Institutiones theologiae dogmaticae, scholasticae, et moralis, methodo systematica propositae, auctore P. Dominico Schram benedictino ... Tomo 1. 3..

발행: 1817년

분량: 495페이지

출처: archive.org

분류: 수학

251쪽

quid γ

Coroll. Praes. imo. Astutia, fraus, & dolus nulla iii

sta necessitate nixa, ex genere Suo Sunt peccatum veniale sed rhtione nocumenti directe , vel indirecte voliti , si sit grave, fiunt mortale. udo. Sollicitudo tempora alium, si haec tamquam finis praeponantur spiritualibus vel si . superfluum studium ad ea quaerenda, & conservanda adhibeatur; vel si sit timor & anxietas, ne faciendo, quod . feri debet, necessaria nobis deficiant, pro substrata materia, & circumstantiis graviter vel leviter

g. 625. Altera virtus Cardinalis est Vortitudo, quae apis petitum irascibilem juxta leges prudentiae intra rerminos honestatis continet; estque Virtus moralis, per quam animus erga ea, quae acerba, & torribilsa sunt, recto se habet, ut nec prave timendo, nec temere audendo ab officio desciscat. Sohol. Fortitudo immediate versatur circa timores ,& audacias, illos, & has moderando Secundum rectam rationem: mediate Vero circa pericula, praesertim moratis, quae tamen talia Sunt, ut honeste Suscipi possint . . g. 624. Partes Fortitudinis, seu virtutes Fortitudini annexae, Sunt: I mo. Magnanimitas, quae magna & excelsa bona spectat: quare cum in hac vita nihil praeclarum sit, praeter virtutem , illiuS proprium munus est ad eximia virtutum Opera magno honore digna contendere. 2G. Magnificentia, quae est promptitudo animi ad faciendos magnos sumptus, ubi recta ratio expedire jua dicat. Haec continet contemptum pecuniae. Disteri vero a Liberalitate, quod haec circa sumptus mediocres &ordinarios, illa circa majores Occupetur. stio. Patientia, quae in rebus adversis animi moero rem temperat, ac mala PraeSentia aequanimiter tolerat, ne quid contra honestatis decorem agatur. to. Pers erantia M & Constantia , per quam . non Ob stante temporis diuturnitate, difficultate & molestiis 'ho mo in bono opere persistit, quamdiu recta ratio dictat: ita ut Perseverantia difficultatem diuturnitatis temporis; Constantia vero difficultatem impedimentorum externo

g. 625. Actus Fortitudinis est, sustinere & immobili

ter stare in periculis; & quidem est hic actus Fortitudinis magis principalis, quam illa aggredi; quia Fortiti

tudo est magis circa timores reprimendos, quam circa audacias. Excellentissimus autem actus Fortitudinis, est Mar rium, quod est voluntaria mortis tolerantia exodio verae Fidei, vel alterius Virtutis ChriStianae . . . Schol. i Martyrium a graeco testimonium Si

gnificat, & Martyr terrem, qui in testimonium Chrisu

252쪽

mortem subit. Martyres alii sunt designati, quibus sententia mortis indicta suit: alii consummati, qui vitam . in tormentis prosundunt: alii υindicati, quorum felix exitus ab Ecclesia discussus, & approbatus est. Olim etiam Marti res appellabantur, qui quacumque ex cauSainnoxii necabantur, Nii Carolus Simplex, teste Mabillo-

Cio praef. u. in saeculum 5. Benedielin. Item olim Templa & Altaria in Martyrum memoriam constructa super Martyrum tumulos, Martyria vocabantur. g. 626. Ad Martyrium imo. requiritur vel mors ipsa, Restti vel saltem cruciatus illativus mortis. Ita G. Thomas u. 2. q. I 24. a. 4. & in 4. d. 49. q. 5. a. S. & patet ex praxi Eccleuae, quae S. Joanne in Evangelistam, S. The- clam &α velut Martyres veneratur, etsi tormentis miraculose superstites in pace demum quieverint.

