Institutiones theologiae dogmaticae, scholasticae, et moralis, methodo systematica propositae, auctore P. Dominico Schram benedictino ... Tomo 1. 3..

발행: 1817년

분량: 495페이지

출처: archive.org

분류: 수학

311쪽

stius

eo, quod quis vult post mortem suam fieri, cum have. dis institutione. Scho . I. Quinque Sunt species ultimae voluntatis i sciis licet Testamentum, Codicillus, Legatum , Fideicommis-,um , & Donatio mortis causa: de hac jam egimus g. 699. 7oo. cum Schob & Cor. : de reliquis in sequentibus agemus . Schol. 2. Testamentum aliud est solemne , quod habet omnes solemnitates a jure ad suum valorem requi, sitas : aliud est prisi legiatum, cujus Ialor ab his sol mnitatibus est independens. 2. TeStamentum Solemne, aliud est scriptiam seu clausum, quod testator Sua vel alterius manu scriptum, & clausum testibus osteri . Aliud e*t nuncupatiυum, quo testator coram testibus voce articulata suam voluntatem declarat. 5. Testamentum

privilegiatum vel est militis, quod miles facit, dum versatur in expeditione militari, non vero si tantum sit praesidiarius: vel Testamentum inter liberos, quod a patre, matre, vel alio ascendente in favorem liberorum conditur: vel Testamentum coram Principe, sive ad acta repositum, quod fit oblato Brincipi, vel judicilibello, in quo ultima voluntas continetur : vel Testa mentum rusticorum, quod fit turi ab hominibus rusticanis : vel Testamentum tempore pestis e vel Testamen tum ad pias causas, quod fit ad Dei, aut Sanctorqm honorem, vel spiritualem animae salutem. Schol. 5. Haereditas est successio juridica in jus defuncti ratione propinquitatis, vel legitimae institutionis . Unde I. alius est haeres ab intestato, qui ratione pro

pinquitatis succedit in bonis illius , qui nihil, vel invali

de disposuit: alius est ex Testamento, qui ultima voinluntate morientis instituitur ad succedendum in suis bonis . a. Haeres ex Testamento alius eSt universalis, seα ex asse, qui in omnibus bonis: alius particularis, qui tantum in parte aliquota, tertia, vel quarta succedit. 5. Haeres, alius est necessaritis, quem testator tenetur instituere in parte legitima, nisi justam ex haeredandi causam habeat: alius est non necessarias, quem testator non tenetur instituere etiam in portione legitima. Exe-etitor Testamenti eSt is, quem restator nominavit, ut Testamentum exequatur. Jura Testamentorum ex particularibus locorum consuetudinibus ut plurimum discenda sunt, ad quarum peritos Consessarius poenitentes remittere debet. Generalia igitur hic solum traduntur. Plura satis suse tractata videri possunt in Inst. I. E. rom. I. g. 78I. ω seqq. g. Io6. I. Ad Testamentum solemne scriptum, seu clau-

312쪽

sum de jure civili requiruntur sequentia : I. Di recta in- Tomstitutio haeredis . u. Septem testes ; 5. & quidem legitimi, me mihoe est, qui a jure non prohibentur esse testes, uti sce anime, pupilli, infames &c. 4. Rogati, ut excludatur omnis suspicio , & subornatio. 5. Horum testium subscriptio , & subsignatio , sicut etiam ipsius testatoris, vel si hoc non possit, octavus testis adhiberi, & se subffribere debet. 6. Unitas contextus, ut nimirum haec

omnia uno eodemque tempore continuato fiant . I. Ut omnes testes simul praesentes sint, ipsumque testatorem

videant & audiant,

. Ad Testamentum nuncupativum eaedem serme con ditiones requiruntur, excepta scriptura Teuamenti, Subscriptione, & subsignatione: loco quorum requiritur, ut reStator coram septena testibus simul praesentibus nuncupet, Seu Oretentas exprimat nomen haeredis, & quod post mortem velit fieri de bonis suis. Expedit tamen securitatis grptia, ut tale Testamentum a Notario inscriptum redigatur .

