Institutiones theologiae dogmaticae, scholasticae, et moralis, methodo systematica propositae, auctore P. Dominico Schram benedictino ... Tomo 1. 3..

발행: 1817년

분량: 495페이지

출처: archive.org

분류: 수학

241쪽

tam ex genere suo es, mortare Resse viantur casus

IIo . . caput M. . t g. 6os. scandalum activum ex genere suo est pecca rium mortale ; Veniale autem propter parvitatem materiae, aut inadvertentiam . Nam . meth. i8. Christus di-.-cit Vae homini, per quem sca-uIum υenit. Er certe

non licet proximum inducere ad peccatum, quod tamen

Corolia Praes. Imo. Scandalum activum indirectum cum quis exercet actione Irr, quam novit esse aptam ad causandam ruinam spiritualem, est speciale peccatum in Consessionr exprimendum. Pro quo sint sequentes regulae Prima : In Consessione necessario exprimenda est species peccati mortalis, ad quod quis exemplo suo aluterum induxit; insuper exprimendus est numerus personarum, quas Seduxit, vel probabiliter seducere potuit.

Secunda: Non. Semper peccatum Scandali committitur,

si quis' coram asiis peccet; Sed tunc solum, quando pro- habile periculunr est . alterum ad peccatum movendi. ado. Ad scandalum activom non requiritur, ut 'passivum actu sequatur , sed ut sequi possit - 5tio.' Si quis exemplo suo alterum ad peccatum vel damnum inserendum induxit, non tenetur ad ejus compensationem, nisr j sio', vel suasio efficax praecesserit , quia non contra Iu stitiam, sed contra Charitatem peccavit. Scandalizans tamen bono exemplo errorem corersere deber . Qui indux V sceminam ad fornicandum, circumstantiam, hujus scandali in Consessione exprimere non tenetur, quia Consessarius ex communiter contingentibus praesumit , virum foeminam induxisse: si vero scemina virum seduxisset ehoc in Consessione exprimere deberet ς quia hoc communiter non contingit. sto. Histriones verba turpia in comoediis proserentes: ite ni turpiae carmina componentes turpes imagines pingentes & sculpentes, turpia Coram aliis canentes, vel loquentes maxime coram junioribus ψ& similia videntes , aut audientes, a peccato gravi excusari vix possunt. 6to. Si minus malum con

tineatur in majori, nec majus' aliter impediri possit; li

cet suadere minus ρ quia sic non suadetur minus' peccatum, nec intenditur, sed tantum, ur determinatus adnaajys malam unam ejus partem omittat. In praxi tenemur o inni modo malum ab altero intentum impedire,& absolute dissuadendum est majus malum sine suasi Ore minoris mali. 7mo. In nullo casu licet exercere

actionem intrinsece malam ad' impediendum peccatum Proximi, sicut nec licet aliquid omittere, si omissio intrinsece mala suerit o Mo. opera bona ob scandalum pharisaicum nunquam omittenda sunt; ob scandalum vero pusillorum subinde sunt occultanda, vel disterenda, donec explicata ratione scandalum cesset, quia hoc Iua-

242쪽

De Virtui sui NeoIogicis . 'it det Charitas. 0no. Opus praeceptum semel & iterum ob

praevisum Scandalum, V. g. auditio Missae, ne inimicus majus odium concipiat, omitti, non tamen saepius, debet , quia praeceptum naturale impediendi peccatum gravius urget. I Omo. Opera indifferentia, & de se licita non tenemur Omittere ad vitandum scandalum, si rationabilis causa propriae salutis adsit ; quia utimur jure nostro , & peccatum alienum solum permittitur: secus, sitationabilis causa absit. I imo. Nunquam. licet cooperari

alterius peccato per actionem directe in illud influentem:

licet tamen per actionem remote concurrentem materialiter cooperari, I. si adito nostra sit de se bona, vel indisterens, st. si fiat ex rationabili causa, & bona intentione , 5. si alterius peccatum impedire nec possis , nec tenearis. Iumo. F tamina negative dubitans, an ab aliquo ametur, potest eum ad alloquium admittere, si sit honestum , & aliunde de mala ejus voluntate noli constet ; secus, si ex moribus ejus perversa voluntas prudenter timeretur. i5tio. Si vestitus sceminae sit statui conveniens , & honestus, & alloquium suaviter honestum , non peccat, illis utendo , ut honestos procos accipiat, quia nil mali intendit. Si vero ornatus ejussit scandalogus cum denudatione, peccat talis scemina graviter alliciens ad turpia; unde nec compreSSionem manuum ab adolescente ad turpia proclivi admittere potest. I 4to. Qui non aufert occasionem peccati, eo fine, ut deprehensus corrigatur, non peccat, quia peccatum solum permittit: non tamen licet, se v. g. abscondere, ex eo praecise fine, ut v. g. sur deprehensus puniatur ;quia hoc esset intendere poenam , & consequenter peccatum Proximi , si occasio furandi simul praebeatur : hinc

non convenit inter Theologos, an liceat ultro offerre occasionem peccati , v. g. inimensa ponere pecuniam, ut sure deprehenso majora mala impediantur . P. Sancheg negat: P. Layman affirmat, quia hoc non est peccato formaliter cooperari, sed materiam ministrando illud tantum permittere; non quod permittens intendat, malum peccati fieri, sed potius grave aliquod malum impedire, si nullum aliud sufficiens correctionis remedium superSit.

g. 6io. Quinto Charitati opponitur Discordia, quae Biscor

est dissensio voluntatum circa bonum, quod velle de- qi . . , bemus. Item Consensio, seu pugna verborum, quae eSt I isi is impugnatio vetitatis cum confidentia clamoris ; quae pu- tio. gna, si ex ira usque ad verbera procedat , vocarur Γι- sta .sea. Et denique Solisma, quando quis ab unitate Ec- gehi- lesiae, prout est corpus mysticum, Voluntarie se Sepa- M . . O a i s '

243쪽

v Idi Caput M.

Tat. Quae omnia utpote Charitati repugnantia, pro substrata materia sunt vel peccata mortalia, vel venialia. CoroII. Praes. Imo. Discordia circa malum non est vitiosa, sed laudabilis ; unde nec parentibus obediendum, si ad malum nos invitent. Ido. Non est peccatum discordiae , dissentire in bono, si in eo concordare Obligati non simus v. g. recusando sequi socium ad Religionem euntem: vel si nolis consentire, ut Proximus bonum ipsi non debitum consequatur, non quia bonum ipsi non cupis, sed quia proprium, aut alteriuῖ com modum praesers . Subinde etiam ex ignorantia dissensio voluntatum Oritur, dum unus hoc, alter aliud medium

ad honorem Dei, & salutem Proximi expedire judicat: talis dissentio erat inter SS. Paulum, & Barnabam, MEἰ. I 5.5tio. Contentio & disputatio de rebus Fidei est illicita. ex parte disputantis, si non sit satis doctus, licet non semper graviter peccetur in regionibus, ubi Catholici haere-eticis sunt permixti, si privatim de Fide disputent. Deinde ex parte eorum, coram quibus de Fide disputatur, si sint indocti, & vim argumenti non penetrent, disputastio illicita esse potest, sicuti & ex parte haereticorum i qui suis sophismatibus infirmos decipiunt. 4to. Rixa, Si fiat animo juste se defendendi, non est peccatum si ex motu odii, & vindictae, pro Substrata materia est mortale , vel veniale: si ad alterum graviter hedendum, est

mortale.

g. 6ii. Sexto Charitati opponitur Bellum injustum. Est autem Belium conpressio vi & armis, inter duos exercitus contrarios: si sit ad propulsandam injuriam inserendam, dicitur Bellum defensivum: si sit ad obtinendam satisfactionem pro injuria illata, ostensisum. g. 6i2. Bellare per se non est malum , sed supposita legitima auctoritate, & justa causa licitum. Sic in lege naturae Abraham Gen. II. cum vernaculis suis bellum gessit contra quatuor Reges. In lege scripta Deus jussit bellum & probavit, Exod. II. Num. II. Deret. 7. &I. Reg. I 5. In lege nova militibus, ut fugiant iram Dei, Luc. 5. S. Joannes non Suasit, ut militiamo deserant,

sed ea bene utantur, dicens: Nominem concutiatis, neque calumniam faciatis, in contenta estote stipendias

uestris. Et Christus ipse laudavit Centurionis fidem, qui habebat sub se milites, nec tamen militiam deser re docuit. Et ad Hebr. II. laudatur Gedeon, Barac &Sampson, qui fortes facti sunt in bello, & castra Der, terunt exterorum. Deinde ita docet S. Ambrosius I. 1. de obf. c. 4ο. S. Augustinus ep. 5o. ad Bonis. Et ipsa Ecclesia decrevit in variis Conciliis bellum pro recuperad.