dido. Perpessio Ob Fidem Christi sive credendorum, sive agendorum.λΜartyres enim sunt testes Christi g. 625. Schol. , de quibus Christus ait: Quicumque confessus

me fuerit coram hominibus, confitebor ego erem c Fam Patre meo. Quod idem tenet de fide agendorum; qui enim moritur pro exercitio alicujus virtutis praeceptae, aut consulta , profitetur Fidem in saecto, adeoque ' Martyr est. Ubi docet S. Thomas 2. 2. q. I 24. a. 5. &

alii a Benedicto XIV. in opere de Canon . relati. Sic Ecciesia ut Martyrem colit S. Joannem Baptistam, qui pro veritate, & S. Thomam Cantuariensem , qui pro justitia occisus suit. 5tio. Requiritur, ut a perse putore in odium Fidei mors

inseratur, quia IIatth. Io. υ. I 8. dicitur: Ad prae sides, O ad reges ducemini propter me . Et patet ex eo , quia . . non licet Occidere SeipSum . . . .

Schol. i. Dices I. Beatissima Virgo Maria plus quam sorsum Martyr a S. Bernardo dicitur; & tamen persecutorem οπι non habuit. I esp. Dicitur solum Martyr improprie, uti notat Benedictus XIV. de Can. l. 5. c. II. ll. In Mar- . , tyrologio Romano ad diem 28. Februar. inter Martyres .recenSentur , qui Alexandriae peste laborantibus inservio tes, attracta lue mortui fuerunt. Ergo non requiritur,persecutor. Resp. Ita Martyrologio dicitur, eos se ij Mart res honorari, quae particula, veluti, similitudinem ... potius, quam veritatem Significat hinc etiam in libro de MartFrio per pestem ., a Theophilo Bayna udo con- Scripto, ex correctione S. Congregationis adduntur haec

verba : Cui charitati δε nar rii nomen conυenit, non tamen in ea acceptione, qua PP. DOEctores f. clesia vocant illos , qui in pugna, certamines cum

TFranno propter Deum vitam uon resiStentes ponuut, iruntqua magis formaliter oe explicite testes , ideo λ

253쪽

e utra

scemenis

st 22 . . . V :,. caput ML : . i gester exceItentiam o antonomastice Martyres. III. Noriκ nulli ut Μartyres coluntur , qui seipsos pro Fide aut pudicitia servanda occiderunt, uti S. Apollonia flammisse iniecit . Resp. Illi speciali Dei instinctu ad hoc moti

fuerunt . . .

Schol. I. Milites, qui in bello pro defensione verae Fidei contra Infideles suscepto pugnantes Occiduntur, imis sunt Martyres: si enim hi milites intentionem suam reserunt ad honorem , pecuniam , vel bonum duntaxat humanum reipublicae, certum est , eos palmam Μartyrii non mereri, cum nec propter Fidem Christi , nec obtestimonium alicujus virtutis supernaturalis moriantur LSi autem ex pia intentione defendendi Fidem contra ho, stes illius in statu gratiae pugnantes Occidantur, actum quidem valde meritorium exercent, quia publicum Deo veneque Religioni testimonium perhibent , cujus augmentum & propagationem totis viribus cum vitae suae periculo promovere satagunt; non tamen ideo proprie sunt Μartyres, quia hi milites actu pugnantes non volunt, te, sed potius necessitate mortem sustinent; imo hanc ipsis hostibus inferrent, nisi ab illis vincerentur. Deinde non prae se ferunt mansuetudinem Christi, cujus passio est exemplar veri Μartyrii, quique cum pateretur noueomminabatur Γ I. Petr. 2. His denique accedit praxis i&

sensus Ecclesiae, qui hujusmodi milites in actuali pugna

decedentes nunquam ut ΜartyreS colere consuevit.