5. Porro Testamentum his juris solemnitatibus destitutum valet tamdiu in conscientia, quamdiu non irrita tur , & rescinditur per sententiam judicis, si lis super eo mota fuerit, & ad judicium saeculare deseratur: quippe leges civiles irritantes Testamenta non solemnia re sistunt illis. tantum civiliter, tollendo actionem , & obligationem civilem, relicta tamen obligatione naturali , licet aliquantulum inefficaci, utpote quae per exceptio nem civilis constitutionis elidi potest, uti dictum fuit

CoroII. Prata imo. Si Testamentum debitis solemni- PM-tatibus destitutum ad forum civile deseratur, judex de- V ' μηber illud pro nullo declarare, & haereditatem adjudicare

haeredi ab intestato, eumque liberum pronuntiare a legatis solvendis ex Testamento imperfecto, licet constet de contraria mente testatoris ; quia judex secundum Leges judicare debet, secundum quas Testamentum nullum est. Ido. Neque in foro conscientiae haeres ab intestato tenetur relinquere haereditatem ,.nec solvere legata, eXceptis iis , quae sunt ad pias causas, ex Testamento minuS

solemni; quia judicis sententia justa est, quae eum a Solutione etiam in soro conscientiae liberat. 5tio. Si haeres in Testamento sine debitis solemnitatibus facto institutus, Vel legatarius rem sibi relictam sine vi , & fraude nactus Sit, eam retinere potest, donec civili condictione indebiti ab eo repetatur ; quia manet obligatio naturalis, quae per se sufficiens est ad dominium transferendum. 4tos Idem homo modo unius Testamenti dehitis solemnitatibus destituti cassationem petere Polebi, ut

313쪽

I8a . caput XII. ipse ab intestato succedat; & deinde alterius Testamen- tis his solemnitatibus carentis haereditatem , vel legatum sibi relictum capere & retinere potest, si nihil contra eum excipiatur; quia Obligatio naturalis manet, licet

minus ellicax, quae per exceptionem elidi potest. 5to. Haeres in Testamento sine solemnitatibus, & legatarius institutus, vel fideicommissarius in eo denominatus, non possunt Occulta compensatione uti, si haereditas in soroexterno haeredi ab intestato sit ad)udicata; quia tene tur obedire justae judicis sententiae. g. 7o7. Testamentum privilegia tum militis scriptum ibis, vel nuncupativum duos tantum testes: rusticorum, quin--., iam que testeS, Si plures haberi nequeant, requiriti I. fin. Privi e- de Test. Testamentum inter liberos valet, si illud to-xi tum pater propria manu scripserit, etsi nulla alia solennaitas adhibeatur: . μυ. io . Tempore pestis teStes' septem non congregati, Sed Separatim adhiberi possunt :I. 8. c. de Test. Testamentum ad acta sufficit, coram

Principe, vel judice fieri sine aliis solemnitatibus. Τ

stamentum denique, vel legata ad pias causas valent, licet nullae juris civilis solemnitates adsint: c. Relatum , de Test. cujus ratio est, quia jura saecularia causis Ecclesiasticis nullum praejudicium afferre possunt, nisi a Romano Pontifice approbentur : c. Ecclesia, de Const. Sed solemnitates Testamentorum quoad pias causas non sunt a Romano Pontifice approbatae: c. Relatum, de Test. Ergo non possunt illi praejudicium asterre . Rei,n CorOII. Praes. Imo. Testamentum militis, ducis &vuntur eorum, qui castra Sequuntur militum causa, uti medici, chirurgi, mercatorum &c. si fiat in actuali conflictu , nullas requirit solemnitates : pr. Inst. δε mia. test. factum vero in castris extra conflictum actu alqm, duos testeS requirit: ex recessu. i . IIII. Conditum extra castra, omnes solemnitates juris requirit: I. I 6. c. de test.

milii. imo illud, quod in actuali conflictu, vel in castris laetum est, post obtentam missionem non durat ultra annum. 2G. In Τestamento rusticorum, si unus

vel plures testes scribendi periti forent, hi deberent subscribere, & simul pro aliis subscribere possent, si

praesentes sint: I. fin. e. de Test. Nomine autem ru-

sticorum juxta multos intelliguntur ruri degentes, &luxta quosdam etiam nobiles ruri degentes. Vid. P. sic hier. 5tio. Si haeredi certo constet, ut aliquid inpiam causam juxta voluntatem testatoris expendatur , etsi in soro externo nequeat probare, tenetur in con scientia voluntati testatoris satisfacere ; quia non opus

est probatione, ubi de veritate constat. 4to. Sirochus proserat schedam a Parochiano ante obitum

