Institutiones theologiae dogmaticae, scholasticae, et moralis, methodo systematica propositae, auctore P. Dominico Schram benedictino ... Tomo 1. 3..

발행: 1817년

분량: 495페이지

출처: archive.org

분류: 수학

271쪽

vso . capra XII. ti Μatrimonii compensatur per uberiorem gratiam

quam Virgines consequuntur . .

g. 65o. Castitati opponitur Luxuria, quae est inordinatus appetitus vel usus Venereorum . .

SohoI. Septena sunt species Luxuriae, scilicet: Fornicatio simplex, Stuprum, Raptus, Adulterium, incestus, Sacrilegium, & Peccatum contra naturam: quod iterum quadruplex est: Pollutio, Sodomia persecta, Sodomia impersilla , Bestialitas. Et hi vocantur actus Luxuriae perfecti, o consummati. Actus imperfecti sunt: Oscula, Tactus, Amplexus, Aspectus, Delectationes morosae, & Turpiloquia propter delectationem carnalem, de quibus in sequentibus.

g. 65r. Luxuria est ex genere suo peccatum mortale : tum quia ad GaI. 5. inter opera a regno Dei excludentia recensetur: tum quia Luxuria modum & ordinem naturae, & ratiopis r circa venerea excedit, quorum tamen rectus usus est valde necessarius ad bonum commune, Seu conservationem generis humani. dido. In Luxuria directe in se volita non datur parvulas materiae excusans a peccato mortali: Nam Alexam der VII. damnavit hanc propositionem: Est probabilis opinio , quae dicit, esse tantiam veniale osculum habitum ob deIectationem carnalem, o sensibilem, quae exosculo oritur, secsaso periculo ulterioris consensus, pοIIulionis. Sed si in hac materia daretur levitas, esset tale osculum, quod tamen levis materia non est. Ergo non datur. Deinde periculum ulterioris turpioris consensus est inseparabiliter conjunctum cum consensu di

recto in levem delectationem ob naturae fragilitatem ;unde id, quod de se foret veniale , 'ratione periculi proximi incidendi in mortale, fit mortale. Ergo non datur

levitas materiae. 5tio. Luxuria est peccatum capitale, ex qua multa vitia ob finem ejus multum appetibilem generantur: ejusque filiae interiores sunt: I. Coecitas mentis, .dum appetitus inferior suo objecto vehementer intentus, non sinit, rationem apprehendere finem bonum. 2. Praecipitatio, dum ratio non bene consultat de mediis ad finem necessariis. 5. Inconsideratio, dum ratio deficit in eligendis mediis aptioribus. 4. Inconstantia, dum ratio decreta sua non exequitur. 5. Amor sui, dum voluntas in carne sua ultimum finem constituit. 6. Odium Dei, dum Deum pro ultimo fine aversatur. 7. Amor praesen-xis, horror futuri saecusi, dum eligit potius in hoz. quam in altero saeculo vivere. Filiae vero externae sunt r

tur loquia, scurrilia, ludicra, & stultiloquia , quia ex abundantia cordis luxuriosi os loquitur.

272쪽

suoL Ca ramuel putavit, in re Veneres dari parvitatem materiae. I. Quia juxta S. Au Minum I. u. contr. Iul. c. Io. Saepe concupiscentia non Iethaliter, sed venia- liter vincimur. Resp. S. D. loquitur de concupiscentia, cui non plene consentimus. II. Inter conjuges datur

materia lavi in re venerea: ergo etiam iis aliis. Resp. Dispazitas eiu uod inter 'coniuhes' consensus in levem

motum non habeat annexum periculum consen us in ul-reriorem adium mortalem, siquidem ille conjugibus est licitus. III. Obiectum supponitur esse leve: ergo etiam Peccatum est leve, sicuti in aliis peccatis directe volitis datur levitas materiae. Resp. In objecto illo levi adesi Periculum proximum peccati mortalis, quod in aliis

peccatis non adest.