Se ol. 5. In veris a salsis Μartyribus discernendis ni ximam semper diligentiam adhibuit Ecclesia, uti ostendit Mabillon. 'raef. a. in saec. 5. benedict. & Ruinari praef. in acta Maror. Hujus diligentiae primum . argi mentum sunt Characteres, ab antiquis Christianis Martyrum tumulis inscripti; v. g. signum Crucis ; Nomen Christi monogrammate expressum; palmae; COIumba cuni oliva; vitrea aut figulina vasa cum sanguine; instrumen ta Martyrii &c. de quibus vide Aring hum. Accedit cura Notariorum in consisnandis Actis Martyrum jam a tempore Clementis Ι. uti Ostendit Scheistrate t. i. Antiq. Ecel. diss. 5. Insuper ad servandam Μartyrum memQ-riam eorum A cta olim Romam mittebantur , ruti probat Benedictus XIV. δε can. l. s. c. 4. n. 35. Unde Ecclesia merito de veracitate & multitudine Μartyrum suorum gloriatur, quam contra Dodwellum vindicat Ruinari

praef. in Acta Mart. . , '

. Coroll. Praes. imo. Qui lethale vulnus perpessus . a Deo miraculose sanatus est; vel qui ex odio Fidei, aut alicujus virtutis in cxilium, vel carcerem ejectus aer nisconsectus moritur, Verus Μartyr est. 2do. Illi etiam sunt veri Μartyres, qui tormentis expositi Divina

254쪽

tute se protegente nullum dolorem sunt experti. 5tio Qui lethale vulnus passus, medicorum cura liber evasit , Blartyr non est imo si vulnus non lethale passus potuit facile vocare medicum , & non vocavit, Martyr non est, cum Videatur mortem plus aequo appetivisse: si vero medicum facile vocare non potuit, & ita mortuus est, Martyr erit. to. vi moritur pro veritate Fidei k x. ut cultum Martyris in Ecclesia, obtineat, Martyr non est, quia a praecepto Di Vino recedit. 5to. Qui moritur

pro veritate per soli in lumen naturae , non vero ex ire.

velatione nota; vel pro verit: te plarticulariter sibi revelata , sine approbatione Ecclesiae; vel pro veritate necdum

ab Ecclesia . definita, uti pro Immaculata Conceptione Beatissimae Virginis Marci, saltem corana Ecclesia Martyr non est. Sicuti nec ille j qui moritur pro articulo also, quem invincibiliter putat esse verum , & ad Fidem pertinere. 6to. Martyr est Sacerdos, qui contra prohibitionem legis civilis in regno A catholico Iegitime vocatus, praedicans Occiditur. 7mo. Persecutor potest esse

vel Infidelis, vel Haereticus, vel Catholicus, si in odium alicujus.virtutis ad Fidena relatae mortem inserat: Μartyres quippe facit non poena, sed causa: S. August. imPy. 5 . Vid. Benedi Etiam XIV. cit. op. I. 5'. c. I 2. 8υo. Ad Martirium etiam requiritur voluntas, & acceptatio sal tem virtualis, vel talis, ut quis aliquando Martyrium opta verit , & postea etiam dormiens a Tyranno in odium Fidei aut virtutis occidatur noiI sufficit vero mors, si nunquam acceptatio, Vel voluntas eam pro Fide patiendi praece serit. 9no. Ultro se Martyrio osterre sine speciali Spi-fitus S. impulsu, et elo Fidei, & staternar Charitatis motivo, non licet. Hinc potest quis fugere in persecutione , nisi iuga v. g. in Pastore cederet in damnum spirituale

