Institutiones theologiae dogmaticae, scholasticae, et moralis, methodo systematica propositae, auctore P. Dominico Schram benedictino ... Tomo 1. 3..

발행: 1817년

분량: 495페이지

출처: archive.org

분류: 수학

201쪽

Anmuum artic in iam ne

aineae p

ditorum per se loquendo non sunt tolerandi, quia Post observando Infideles peccant contra jus natura . Per acincidens tamen ad vitanda majora mala possunt ritus I fidelium tolerari; & hinc tecte tolerantur Titus Judaeorum , quia sic testimonium Fidei accipimus ab hostibus nostris, & quasi in figura repraesentatur nobis, quod credimuS . g. 564. Haeresis est carentia Fidei in eo, qui Fidem quidem suscepit, sed libere & pertinaciter errorem contra Fidem tuetur . Est autem rirtinacia deliberata voluntas dissentiendi alicui veritati revelatae, ut tali, sus-ficienter per Ecclesiam , S. Scripturam , aut aliam Fidei regulam propositae . Haeretistis est, qui baptizatus habet, vel tuetur voluntarie , & pertinaciter errorem conistra aliquam Fidei veritatem. Schol. I. Haeresis mox definita dicitur formalis r huic opponitur materialis, quae quidem est error in Fide, sed ex ignorantia, simplicitate, & prava instructione, ita ut illi adhaerens paratus sit actu, vel habitu eum cognita veritate deponere. Haeretici alii sunt interni tantum , qui errorem Sola mente retinent: alii externi simul, qui errorem suum exterius produnt facto , Verbo, vel alio signo, cum intentione eum profitendi. SohoI. 2. Fides sive habitualis, sive aes ualis non remanet in haeretico, qui vel unum tantum Fidei articu-ltim pertinaciter negat. Sic I. Apostolus ad Gat. 5. υ. 5. iis, qui dicebant, observantiam legalium esse necessariam ad Salutem, etestatur: Eυacuati estis a Christor id est, a spiritu Fidei, uti explicat υ. seq. Et Tridentinum Sess. f. cap. 15. ait: Asserendum est, non modo

infidelitate, per quam oe ipsa Fides amittitur , sed

quaeυts Haeresis, etiam circa unum tantum articuIum, est

infidelitas. Ergo Fides per eam amittitur. 2. In haeretico unum tantum articulum pertinaciter negante, non manet motivum formale Fidei, scilicet prima veritas, ut manifestata per Ecclesiam; qui enim unum articulum non credit, alios, quos tenet, non credit propter primam veritatem revelantem ; alias etiam illum articulum crederet. 5. Si negans unum articulum retineret Fidem,

posset dici Fidelis; nam Fides est una, & simplex in omni credente. Non obstat I. Apostoli in triduo mortis Christi, Fidem in Christum, & marci ult. fidem resurrectionis, & praesertim S. Thomas , amiserunt: Μoyses dubitavit, an aquam e petra elicere: Zacharias, an filium habere possit, Nec tamen circa alia Fidem amiserunt. Resp. Apostoli in illo triduo Fidem in Christum interius non amiserunt: iidem, Μoyses, & Za charias redarguuntur, non quod ement pertinaces in ar-