CoroII. Praesi. Imο. Virgo inteὐra animo & proposito, Beron violata autem per stuprum, retinet quidem Virginitatis, Vos vr Praemium; a velo tamen consecrationis humilitatis, & ἔπι decoris gratia in Μonasterio abstinere debet: c. Si quis

non, c. I 5. q. I. nec ad Praelaturum sine dispensatione ascendere valet: ita Layman. 2do. Virgo integra carne,

animo vero violata, Uirginitatis quidem meritum apud Deum perdit; acta tamen paenitentia Virginitatem suam tot egre recuperat, & in Ecclesia pro Virgine etiam habetur, ac inter Virgines consecrari & Velari potest. otio. Per voluntariam pollutionem Virginitas simpliciter amittitur, ita ut per poenitentiam reparari non possit, qui . . perit materiale Virginitatis, seu immunitas ab omni experimento delem tionis venereae per estusionem Seminis.

interim probabile est, suod mulier voluntarie polluta inter. Virgines consecrari & velari possit, quia claustrum Virginitatis illaesum servat, & qui talem violaret, Virginis stuprator coram Ecclesia diceretur. Mulier occulte etiam per vim violata, peccat, si velum On Secrationis inter Virgines ab Episcopo .petat, vel accipiat, corruptione sua dissimulata ; quia sic in hac caeremonia Sacramentali salsitas interveniret . In casu tamen necessitatis, si fama periclitaretur, Episcopus dispensare pos-Set , & in precibus praescriptis sub nomine Virginitatis fcastitas intelligeretur. Pro praxi docet P. Larinan, quod Consessarius Virgini clam corruptae quaerenti possit quidem Suadere, ut Μonasterium Virginum, ad quod aspurat, ingredi possit; ita tamen, ut a velo Virginitatis

abstineat, contenta velo continentiae, & observantiae. Si vero talis mulier Confessarium de hac re nec interroget, nec de ea dubitet, prudens Consessarius subinde dissimulare potest, tum quia de velo consecrationis Consessarius Μonasterii judicare debet: tum quia non est improbabile, quod mulier occulte corrupta, accepto Velo

273쪽

prosessionis, velum consecrationis non quidem petere .

oblatum tamen acceptare possit, ne se infamet. Quare interrogata de carnis integritate, respondere posset, se esse Virginem, scilicet coram Ecclesia Iumi. g. 652. Prima species Luxuriae est Fornicatio, quae σα ist , est concubitus Soluti cum soluta. Est autem haec sori , -- nicatio Simplex intrinsece peccatum mortale. Ita patet eau. I-ex S: Scriptura, Deut. 25. Non erit meretrix de filiabus Israel, nec reortator de filiis Israel, quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum. Et 1. ad Cor. 6. Fornicarii ... regnum Dei non possidebunt. Similia habentur ad GaI. 6. ad Eps. 5. ad Hebr. I 5. hoc. 23. Et Innocentius X1. damnavit hanc propositionem:

Tam clarum υidetur, fornicationem secundum se nuI- . Iam imoisere malitiam, O solum esse malam, qui interditita, ut contrarium omnino rationi dissonum υideatur . ado' Confirmant hoc Patres : S. Chrysostomus

fom. 22. in a. ad Cori ait: Quoties scortatus es , toties condemnasti te sum. Et S. Uulgentius ep. I. c. I. For nicatio nunquam potest esse sine gravi crimine. Otio.

Ratio est: Fornicatio simplex vergit in grave damnum non solum prolis, sed etiam boni communis, & societatis humanae: nam nec supponit, nec importat diuturnam societatem maris, & sceminete, ad bonam prolis educationem necessariam , & facit prolem incertam, ejus-- que honorem laedit: ergo est intrinsece mala isOIotio. ScioI. Nicolaitae , Gnostici, & quidam Graeci docue- νον οπιε- runt, sornicationem nullo jure esse illicitam, quod ad M'' δ' huc tenent Anabaptistae, promiscuum concubitum per mittentes. Durandus voluit, fornicationem jure naturae esse tantum peccatum veniale ; quod autem sit mortale, habere a lege positiva - Caramuel denique putavit, sor nicationem non esse intrinsece malam, sed solum, quia

