Institutiones theologiae dogmaticae, scholasticae, et moralis, methodo systematica propositae, auctore P. Dominico Schram benedictino ... Tomo 1. 3..

발행: 1817년

분량: 495페이지

출처: archive.org

분류: 수학

171쪽

tionem in se Irreparabilem veniale reparabilem. 8. Mo

tale inducit reatum poenae a terna'; Veniale reatum poenae . temporalis. Disterentia tamen sor malis inter peccatum mortale, & veniale est, quod mortale sit persecte contra legem, avertendo ab ultimo fine cum contemptu,& dissolutione amicitiae , gratiae, & Charitatis Der; quod non facit veniale. Igitur peccatum mortale, &veniale essentialiter differunt: quia malitia peccati mo talis consistit in habitudine improportionis ad ultimum finem ; malitia vero peccati venialis in habitudine impr portionis ad media fini non necessaria . Hinc divisio pe cati in mortale, & veniale est analoga analogia pro poytionalitatis, quia mortale, & veniale inaequaliter rationem peccati participant: mortale perfecte, quia est persecte contra legem, & avertit ab ultimo fine: veni te imperfecte , quia non avertit a fine, sed media tantum

γε deordinat.

Schol. 2. Finis proximus peccantis venialiter est bonum particulare; finis vero ultimus beatitudo ut sic, seu esse bene, & beate: hoc modo intelligitur, quo . modo in poccan re venialiter habeatur finis ultimus nota solum negative, sed etiam positive sine exclusione Charitatis, quia talis finis communissimus, cum sit nece sario amatus, & de se indisterens, ut bono vel malo objecto applicetur, nullam ex se tribuit actui bonit tem, vel malitiam, sed ab utroque abstrahit.

Diis υν g. 559. Dantur igitur peccata venialia ex natura sua, peccata & non solum ex conditione peccantis a mortalibus dris stincta. Nam Imo. in S. Scriptura quaedam peccata stane ullo respectu ad personas comparantur rebus levissimis, uti culici, alia rebus gravissimis, uti cameIO , . natis. Io. υ. 24. quaedam festucae , quaedam trabi, Luc. 6. quaedam foeno , quaedam fripuIae, I. ad Cor. I.

Ergo dantur peccata venialia. Dicit Schubert, tantum disterentiam peccatorum ostendi . Verum haec distere tiam essentialem denotant, sicuti inter culicem, & ca metum disterentia specifica intercedit . Deinde S. Scriptura dicit, quaedam peccata committi a justis in justitia

perseverantibus, Jac. b. In multis offendimus omnes adeoque etiam justi. Et Proυ. 24. υ. I 6. Septies carir

justus , s resurget. Sed haec sunt peccata venialia g. 558. ). Ergo dantur. Certe m citato textu Proverbiorum non agitur de lapSu in miserias corporales ; nam immediate ante dicitur : Ne quaeras iniquitatem in δε- mo iusti, quis septies cadet justus a & sequitur: Im pii autem corruent in maium. Hebraice ny'I, quouproprie malitiam significat : unde Lutherus male vertit: Impii submergentur tu infortunios L nam Matth. I Θ.

172쪽

Do G sis s Reeeatis . . 'v. 2I. S. Petrus ad hunc locum respiciens, & quaerens rQuoties in me peccabit frater meus I usque septies pcerte de culpa agit. Deinde non agitur ibi de lapsu intentationes spirituales; nam, qui tentatur, nondum cecidit, si tentationi resistat, sed stat victor: quomodo autem resurget, qui victor stetit ρ Hebraicum naphat, lapsum in peccatum significat, uti pater Ior. 8. 'υ. 4. Denique septies non debet repeti: septies cadet justus, & septies post quemlibet lapsum resurget: nam hoc gratis asseritur ; & tamen dicitur: Asitis in nominativo resurget. udo. Patet ex Traditione. Concilium Mileuitanum can. 7. definit: Sanctos in hac vita non tantum humiliter, sed etiam veraciter dicere: DL

