptum ad voluntatem Dei refert. Deus mortem Christi, non vero peccntum Iudaeorum decrevit. Deus maledictionem Semei solum permisit, & ad mat riale e)us solum concurrit. Non Deus, sed furor Domini, id est Satan , David ad numerandum populum con movit. Illud, Fac ita, denotat solam permissionem ;nam Spiritus malus ad hoc jam per se paratus nullo praecepto egebat. Deus solum permisit,i ut uxores David tollerentur, Sennacherib percuteret Iucheos, & altrodirent populum ejus. Tradit Deus nonnullos in reprobum sensum deserendo & non impediendo, quominus

peccatoreS reprobum Suum sensum sequantur. Chris iverba ad Judam solam permissionem denotant, & quod malum ejus consilium impedire nolit. II. S. Augustinus

in Ench. c. Io I. ait: Vieri potest, ut hoc Detit Aomo νο- luntate mala, quod Deus Uult bona. Et de Iib. nrbis

c. 2O. ait, quod Deus Semei voluntatem proprio vitio suo malam in peccatum maledictionis judicio suo justo& occulto inclinaverit. Resp. In primo loco S. D. agit de objecto non secundum se, sed ex circumstantia INRIO, & ponit exemplum in morte patris, quam Deus incautelam, fissus ob haereditatem vult. In alio loco vult, i Deum inclinare voluntatem in malum, non impellendo, sed non impediendo , & permittendo . III. Deus Saepe punit unum peccatum per aliud, est causa liberi arbitrii

peccantis, & excaecationis: ergo causa peccati. Res Peccatum est poena alterius ratione suorum adjune Orum, scilicet privationis gratiae ad vitandum aliud peccatum. Deus est causa liberi arbitrii, quantum ad esse, non quantum ad deficere a Deo per peccatum . DeuS est causa excaecationis non positive excaecando, sed gratiam ex

justo judicio subtrahendo. g. 554. Effectus peccati sunt r. Corruptio boni nat ratis, id est, inclinationis ad bonum honestum, non quidem totaliter, prout radicatur in rationalitate, sed ex parte termini, prout per peccatum actuale inducitur prava dispositio ad ictum similem . g. 555. Alter effectus peccati est Μacula in anima, quae post actum peccati in ea remanet. Sic S. Scriptura vocat peccatum maculam. Jos. 22. nacula hujus sceIeras in υobis permanet. Ier. 2. Mactitata es in int-quitate tua. Eccli. 5 I. Beatus υir, qui inυentus esx

sine macula. Quippe anima dicitur metaphorice macu- -

168쪽

iari, dum ex inordinato ad .creaturas asseictu nitorem suum ex lumine rationis, & gratiae habitum perdit: ergo quamdiu est extra hoc lumen, macula iis ea manet.

Solol. Quaerunt hic Scholae, quid sit haec macula eta a

peccati. Scotus putat, esse reatum poenae. Sed contra Πρὸ hanc Sententiam pugnare videntur hae propositiones da- mnatae Baji: In peccato duo sunt, actus s reatus ' transeunte actu, nihil remanet, nisi reatus, sise obligatio ad poenam. Et: In Sacramento Baptismi, atit Sacerdotis Absolutione proprie reatus peccati duntaxat toII tur, S minasterium Sacerdotum soli m liberat a reatu .

Deinde macula peccati non est reatus poenae, si hic Sumatur pro Ordinatione adliva vel passiva ad poenam, quia sic est bonum iustitiae & a Deo I macula vero a Deo eSse nequit. Nec est reatus poenae Sumptus pro condignitate poenae, quia haec sequitur solum ad culpam,& maculam. VasqueZ putat, moculam eSSe denominationem extrinsecam ab actuali peccato praeterito . Verum homo non denominatur justus ab actu bono transeunte,

sed a sorma intrinseca seu gratia t. i. g. 565. ). Ergo

nec peccator a peccato praeterito. MartineZ vult, maculam eSse habitum, seu dispositionem inclinantem in bonum commutabile. verum per justificationem tollitur macula t. I. g. 572. 57o. ), & tamen non tollitur 'omnis prava inclinatio: ergo in hac non consistit. Igitur melius respondetur, maculam peccati mortalis esse privationem nitoris gratiar, seu privationem ipsius gratiae connotantem peccatum actuale praecedens, a quo

causatur: tum quia privatio gratiae sanctificantis primo per justificationem expellitur : tum quia homo per gratiam sanctificantem habitualiter justus constituitur, adeoque etiam per ejus privationem habitualiter est peccator: debet tamen connotare peccatum praecedens, quia, ut macula habeat rationem culpae, debet esse Voluntaria, adeoque connotare debet actum voluntatis, a quo causatur, & sine hac con notatione non seret ratio, cur

plures, & inaequales sint maculae. Non obstat I. quod in ostendente Principem macula sit reatus pinnae, & post actum meritorium nil remaneat, nisi condignitas praemii. Rem. Disputatas.est, quod amicitia Principis nil intrinsecum ponat in homine, sicuti amicitia Dei t. i. g. 565. . Item per actum meritorium augetur gratia, adeoque animae nitor. II. Conversio ad creaturam in peccatore consjstit in hybitu inclinante voluntatem ad illam: ergo etiam aversio a Deo . Resp. Ad converSiO-uem ad creaturam sufficit inclinatio voluntatis, nec aliquo habitu indiget. III. Homo in statu naturie purae