314쪽

De Virtutibus Cardinalibtis . IMsibi datam, quae contineat legata ad pias causas, teSta- toris voluntas executioni mandanda est, si ejus manus cognoscatur, vel duobus testibus probari possit. Hinc Parochus semper duobus saltem testibus etiam sceminis, ad evitandas lites, has dispositiones firmari curet . 5to. Μerito damnata est ab Alexandro VII. propositio 45. quod annuum legatum pro anima relictum non duret plus, quam per IO. annOS: quia haec sententia nititur salso supposito, Purgatorii poenam in anima non durare ultra decennium, quod est contra praxim Ecclesiae, anniversaria per integra saecula celebrantis. g. o8. Codicillus est Scriptura continens aliquam ul- eis; timam voluntatem absque haeredis institutione. eiIIvii CoroII. Praes. imo. Codicillus vel cum, xel sine Τ 'stamento fieri potest: β. Non tantum , . Inst. de CodicilI. Ido. Codicillos etiam plures sacere licet, dummodo non sint contrarii; alias prior a posteriore cenSetur revocatus. Siso. Ad Codicillum sumciunt quinque testes non rogati, etiam sceminae: in scriptis & nuncupative fieriotest ; unde Codicillo scripto testes se subscribere de-ent ' I. ult. c. de Codica II. Vid. Inst. I. E. tom. I. g. 852. oe seqq. .g. o9. Tertia Species ultimae voluntatis est Legatum, LeΡνώm quod est dispositio alicujus rei particularis, quam desun-qμε tesus vult, per Suum haeredem , Sive testamentarium , sive ab intestato, dari alicui alteri, qui ideo vocatur

Legatarius. Coroll. Praes. Imo. Legata non debentur, niSP dedu- ResoIcto aere alieno: l. 66. U. ad leg. Falcidiam. 2G. Ea, is turquae mcdum existunt, sed sunt futura, legari possunt, uti fructus ex agro proventuri: I. II. V. de legat. 5tio. Res nomihatim negata, V g. hic equus, si non reperiatur nec, dolo haeredis periisse probetur, peti ex Testamento non potest; Secus, si res in genere legetur: I. 52. U. de Iegat. ito. Res aliena legari potest, ita ut haeres teneatur eam emere, & dare legatario, Vel, si potest, ejus aestimationem: I. Cum alienam, c. de legat. g. io. Quarta Species ultimae voluntatis est Fideicom- FideI- missum, quo haeres vel testamentarius, vel ab intestato veniens, a defuncto gravatur, ut haereditatem totam, , vel ejus quotam, hoc est mediam, tertiam, vel aliam similem partem, alteri restituat, Seu tradat. SMO . Igitur Fideicommissum est aliqua Substitutio stibseἐ- .haeredis. Haec vel est directa, in qua, sine ministerio ' , instituti haeredis vel legatarii, haereditas vel legatum sub ζ'ta conditione desertur substituto : vel est indirecta, in qua piax haereditas, vel legatum desertur substituto per miniSterium haeredis, vel legatarii, uti in Fideicommisso. Su,

315쪽

,8s Caput XII. stitutio directa , alia est pupillaris, qua pater prolem

impuberem sub sua potestate constitutam haeredem ininstituit, eique alium substituit sub conditione, si ante , pubertatem, & antequam testari possit, moriatur. Alia est vulgaris , qua quis jure non prohibitus substituitur haeredi, si ipse nolit, vel non possit haereditatem acceptare. Alia est exemplaris, qua pater filio quidem puberi, sed testari non potenti, v. g. Ob amentisna , alium substituit. Alia est reciproca, quando quis plures instituit haeredes, & unum alteri substituit. Coroll. Praes. Imo. Per substitutionem pupillarem , si μη ur proles instituta impubes moriatur, non solum bona pa- ρ με ' tris , sod etiam omnia, quae ipsa acquisivit, devolvuntur ad substitutum, quia substitutio patris est quasi Testamentum prolis : g. Igitur, Instit. de substit. pupillis Sed ad hoc requiritur, I. Ut proles sit vere sub pote-