244쪽

De Virtutibus Tridologicis . IIda Terra sancta. Ratio est, quia jure naturae licet vim vi repellere ergo bellum defensivum est licitum. Item privatus injuriam passus potest petere satisfactionem,& restitutionem : ergo etiam Respublica. Sed haec aliquando non aliter, nisi tirmis obtineri potest, si injuriantes, & damnificantes nolint satisfacere, nec habeant Superiorem, qui eos ad hoc 'dompellat: ergo armis &bello hoc quaerere licet. SofoL Manichaei, teste S. Augustino I. 22. couir. Va&- 'n c. 7. . viciest istae, & Erasmus contendunt, Omne rbellum esse illicitum . I. Quia ID. I. υ. . praedicitur in φρ' adventu Christi omnia bella cessatura : Confabunt glGaIOS SAOS Iu vomeres . Et figatth. 26. Otia acceperint gladium, glacito perabunt. Et Matth. 5. jubemur, non resistere malo. JE Rom. I 2. Non υos defendentes, clarissimi , sed date Ioctim irae. Et a. ad Cor. IO. Arma us - strae malitiae nou carnalia stini, sed Potentia Deo. Lem.

Sensus Isaiae est, tempore Nativitatis Christi pacem su- turam, Sed non perpetuam . In udo. & Iti . loco Sermo est, de ultione injuriarum privata audilaritate sumpta. In ultimo loco loquitur Apostolus de armis, quibus ad conversionem infidelium & peccatorum usus est. II. COncillum Nicaenum can. II. poenitentiam IO. annorum ad

militiam redeuntibus indicit. Et S. Basilius m. ad phil. c. II. d.cit eis, qui aliquem in bello occiderunt, abstinenCum esSe a Communione per triennium. Et S. Martinus Juliano dixit: Christi ego miles sum: mihi pu- gnare non licet. Lem. Ex supposito, quod Canon Nica nu S genuinus sit, loquitur de redeuntibus ad militiam idololatriae conjunctam, vel poenitentiae curriculo deserto au militiam fugientibus . S. Basilius conSulit, non praecipit , nec ejus Canon usu receptus est. S. Martinus tunc erat Monachus ; unde non tenebatur militare, maxime quia illi post 24. stipendia juxta jus Romanum dimissio debebatur. Item detrectavit militiam sub Juliano Apostata, sub quo militare indignum erat. III. Bellum opponitur paci, quae est effectus Charitatis, &ex eo multa peccata, & mala etiam innocentes Sequun- Iur. Resp. Lellum c0ntrariatur paci, quamdiu geritur, adeoque Secundum quid, non vero simpliciter, quia bellum iustum est via ad pacem. Peccata & inala ex bello non per se, sed per accidens ratione militantium se

quuntur.

CoroII. Praes. Imo. Bellum offensivum nonnisi audio 7itate publica Principis nullum Superiorem agnoscentis ' geri potest. Ido. Justae causae indicendi bellum ostensi 'f' vum sunt: I. Gravis injuria illata non reparata , nec aliter reparanda. u. Ut subditi rebelles ad obedientiam co-

245쪽

gantur. 3. Ut recuperetur Civitas vel Provincia 'Inei Ipi jure debita. 4. Vindicatio gravis contumeliae Principi illatae. 5. Auxilium delatum hosti iniusto. 6. Si quis

impediat, ne nocentes Juste puniantur. 7. Violatio pacti gravis momenti. 8. Denegatio Justi tributi. 9. Auxilium praestandum.conscederatis Iustum bellum gerentiabus, vel inJuste vexatis. ID. Verae Religionis defensio. i. Denegatio transitus innoxii . 5tio. Perspecta belli justitia ante bellum motum purii adversae proponi debet, quae si competentem satisfactionem osterat, bellum intermitti, aut jam inceptum, licet aliqui ceciderint, si pro expensis satisfiat, revocari debet; ubi Charitas exigit, ut Princeps aliquid de Summo jure remittat. 4to.