lege positiva est prohibita. I. Quia fornicatores possunt inter se pacisci de cohabitatione, quousque ad prolis educationem necessaria erit, vel alio modo illi provide-re: imo, qui cum sterili fornicatur, nulli proli nocet. , Resp. Pactum illud fit per accidens, & ex natura forni- cationis non fluit; unde facit quidem, ut actu proli non

noceat, non vero ut non nocere possit, & communiter noceat. Deinde sterilitas illa est per accidens; semper enim coitus per se ad generationem prolis ordinatur . II. Proli ex fornicatione natae melius est esse, quam simpliciter non esse: ergo fornicatio non est mortale, nec intrinsece mala. Resp. Licet' proli sit melius esse ,

quam non eSse, non tamen excusantur parentes, qui dum

generationi vacant, non solum debent proli velle esse, sed bene esse per bonam educationem .

274쪽

Corollar. Praes. Imo. Fornicatio cum Infideli probabi- Reibialiter non includit novam speciem: quia secluso scanda- uraturio, periculo subversionis & contemptu Religionis Ca 'tholicae, non probatur nova malitia . Ido. Fornicatio cum vidua non distinguitur specie a simplici fornicatione, quia est concubitus soluti cum soluta. Itio. Concubitus cum sponsa alterius non est quidem adulterium, quia solum matrimonium ratum dat jus in corpus sponsae, sed est simplex fornicatio : debet tamen haec circumstantia in Consessione exprimi, quia mutat Speciem , & praeter fornicarionem committitur injustitia contra fidem

sponsalium, & reducitur ad speciem adulterii, & est contra jus ad rem ; quod idem dic de sponso. Oo. Qui

cum tribus distinctis solutis peccavit, sufficienter se ac cusat, dicendo: ter fornicatus Sum, quia est eadem Spe cie malitia : deberet tamen numerus personarum exprimi,

si sornicatio cum induetione, scandalo, vel occasione proxima conjunfla seret. 5to. Qui incepta copula fornicaria se retrahit, peccat graviter, tum per inceptam fornicationem , tum per pollutionem consumma tam , tum per positivam impeditionem prolis, si eam intendat. 6to.

Eunuchus vel frigidus habens copulam renetur Suum statum Consessario explicare, quia cum non habeat verum semen , inutilitet provocat semen staminat, adeoque peccato fornicationis, & peccato contra naturam peccar. mo. Quando quis in copula non servat debitum modum , sed vel sedendo, vel viro succumbente, non com-iriittit fornicationem specie diversam , modo servetur VaS naturale, & non sit periculum effusionis seminis extra illud . ita SancheZ, cui tamen alii contradicunt . g. 655. Altera species Luxuriae estiStuprum, Seu con- stortim

cubitus Soluti cum soluta adhuc Virgine, ipsa invita. t Si vero Virgo invita per vim opprimitur, dicitur Siti-prum υiolentum. Quare si absit dolus, violentia, aut metus injuste incussus, Stuprum non continet speciem peccati a simplici fornicatione distinctam , nec circumstantia Virginitatis violatae in Consessione necessario ex plicanda est, quia adhuc est concubitus soluti cum Soluta, & irgini in sui deflorationem consentienti non insertur injuria, nec ejus parentibus, quia puella habet libertatem in corpus suum. Si vero Stuprum violenter Virgini invitae illatum fuerit, sive si etiam invitam sine ejuS consensu quis. Opprimat, specie distinctum peccatum a simplici fornicatione committit; quia gravissimam illi injuriam infert, & consequenter etiam contra justitiam peccat

275쪽

tuam, ebriam, aut dormientem sine praevio ejus consensu opprimit. Ido. Stuprum est in Confessione specialiter 'explicandum, si virgo fraude per magnam dotis aut matrimonii promissionem, aut gravi metu, etiam reveremiali, inducta sit, quia sic consensus per gravem injuriam extortus suit. g. 654. Tertia species Luxuriae est Ramus, quo persona aliqua cum violentia abducitur ad turpem adium

exercendum. Est peccatum mortale, & nova species iniustitiae peccato Luxuriae Superaddita. a.