State patris ; unde mater jure Romano sic substituere nequit. I. Ut prnies impubes moriente patre non cadat in potostatem alterius, v. g. avi. 5. Ut moriatur ante pubertatem. Ido. Quando haeres nimium gravatur Fideicommissis, potest detrahere, antequam Solvat, quartam partem Fideicommissorum , si illi libera non rema- Trebeianeat, quae vocatur Trebellianica z t. V. de S. C. Trebeli. HAE ico. Item si a testatore tot suissent facta legata, & donationes mortis cauSa, ut ei quarta pars haereditatis deductis deducendis non remaneat, potest a singulis legatis servata proportione quartam partem totius haereditatis, seu omnium bonorum, detrahere, quae vocatur quarta FAE/ i' F Ieidia. Vid. Inst. I. E. tom. I. g. 8o5. oe σσqq..

si M. Omnes homines liberam habent de bonis suis p. , iis, 3 ante mortem testandi facultatem, nisi vel naturali vel positivo jure prohibeantur. Ratio datur l. I. c. de S EeeL Nuit enim est, quod magis hominibus debeatur ,

quam ut Suprema voluntatis postquam jam alitid υet, non possunt, liber sit simus, s liberum, quod nouredit, arbitrium. Coroll. Praes. Imo. Iure naturali non possunt testari , qui caroni usu rationis, uti infantes, amentes, furiosi, nisi habeant lucida intervalla. udo. Iure positivo prohibentur restari impuberes, masculi ante I tum, foeminae ante I 2mum annum completum: I. Qui frater. Qui

Testam. fac. Item surdus, & mutus a nativitate: Ioc. cit. Item usurarius manifestus : c. Ouamquam, de usur. in 6.nihi prius satisfecerit, aut cautionem praestiterit. Item prodigus, cui bonorum administratio est interdicta :g. Item prodigus, Inst. Qui Testam. Do. Item SerVus,

seu mancipium. Item filiusfamilias pubes, nisi de bonis

316쪽

De Vir i litibus Cardinalibus. 285 castrensibus vel quasi castrensibus ; de adventitiis vero, nonnisi ad pias causas: Religiosi Ρrosessi, & damnati ad mortem etiam civilem. De Clericis quoad bona beneficialia insta agetur. Vid.' Inst. I. E. g. 782. seqq.

3. II 2. Omnes homines , non tantum singuli, & pri- o vati, licet amentes, surdi, muti, prodigi, servi: sed 'o J- etiam Communitates, & Collegia haeredes institui pos- , sunt, nisi specialiter prohibeantur: I. r. c. de . . GeLCorollar. Pract. Imo. Si nullum Testamentum factum R.rat suerit, ad quod per se nemo tenetur, vel factum sit ir- υωονον ritum, fit successio ab intestato. Et quidem ut haere- des ab intestato, i. Succedunt legitimae proles, mares,& sceminae aequalibus portionibus; in quorum mortuorum locum succedunt nepotes, non in capita, id est, non aequalibus portionibus, sed in stirpes, id est, in ea Parte, quam pater, vel mater eorum naberet, si viverent. 2. Deficientibus descendentibus, Succedunt ascendentes propinquiores, quibus conjunguntur fratres, &sorores ex utroque parente conjuncti: Ν . II 8. S. Deficientibus ascendentibus, veniunt collaterales, & imprimis statres, & sorores ex utroque parente, & eorum filii, qui in stirpes succedunt. 4. His deficientibus, succedunt fratres, & sorores ex uno tantum parente conjuncti, & eorum proles, quae praeseruntur patruis desun-cti; ita tamen, ut conjuncti ex patre in bonis paternis, ex parte matris , in maternis succedant, in reliquis vero aequaliter. 5. His etiam deficientibus, succedunt in capita propinquiores collaterales sine discrimine, modo sint in gradu aequali, & hoc usque ad gradum quintum Canonicum. 6. His omnibus deficientibus, succedunt sibi conjuges. Et '. denique, si conjux non Supersit, Succedit Fiscus. Haec de jure communi, cui particulares locorum consuetudines subinde derogant. Bonis vero Religiosi , si ante Prosessionem nil disposuerit, succedit Μonasterium jus successionis habens. Ido. Ρroles spuria nata ex parentibus, inter quos tempore conceptionis erat impedimentum dirimens, nihil potest accipere a patre, et matre, sive per Testamentum, sive ab intestato, praeter necessaria victui, & amictui, si non sit legitimata: I. Licet, c. de nat. liberis. Proles Vero naturalis nata ex parentibus sine impedimento, tantum matri succedit, nisi alia sit consuetudo. Itio. Haeredes neces