202쪽

nd credendum veritati suffcienter quidem revelatae, ad hoc, ut tenerentur credere Sub Veniali, non vero sub mortali. II. S. Augustinus I. de Bapt. c. 5. ait: . Tene Fidona resurrectionis mortuorum, Inur tenebas ς sed crede jam Christum resurrextare a mortuis, quod non tenebas. Ergo Iudaeus habet fidem resurrectionis mortu rum . Resp. Judaeus habet fidem mere naturalem& acquisitam , non Vero Supernaturalem, di insusam Divinae a ctoritati innixam. Eodem modo credit haereticus nonnullos articulos. III. Possum fide humana eidem homini credere unum, Non Nero aliud: errare circa conclusi nem unam alicujus scientiae, quin d mittam scientiae circa alias conclusiones: Servare unum' manda tum, quin servem aliud : ergo etiam unum Deo credere, M non aliud. Resp. Disparitas est, quoad imum, quia homo non est universaliter infallibilis, sicut Deus. Quoad Idum , in i conclusionibus unius scientiae sunt di Versa, per quae probantur, quorum unum cognosci po-tret sine alio; in Fide motivum est unicum. Quoad Stium, in diversis mandatis diversa obstacula, & motiva occurrunt; non vero in Fide. IV. Unus actus coim . et rarius habitum temperantiae non destruit: ergo nec unus habitum Fidei: imo Theologia manet in haereticis: ergo& Fides. Resp. Unus actus contrarius non tollit rati O-nem formalem temperantiae . Et Theologia haeretici non esr eadem cum nostra ex desectu objecti sormalis quo, scilicet revelationis mediatae. 'g. 565. Haeresis ex genere suo est graVe Peccatum, &superat Omnia peccata quae contingunt in perVersitate rae gra- Inorum. Ratio est: quia per haeresim, sicut per aliam vς ρ ς' quamcumque infidelitatem mens hominis maxime a Deo ε' μ' avertitur, cum ne quidem veram Dei cognitionem tamquam primae veritatis admittat. Deinde Haeresis directe impedit fremissionem aliorum peccatorum, quia Fides est fundamentum justificationi sine 'qua nemo Deo placere potest, & ad filiorum ejus consortium pervenire . Corrouar. Praes. Imo. Si quis ibnoret, suam sententiam Catholicae Ecclesiae adversari, quantumvis crasSa viantων

sit ignorantia, & a peccato mortali contra Fidem non excuset; proprie tamen non est haereticus, nec poenis Ecclesiasticis haereticorum subest, quia non est pertinax imo ignorantia etiam aflectata ob discendi taedium ab haeresi excusat ; secus , si quis ideo ignorantiam affectet ., quia proponentis auctoritatem minoris aestimat. Ido. Dubitans deliberate cum pertinacia de aliquo Fidei articulo, sive positive judicando, non esse certo, Sed aam

203쪽

ex cona.

um incerto assensu Mignum ; sive negative , colitiando assensum , licet positive non diSSentiat ; peccat graviter , & est haereticus, quia implicite Saltem judicat,. eum esse incertum: & c. i. de laer. dicitur: Dubitis in Viri , insGlis est. Eodem modo peccat graviter, qui assen f sum tantum opinativum de Fide deliberate elicit, cogi-Iando: v. g: sorte poenae Inferni non sunt aeternae. Et hoc judicium in Fide erroneum junctum cum pertinacia est haeresis. Si vero dubium tantum Oriutur ex scrupulo conscientiae, vel olio motu, cui dubitans non consentit, sed resiStit, nulli im est peccatum : Signum vero resistentiae est, si quis in ipsa tentatione magna molestia a Gficiatur , odio habens errorem, & diligens veritatem. Stio. Ha resis formalis cognoscitur ex gradibus pertinaciae, quorum I mus est, nolle sequirere in veritatem dum quis de ua secta dubitat, ex odio & contemptu Ecclesiae. adus. Contra definitionem Ecclesiae sufficienter propOSitam, sed non satis agnitam ideo sentire, quia quis animum a propositis motivis avertit, & malitioso ad motiva Suae sediar convertit, non Studi0 veritatis, sed ex respectu humano, & quia non vult subjici Ecclesiae. Stius. Agnita veritate Ecclesiae ex odio contradicere. 4to. Signa haeresis materialis sunt: I. Si quis errans contra Fidem paratus Sit, agnito errore, in X Ecclesiae se Submittere. a. Si quis de Catholica Fide nihil sciverit, nec de Sua unquam dubitaverit. 5. Si dubitans, inquirendo pro possibili veritatem agnoscere Studuerit. 4. Qui propositam conversionem ex reSpectu humano, &incuria differt, 'ab eo quidem tempore haereticus non est ; Peccat tamen contra praeces tum affirmativum Fidei, si diu disterat. 5to. Qui negat aliqi id per revelationem privatam Divinam sibi cognitum, est vere infidelis , & essentialiter ab haeretico apud Deum non disteri; non tamen appellatur haereticus, nec poenis haereticorum subest g. 547. Schol. i. ). 6to. Media conservandi Fidem positiva sunt : l. Maximi sucere donum Fidei. a. Saepius pro eo gratias agere. 5. Saepe actus Fidei elicere. 4. Magno studio Mysteria Fidei addiscere. Negativa sunt: I. Fuga Superbiae & libidinis . I. Fuga curiositatis. 5. Fuga consortii Acatholicorum, & lectionis librorum haereticorum. 7timo. ΜOdus recipiendi resipiscentes ab haeresi est: i. Instruendi sunt io Fide nostra Catholica. u. Disponendi sunt ad emittendam Ablicam Fidei

professionem . S. Hanc autem debent emittere coram Sacerdote superpelliceo induto , & duobus testibus. 4. Absolvantur ab haeresi, & admittantur ad Confessionem S cramentalem , & SS. Eucharistiam . S. 566. Haeretici sormales, qui haeresim animo conce-