Subditi, qui de belli justitia dubitant, deposito dubio

Principi merito obediunt, & militant, quia illius est, justitiam belli discutere. Qui vero non sunt subditi, in dubio de belli justitia militare non possunt, nisi dubium eorum sit negativum, & illi de probitate Principis satis . persuasi sint. Qui vero parati sunt bellare, sive bellum justum , sive injustum suerit, sunt in certo damnatio nis periculo, propter voluntatem etiam injuste bellandi .

5to. Bellum ex natura Sua non potest esse re ipsa justum ex utraque parte, quia in uno nequit esse ius petendi , nisi in altero sit obligatio reddendi: potest tamen per accidens esse justum ex utraque parte ex ignorantia , quia unus ignorat jus alterius. 6to. Pugnantes in bello justo progredi possunt secundum justum mand tum ducis sui expressum, vel tacitum ad agrorum vastationem, pagorum eversionem, hostium spoliationem, nocentium caedem, quia sunt ministri justae sententiae in nocentes a Principe latae. Si tamen dux hoc expresse prohibeat, milites contravenientes peccant, & tenen-inr ad restitutionem, si dux consulto parcere velit; se-eus, si solum pro servanda disciplina militari, ubi milites saltem contra obedientiam graviter peccant, si se t& exercitum in grave periculum conjicianti. In bello defensivo ea solum licent, quae ad securitatem ab hostibus sunt necessaria. Si bellum geratur ad recuperandam Civitatem jure debitam , & ab altero cum imvincibili juris ignorantia possessam, ea tantum licent . quae cum minimo h tium, & incolarum damno ad eam recuperandam fieri possunt: nec belli expensae exigi, nec vindicta decerni debet. Si bellum geratur ad vindicandam injuriam, modus Servari. debet.. 8υo. Insidiae,& strata gemata in bello licent; non tamen licet viol re promiSSa. 9no. In bello lusio non licet per se, &ex intentione occidere innocentes, quales sunt rinfantes,

ad odilum inepti , rustici, peregrini, Clerici, . Religiosia

246쪽

licet vero per accidens, si alio modo victoria obtinere non possit, quia ratio boni communis hoc exigit; u de etiam, ut pars saltem reipublicae, spoliari in hoc casu possunt, exceptis Ecclesiis & ΜOnasteriis, nisi ho- stes eis ut propugnaculis utantur. Iomo. Repressaliae, quando Ρrinceps subditis injuriam passis dat potestatem invadendi terram injuriantium, & bona Eorum pro compensatione occupandi, licitae quidem sunt, Si satisfactio aliter haberi non possit ob rapinas tamen non facile sunt concedendae, & contra Ecclesiasticos sunt prohibitae; sub Excommunicatione, c. uv. de inseri in 6. Umo. Nobilia in bello justo capta .jure gentrum Sunt Occupantis, etsi Justam compensationem excedant: si vero

ab thostibus injuste ab allis ablata mobilia capiantur, sunt capientium, nec pristinis veris dominis restitui debent, quia respublica haec militibus concedit , tum ut

serventius ad pugnam accendantur, rum ut innumeris

litibus ansa auferatur: aexcipiuntur tamen, quae jure re

postliminii gaudent, uti currus, & naves onerariae, quae pristinis dominis restitui debent . Bona vero immobilia . 1n bello justo capta sunt Principis, & si ab hoste inju-

Ste possessa suerint, verisi dominis Sunt restituenda.