sarii quoad legitimam sunt descendentes filii, & filiae,

nepotes, & neptes, & his deficientibus ascendentes, non vero co laterales . Est autem legitima .descendentium rertia pars bonorum, si ultra quatuor haeredes non fuerint, inter eos juxta num. i. dividenda: si vero plures

317쪽

tim Cisput XII.

quam quatuor fuerint, dimidia pars omnium bonorum ex aequo n. I. inter eos di Videnda. Vid. Inst. I. E. tona. I. g. 836. ω seqq. g. i5. Testamentum & quaevis ultima. voluntas sem--e tim per revocari potest ad nutum testatoris: ambulatoria ρους enim est voluntas hominis usque ad supremum vita exitum . Coroll. Praes. Imo. Testamentum revocatur vel per aliud Testamentum, vel per factum contrarium C v. g. Si te- . stator Testamentum' laceret, nomen haeredis deleat, nuncupativum coram 7. teStibus revocet. Ido. Si testator juraverit, se Testamentum non reVocaturum, non

quidem licite, valide tamen revocat, etsi etiam haeredijurasset; quia quod uni tantum promissum est, alteri, valide donari potest. Interim tamen haec promissio est obligatoria , & haeredi instituto jus ad haereditatem conis seri , cum sit de re licita ; unde secundus haeres probabiliter tenetur restituere primo haeredi aliquid aequivalens huic juri violato, non quidem vi prioris Testamenti valide revocati, sed vi promissionis validae, & obligatoriae non revocandi. Ita Sbogar in TraeoI. radii. 5tio. Si quis rem suam promittat, licet post mortem tradendam, eSt promissio inter vivos irrevocabilis ; & si res

promisSa consumpta sit, .saltem . per haeredem in aequivalenti promissario reddi debet. Exeeu- g. 7I . Denique Executor Testamenti statim moraliter 'r voluntatem testatoris exequi debet, nisi justa causa cis ad V, is serendi adsit. 1eneo- CoroII. Praes. Imo. Executio Testamenti, si nullus Ur . executor in eo designatus sit, spectit ad hae tedes. Si in-. , , tra annuin executioni non mandetur, devqlvitur executio ea,αι. ad Episcopum , saltem quoad pia legata: o. Tua , des Test. Plures etiam executores institui possunt, & uno absente, alter exequi potest: steminae etiam & Religiosi cum licentia sui Superioris executores Testamenti esse possunt, exceptis Fratribus Minoribus de observantia: Oem. An. de Test. 2M. Relicta incerta ita Τestamento ex

parte legatarii incerti, nulli cedunt: l. Si quis , V. de reb. ἀιb. In foro conscientiae putant aliqui, pro rata dubii legatum esse dividendum: legata autem pia in dubio loci pauperiori Ecclesiae cedunt. Si quid pauperibus, aut Ecclesiae sine determinatione relictum sit, executio debet fieri in loco domicilii defuncti; vel si hoc ignoretur, pauperibus, & Ecclesiae loci, in quo mortuus est, cedit: i. Si quis, c. de Episc. Si incertitudo se reneat ex par- re rei legatae, & re a natura sit determinata ad certos limites optimi, mediocris, & infimi, uti vinum &c. mediocre dari debet: si vero ab arte, vel aestimatione de-