mitte nobis desita nostra . Ergo agnoscit, quaedam peccata esse in Sanctis, quibus non desinunt esse Sancti, adeoque venialia. S. Augustinus Serm. 29. de υ'rs. Ap. Per rugam ad Eph. 5. peccata venialia intelligit: Origenes som. 35. per sestucam: Tertullianus I. de anima qc. I 7. per culicem. Merito proinde hanc veritatem de-snivit Tridentiniam Sess. 6. cap. M. & juste damnata est haec IJaji propositi O II. Aut m est peccatum natu

ra sua veniales sed omne peccatum meretur poenam

aeternam . Stio. Inter amicOS dantur Ostensae leves, amicitiam non dissolventes ergo etiam apud Deum: licet enim Omne peccatum sit contra sanctitatem Dei; non tamen Omne est aversio ab eo tamquam ultimo fine, inducens reatum poenae alternae; quis enim dicat, hominem ob verbum otiosum a Deo poena aeterna in Inferno esse puniendum λSchol. i. Protestantes negant, dari peccatum Veniale, solυωου- quod aeternae poenae reatum non inducat, Sed volunt, pecα ε Ιωiσ-catum Veniale esse id , quod hominem quidem actu aeter sti nar morti non subjicit, licet eam mereatur, quia cumsides existere pergat, qua remissio peccatorum continuo impetratur, actu in mortem non imputatur. Nam I.

Matth. 5. υ. 9. dicitur: Qtii soIυerit tintim de mandatis istis minimis, minimus, id est nullus, juxta S. I ho-mam, vocabitur in regno ca Ioriam. Joan. II. U. 8. Christus S. Petro dixit: Sa non Inυero te, non labebis par rem mecum: quod S. Augustinus de peccatis venialibus intelligit. Item Iac. I. υ. Io. Oui omenati in Ano, factus est omnium reus. ImO EZech. I 8. Detir. 27. I. Ioan. 5.

de peccato indefinite dicitur, quod mortem animae asterat . Resp. Matth. 5. per minima non intelliguntur mita ima per se , sed minima rn falso sensu Pharisaeorum, qui maxima pro minimis habebant. Venialia etiam peccata impediunt a regno caelorum, nisi remittantur; unde non habebunt partem cum Christo, habent tamen

173쪽

i et caput A. - - principium veniae. Locus S. Jacobi est de praecepto chais ritatis Dei, & proximi, quod tamen in veniali peccato

non graviter laeditur. Peccatum veniale mortem animam

solum dispositive infert, in quantum ad mortale dispois nit. Unde etiam Patres ad sugam peccati venialis veheia menter hortamur. II. Veniale laedit praeceptum dilectio innis Dei, a quo peccantem avertit, & ad creaturam conavertit . Resp. Laedit dilectionem Dei, sed non graviter , & convertit ad rem creatam parva cupiditate, per quam ab amore summi Boni non avellitur. III. Veniale est offensa Dei, nec illud pro omni bono comparando comis mittere licet: ergo Omne malum ejus culpa Superat ; eoque mortalis est. Resp. Veniale est offensa Dei, in re levi charitatem non omnino destruens: Superat etiam omne malum physicum, adeoque illi tamquam malum morale praeserti nequit ; est tamen minor culpa, quam mortalis. IV. Minimum Opus bonum a justo patratum

meretur vitam aeternam ergo minimum peccatum pC nam aeternam. Resp. DiSparitas est: minimum opus

justi elicitur ex charitate habitualicui Deus ex in

finita misericordia, coronante ultra condignum, prOmisit vitam aeternam: minima vero culpa non destruit charitatem, adeoque Deus justissimus ultra demeritum non punit. An in Sohol. 2. Homo in Statu innocentiae non potuit pec- care venialiter, antequam peccaret mortaliter, quae im νω ρο- peccabilitas oriebatur ex dono JuStilice Originalis ; nam νueria vi hujus pars sensitiva sub ratione ; & ratio inferior sub ερρορ ratione superiori; ratio vero Superior sub Deo recto oris

zis ML dine continebatur. Ergo nulla inordinatio in homine esisHν λ se potuit, nisi ab eo incipiatur, quod ratio superior Deo tamquam ultimo fini non subjiciatur ; quod fit per