Istmo. Pacta pacis inita metu belli injuste illati sunt

servanda, quae nec Ρapa relaxare potest; alias gravis- Sima .damna, nunquam vero pax Oriretur, & bonum commune pateretur; injuste tamen ablata restitutioni Semper manent coram Deo obnoxia. IDio. Capti in

bello justo, sine peccato ad suos fugere poSsunt, nisi manere promiserint r αapti vero in bello in)usto, v. g. Christiani a Turcis, si promissio manendi non interv Neritis non tantum sugere, sed & in compensationem damni illati & servitii praestiti res eorum auferre posis Sunt a I4to. Supremi belli duces tenentur invigilare disciplinae militari, milites a rapinis coercere, 'uSta Stia , pendia illis erogare; alias peccant mortaliter, & tenen

rur ad restitutionem damnorum inde Seculorum. Suborq dinati vero' duces sub mortali, & onere restitutionis i nentur mi Eres certae internecioni non exponere, stipendia rite distribuere completo numero militum , si defuciant, & a rapinis milites cohibere. 45to. Milites sub peccato gravi tenentur duci suo obedire, in acie persu Stere, es non facile fugere, stationem Servare, & arcem pro possibili defendere, ab exercitu non sugere, eOS, . apud quos hospitantur,. indebitis exactionibus non gravare, nisi in poenam nocentium hoc illis concedatur, vel pravissima necessitas urgeat, quae si ex dilatione stipendii oriatur; dux illius causa ad restitutionem tene-aur . ε 6to. Clericis jure Ecclesiastico bellare prohibituru -

247쪽

- oti eSt, c. Quicumque, ciatis. 23. q. 8. . In majoribus consti tuti peccant mortaliter: in minoribus non gaudentes privilegio lori, nullo modo ; secus, venialiter peceant. Si Beneficium habeant, quod residentiam non requirit, juxta stylum Germaniae bellare possunt. In casu Vero necessitatis jus naturae Clericis pugnare permittit. I mo. Princeps Catholicus potest vocare tu auxilium Infideles,& Ηtereticos, absolute loquendo ; propter gravia tamen 1 incommoda hoc non licet, niSi neces2itaS excuset . . 1 o. Die festo bellare licitum est, Si necessitas pro publica salute urgeat ; extra necessitatem, saltem veniale

erit . Haec de Fide, Spe, & Charitate. Da nobis igitur,' quaesumus, Domine, Fidei, Spei & Charitatis

augmentum, &, ut mereamur 3SSequi, quod promittis, fac nos amare, quod praecipis. Amen. - - ,

De Virtutibus Cardinalibus dri, is, 3. 015. L xplicatis Virtutibus Theologicis ad Virtutegmoralis Μorales reliquas progredimur. Porro Virentes Morales εμ t illae dicuntur, quae pro objecto immediato non habent ipsum Deum, aut persectionem Divinam , sed bonitatem quamdam moralem, quae in formandis hominum moribus occupatur. Viritis moralis communiter definitur: Est habitus electivus in mediocritate consistens. otio o. SchoL Virtutes ΜOrales aliae sunt infusae, quae a Deo ρυκὶ nobis insunduntur ι aliae acquisitae, quae frequentatis actiabus acqurruntur. Rursus Virtutes subjectisae dicuntur quae principaliori virtuti velut species generi subjiciuntur. Virtutes integrantes sunt, quae nobiliori velut par- . res conjunguntur. Virtutes potentiales Sunt, quae Velut modi & instrumenta in exercendis virtutum principaliorum actibus adhibentur. Rirrus g. 614. Omnes Virtutes Μorales in medio seu mediOmst μυε critate consistunt. Nam Virtutes Μorales per ratior nem regulari debent: sed ratio mensuram & medium sita. in Objecto constituit, ne vel per excessum, vel per de-.sectum a recto aberretur: ergo Virtutes Μorales in medio consiStunt. si πο-- Schol. Extrema illa, inter quae Virtus Μoralis me- 'in diat, non solum inter se pugnant; sed etiam ipsi virturi opponuntur ; quin & ipsae Virtutes Morales magis Semper ad unum extremum vergere videntur sic sorti-Iudo magis ad audaciam , quam ignaviam deflectit. PomIO mediocritas virtutum a ratione definiri debet. Virtutes vero ἱheologicae in medio per se non consistunt, .