318쪽

D. Virtutibus Cardinaluus . 287

term nanda est, uti vestis, domus &c. minimum dare sufficit: I. 57. F. Ee Legat. Idem dicendum de rebus legatis in numero , pondere & mensura, ubi minimum in eo genere, &.quantitate dare Susticit: I. 5. f. de tritico legat. Intio. Si voluntas desuncti possit honeste impleri, non licet executori, vel Episcopo in aliud opus, etiam melius, commutare, sed hoc ad solum Papam spectat Clem. Uuia, de Rel. dom. licet subinde Episcopus ex

epihia ob novam causam a testatore improvisam, quae inutile redderet legatum, id in alium usum convertere possit. 4to: Si executor executionem Testamenti diu dis.serat, graviter peccat, nisi ex justa causa impediatur. g. i5. Α Contractibus gratuitis hucusque expositis, Em' se ordo nos vocat ad Contractus Onerosos liquorum primuSest Em 9-Venditio, scilicet contractus consensu mu 1 'ruo constitutus dandi mercem pro determinato pretio, & pretium pro determinata merce. Schol. i. Pretium justum dicitur, quod valori mercis Pre ἰ-m adaequatur: duplex est; Legitimum, quod vel a lege, vel Magistratu taxat una est: & Vti are, seu naturale 'quod spectatis variis circumstantiis, communi peritorum testimatione determinatum est. Pretium legitimum consistit in indivisibili, ita ut non liceat plus accipere: Vulgare vero patitur diminutionem , vel excessum estque' vel Summum, supra quod , vel Infimum, infra quod res a peritis non solet aestimari; & Medium, quod inter priora mediat. Sic si pretium medium sint io. florent, insinum erit s. summum i I. sor. plus minus: Si medium sint i ou. erit infimum 95. & summum to 5. flos.

Schol. 2. Species quaedam Emptionis & Uenditionis passo sunt Μonopolium & Negotiatio, de quibus postea . Pacta V ' etiam quaedam Emptioni & Venditioni subinde adjici so-

lent i quae Sunt, I. Pactum retrιυendendi, quando res ita tita. venditur, ut venditori intra certum tempus, vel quando illi libuerit, emptor teneatur rem retro vendere. 2. COneratiἰui Mohatra, dum quis indigens pecunia numerata sadit mercatorem, qui nolens pecuniam mutuam dare, osteri illi merces, quibus petens non indiget, ut emat eas pecunia credita IO5. florenorum ; ita tamen, ut easdem merces sibi re vendat icio. florenis . 5. PaEctum legis commissoriae, quando res eo pacto venditur, ut si emptor intra certum tempus non solvat, res inempta Sit .

. Pa Ectum addicitionis in diem, cum venditio fit subpacio, ut si alius intra certum tempus Osterat meliorem conditionem, res sit inempta. 5. Retractus est jus proximioris consanguinei ad rescindendam venditionem rei immobilis oblato pretio, quo ab extraneo Vel remotiore consanguineo res empta suit .

319쪽

α88 se caput XII.

Requi. g. II 6. Λd validam Emptionem & Venditionem re-

- quiritur: I. Μerx, Seu res, quae Sit vendentis. I. Pretium, quod sit ementis. 5. Pactio, quae Sit legitima .' Ad licite vero vendendum & emendum insuper requiritus: Res sine vitio occulto: Pretium justum: & Ρactio

sine fraude.'Reσει- CoroII. Praes. Imo. Venditor debet rem vendere pre-

η μ' tio :tisto vulgari.vel legitimo, quod etiam Clerici, &peregrini sub peccato, & onere restitutionis exceSSus

servare debent, nisi laxa a Μagistratu facta iniqua sit. Si vero nulla taxa adsit, debet servari pretium vulgare , & res summo, medio , vel infimo pretio vendi potest ; excessus vero super justum pretium restitui debet, nisi merces plus Omerenti publice vendantur. Ido. Ratione damni emergentis, vel lucri cessantis res vendi supra , & emi infra commune pretium potest: item singularis affectus est titulus legitimus rem carius venden- di, ob pretium affectionis : in emptore vero non sum-cit hic affectus, ut carius illi res vendatur; quia sic Venditor venderet, quod suum non esset, nec licet rem ca- rius solvere ob datam dilationem solutionis, excedendo, tum pretium , quia foret usura: vide prop. 42. at Alexandro VII. damnatam. 5tio. Res novae, & pretiosae, non habentes pretium legitimum, aut Vulgare, probabilius eo tantum pretio vendi possunt, quod Specta- ltis rerum circumstantiis, prudentis, & periti arbitrio