gregis : quin & privati, si pro gloria Dei& Proximi

salute expediat , nec pericu Ium foret abnegandae Fidei, in i persecutione meritorie non fugiunt. Iomo. Sine speciali instinrua non licet Martyri tyrannum ad mortem sibi inserendam proVocare, quia occasio peccandi illi tribuetetur. I Imo. Haereticus, qui etiam pro vero articulo Fidei Catholicae moritur, Martyr non est, quia neganS Unicum

articulum Fide caret g. 564. Schol. s. . De essestibus Μartyrii, & de praeparatione ad illud fructuose suscipiendum, agetur in c. de Sacr. de Baprismo. g. 62 . Imo. Vitium Fortitudini per'excessum timoris i ii is oppositum est Timiditas , quando quis inordinate timer, Fo ritu

ubi timendum non solet. 4inf2do. Per desectum timoris Fortitudini opponitur Stu- τιαρ piditas, quando nulla mala , & pericula timentur, ubi ea diras.

255쪽

Adit a- . Dio. Per excessum fiduci e Vortitudini opponitur , - dacia, seu temeritas in aggrediendis periculis, quando, ubi, & quomodo non oportet.

sοιν via. Oo. Per desectum fiduciae Fortitudini opponitur Duossi animi, nihil audentis, quando vel ubi aggredi, vasusti

nere oportet.

Reliata Corollar. Praes. Imo. Malitia horum vitiorum non νώn ur est distincta a malitia mali, vel periculi, quod incurritur proinde non necessario explicanda in Consessione ;U. g. si metu mortis per jures , sui icit dicere: pejeravi Ido. Si quis vero metuat malum aliunde sub peccato mortali prohibitum, v. g. si metu non adulterandi pe-Hies ; hic timor de se malus in Consessione exprimi debet : item si sis paratus, quodcumque peccatum potius committere, quam aliquam rem amittere; quia malitia hujus dispositionis est specie distinet, a malitia peccati, v. g. perjurii, quod ejus occasione committirur. Mu - g. 628. Magnanimitari per excessum oppis nitur I mo. Dimi i Praesumptio , qua homo aggreditur Opus arduum , facul',2 P ὰ Suam excedens: v. g. si imperitus artis medicae

Am i- Ido. Ambitio , seu inordinatus appetitus honorum, vel '' appetendo honorem sibi non competentem , Vel majorem, quam conveniat; V. g. Ossicium incompetens: vel appe tendo honorem ex re illicita; v. g. rebellione: vel ad consequendum honorem medium illicitum adhibendo. Manis Dio. Inanis gIoria, Seu inordinatus appetitus humanae sis existimationis, sive laudis: quod fit, si quis simulata. virtutis, & doctrinae excellentia laudem quaerat; & est inmeri-Π pocrisis e vel si quis majorem de se existimationem quaerat, quam meretur; aut ex rebus mali S, aut indisserentibus, uti divitiis, quae claram famam non meren- Iacuis. tur; & vocatur Iacta'tiae vel si quis famam quaeratris. apud eos, qui de re judicare nesciunt, v. g. disserendo apud rudem de rebus altissimis.

Pti,;uis. 4to. Per desectum Μagnanimitati opponitur PusHIa----. nimitas, qua quis sibi ipsi diffidens, bonum aliquod, veluti difficium, ramquam superans propriam facultatem , detrectat.

R.,bia CorOII. Praci. Imo. Praesumptio de se est peccatum .uανών veniatq; sed .ratione damni dati, saepe fit mortale. Ido.