204쪽

ptam voce, vel alia actione mortaliter m Ala asserunt, munia aut profitentur, incurrunt Excommunicationem Papae essurur. reServatam: c. 7. IS. de haeret. Corollar. Pradi. Imo. Quatuor ConditioneS requirun- RespItur, ut propter haereSim excommunicatio incurratur. i. Vμν μηUt quis sit haereticus formalis. 2. Ut haeresim internuin ε' 'animo conceptam exterius Significet per verba, vel tilia signa sufficientia, etsi nullus audiat, vel videat. 5. Ut aftio externa sit mortaliter peccaminosa; unde haereticus pure mentalis, & qui haeresim internam alteri prodit, ad petendum consilium, non eSt excommunicatus. . Ut quis haeresim externe asserat, animo eam profitendi. udo. Si quis haeresim occulte animo fovenswideo a Missa, vel Ν. Communione abstineret, ita ut hoc modo colligeretur externa haereSis proseSSio, Excommu- micationem iracurreret ; secus, si oblivioni, vel alteri ex- cusationi adscribi posset. Stio. Excommunicantur haere-eticorum receptores, fautores, & defensores, qui favorem & auxilium haeretico , qua rati, praebent f ut haeresim latius dinundere possint, etiam ex amicitia , vel negligentia, si e0rum officium sit, ut impediant. g. 56 . Inter alia media negativa Fidem conservandi est tactis fuga lectionis Librorum haereticorum . Quippe sicuti haere- tistrosim, ita & haereticorum libros Ecclesia semper detestata est; unde nequis libros haereSim continenteS Sine eX- νtim 1, pressa licentia legeret, saepitas iterata lege cavit. Sic hibemr- oncilium bicaria. II. statuit, haereticorum Scripta vulgo non permittenda can. 9. Conc. SenonenSe a. I 518.

idem decrevit cap. M. Conc. coloniense an. i549. plureSejusmodi libros nominatis eorum Aueloribus prohibuit

digalense an. I 624. cap. I. Vid. Summ. Conc. Carris etiae a me editam. Utque Eeclesia legi suae majus. robur adderet, Excommunicationis poenam Papae reservatam in omnes legentes, retinentes, imprimentes Vel quomodolibet defendentes, per regulam Indicis & Bullam Coenae adjecit; quae poena etiam in recentioribus quibusdam Constitutionibus, uti Const. 74. Sixti V. & Const. 56. Clementis VIII. de novo confirmata suit. Verum Ill.

GOdeau Th. πιον. para. i. notat, hanc legem Excommuniacationis in variis Provinciis, & juxta modernos l)octores etiam in Germania nec promulgatam, nec receptum, vel Saltem per contrariam con uetudinem abrog t: m1uisse. Unde curiosi ibidem lectores nullius quidem nonicas poenae, peccati tamen gravis reatum incurrunt, nisi ignorantia aut parvitas materiae eosdem exCUSer.

CoroII. Praei. Imo. Quatuor conditionea requiruritur, ' V 2

205쪽

ut ob lectionem libri haeretici incurratur reatus peecati gravis: s. Ut liber sit scriptus ab haeretico, sive typis

sit impressus, sive non ; sive Auctor sit haereticus nominatus & damnatus, sive non . Non tamen peccar qui