Schol. Quaeri hic potest, an factum senjamitarum Israelitarum filias rapientium Iud. p. verus Raptus, &peccatum suerit. Respondetur negative : quia hoc laetum Beniamitarum non fuit injusta violentia, cum hoc egerint auctoritate publica de mandato Primorum populi,& propter bonum commune, ne tota tribus periret: nec enim Benjamitae porerant ducere alienigenas ob prohibitionem legis, & omnes alii Israelitae iuraverant, Se illis non daturos silias suas. Coroll. Praes. I mo. Ad Baptum requiritur violen a a, ductio personae, sive per violentam manum inlectionem, Sive per metum gravem, sive per mandatum alteri datum ad vim inserendam . Inde udo. non est . Raptu S, Si puella sponte consentiat, licet ejus parentes, Vel tutores non consenserint. 5tio. Requiritur ad Raptum, ut sit vera abductio de loco in locum moraliter diversum', qualis non est, si quis de cubiculo in cubiculum, de domo in domum vicinam, mulierem inducat. Denique fieri debet ad actum turpem cum ea exercendum. g. 655. Quarta species Luxuriae est Adulterium, Seu violatio tori alieni, quod fit vel dum solutus accedit ad conjugatam, Vel dum conjugatus ad solutam, Vel comjugatus ad conjugatam, quod est duplex Adulterium. Adulterium est species Luxuriae ab aliis distincta, &peccatum mortale. Nam adulter peccat contra fidem datam in contractu Sacramentali Μatrimonii, in quo usum sui corporis soli conjugi tradidit. Ergo Non solum contra castitatem, sed etiam contra justitiam peccat , & quidem contra sextum praeceptum Decalogi , Non moechaberis G ac merito I. ad Cor. I. adulteri re- gnum Dei non possidebunt. Coroll. Praes. imo in Consesssione exprimi debet Aduu. eterium soluti cum conjugara, conjugati cum Soluta, conJugatae cum Soluto, solutae cum conjugato. , & conjugati cum conjugata. & vicissim, quia duplex adest malitia contra castitatem & justitiam . udo. Ratio Adulterii non cessat, licet unus conjux in copulam cum alie-mo consentiate uti patet ex Iropositione ab Innocentio

276쪽

XI. damnata: quia conjux nequit renuntiare statui matrimoniali . stio. Adulteriunt mentale committitur, quando coniux concupiscit alienum, vel si morose delectetur cie copula limaginaria cum alien O . g. 656. Quinta species Luxuriae est Incestus, qui est

l tactus, & Oscula &c. impudica, inter personas co- Ψμ- ς gnatione coniunctas. Est autem Incestus determinata pecies Luxuriae. Si quidem in usu venereorum 'circa ''' consanguineos, & assines in gradibus prohibitis reperitur specialis & multiplex repugnantia usui recto venereOrum: tum quia in actibus venereis est quaedam turpitudo reverentiae consanguineis, & amnibus debitae contraria tum quia continua conversatio cum consanguineis aperiret viam omnibus, impudicitiis, si non esset prohi- orta tum qura amor carnalis nimium excresceret.

tu eSse ejusdem Speciei , quia gradus consanguinitatis , ' '' di athmrairs solo lure positivo prohibiti, & Μatrimo. i' '

qwJWe naturae sunt prohibiti, scilicet, ur servetur ho- 3ρσυς 'I l . . a lini Occasio libidinis, &multiplicentur amici ergo sunt ejusdem speciei. Deinde varii Incestus solum disserunt Secundum majus, & minus, Scit scet maJorem, vel minorem indecentiam: ergo Sunt e)uSdem speciei. φSchol. 2. Loth cum filiabus suis concumbens a pecca- - Gibto Incestus excusatur, quia ille suit Lotho omnino in-VOuntarvis, urpo te non praevisus ergo non fuit pecca- '' tum 9. 42Ι.). I aliae vero elus a peccat 'oxenetur υ ' 'U