- Ambitio de se est peccatum veniale; sed saepe fit mordiatala, si quis in honore quaesito ultimum finem ponat; vel ad eum consequendum paratus sit peccare mortaliteis; vel si eum quaerat cum gravi alterius damno & im- juria. 5t Inanis gloria de se est peccatum veniale; poleat tamen sicuti Ambitio fieri mortale. Caeterum

honorem, gloriam & favorem hominum quaerere, α

256쪽

acceptare promeritum ex opere virtutis, non est pecca tum, dummodo non propter se, Sed honestatis causaaamquam incitamentum virtutis, & utilis ad melius pro gloria Dei, & bono publico sustinendum suum officium acceptetur .. 4to. Pusillanimitas est de se veniale peccatum, nisi mortale fiat vel ratione damni emergentis, vel materiae specialis, circa cujus neglectum VerSatur .

g. 629. I ms. Magnificentiae per excessum opponitur magni- Pectiniarum profusio, seu Banausia, si majores expensae fiant, quam ratio dictat. ti . dido. Per desectum illi opponitur Parascentia, cum FβMAE quis prae animi angustia coepto magno operi. V. g. Ec- b;ὰ..Hesiae aedificandae, decentes Sumptus Don praedet, eeneia.. CoroII. Praes. Banausia, & Parviscentia sunt peccata Resσι- venialia; per accidens vero fiunt mortalia, vel ratione V V injusti damni, vel ratione malae intentionis: v. g. si uis ita pecunias desideret, ut earum causa paratus Sit, egem Dei transgrφdi . . g. 63o. Imo. Patientiae per desectum opponitur Duria Potienties, seu Insensibilitas, si quis ob animi stuporem nec , propriis , nec alienis miseriis movetur . Diariis udo. Per excessum Impasentia, cum quis nimium ob ties . malum tristatur, aut ex tristitia a bono recedit. Ira Coroll. Praes. Insensibilitas ex genere Suo eSi pecca- ResoI- tum veniale, sicut & Impatientia; quae tamen per ac- vunt rcidens fit peccatum mortale, ratione eventus , scandali, 'aut mali, quod Impatientia victus committit, aut committere proponit. g. 65 i. imo. Perseverantiae, & Constantiae per exces- Perseu

sum Opponitur Pertinacia, quae est firmitas animi reti- - Ρ nendi proprium sensum, vel agendi propositum, quando , & ubi non oportet, vel plus quam Oportet. et ela.dido. Per desectum illi opponitur Inconstantia, qua μαπ- quis leviter a bono proposito recedit. Fron imo Corolli Praes. Imo. Pertinacia plerumque est pecca- RerisI- tum veniale; subinde tamen est mortale, si versetur νμ' mcirca fidem , vel aliquid proximo graviter nocivum . udo. 'Inconstantia est peccatum mortale , si quis gravi obligatione v. g. Sub voto ad propositum servandum teneatur : veniale vero, si obligatio levis fuerit. Si quis nullo modo obligetur, nullum est peccatum, nisi fiat ex inordinata passione, vel cum periculo proximo peccandi. Interim Layman censet, communiter es e veniale Sine cauSa a proposito bene coepto desistere, cum sit quaγdam mentis inordinatio . g. 652. Tertia virtus Cardinalis est Temperantia, quae concupiscentiam ad leges rationis consermat, estque Vir tiis p

257쪽

tus, quae versatur in moderandis voluptatibus corporIs,

aυνω' g. 635. Partes integrales Temperantiae, seu conditi eius iu- dies ad ejus actum perfecte exercendum, Sunt i mo. Vere- ει,. uis . cuuio, Seu timor opprobrii, & consequenter actus tur dia. pis, ex quo opprobrium generatur : quae non est virtus broprie dicta, quia deficit a persectione, .cum apprehen-