haereses Scriptoris haeretici in libro Au ctoris Catholici

ad verbum insertas, sine prava intentione legit. Idem dicendum , si in libro Scriptoris Catholici legantur adjecta Scholia Scriptoris haeretici, quia talis liber non censetur Commentantis haeretici, nisi Scholia tam copiosa serent, ut noVus liber censeretur. Ille tamen probabilius graviter peccat, qui scienter epistolam vel concionem ab haeretico de Religione scriptam legit, quia sub generico nomine libri continetur. I. Requiritur, ut liber vel haeresim in se contineat, vel de Religione trais E et : unde non prohibentur libri . haereticorum Philosophici, Μedici, Historici, Poetici, Juridici civiles, excepto Aventino, blei dono, Munstero. Prohibentur etiam illi haereticorum libri, qui de Belisione expresse non tractantes, obiter aliquam haeresim inspergunt, licet P. Layman doceat, in tanto rigore Indicem in Germania

quoad hoc non esse receptum. 3. Requiritur, ut quis talem librum scienter legat, etiam tantum oculis percurrendo . Si vero Solum audiret, etiam mandando Ie- , ctionem habenti licentiam, non incurreret peccatum grave, juxta P. Billuari: sicut nec ille, qui legens, idio manon .intelligeret. hequiritur etiam, ut scienter legatur,& imprimatur; unde ignorantia excusat ' peccato ; noritamen excusatur, qui Sciens pravo animo non legit, quia lex est etiam in contemptum haereticorum. 4. Requiritur, ut legatur notabilis quantitas prudenti judicio determ nanda, v. g. pagina ex justo volumine. 2. Libri haeresiarcharum , cujuscumque sint argumenti , in eorum odium, & detestationem Omnes . prohibentur.5tio. Retinenties etiam librum haereticum in sua vel aliena domo, suo vel alieno nomine, ex causa eum Iegendi vel non, peccant, si notabili sempore ultra diem, vel ultra quam occasionem habent eum extradendi, retineant . Oo. Imprimentes, procurantes impressionem, typographi, & typos ordinantes librorum haereticorum, & eos, quatenus sunt haeretici, defendentes, similiter peccant graviter . 5to. In Indice librorum prohibitorum Ρii V. Sixti V. Clementis VIII. est duplex

classis librorum prohibitorum. In Ima classe ponuntur libri haeresiarcharum, & aliorum haereticorum, qui expresse de Religione tractant, etsi forte nullam haeresim contineant; hi omnes prohibentur sub poena Excomm

nicationis, ubi haec censura recepta est. In uda classe

ponuntur libri haereticorum de Religione non tractantes,

206쪽

De Vipetiissus προIogicis. II 'ν hcet obiter unam vel aliam liae reiam contineant: hi ex dictis secluso alio periculo legi possunt. Ad ea inde irvclassem spectant libri Catholicorum , qui specialiter prohibentur propter materiam, Vel modum, quo scripti sunt, uti de rebus obscoenis, sortilegiis, maleficiis practi- candis, Astrologia judiciaria &c. Quo reducitur Talmud,& Alcoran, qui omnes licite legi non possunt o Libri tamen Gentilium, & veterum haereticorum , uti Tertulliani, & Origenis, quorum errores jam extincti sunt, .no in prohibentur. 6to. S. Scriptura in vulgari illic matesine Episcopi vel Inquisitoris licentia legi prohibetur in

tegula Indicis: quae tamen prohibitio in nostris regionibus recepta non est, dummodo versio sit Catholica. g. 568 Aliud medium negativum conservandi Fidem 3 is , Lest suga consortii haereticorum g. 565. Coroll. . Hinc cet en πνnon licet cum Infidelibus communicare in Sacris, quae ad Religionem spectant: tit. Er Iudaeis; hac enim com oretinica. municatione admi Ssa, adest pericul Um perversionis 1 & re. indignum est cum iis conversari, qui nomen Chrissi,& Catholici Romani blasphemant . . CoroII. Prast. Imo. Licet communicare cum Infideli- sis bus in civilibus, modo absit scandalum, & periculum utin timperversionis. Cum Judaeis autem, tit. de Juae prohiben- ς υβ tur Christiani habitare, comedere, in balneo Iavari, medicinam ab iis accipere, & in eorum servitio commorari , ne ita cum iis familiaritas contrahatur. Ido. Non licet directe, & proxime communicare cum Infidelibus in eorum superstitiosis ritibus, sacrificiis, festis &c. quae sunt per se maia. Indi recte tamen, & remote cum illis communicare licet in iis, quae cum sint per se indisterentia,