Ieccans contraheret maculam, quae tamen non esses

169쪽

caput X. . t privatio gratiae; imo haec, privatio est poena peccati in-

.flicta : ergo non est macula . Rest, In Statu naturae purae, peccatum per accidens non est privatio gratiar. Item privatio gratiae physice sumpta eSt poena; non vero si, sumatur moraliter, prout est Voluntaria ex actu peccati. Re tus 3. 556. Tertius effectus peccati est Reatus poenae . Exo-ν di 22. Percussit Dominus populum pro reatu vituli. 'Ps. 5 i. Multa sagella peccatoris. Et ratio est: Pe cans violat ordinem & aequalitatem justitiae Divinae, voluntati suae plus tribuendo contra mandatum Dei, quam debet: ergo recta ratio postulat, ut illum per compensationem poenae restauret. Hinc quia peccans ordinem rationis, Ordinem exteriorem Superioris gubernantis, &ordinem Divini regiminis transgreditur ; ideo triplicem

scientiae ; alteram ab homine ; tertiam a Deo. Resius Schol. Reatus pinnae non est Ordinatio activa, vel pas-ε siva ad poenam, sed est condignitas, & debitum poenar propter peccatum luenda: 'prius enim peccatum Poena dignum est, quam ad illam ordinetur . Hoc debitum est quid absolutum, & virtualiter tantum a peccato diabituali distinctum , nempe coiiceptus ejuS secundari US. Unum etiam peccatum aliquo Sensu potest esse poena alterius peccati, non quidem per se Secundum rationem formalem peccati, quia peccatum egreditur a voluntate, poena vero eSt contra voluntatem: item poena est actus justitiae vindicativae, est secundum rationem, & aDEO ; quae Omnia peccato formaliter Sumpto non conveniunt': sed est poena per accidens ratione adjunctorum, tum ratione pratiae in poenam peccati subtractae: tum ratione afflictionis, molestiae, & perturbationis animaertum ratione laboris, & expensarum faciendarum pro implenda concupiscentia tum rutione remorsuS conscientiar, infamiae, morborum, paupertatis, & aliorum incommodorum peccatum conSequentium . Poenae 3. 557. Peccatum mortale personale inducit reatum duplicis poenae, damni & sensus, aeternum in Inserno tolerandae. Ita patet Imo. .natth. 25. Discedite a me , malo disii , in ignem .eternum . Ubi ly discedite a me , poenam damni; ly in ignem aeternum, poenam SenSUS denotat. Ratio est, quia in peccato mortali est aversio a Deo ultimo fine, cui respondet poena damni, & conversio ad creaturam, cui respondet poena stnsus, ictest, per quamdam appropriationem; nam quia conUersio est aversiva, tam aversio quam conversio poena damni& sensus punitur. Poenam vero hanc esse aeternam, di

170쪽

Iohol. I. Dolor ex amissa beatitudine non est pro- Qti nam prie pcena, , sed pCenam Supponit, a . qua cauSatur; re- p ua ductive autem pertinet ad poenam . damni, ex qua resul- εως qNa tat. Ρoena damni est gravior poena Semus, quia est

. quasi essentialis, & opponitur visioni beatisitae; poena vero sensus est quasi accidentalis, & beatitudini acci- . dentali opponitur. Item poena damni non est in omni--bus damnatis aequalis t. I. g. 4o8. ) . Schol. 2. Utraque poena damni & sensus est finita ais να ε impliciter, & intrinsece; nam forma, qua priVat poena na sis damni, seu visio Dei, non est simpliciter infinita; &HOlor ac tristitia ex hac privatione sequens est etiam simpliciter finita , cum nullum accidens creatum sit im initum . Ergo poena damni, & ex paritate rationis poena Sensus, quae est actio ignis utique finita, est simpliciter finita. Interim tamen poena damni secundum quid infinita dici potest, quia licet immediate sit privatio boni finiti, scilicet visionis beatificae; mediare tamen est privatio boni infiniti, nempe Dei. Ergo saltem objective

o extrinsece infinita dici potest . . t Schol. 5. Peccatum mortale ex se, & H intrinSeca rimo, sua ratione , ac malitia inducit reatum poenae se ternae, ex tum quia dicit deordinationem ex se irreparabilem, averia et in 'tendo ab ultimo fine; qui error reparari nequit, sicuti ille circa primum principium in speculativis , quia non seruampdatur per se aliquid, a quo reparetur: tum quia peccatum mortale est mors animae quae naturaliter re

β. 558. Hucusque de peccato mortali egimus e nunc de Peeea- veniali tractandum restat. Est igitul Peccatiam υeniale Hlibera transgressio legis tantum leviter obligantis, aut transgressio non persecte libera legis graviter obligantis.

Schol. I. Ρeccatum veniale aliud est ex genere suo, quod ex materia, circa quam versatur, non trahit gravem malitiam: aliud est ex parυituis materiae: aliud ex

imperferitione actus. Peccatum veniale a mortali disteri. a. Μortale est Simpliciter contra legem Dei, quatenusi test contra finem legis, qui est Charitas Dei& proximi g. 525. Schol. 2. ; non vero veniale. 2. ΜOrtale avertit a Deo ultimo fine, & constituit ultimum finem 4n creatura loc. cit. ) ; veniale vero servato Ordine ultimi finis facit inordinationem circa media . 5. Μοrtale contrariatur gratiar, & Charitati, illasque destruit loc.

Cit. , non vero veniale. 4. Mortale destruit amicitiam Dei; veniale solum minuit. 5. Mortale est contemptus Dei, cui peccans creaturam praeseri; non Vero Veniale. 6. Μortate tollendo gravium est mors animae; veniale

est tantum morbus illius. q. Mortale inducit deordina-

SEARCH

MENU NAVIGATION