at aliquid exprobrabile, & turpe , quod sibi faciendum

sit : quia tamen verecundari secundum rectam rationem est bonum, & laudabile, ideo verecundia est laudabilis passio, & subinde dicitur virtus late talis . d. - udo. Honestas e seu amor honestatis, scilicet illius, quod virtuosum , pulchrum , decorum , & non turpe est. g. 654 Partes subjectivae, seu species Temperantia suseM- .sunt Abstinentia, Sobrietas & castitas. Abs,inentia G, , est Virtus moderans Secundum dictamen rationis concupiscentias & delectationes ciborum, ut non impediant bonum rations S. - f Schol. Gradus Abstinentiae sunt: I. abstinere ab omni cibo ad tempus. I. Abstinere a certo genere cibi ad tempus i v. g. carne. 5. Semper ab eo abstinere. g. 655. Actus abstinentiae est Ieiunium, quo a cibo,& potu secundum iere; rectae rationis abstinemus. Schol. Jejunium aliud est naturais, qubd est abstinentia ab omni cibo, & potu in stomachum transmis: aliud est morale, quod est parsimonia in cibo &itu, Secundum regulas parsimoniae , & prudentiae me secta utis. Aliud est liberum, quod ex motivom tittis aliquis libere suscipit: aliud est Ecclesia sticum, 'in Ecclesia praescriptum, & est abstinentia acarnibus, & prandii , ac post coenum cujuslibet cibhsubtractio usque' ad diem Sequentem. f. 656. Jejunium sive libere susceptum,' sive ab Eca, clesia praeceptum, est actus virtutis Abstinentiae, illoque omis, L aliquid a Deo meremur, illi satisfacimus, & aliquid impetramus . Probat hoc Bellarminus de bon. Oper. ex va- . riis utriusque Testamenti & SS: ΡΡ. testimoniis . Quippe Jejunium carnis concupiscentias reprimit; v. ad Cor. 6. In jejuniis G castitate. Mentem ad Divina conte nu

ptanda elevat: hinc Daniel post jejunium trium hebdo-

, madarum revelationem a Deo accepit. Ualet ad' satis.

faciendum pro peccatis; IoeI. 2. Convertimini ad myin toto corde υestro , in ejunis , oe fletu , oe pianctu Et Christus ipse, exemplum nobis dans, jejunavit quadraginta diebus, & noctibus o- Solol. Contra sejunium clamant Protestantes. 1. Quia Θ; h , - 4. dicitur: Corporalis exercitatio ad modicum .

' prodest; quod de jejunio multi antiqui explicant, inter

neue a

quid p

258쪽

De Virtutibus cardinalisus . III quos s. Ambrosius dixisse sertur: Iejunare oe abstinerea cibis non muItum prodest. Resp. Apo Stolus per cor-aoralem exercitationem intelligit studium corroborandi corporis more Athletarum. Quando veteres hoc de Jejunio explicant, loquuntur de Jejunio sine pietate peracto. TestimoniunΥ citatum non est S. Ambrosii, sed cujusdam haeretici Luciferiant. II. S. Scriptura damnat abstinentiam a carnibus; Matth. I 5. Non quod. intrat in os , coinquinat hominem. Et LAc. io. jubet Christus:

Man cate, quae inponuntur vobis . . Et I. ad Cor. IO. Omne, quod in macello υeuit, manducare,'niau interrogantes propter conscientiam . Et I. ad Tim. 4. damnantur illi, . qui praeeipiunt abstinere a cibis, quos Deus creaυit. Et ata Col. 2. Nemo υos Dicet in cibo G potu. Et I . ad Cor. 8. Esca vos nori commendat Deo.

Lem. Quod intrat in os, non coinquinat hominem, siron prohibeatur; secus si prohibeatur. Christus jubet .

ea, quae non prohibentur, & apponuntur, manducare .

s. Ad Cor. Io. loquitur Apostolus de esu Idolothytorum , de quibus non vult fideles anxie inquirere, cum nullus cibus de se sit immundus . I. Ad Tim. damnat haereticos Ebionitas & Manichaeos futuros, docentes s cibos quosdam ex natuia sua malos esse. - I. loquitur de cibis legaliter immundis, quibus vult, fideles uti posse: quod idem docet in loco ultimo citato. III. S. Augustinus L 50. contr. Gust. nullum Jejunium nisi libere susceptum agnoscit: & S. Spiridion hospiti suo carnes suillas in Quadragesima apposuit. Resp. S. Augustinus cloquitur de jejunio Manichaeorum carnis naturam malam esse docentium. S. Spiridion nil aliud , ad manus habuit, quo hospitis sui vires reficeret. IV. Pisces nomnullis melius Sapiunt, quam carnes : ergo etiam hi prohiberi debuissent. Resp. Pisces non ita nutriunt, & per