aeque in bonum usum, ac Superstitiosum converti possunt, v. g. vendere agnos, flores &c. quibus sorte emptor Infidelis utetur ad sacrificia; quia respectu vendentis abusus ille per accidens sequitur. Qui vero proxime coopetaretur sacrilegiis Infidelium, v. g. fabricando idolum, vendendo agnum praecise pro sacrificio , graviter peccaretis 5tio. Non licet haereticis simulari , dum adest periculum pervesionis: quod si absit, famulus vero plerumque, v. g. singulis mensibus bis vel ter , ab observatione praeceptorum Ecclesiae impediatur, servitium adhuc est illicitum; excusat tamen ad aliquod saltem tempus, nota tamen ultra Ordinarium , quo famuli solent conduci, notabile damnum , v. g. amissio salarii, vel si a Catholico sussciens salarium, quo eget, famulus accipere non possit. Si vero famulus rato impediatur ab observatione praecepti Ecclesiastici, nec adsit periculum perversionis, licet servire Acatholico tolerato. Quae vero excusant apud dominos Catholicos ab observatione praeceptorum ν ex

207쪽

ypes euid post

vel p

si caput XL

cusant etiam semulos haereticorum. 4to. Licet in Germania 'catholicorum funeri comitari humanitatis causa: assistere Baptismo, & nuptiis r una vel altera vice curiositatis gratia eorum conciones, & cantus audire rspectare Coenam, sine simulatione tamen eoru in sectae

iungi apud eos ossicio mere politico: suscipere gradum ex dure & indicina, si nil contrarium Religioni agendum sit: non vero licet apud eos audire lectiones Theologicas, nec Jus Canonicum, excepto libro II. de Iad elis ; licet tamen audire lectiones duris Civilis, & Medicas : periculosius autem est, audire Ius Publicum ob magnam cum Fide connexionem : imo Ill. D. Godeauparentes ob periculum perversionis obligari censet, ne suos filios ad Acatholicas Acudemias mittant'. 'g. 569. Secunda virtus Theologica est Spes, quae , Si in genere spectetur, est motus appetitus emcaeiter tendentis in bonum absens, arduum, apprehensum ut POS- sibile. Spes vero Theologica est virtus Theologica supernaturalis a Deo insusa, per quam certa cum fiducia, id est firmiter, futuram aeternam beatitudinem, & media illius assequendae per Dei auxilium expectamus. g. 5 O. Objectum materiale Spei primarium est Deus possidendus: secundarium vero sunt omnia media tum spiritualia tum temporalia , per quae Deus decrevit, nos ad se adducere. Circa Deum enim beate a nobis possidendum primario , circa media vero illuna obtinendi Spes

secundario VerSatur.

Schol. Licet bona creata ad beatitudinem conducentia sint objectu in materiale Spei secundarium, si tamen non desiderentur & petantur a Deo in ordine ad beati tudinem aeternam, non sunt Objecta materialia ne quidem secundaria, quia sic non forent media ad nostram aeternam beatitudinem consequendam, Sed potius impedimenta .

g. 5 i. Objectum sormale motivum Spei, est vel bonitas Dei respectiva, sive ut nobis bona ; vel omnipo-ttentia Dei; vel infinita Dei fidelitas, & ejus promissio Haec enim sunt ratio tendendi in objectum materiale Spes, & Spem ab omnibus aliis virtutibus distinguunt. Quodnam autem ex his determinate sit objectum sor- male Spei, mox patebit. Schol. I. Objectum sormale quod Spei, seu ratio quae in objecto materiali, scilicet Deo possidendo, a

Spe attingitur, est Deus prout est beati itido nostra objectiva, connotans beatitudinem formalem, seu visionem beatificam, non tamquam constitutivum, sed conditio

nem tu objecto requisitam .' Νam objedium Spei debet esse quid pure Divinum di increatum, quale est soluS

208쪽

Deus, beatitudo nostra objectiva, cum e contra beat ludo QTmalis sit actus creatus. Deinde Spes primo, &ver se attingit Deum seu beatitudinem objectivam ; sperans enim non suaerit Deum propter possessionem , alias nem suum ultimum in re creata poneret ; sed quaerit possessionem Dei propter Deum, non ut rem beatifi- antem, sed applicationem Dei beatificantis. Cum vero