248쪽

quia in iis per excessum nemo peccat: nemo e T. in Deum nimium diligit, sed tantum per desectum . Per. accidens vero medium requirunt, Si quis v. g. ita Se impenderet,

ut sanitatem ad , ossicium suum rite Obeundum necessariam temere destrueret.

g. 615. Sine Charitate verae Virtutes Morales acquiri s-e possunt, uti patet ex cap. λ Gratia, ubi contra Bajum chiritG- t. i. g. 347.) probatum fuit, posse hominem sine gratia. sanctificante & Charitate opera moraliter L natura- 1 ff.M.s liter bona efficere, nec omnia peccatorum Opera eSse vir ωμ

peccata & vitia. Interim tamen sine Charitate Virtutes α. . Morales persectae acquiri non possunt: tum quia ad persectam Virtutem Moralem requiritur persecta prudentia, quae non habetur Sine Charitate, quia peccatum prudentiam corrumpit, cum appetitum circa fines Virtutum Moralium, quae ad ultimum finem tendere debent, corrumpat. Sane Virtus Moralis persecta hominem simpliciter bonum facit, quia Virtutes Morales in esse persecto ita sunt connexae, ut qui una caret, nullam perfecte habeat, uti ostendunt Philosophi: sed hoc de peccatoribus dici nequit: ergo non habent Virtutes Morales persectas . g. 6i6. Inter Virtutes Morales praecipuae sunt Virtu- notirrares Cardinales. Ex quibus velut sonte aliae secundariar V Ipro manant. Et sunt quatuor : scilicet, Prudentia, . - Ostitia, Fortitudo, Temperantia. Prudentia Intellectum :Justitia voluntatem: Fortitudo appetitum irascibilem Temperantia appetitum concupiscibilem intra terminos

honestatis continet. g. 6 II. Prudentia est vera eorum, quae agenda, vel non agenda sunt, cognitio. Ita S. Basilius fonti iaad popul. . Schol. Prudentia est quidem virtus intellectualis, sed simulbest regina, & dux omnium Virtutum Mora 'β 'lium, Sine qua nulla earum .consistere potest nam voluntas Per Seipsam, quod honestum est, prosequi non potest, nisi ratio ostendat. Est etiam virtus ab aliis distincta, quia habet speciale objectum formale, scilicet agibile in Omni materia virtutum , ut conforme recto appetitui. Tres actus veluti integrantes Prudentiae a S. Thoma numerantur , 2. I. q. 47. a. 8. Scilicet: I. Bene consultare; quod sit, quando mens proposito honestatis fine accurate Secundum Omnes circumstantias examinat aditiones, quaeivetur media ad finem magis, Vel minus , conducunt . u. Recte judicare cle particulari Opere honesto agendo, & turpi fugiendo. 5. Executionem praeci pere, qui est praecipuus adlus Ρrudentiae, exercitium vo-

uintatis dirigens, per quem intellectus praelice judic*t,.

249쪽

hic & nunc executioni mandandum esse, quod in Q stalio mentis decretum, & a voluntate acceptum fuit. Pr dentia dividitur in perfectam oe simpliciter dictam , quae, proposito vero fine rotius vitae humanae deliberat , . judicat, & imperat, quid ad eum finem accomodate agem' dum sit e & in prudentiam imperfectam & secundum . quid, ouae proposito sine speciali se consent nee ad iulum deliberat, judicat & praecipit a quomodo potest aliquis esse v. g. prudens medicus, & tamen perversuς

Φ. .., g. 6 Ι 8. Partes Prudentiae integrales, sine quibus non

ψιυν, est perfectus actus Prudentiae, Sunt: I. nemoria, seuos Prυ- recordatio praeteritorum: cum .enim Prudentia versetur' circa operabilia contingentia, homo debet in illis diri iex his, quae in pluribus accidunt, ad quod requiriturro riuia experieΠtia plurium'; c Sequenter eorum memoria. I.

Eus. Intellectus, seu intelligentia, seu cognitio praesentium.& recta aestimatio alicu)us finis, aut principii moralis meitia particularis. 5. Docilitas, ut quis velit ab aliis erudiri, νε - & praecipue a senibus, ac illis, qui longa experientia sanum intellectum circa fines operabilium sunt adepti seserata. 4. Solertia, Seu prompta conjecturatio circa inventionem medii congrui, maxime, ubi quid repentine agen- Rario. dum est. 5. Ratio, ut quis bene ratiocinari possit. 6.