peccatum mortale. Deinde Veniale est verum malum ,

& miseria ; generat habitum vitiosum , & poenam post

se trahit; quae omnia statui innocentiae repugnant st. I. g. 254. 255. . Non obstat I. quod homo in statu innocentiae potuerit peccare mortaliter , & fuerit liber : ergo potuit peccare venialiter. Resp. Potuit peccare mortaliter , ita ut destrueret statum innocentiae; non ve ro , ut hic status perduraret. Erat etiam tantum mediate liber ad peccandum venialiter, ita ut amisso per, peccatum mortale statu innocentiae, venialiter peccaro

potuerit. Hinc si Adamo . sub veniali esus ligni prohibitus fuisset, ille hos praeceptum non nisi amisso per

mortale statu innocentiae transgredi potuisset . II. Gratia Christi aeque modo conjungit animam cum Deo ,

quam justitia originalis, & tamen gratia Christi veniale . compatitur . Rνs, Graῖia conjungit. quidem ,

174쪽

sed non habet simul adjunctam firmitatem Sybordina-.tionis inferiorum ad superiora, sicuti justitia originaliS . Schol. 5. Peccatum veniale non potest esse in aliquo Ancum solo peccat O Originali non enim potest esse in il- ἐς

io ante primum inStans u Sus rectae rationis, quia tunc isti . ἡ

homo non habet usum rationis, & libertatis, adeoque aioAιὸ ν non est capax peccati venialis: non in ipso primo instanti usus rationis, quia si tunc convertitur ad Deum, justificatur a peccato originali; si vero non convertitur, peccat mortaliter. Non obstat I. quod usus rationis imperfectus, quem insans habet, sufficiat ad veniale. Rem Imperseditis ille usus suffciens ad veniale, sufficeret etiam ad mortale, adeoque imperfectus usus rationis non Supponitur esse suisiciens ad peccandum mortaliter. II. Primum instans rationis sumptum moraliter plura instantia physica complectitur: ergo puer, antequam ultimato de fine statuat, in aliquo instanti physico- verbum otiosum dicere, & venialiter peccare potest. Rem. In illo brevi intervallo non potest puer voluntarie diverr

re mentem ad verbum otiosum sine peccato mortali, Ob urgens praeceptum, se ad Deum convertendi. g. 54o. Peccata venialia quantumcumque multiplicata Preo a per se loquendo non possunt constituere peccatum mora ale, quia hoc est altioris ordinis; & plura individua

unius speciei non possunt constituere aliam Spec em. ore a-Venialia tamen multiplicata, quae ratione materiae con- εο nt . cresceritis, vel ratione effectus moralem inter se connexionem habent. fiunt mortale, si quis directe intendat

congregare quantitatem ad mortale suffcientem , aut cau Sare enectum graviter malum ; quia tunc consentitur in rem graviter prohibitam, & totum damnum causatum PCoroII. Pras . Imo. Non peccat mortaliter, qui per, I mora. Quadragesimam semeli quotidie extra statuta tempora Ut modicum quid comedit, quia materiae nec secundum se, nec secundum eflectum coalescunt. 2do. Peccat mortaliter , qui vult committere omnia venialia, quotquot committenda Occurrunt, & vitare sola mortalia, si ad Sit periculum proximum peccandi mortaliter, quod in hoc casu vix abest . 3tio. Qui saepius furatur quid modicum ex intentione colligendi magnam quantitatem, in singulis furtis graviter peccat, quia singula adhibet tam quam media proxima graviter nocendi. Item, qui die

jejunii saepe modicum quid comedit, & nihilominus Sub

vesperam notabilem quantitatem, graviter peccat. Si vero directe non intendatur magna quantitas, & nihilo minus materiae parvarum transgressionum moraliter imur se uniantur, vel secundum enectum productum coa

175쪽

iis caput X.

Iestant, malitia mortalis in ultima transgressione completur. φo. Veniale ex genere suo fit mortale I. ratione conscientiae erroneae, vel gravis scandali, & damni odi. ratione finis seu effectus mortaliter mali. 5. ratione

assectus nimis inordinati, quando quis potius vellet Deum

graviter Ostendere, V. g. non audiendo Sacrum, quam a

lusu abstinere. 4. ratione periculi proximi graviter peccandi . 5. ratione contemptus formalis, quem ille committit, qui ideo aliquid agit, vel omittit, quia praece , ptum est, vel ut ostendat, se nihili facere aegem, aut legislatorem. 5to. Ex peccato veniali nunquam fit mortale hoc sensu, quod idem numero actus primum sit peccatum Veniale, postea mortale. 'g. 54. i. Effectus peccati venialis sunt: Primus est m