Deus non sit ob)ectum Spei , nisi ut possidendus , & possideri non possit nisi per visionem beatificam, visio beatifica in objecto formali quod Spei importatur tamquam Connotatum, & applicatio objecti formalis. Sehol. 2. De objesto sor mali motivo Spei litigant Theo- Forma is Iogi, quorum alii omnipotentiam, alii bonitatem Dei quiσ8 respectivam, ut nobis bonam, alii fidelitatem Dei assisnant. Pro iis conciliandis notandum, Spem tres actus includere, scilicet: Desiderium bonorum supernaturalium a Deo promissorum, quod non consistit in simplici complacentia beatitudinis, Sed in voluntate seria adhibendi media ad eam obtinendam : Firmam fiduciam qua bona a Deo promissa nos obtenturos confidimus :5 Erectionem animi cqntra dissicultates occurrentes in consecutione beatitudinis. Igitur objectum formale mo tivum Spei, prout est desiderium, est Bonitas Dei respestiva, ut nobis bona, & a nobis possidenda; haec enim immediate movet ad actum desiderii. Μotivum Spei, prout est erecto animi, e&t Omnipotentia Dei,

sive virtus auxiliatrix, quae movet ad prosequendum honum arduum, erigitque animum contra omne id, quod boni sperati consecutionem impedire potest. Hinc D. 6. Sperustis in Domino Deo forti . Denique moti-

um Spei, prout est certa fiducia, est infinita Dei fidelitas, ejusque promissio, qua innixi beatitudinem, &media ad eam conducentia certo expectamus. Hinc Spes Ad Hebr. 6. dicitur anctora rura. Et Tridentinum Sess. 6.

can. I 6. In Deo sperant bus proponenda est visa aetem

na s tamquam gratia filiis per Christum Iesum mi-

aericorditer promissa, in tamquam merces ex ipsius

Deι promissione bonis ipsorum operitas oe meritis reddenda. . Schol. 5. Spes directe solum respicit bonum Operan- An pratis : sed supposita unione amoris, qua homo alios homines in natura Sibi similes etiam tantum naturaliter

diligit, & bonum alterius suum reputat, potest etiam raropo alteri Vitam aeternam sperare. Deinde non licet sperare εi με in in homine, sed in solo Deo, causa primaria nostrae bea- Iitudinis : licet tamen in homine, seu alia creatura spe- Iare, tamquam in agente secundario, & instrumento,

qui juvamur ad quaecumque bona in beatitudinem ordi-

209쪽

nata consequenda ; unde convertimur ad Sanctos & ab hominibus aliqua petimus. Licet etiam Spem aliqnam ponere in propriis meritis; ex gratia Dei factis , tamquam in causis instrumentalibus, quia sunt media ad salutem ordinata, & tota fiducia ultimato refunditur in Deum Auctorem gratiae & meritorum. Des a g. 572. Cum Spes habeat speciale motivum formale , Fi re a motivo aliarum virtutum distinctum g. 571. cum Schol.)sequitur, quod a Fide & Charitate distingua .sainsui. tur. Nam lmo. ex dictis i. i. g. 575. cum Schol. Fi- ναν. des ad justificationem requisita, non est Fiducia; & Fides in intellectu , Spes in voluntate residet: ob)eclum formale Fidei est prima veritas; Spei bonitas, Omnipotentia & fidelitas : ergo a Fide distinguitur. Ido. Juxta Tridentinum Sess. 6. eapa 6. Spes justificationem &.charitate ni praecedit: ergo a charitate separari potest, adeoque ab ea distinguitur. Item Clemens XI. hanc propositionem 5 . Quesnelli damnavit: Tot uni deest peccatori ,3 quando ei deest Spes s eb non est Spes tu. Deo, ubi non es amor Dei. Denique Spes etiam in-sormis est virtus, licet imperfecta, habens motivum sor male diversum a motivo formali Charitatis : ergo ab ea

distinguitur u , -

ἐυαn- Schol. Protestantes docent, veram & salvificam Fi- , ..., dem esse cetiana fiduciam in promissis Dei t. i. g. 5 5. .

' ' cum Schol. i. Quesnellus spem non distinguit a Chari tate: I. Quia Spes & Charitas idem habent objectun N,

scilicet Deum , Deatitudinem nostram Super naturalem .