accidens nonnullis melius sapiunt. g. 65 . J ejunium in communi, jure naturae praeceptum yeitiis est . Nam jure naturae quisque tenet ur uti remedio ad μ salutem utili necessario. Sed Jejunium est tale remedium, ad deletionem poenae pro culpa praeterita, ad praece- cohibendos pravos motus, & elevationem mentis ad pium Deum g. 656. . Ergo tenetur adhibere Jejunium, qua- 'tenus ad haec sibi est necessarium. g. 658. Ecclesia tempora Jejuniorum convenienter de- Tempo- terminavit: quia conveniens est, ut fideles ad celebra- r 'tionem solemnium FeStorum se praeparent per elevatio- ri, ἡm ne in mentis ad Deum , victoriam passionum , & studium navia virtutum : sed.hoc fit per Jejunia certis temporibus ab 'ς ς' Ecclesia determinata : ergo convenienter ea determinavit .

Gόυl. i. Antiquissimum, & apud omnes Patres ma-

259쪽

t caput XII. nis48 . xime testatum est Ieiunium Quadragesimate, quod te-aesimo- ste S. Hieronymo ep. 54. ad MarceII. Epiphanio haer. 5.& S. Leone 5brm. δε Uuadr. ab Apostolis institutum

est ad exemplum Christi, Μoysis, & Eliae 4o. dies j

V juniantium . Olim initium Quadrasesimae sumptum est a nostra Dominica prima Quadragesimae, teste S. Ambrosio Serm. 84. a qua usque ad Pascha computatis etiam Dominicis currunt dies 42. Verum cum in quibusdam Ecclesiis Feria V, majoris Hebdomadae, post Synaximpopuli Jejunium solveretur, 4o. dies usque ad Ccenam Domini numerabantur, uti testatur Ordo Romanus: Feria autem sexta & Sabbato secundum consuetudinem totius anni, etiam in Hebdomanda Sanc a Jejunium reis sumebatur. Hinc Telesphorus Papa praecepit Clericis, ut pro sex Dominicis, quibus non jejunabatur, septimam Dominicam ad)icerent, & Jejunium a Feria 2da post Qui qua gesimam inciperente ut numerus 4o. dierum usque ad Ccenam Domini compleretur. Postea Vero in Concilio Laodiceno sublatus est mos solvendi jejunium in Coena Domini . Deinde, ut ab omnibus etiam laicis sacer numerus quadragenarius, exclusis Dominicis, in quibus sola abstinentia observabatur, impleretur, S. Gregorius I. vel uti alii m lunt, Gregorius II. quatuor dies, Dominicam primam Quadragesimae praecedentes, adjecit. Porro quia etiam Orientales Ecclesiae Sabbato jejunare

non consueverant, ad complendos 4o. dies etiam ob avahebdomada addita suit, & Dominica illa dicta est Sexa-

.gesima. Postea vero nona hebdomada addita fuit, dicta Septuagesima, tum quia in Ecclesia Romana novem continuis hebdomadibus Catechumeni pro Baptismo Sab- bato S. recipiendo instruebantur: tum quia aliquae Ecclesiae Orientales etiam Feria 5ta non jejunabant. Igitur Quinquagesima dicta est, quia Quadragesimam : Sexagesima, quia Quinquagesimam : Septuagesima, quia Sexagesimam praecedit.