cula g. 555. ) , quae est privatio servoris Charitatis ex

peccatis venialibus actualibus: haec tamen non est ma

cula proprie, & simpliciter dicta, sed tantum secundum quid, quia non tollit formam, per quam animae inest pulchritudo, scilicet gratiam, sed tantum obnubilat, &tegit, ut in actibus minus splendeat. g. 542. Alter effectus peccati venialis est, quod inducat rearum poenae temporalis g. 556. : veniale enim solum deordinat circa media ad finem, non tollit gratiam & charitatem, Sed ejus servorem tantum minuit,& habet se ut morbus animae, qui egi reparabilis: ergo reatum poenae temporalis solum inducit. ' QSMOI. i. Dices I. S. Augustinus in Ps. I. ait: Deus pus exigit in poenis , quam commissum fuerit in culpis Ergo veniale punitur poena aeterna. Resp. Sensus S. Augustini est, quod acerbior sit poena, quam jucumda suerit delectatio; , non tamen . quod haec poena Sit aeterna excedens meritum culpae . II. Peccatum veniale est majus malum, quolibet malo poenae. Ergo sola poena aeterna illud adaequare potest. Resp. Peccatum Veniale est majus malum, non tamen ex se irreparabile; unde quando reparatum est, cessare debet poena, quae quidem non inuest adaequare veniale in ratione naturae, quia eStaltioris ordinis, bene vero in ratione satispassionis. III. Nulla poena quantumVis magna susticit, ut peccans Uenialiter satisfaciat Deo pro injuria illata: & major est injuria unius peccati venialis contra Deum, quam injuriae infinitae contra creaturas. Sed hae exigerent poenam infinitam. Ergo etiam peccatum veniale. Resp. Hic non quaeritur de satisfactione, in qua attenditur proportio inter ostendentem, & ostensum; sed de satispassione, in qua attenditur tantum aequalitas rei ad rem, ut nimirum peccator tantum potestati subjiciatur , quantum eam lae

sit. Deinde Veuiale non est proprie injuria & ostensa

176쪽

D, Vitiis oe nepatis. Dei, quia licet sit contra vel praeter legem Dei, non

est tamen contra dinem legis, qui est Charitas , nec cometra finem ultimum, sed contra media non necessaria &tantum utilia.. Deinde licet esset ostensa proprie, est tamen finita; consequenter etiam finitus reatus . . Schol. 2. Ρeccatum veniale quoad culpam in hac vita non semissum mortali coniunctum per accidens puni-

tun in Inferno pinna aeterna: quia in damnatis sempermanet reatus poenae debitae 'peccato veniali quoad cul- eonitio.

pam in hac vita non dimisso; manet enim culpa, quae ' M. in Inserno non dimittitur; tum quia damnati simpli-ατ

citer sunt in termino, cum e contra animae in Purgatorio tantum sec dum quid sint in termino; tum

quia veniale non dimittitur quoad culpam, nisi per condignam retractationem , per actum Charitatis , & poenitentiae, cujus damnati non sunt capaces; tum quia culpa non remittitur, nisi per applicationem meritorum Christi, quae non sit damnatis, cum non sint ejus mem-hra. Interim Tamen peccatum mortale, vel veniale in

hac vita quoad culpam dimissum , probabilius in damnatis non punietur pacia aeterna: quia dimissa culpa, phaena temporalis mortali & veniali debita in Inserno solvi potest: nec ex hoc sequitur, quod in Inferno sit redemptio, quia pinna, quae solvitur, non redimitur: nec est inconveniens, quod quoad aliquid accidentale poena Inferni minuatur usque ad diem Judicii, ubi etiam augetur. Nec dicas I. Poena veniali debita solvitur per sa-rispassionem , quae, cum sit finita, etiam in veniali quoad culpam non remisso, finito tempore solvi potest. Resp. Poena venialis solvitur per satispassionem in eo, qui nullum affectum ad culpam retinet; secus est, si astectum formalem vel virtualem ad eam retineat. H. Si reus in iudicio humano poneretur extra statum merendi, & demerendi, V. g. per stultitiam, licet perseveraret in cuti 'pa , non puniretur et ergo nec in judicio Divino. Resp. . Disparitas est, quod stultus non peccet, nisi materialiter; damnati autem peccant sermaliter libera voluntate, & licet non demereantur in i hoc statui, meruerunt tamen in via existentes puniri, quamdiu remaneret culpa formalis; absurdum enim videtur, quod homini. in sua malitia perseveranti, & nullo modo poenitenti poena relaxetur. III. Deus punit citra condignum. Sed peccatum veniale de se non meretur poenam aeternam. Ergo