Resp. Objectum formale Charitatis est Deus in se bonus, adeoque ab objecto sormali Spei disteri. II. Praesumptio est, sperare beatirudinem Sine Charitate. Res . Praesumptio est, sperare beatitudinem obtinendam sine , Charitate; non vero, sperare sine Charitate beatitudinem obtinendam per Cnaritatem, quo modo peccator Sperat. ιι f. 5 5. Proprietates Spei Theologicie sunt Imo. Spes

σεδ cςr- est certa ratione sui. Ps. 29. Qui sustisent re , usu conm,. fundentur . Ad Rom. 8. Spes non confundit. I. Ad Tim.

I. Scio, cui credidi, certus sum, quia potens est depositum meum se bare. Deinde Spes nititur motivo

certo & insallibili, nempe bonitate, omnipotentia, &fidelitate Divina ' ergo ratione sui certa eSt. . Inooννa 2do. Spes respe tu nostri incerta est. Nam nullus po-

rapere t test esse certus de sua gratia r. i. g. 57 .), & ab illa ' excidere potes r st. I. g. o 78. . Ergo spes respeetia nostri incerta est. Spes tamen simpliciter certa dici debet; quia res delac mina iur ex iis, quae sunt illi propria, non vero ex ii S, quae per accidens ipsi adveniunt. Sed

210쪽

Dὰ Virtus lus Theologicis . IN spes ratione Sui certa est n. s. , & quidquid sperans incerti patitur, nascitur ex desectu liberi arbitrii, &pravitate cordis humani. Ergo Spes simpliciter certa

diei debet. ν

g. 5 4. Cum Spes respectu nostri sit incerta g. 5 o. ,

hinc omnem timorem non excludit , imo vero ex il la umor u timor summi Boni amittendi nascitur. Est autem TFas'i μη mor motus appetitus refugientis malum arduum & imminens . Si sit motus appetitus sensitivi, est passio ; si rationalis, in certo sensu est donum Timotis t. I.

g. 568. cum Schol. ). Timor ergo fiduciam Spei tempe rat, & est medium inter Spem, & desperationem.

Sohol. Timor in genere est quadruplex. Fimor mun- Ωtiopsis danus est, quo quis bona temporalia amittere ita timet, prex rut pro eorum conservatione legem violare, & a Deo recedere paratus Sit. Timor serυilis est, quo quis a Deo puniri timet, & ideo ad eum convertitur, ob timorem poenae . Timor secundum substantiam servilis, est praecise timor poenae. Timor semiliter semilis, est timor poenae culpae annexae, ita ut poena habeatur pro summo& principali malo, & si non esset poena , committere--tur culpa. Timor filialis est, quo timetur oflensa Dei,& quis ad Deum convertitur propter timorem culpae .. Timor initialis est, quo timetur poena & culpa simul, ita ut quis ad Deum convertatur propter timorem pinnae, & culpae: hic timor medius est inter servilem, &filialem . g. 5 5. Quia Spes timorem omnem non excludit Non 3. praec. , hinc non existit in hac vita is persectitinis dolor in Status, in quo nec timor poenarum, nec desiderium re- - munerationis aeternae aliquam partem habeat. Hoc Imo. ti, si- innuit S. Scriptura, aa Rom. 8. 23. Nos ipsi primi- να simultias Spiritus habentes, oe ipsi intra nos gemimus, di qm adoptionem filiorum Dei expectantes, redemptionem coria V 'poris nostri s spe enim salvi DEἰι sumus . . . SI autem quod non videmus, speramtis, per patrentiam experii

mus . Ita loquitur Apostolus de se, & primis Christianis servidissimis, quibus certe male se adteponuut Neo- mystici Quietistae. Et ad Psil. 5. υ. II. Unum aEtem,

quae quidem retro sunt, Ostiυiscens, ad eo vero, quae oeunt . priora, extendens meipsum , ad deuinatum perse- . quor . . . Quicumque ergo perfeEli sumus, loc senti

musia Subscribit S. Bernardus , de dilig. Deo c. I 5. Ne- Ust , quoquam hominum quartus gradus in hac vita perfecte apprehend tur, ut sae scilicet diligat homo . tantum propur Deum. Asserant loc, si qui experti Sunt mihi, fateor, impossibiIe υidetur. Erit autem

procul dubio D cum inaroductus fuerit serυtis bonus fide- Μ a.

SEARCH

MENU NAVIGATION