Ditia Schol. 2. Feria 6ta per totum annum Jejunium semniu- per commune suit: Circa Sabbatum vero primis statim V r saeculis consuetudo variabat: nam Ecclesiae Orientales Tussisti. excepto Sabbato S. jejunare non solebant, uti pates ex constit. Apost. I. 5. tum ne Judaei Sabbatum colentes a Fide Christiana avocarentur : tum ad resutandos haereticos , qui dicebant, dolendum esse die Sabbati, eo quod

Deus malus V. Τ. eo die ab opere creationis cessavit . rtum quia Sabbatum requiem aeternam significat. Plures vero Occidentales Ecclesiae Sabbato in memoriam seputiturae Dominicae jejunabant, cηjus ioco Orientales Feriacta Jejunium servarint . Tandem Innocentius I. in ep. ad Decent.. Sabbati Jejunium approbavit, ean. Sabbato .

260쪽

Do Virtutibus Cardynaluus. 220 .i eonsecr. d. I. Igitur in primitiva Ecclesia moris suit , duobus in hebdomada diebus Jejunium celebrandi pers

ctum; quod tamen postea in Occidente mutatum fuit in. meram abstinentiam a carnibus, & quidem die Veneris in honorem & memoriam Passionis & mortis Domini-- cae, c. Alt. de observ. jejun. die Sabbati vero in memoriam sepulturae Dominicae , c. Quia dies, d. b. de

Sehol. 5. Jejunia quatuor Temporum partim ab Apo- . morius totis, partim non multo post ApOStolorum tempora e-νων

instituta fuerunt. Et quidem Jejunium ultimi mensis Tς ρε seu Decembris ab Apostolis institutum fuisse, ex eo col 'ligitur, quia illo tantum mense sacrae ordinationes a S. Petro usque ad Simplicium Papam fieri solebant, teste Micrologo c. 28. quibus Jejunium praemissum suisse, constat ex Act. IS. Jejunii aestivi, quod post Festum Pentecostes celebratur, meminit S. Athanasius in ApoI.& S. Leo Serm. 2. de Penter. ait, illud ex Apostolica traditione subsequi. Jejunium septimi mensis in Septembri Apostolicis institutis electum esse , ait idem S. Leo Serm. 8. de jej. sepi mens. Jejunium vero verni mensis Callistus papa adjecisse dicitur circa annum 2IT. c. I. E. 6. Jejunia quatuor Temporum instituta sunt, tum quia otiam olim Hebras quater in anno jejunabant, c. Jejunium, ae 76. Ium ut Omnes totius anni actiones a Deo dependere profiteamur, c. Hujus, d. 76. tum ut ordinandi in sacros ministros uberioribus gratiis pro bouno Ecclesiae instruantur ι. Schol. 4. Praeter haec Jejunia alia ab Ecclesia institui ta suerunt. Sic c. I. de obserυ. Jejun. mentio fit Jejunii& Vigiliae Natalis Domini, Assumptionis Beatissimae Virginis Μariae, & Apostolorum, ae statuitur, quod quam do hi dies incidunt in Feriam Idam, non in Dominica, sed in Sabbato jejunetur. De Jejunio in Vigilia Pente

costes, S. Ioannis Baptistae, & S. Laurentii nil habetur in Iure Canonico ; quae tamen ob generalem Ecclesiae consuetudinem observanda sunt. Adventum Domini etiam olim in Ecclesia Romana cum Jejunio celebratum, te statur Radulphus. Et patet ex c. a. de obse . jejun. &quidem teste Radulpho Adventus Domini incipit post crastinum S. Catharinae: Ambrosianus vero Adventus habet sex septimanas, & incipit Dominica post Festum S. Martini. Tres dies Rogationum ante Ascensionem Domini S. Μamertus Episcopus viennensis instituit, eisque Jejunia conjunxit, quae approbara suerunt a Conincilio Aurelianensi, c. Rogationes, d. 3. de Consecr. &olina etiam in Ecclesia Romana his diebus a carnibus abstinebatur, uti patet ex ordine Romano. Λ Paschate

SEARCH

MENU NAVIGATION