Pro - μουidentia, ut consideret suturos eventus ex Opere S cuturOS. I. Ciscumspinio, Seu attenta consideratio ci spectio. cumstantiarum. 8. Cautio , Seu cura vitandi mala, &

orio impedimenta, quibus ab extrinseco opus virtutis vitiari, aut impediri posset. . Nisor . g. 6 I9. Partes Prudentiae subjectivae, Seu species ejus, Pr ης ' sunt' a. P dentia monastica, qua quisque sibi prospia quid in singulis actionibus decens, & honestum sit 2. Prudentia guberaatisa, quae vel est Uconomia, quae totius familiae honestam institutionem tuetur: . & cisDID. Seu Iurisprudentia, quae bonum commune civitatis seu reipublicae spectat. Haec iterum duplex est: una V lut architectonica, seu principatum gerens, per quam leges cum auctoritate decernuntur ab iis, qui reipublicae praeSunt et alεera ministeriatis, quae in partisularibus negotiis, ac litibus, quod rectum & justum est, ob rei' publicae commodum definii; quae propria est eorum, qui rempublicam administrant. Parees f. 62o. Partes Prudentiae potentiales , seu virtutes Pr 'ες ' AEntiae annexae, sunt: I. Euburia, seu virtus bene consi-xtit L. liat,a . a. onesis, Seu Virtus bene judicativa de ope-Οoetu . rabilibus Secundum regulas εommunes. 5. Gnome, Seu

virtus bene judicativa secundum altiora principia in iis, in quibus aliquando recedendum est a lege communi,

250쪽

Do Virtuti9us Cardinalibus . DI9 Ilikt non a mente legislatoris, cui in voIuntate respondet virtus sedi iae. g. 6dii. Ρrudentiae per desectum opponitur Imo. Im- νω- prudentia e haec, Si Sumatur negative, est Sola carentia 6 'γώ Prudentiae, quo modo poteSt esse sine peccato , uti in '' j pueris: si vero sumatur privative, eSt carentia Pruden- pee tiae , quam quis potest, & debet habere, qualiter est Mum rgenerale peccatum, quia nullum peccatum fit, nisi sit defeetus in aliquo actu rationis dirigentis: vel sumitur icontrarie, quando quis directe agit contra Ρrudentiam, spernendo & repudiando sanum consilium, aut Divina documentas & sic est speciale peccatum in Consessione exprimendum, & quidem mortale, si Sit gravis contemptus Divinarum Regulmum. udo. Prudentiae opporitur Praecipitario, si quis per Praec ρ impetum voluntatis, aut passionis sine memoria praete- εμ io .ritorum, intelligentia praesentium, solertia in conside- 'randis suturis eventibus, ratiocinio, .& docilitare ad agendum serrer . ' Stis. Inconsideratio, cum quis contemnit, Vel negli- Ineansἔ-git attendere ea, ex quibus rectum judicium procedit. G ου o.

4to. Dconstantia, quando quis recedit a recio propo- roreis sito definito . stantis actio. Neg Iigentia, quae est desed us Sollicitudinis requi- non sitae in actu interiori intellectus, ad excitandam .& diria muria. gendam voluntatem in executionem boni operis consul

ti , & judicati ..

CoroII. Praes. Praecipitatio, Inconsiderario , Inconstan- Rei. tia, & Negligentia licet ex parte intellectus sint diveria Non tirSae, tamen in genere moris prout in Consessi e expli 'eari debent, eam solum rationem habent, quod emca-'cem causam, Vel saltem periculum malae eleEtionis, aut actionis praebeant. Unde qui hominem pro sera incaute occidit, non duo peccata , unum negligentiar, & alterum 'homicidii committit, sed unum tantum homicidii, quia cautio ideo adhibenda est, ut homicidium vitetur.

g. 622. Vitia Prudentiae per exceSSum OppOSita Sunt Priare is Imo. Prudentia carnis, qua quis praevidet media, ad perficienda opera carnis idonea: estque peccatum moris tale, si opera carnis sint mala. rado. Astutia ,. cum quis ad aliquem finem sive bonum, πινυ sive malum consequendum .excogitat vias non veras, 'sed simulatas. 5tio. Dolus & Fraus, quae sunt executio aStutiae; dolus Dotas.

per verba principaliter , fraus per facta. . 4ro. Sollicitudo nimia circa temporalia, quae aVocat IK- mentem a bonis coelestibus, & dissidentiam an Dei bo

SEARCH

MENU NAVIGATION