illa non punitur. Resp. Licet peccatum veniale de se

non mereatur poenam aeternam, meretur tamen per accidens; unde non punitur ultra condignum, cui Si addas, quod poena sit minus intensa, quam meretur, habes quod etiam puniatur citra condignum. IV. Peccatum veniale

177쪽

non fit gravius , quia mortali conjungitur . sed secunduri

propriam gravitatem non meretur poenam aeternam. Ergo

nec si mortali conjungatur. Re . veniali ex conjunctione cum mortali non fit quidem gravius; fit tamen

irremissibile . . .

g. 543. Denique peccatum veniale disponit ad mortale . Ita docet S. Scriptura, Eccia. io Qui spernit modialca, paullatini decidet.. Ratio est: quia veniale minuit subjectionem voluntatis erga Deum , & servorem chariatatis, ponitque obstaculum Divinis auxiliis, quibus homo a mortali praeservatur. Item ex frequentatis pecca-.tis venialibus in aliquo genere, v. g. ex consuersidine i di, potest amor ludi eo usque crescere t ut proptet illuni peccetur mortaliter, V. g. mittatur Sacrum illo die , quo praeceptum illud audiendi urget. Eodem modo par vum aliquod furtum disponit iurem ad hoc , ut data occasione magnam etiam quantitatem iurari non perhorrescat. Sic etiam Semiplenus consen us tandem ad plenum consensum deducit; quod ne nobis contingat, tamquam a lacte colubri sugiamus omne peccatum , ad quod gratiam suam nobis largiri dignetur Deus, ad quem Oremus: Et ne nos inducas in tentationem 4 sed libera nosa malo. Amen.

β. 544. Habitus ex frequentatis 'actibus humanis regualis morum consormibus generati, vocantur virtutes. Est autem Virius habitus, quo homo bonus, & operatio ejus bona emcitur. SesoI Virtus in genere alia est intellectualis, quae perficit hominem in cos nitione veri; quales sunt: arS , scientia, prudentia, Sapientia , intelligentia, quibus non , nulli fidem, opinionem & dubium accensent: alia est υMuneatis, quae perficit voluntatem, & mores, & ad honestatem dirigitur. Virtutes alia: sunt infusae, quae a Deo nobis infunduntur, vel quoad modum, quando etiam actuum frequentatione naturaliter acquiri possunt; vel quoad entitatem, si sint emitative superna tura les, &tendant in Deum lumine, & motivo supernaturali. Vir tutes, quoad entitatem infusae, Sunt Viriti res Neologicae , aliae, quae ex frequentatis. allibus acquiri possunt, Mquoad modum solum Sunt infusae, dicuntur Morases, non quasi virtutes Theologicae non essent etiam Morales, cum re Vera tales sint, quia longe persectiori modo ratiores dirigunt; sed Theologicae dicuntur, ut.n

178쪽

Do Virtutistis Thyologicis . I 47men 'proprium tamquam nobilissimae virtutum species

habeant.

g. 545. Virtutes Theologicae sunt, quae habent Deum νἰνεαι pro objecto materiali primario, & Divinam ejus perse, Thestiu-ctionem pro formati . . hiis γ

Sehοι. Virtutes Τheologicae tres numerantur: scilicet, o ε-nddis, Syes, s Charitas. Fides respicit Deum, ut pri-plax maui veritatem ; spes, ut nostram beatitudinent; Charitas, ut summam bonitatem. g. 546. Vides ab Λpostolo ad Hebr. II. v. I. definitur: ν; ei

Est sperandarum substantia rerum, argumentcim non Theolo

apparentium id est, sundamentum spei, & qumen ha- δὐ bi tuaiker inclinans ad assentiendum veritatibus obscuris ε' a Deo revelatis. Dialectice Fides definiri potest: Est virtus Theologica divinitus infusa, qua firmiter assentimur propter Divinam veritatem omnibus, quae Deus revelavit, & nobis per Ecclesialia proposuit, sive scripta sint,

sive non.