POSSuuri nam horrore facinoris deterrit 'ab ebrio n2

sciente extorSerunt, quod a Vigilante & sano nunquam obtinuissent. 1

OSchia, tactus &c.. cum . consanguinea vel affine usque ad quartum gradum inclusise. Ido. Licet Omnes incestus sint ejusdem Speciei, alir tamen sunt aliis graviores. Sic gravior est inceStu S cum consanguinea , quam cum amne 'gravior in Imo, quam multo gradu &c. gravissimus in priano gradu lineae rectae cum matre t unde tamquam circumstantiae notabiliter aggravantes exprimi debent in Confessione. Incestus in Imo & Ido gradu sineae rectae, &collateratis: caeteri non videntur notabiliter aggravare . qui. peccat carnaliter cum cognata Iegali ratione adoptionis , commitist Incestum ab aliis specie distinctum in imo c& Ido gradu in Consessione exprimendum. 4to. Qui peccat cum cognata spirituali, committit incestum ab aliis specie distinctum in Consessione exprimendum .

277쪽

sti caput XII. non tamen requiritur, ut explicetur, an cognatio spiritualis sit ex Baptismo, Vel Confirmatione: nee an. sit paternitas, Vel compaternitas, quia non est deformitas notabiliter graVior. 657. Sexta species Luxuriae est Sacrilegium, quod est violatio rei sacrae per actum venereum, quod sive ratione personae sacrae, sive loci sacri, sive rei Deo consecratae committitur. Est Speciale peccatum mortale Luxuriae, quia est etiam contra Religionem , cum sit imdigna rei sacrae tractatio . . Coroll. Prasi. Imo. Quando persona Sacra Deo per votum castitatis consecrata Luxuria contam istatur, sive per actus turpes, Sive per delectationes morosas, tam in se, quam in alia persona non sacra: item quando persona non Sacra concupiScit Sacram, vel impudice cum ea agit: item quando utraque persona eSt Sacra ; Semper committitur Sacrilegium in Consessione explicandum, &quidem in ultimo casu duplex. 2do. Sumcit poenitenti dicere, se peccaSSe contra Votum castitatis, vel cum persona voto castitatis obstricta hoc, vel illo modo, si tantum voto simplici sit adstrictius, vel sacris initiatus: si vero sit persona Religiosa, videtur adesse circumstantia notabiliter. aggravans in Consessione explicanda: non tamen requiritur, ut poenitens explicet, se esse Sacerdotem, aut Episcopum, vel ali s Voto simplici se teneri, aut votum saepius iterasse, nisi novum peccatum Scandali accessisset. Silo. Sacrilegium carnale etiam committitur per copulam carnalem, vel voluntariam Se- minis humani ellusionem in loco sacro cultui Divino deputato , qualis est Ecclesia a tecto interiori usque ad pavimentum, & coemeteria benedicta: unde exincluduntur loca non benedicta, uti Sacristia, turres, tectum exterius &c. non autem requiritur, ut semen ec

fundatur in pavimentum, sed alius quicumque locus sum-cit. 4to. Colloquia , aspectus, & tactus impudici in loco

Sacro non sunt proprie Sacrilegia, nisi sint admodum enormes, & coram aliis. 5to. Copula conjugalis ob periculum incontinentiae in loco sacro, si conjuges exire non possint, V. g. tempore Obsidionis, non est Sacrilegium, sed licita. 6to. Committitur Sacrilegium carnale, quando circa res sacras, vasa sacra, vel eorum interventu impudica aguntur: non tamen est Sacrilegium, exercere copulam krnicariam cum rebus sacris ad collum appensis, si quis eis ceu instrumentis ad turpia non utatur, excepta SS. Eucharistia ad collum appensa. g. 658. Septima species Luxuriae est Peccatum contra naturam, quod quadruplex est: Primum est Pollueto, sive mollities, seu effusio seminis humani extra concu-

278쪽

De Virtutibus Cardinalibus.. situm voluntarie procurata : quae est intrinsece mala, & Pοι νώ peccatum mortale. Imo. Quia ad GaI. 5. & ad Eph. 5. quia, in immunditia, seu pollutio dicitur a regno Dei excludere. Ido. Pollutio est contra primarium finem, ad quem se- ,ti .men a natura est destinatum, qui est conceptio prolis,& generis humani propagatio: ergo est intrinsece mala. Silo. Si in aliquo casu liceret procurare pollutionem, homines ob maximam voluptatem ad infinitos pene casus

hanc licentiam contra ordinem naturae, cum maximo damno speciei humanae, exteriderent. Proinde Innocentius