justum censetur, quae unica regula in hoc casu snperest. 4to. Si quis expresse, vel tacite conveniat cum altero,

sibi aliquid ad vendendum danti, v. g. ut rem Vendatio. florenis, & siquid ultra lucratus juste fuerit, retineat sibi; potest juste excessum super IO. flor. pro Seretinere: si vero nec expressa nec tacita conventio prae cesSerit, tenetur excessum priori reddere, utpote quem

nequit retinere ratione rei venditae , quia pretium spectat ad dominum rei: nec ratione designationis pretii, quae solum facit, ut non infra hoc pretium vendatur : nec ratione industriae, quia ille fructus non est mere industrialis , sed fructus rei ad dominum spectantis ἰ pro industria tamen sua aliquam mercedem exigere potest. 5to. Μercatores statim injustitiae damnari non possunt, si merci alienam substantiam v. g. aquam vino insundant , modo emptoribus damnum non inseratur, & merx juxta proportionem pretii satis sit ad usum consuetum idonea: plerumque tamen emptores volentes bonas me ces defraudantur; unde haec mixtio imminuto etiam pretio approbanda non est: si vero possit fieri sine damno emptoris, debet pretium minui, vel pondus augeri. In duobus tamen casibus a peccato, & restitutione hanc

320쪽

De Virtutisus Cardinalibus. I 80

mixtionem Layman excusat: I. Si emptores abhorreanta vino ob nimiam ejus meracitatem , ita ut si aqua Temperetur , EJuS praestantia non appareat emptoribus,& ipse emptor alio modo pretium Justum consequi non possit; quod frequentius fit illis, qui vinum mensuratim vendunt, ubi nullum damnum est emptoribus, vel si . qui etiam in malori quantitate emant, Statim tamen mensuratim vendunt, uti fit in cauponibus: secus foret, si vinum aqua mixtum iis venderetur, qui illud longiori tempore sunt Servaturi, quia citius corrumpitur cum damno emptoris. 2. Si pretium vini a Magistratu injuste laxetur, ita ut innopolae damnum pati debeant, nisi aqua admisceatur; quod tamen de Magistratu facile praesumi non debetia 6to. Si vitium Occultum rei etiam venditorem inculpabiliter lareat, ille non obligatur in

conscientia, ad praestanda damna , quae emptori obvene- runt: emptori tamen competit actio, vi cu)us venditor

compellitur reddere excessum justi pretii, si desectum

scivisset, ut servetur aequalitas. De vitio autem mani-sesto , quod emptor facile deprehendere potuisset, venditor eum monere non tenetur, dummodo rem justo pretio vendat: secus eSt, Si venditor' advertat, emptorem ex in vincibili ignorantia vitium non posse deprehendere, quia respectu hujuS eSt Occultum. Denique secundum constitutiones municipales venditor vitia praecipua , Seu d ectus capitales, rei manifestare debet: imo si res ob quodcumque vitium sito minus utilis, pretium sub peccato & onere restitutionis minuendum eSt. 7mo. Des ad peccandum determinatas, vel quibus aliquis ad peccatum abusurus certo p v etur vendere non licet. κυο. Res absolute vendita, licet non tradita, sine culpa venditoris, si sit determinata, perit emptori tamquam domino : si vero sit inde terminata , vel vendita ad men- Suram, Pondus, & numerum, ante traditionem perit venditori, quia venditio talis rei fit sub conditione, si tradatur. Fructus etiam rei determinatae vendita ademptorem spectant, qlita eum tangit periculum. Res successive duobus vendita, si neutri sit tradita, debetur

priori, qui jure est potior: si alteri sit tradita, illius eSt, quia habet jus in re, nisi prior venditio fieta sit Ecclesiis, vel civitatibus, vel prior emptor pretium jam Solverit, vel secundus mala fide emerit; ubi de damno

erga priorem tenetur. 9no. Contractus venditionis cum

pacto retrovenditionis in gratiam solius venditoris est licitus, quia ille tamquam dominus modum rei suae imponere potest, dummodo justum pretium servetur, ideSt, pretium minuatur: si vero sit in gratiam emptOris, & pretium augeatur, est contractus Mohatra, &Sciti iam Instit. Theol. Irim. II. T

SEARCH

MENU NAVIGATION