Sehol. i. Fides est re vera virtus, quia facit bonum ha - otioIIaebentem se, & opus ejus bonum g. 544. i Dici etiam po- virtua rtest virtus intellectualis, tum quia subjective est in intellectu , ita tamen, ut ejus osticium sit dirigere actiones voluntatis ad Vitam aeternam juxta verbum Dei, ®ulas ab eo revelatas: tum quia perficit intellectum in ordine ad verum supernaturale . Seho I. I. Triplex in Deo veritas distingui potest sci- άχνιIe, licet in essendo, quae dicitur transcendentalis, & est ipsa νυν de- Dei essentia, qua verus Deus est, a falsis Diis distinctus. veritas in cognoscendo, quae est infinita Dei sapientia, qua cognoscit omnia , prout sunt: & Veritas in dicen .do, quae est su mina Dei propensio ad dicendam veritatem , ita ut fallere nolit, sicuti ratione Sapientiae suae fallere non potest. Quando ergo assentimur revelatis a Deo propter Divinam veritatem , intelligitur prima veritas in dicendo , seu Divina veracitas revelans: nam perhoe vides a Scientia distinguitur, quia motivum asSensus scientifici est veritas principit. Haec tamen veritas in dicendo connotare debet veritatem primam in cognOscendo, seu infinitam Dei Sapientiam, sine qua veritas in dicendo non haberet omnimodam infallibilitatem: per veritatem enim in dicendo Deus habet, quod fallere nota possit ex malitia A per veritatem vero in cogno Scendo habet, duod etiam fallere non possit ex ignorantia. Revelatio Divina est conditio , non vero causa assensus Pi-

dei ; . sic enim Christo docenti credimus, uti discipulus

Magistro , cujus verba non sunt causa assensus praestiti, sed praemissae, ex quibus conclusio deducitur. Deinde prO-

positio Eccleatae eis applicatio revelationiis a Deo factae.

179쪽

contra

Dei stas ministra.

rarat

nes pri

sina de

Sofol. 3. Voltatrius in Diction. PsiIos. asser l, Fidem consistere in credendo, non quod Verum judicatur, sed quod intellectui falsum videtur: sed haec contradictionem

apertam involvunt; nam credere idem est, ac judicare verum esse, quod creditur. Rou Sseau in suo Emile tos. 5. ait, Deum nobis rationis lumen dedisse, non eo fine, ut ejus nobis usum interdiceret; ex quo inseri, eos auctori suo iniuriam inserre, qui rationem auctoritati sub-jugare volunt. Verum undenam probabit Rousseau , promisisse nobis Deum , nos per solam rationem omnia clare cognituros abSque eo, quod alio revelationis Divinar lumine nunquam indigeamus λ An ergo Deus juri suo nostram rationem pro suo libitu edocendi renuntiavit λAn non in ipsis naturalibus rebus multa occurrunt, quae ut ut nobis sunt incomprehensa; quin & absurda videntur, tamen admittimus ut Vera, uti exemplum profert D. Hume in Essat Vbilosoρhique fur intende ment εα-

maine l. 5. de divisibilitate materiae in infinitum λ An caecus natus explicanti sibi perspectivam, qua in superficie plana prosunditas aliqua repraesentatur, fidem absurde adhiberet λ Quanto magis igitur minime absurdum erit, si in rebus supenaturalibus capacitatem ita tellectus nostri longissime excedentibus Deo revelanti ob summam ejus veracitatem & sapientiam, qua nec fallere nec selli potest , fidem adhibeamus λ Vide Bergier Apolog. de Ia Religion , tom. I. c. I 2.