XI. merito damnavit hanc propositionem: Mollities jώ-

νθ naturis prohibita non est: unde si Deus eam non . interdixisset, saepe esset bona, ct aliquando ostigato-

Coro I. Praes. Imo. In nullo casu ne quidem ad ser- RHODvandam vitam lieet quaerere, intendere, vel procura- νυυναν re pollutionem. Ido. Pollutio involuntaria in somno cui Pa vacat: peccatum vero est, Si per causam Studiose, ac directe ante somnum procurata, & causu non Tetractata sit: item si quis consequenter de ea delectetur carnaliter: item si ab expergefacto promoveatur. Pollutio- .nem ramen in somno , vel aliaS contra voluntatem exo tam teneris in quantum potes cohibere, internam dusplicentiam elicere, & alio phantasiam avertere γ nec debes eam unquam manibus reprimere, quod ratione consensus maxime periculosum est. Stio. Si actio, ex qua praevidetur pollutio, vel motus ex natura sua notabiliter influit in pollutionem, uti actus Veneret, tactus, oscula , aspectus &c. sequens pollutio , etsi non intenta , sed tantum praevisa, est mortale ; quia sic censetur qui&velle pollutionem k 4to. Si aestio sit tantum venialiter m la, uti aspectus curiosus, turpe jocosum verbum, pollutio secuta contra voluntatem, & sine consensu , erittantum venialer mortale vero erit, si periculum consem

.sus praevisum sterito 5eo. Quando adfio, ex qua praevidetur pollutio, sed non intenditur,. non est peccatum Luxuriae, sed alterius generis, v. g. ebrietas; pollutio secuta contra voluntatem , nisi sit praevisum perichium consenSuS, non est peccatum grave , sed veniale, quia per accidens sequitur. 6to. Quando actio de se est honesta', & licita, & adest rationabilis causa necessitatis ,

vel utilitatis ponendi illam, licet timeatur pollutio ,

dummodo non intendatur, & absit periculum Consensus, pollutio non erit peceatum: hinc licet vacare studio Ca Suum , excipere Consessiones, recreationis causa equitare , cibos & potus calidos temperate sumere, licet contra voluntatem sequatur pollutio, quae subinde etiam ex subito terrore oritur : resutere tamen quis debet com

279쪽

sensui, & spiritualia remedia ad hoc adhibere. I quas si nihil proficiant, ita ut quis soleat in pollutionem consentire, tunc quis ab his ac ionibus abstinere teneretur. mo. Si pollutio mere naturalis habita in somnis placeat, ut naturae exoneratio, & alleviatio, peccatum non est, eamque affectu simplici, & inefficaci desiderare pro- oter- bonum finem, non videtur esse peccatum, juxta T. Billuart. Alii tamen cum P. Soto &e. docent, esse peccatum. In praxi praestat, ab hac complacentia, & desiderio omnino abstinere propter periculam . 8υο. Fricare verenda ad procurandam pollutionena est mortale; ad depellendum vero molestum pruritum, quin pollutio imetendatur, si statim cessetur, quando turpis motus advertitur, non est peccatum; secus, si quis isticare perpat . 9no. Distillatio est fluxus humoris cu)usdatri medii inter urinam & verum semen: si fiat praeter intenti nem , sine sensu carnis Vel levissimo, non est peccatum rsecus est, si cum tali sensu fiat. Io mo. Etiam foeminae habent pollutiones tum interius, tum exterius; unde de his Consessarius caute quaerere potest. s. mis 3. 659. AlteTum peccatum contra naturam en Sod pWrfecta mia per edia, quae eSt congressus duorum ejusdem spe- ' cies, maris cum mare, vel stamina: cum fiumina, cum seminatione inter partem PGpOMeramo, δε- g. 66o. Tertium peccarum contra naturam est concu , δες, cum debito quidem Sexu, scilicet maris curn sce- .isi ρ mina, Sed extra Vas naturale in parte praepostera, & vocatur Sodomia imperfecta. Utraoue est distincta species Luxuriae, & peccatum mortale. Nam ad Rom. Apostolus ait, Gentilium sapientes propter suam idololatriam esse traditos in reprobum sensum, in hanc passionem ignominiosam, ut foeminae mutarent naturalem Astim, O mascuIi in masculos exarserint. Hinc

Deus misit ipnem super Sodomam , & Gomorrham hoc, vitio se in qu mantes. Certe patet enormitas hujus peccati ex ipsa ejus notione, quod ita est contra naturam , ut etiam bestiae illud perhorrescant. Reso CoroII. Pra I. Imo. Mollities, Sodomia, & Bestialitas μ' μη non sunt peccata ejusdem speciei infimae, uti patet ex 'f' ' propositione. 24ta Alexandro VII. damnata δ' adeoque non suifcit in Consessione dicere, se procurasse pollutionem . uri. Sodomia potest habere adiunctas alias ma

litias, Incestus, Sactilegii, Adulterii &c. 5tio. Sodomita

in Consessione debet explicare, an fuerit agens, vel patiens, quia agens committit pollutionem . Isto. Dum quis ad se polluendum utitur instrnmento inanimato, . non committit quidem Sodomiam; haec circumstantia tamen:

ob singularem turpitudinem in Consessione explicanda est '

280쪽

- g. 66r. Quartum peccatum contra naturam est Bestim Iitas, quae est coitus hominis cum bestia. Estque distin-

Aa species Luxuriae, & peccatum mortale, uti patet ex ipsa ejus notione, & poena in illud lata , L . Io. ubi jubetur, ut bestia. & bestialista simul interfieiam

tur. Apud Christianos vello modo flammis addicuntur. CoroII. Praes. Imo. Non opus est in Consessione explicare , qualis suerit besἔia, an equa, an capra, &c. quia disterunt in genere moris . udo. Si concubitus fiat cum daemone, praeter malitiam bestiali ratis, adest otiam malitia superstitionis ob societatem cum daemone; & sub diversa specie, sub caua apparet, potest etiam adeSSe species Incestus, Adulterii, & Sodomiae: non tamen de-het explicari, an daemon fuerit incubus, vel succubus , nisi adsit Sodomia, quia non mutatur species. Stio. Coitus cuni scemina mortua, praeter pollutionem, contrahit .malitiam illam Specialem, v. g. adulterii, quam quis allectat. g. 662. Recensiti hucusque actus Luxutiae sunt con summati . A ictus impersecti sunt, oscula, tactus, ample

xus, aspectus, & turpiloquia, quae si fiant propter dele

ctationem veneream, maxime inter solutos, sunt peccata mortalia. hmo. enim ad Eph. 5. immundi excluduntur a regno Dei: sed nomine immunditiae ab Interpretibus communiter etiam oscula &c. intelliguntur : erso excludunt a regno Dei . 2do. Complacentia in osculis &c. est

de objecto mortaliter malo , quia consistit in delecta

tione Venerea, Seu commotione humorum generationi Servientium, quae ex natura sua Ordinatur ad pollutio

nem , & fornicationem ; imo est inchoata pollutio: ergo sicut pollutio g. 658. ), sic etiam haec mortaliter mala

sunt, quia sunt in genere Luxuriae, ubi non datur par vitas materiae g. 65 I. n. 2. ). Coroll. Praes. Imo. Oscula & amplexus , si non sani causa delectationis venereae, sed ut signa amicitiae secundum consuetudinem patriae, non sunt peccata . Ido. Delectatio tantum sensibilis sine libidine , ex sola proportione objecti cum organo tactus, & visus naturaliter orta, per Se loquendo culpa vacat , raro tamen deest omne peccatum, quia moraliter vix possibile est, ut non exurgat carnalis delectatio, aut periculum illius. Hinc pra Alce non est probabile, tactus, &c. inter solutos causa delectationis sensibilis studio procuratos, culpa carere mortali.; secus, Si fiant ex joco es aut levitate, non attendendo ad ullam delectationem , nisi tales tactus,& aspectus forent valde impudici, v. g. verendorum imeter personaS diversi sexus, qui uiam ex curiositate sed iob grave periculum a mortali excusari non possunt. Μυ

sunt pes eatum mortallis

SEARCH

MENU NAVIGATION