g. 547. Objectum materiale Fidei primarium est Deus,

reliqua vero gratiae mysteria sunt objeim secundaria pro- pter Divinam revelationem credenda. Unde objectum materiale adaequatum Fidei sunt res Omnes a Deo reVelatae, & nobis per Ecclesiam propositae,' sive scriptae sint, sive non, & Solum traditae; adeoque omnia, quae in verbo Dei scripto, & tradito ab Ecclesia nobis proposito continentur ; utpote quae Deus vere nobis reVelavit, uti patet ex dis s. prooem. Quia vero inter has res aliquis ordo repetatur; quae enim Sperandae sunt, uti Deus, & ejus possessio, primario speAantur a Fide, caetera Vero secundario, quatenus ad beatitudinem ordinantur ; ideo Deus est primarium, & attributionis objectum Fidei, relicua vero Secundarium. Schol. I. Revelationes privatis hominibus a Deo factae de rebus, quae ordinantur ad Deum, ut Auctorem supernaturalem, spectant quidem ad Fidem Theolo Fcam, quia pro motivo habent veritatem Dei revelantis, &propositio Ecclesiae est tantum quid extrinsecum , & accidentale Fidei Theo Iogicae . secundum se spectatae, uti patet in Apostoli, sine propositione Ecclesiae credenti- .bus .: non Vero Spectant ad Fidem, prout est Catholica,

180쪽

, De Virtutilus Theologicis .

utpote quae versatur circa veritates communes per Ecelesiam proponendas. Unde si Deus cuidam particulari aliquid ad Religionem spectans revelaret, teneretur quidem ille credere, non tamen alii, licet is juraret, sibi eSse revelatum; quia non proponeretur ab Ecclesia, quae est Cayholicis discernendi regula. Scioi. 2: Quaeritur etiam hic.,' an Conclusio Theolo- An conisgica deducta ex una praemissa de fide, & altera natura- Ilvii ter certa, sit de fide. Dicimus, conclusiones Theo- IQ;.ὰν logicas , si spectentur formaliter, quatenus ex praemissis per discursum eliciuntur, non esse de fide, quia non habent pro motivo assensus revelationem immediatam per Ecclesiam. propositam : si vero spectentur materialiter quatenus in praemissis virtualiter continentur, vel si in iis Sint, tamquam . proprietas in essentia, vel esseelus in causa, Vel pars in toto, vel particulare in universali , vel implicitum in explicito ; tunc sunt de fide,

quia sic immediate creduntur propter revelationem Di-

vinam . .

g. 548. Credendorum Epitomen exhibent Symbola s ovisai

Apostolicum, Nicaeno-Constantinopolitanum, & Atha- tara . nasianum. Symbolum Apostolorum fuit vere ab Apostolis traditum : ita docet S. Ambrosius I. IO. ep. 81. Coelestinus I. m. ad Nestor. Concilium Ephesinum in retat. ad Theod. Rumnus A. expos. Sγmb. S. Leo ep. II. Et Patet ex regula S. Augustini, quia nimirum hoc te-inet universa Ecflesia, & nulli bi a Conciliis hoc institutum legitur: Interim hoc Symbolum ab Apostolis non scripto, sed ore cordibus, & memoriae fidelium tradi- . tum fuit, uti S. Hieronymus ep. 6 t. Rustinus in expcδmb. & S. Chrysologus Ser. 62. docent. Symbolum

Alcaeno - Constantinopolitanum , . ex Symbolo Nicaeno &Constantinopolitano conflatum est. Athanasianum DO-ctrinam sacram ex S. Athanasio haustam exhibet.. Scholι I. VOssius, Dupinus &c. negant, Symbolum . - , t Apostolorum re vera ab Apostolis esse compOSitum, I. quia non constat de tempore & modo, quo Scriptum tis timsuit, & primis quatuor saeculis ejus mentio non fit. vindic Besp. Tempus, & modus latens veritati non obstanti Potest dici, conditum esse post Odventum Spiritus S.Communi consilio Apostolorum, quando in orbem ad praedicandum Evangelium discesserunt. Primis saeculis mentionem ejus secit Tertullianus' coni. Prax. c. r. &S. Irenaeus I. I. c. ros. II. S. Lucas in Actibus hujus Symboli non meminit, nec traditum fuit omnibns Ecclesiis priversum est enim ab eo, qnod in Ecclesia Aquilejensi, & Orientali legitur . Resp. S. Lucas: ideo Symboli nou. meminit, quia seriptum non fuit, & passim notum.

SEARCH

MENU NAVIGATION