장음표시 사용
251쪽
pendeat aversatio clarissime patet. Sumamus ea sum alterum, ad quem paulo ante provocavimus , nimirum quod aversemur exspatiationem in campum tempestate pluvia. Dum Titius accedit nos persuasit rus ut in campum expatiemur, oculis in caelum conversis nubes prope horizontem conlpicuas ac inde surgentes pluviam, imo imbrem minitari eorum, quae alias experti sumus, memoria colligimus. Λtque in his nihil oecurrit,
quod non sensui, imaginationi & memoriae debeatur & per syllogismum quendam distincte explieabile sit. Dum porro nobis memoria suggerit ,
qualia incommoda experiantur, qui imbre in campo obruuntur, hinc porro colligimus, eadem incommoda nobis obtingere posse, imo nos eadem certo incursuros esse. Praevidentes adeo perceptionem quorundam iisdemque jungentes ideam molestiae, nihil agimus quod non denuo per aliquod ratiocinium si explicabile ac tandem ad ea reducatur, quae a se se, imaginatione ac memoria proficiscunturo Quamobrem dum molestia perceptioni praevisae adhaerens percepturitionem ab eadem avertiti id quiadem istiusmodi actibus in anima elicitis fieri apparet, qui vim reptaesentativam universi, qualis iam ima datur, non excedunt. Idem eodem modo elucet in exemto alio quocunque.
Ne cui in eafinus partieularibus vel etiam singularibus, quae ipsi obtingunt , dissim tales suboriantur, ex quibus se extricare man valeat 3 probe tenendum est, singula per lesem sensationis, imas inationis & memoriae ae syllogitam explicanda esse , quorum nobis in aversando conscii sumus Sc sine quibus nos oblectum, quod aversamur. non silige aversat ros intelligimus, de ubi in syllogismis sumimus propositiones, inquirendum ego ulverius, quomodo notiones iisdem respondentes sei su , imasinatione ae memoria obstetrieantibus imanima excitatae eidemque familiares redditae fuerint. Etenim huc plures actus eoncurrere certum est , modo quis eorundem memorian, habeat, & eo instructus sit acumine , sine quo interiora animae rhnari vix datur. Juvatur autem acumen studio psychologico, praesertim ubi per theoremata psychologica explicare saepius coneris, quae in te observas, facta dogmatum ad lacta applicatione o Ubi vero jam patet, quomodo vi repraesentativa univers, qualis in anima datur, ad actum perducantur appetitiones & aversationes; non amplius latet, per eam quoquo utrumque actum ege mili Dilem fg. 7o o M. γ, consequenter facultatem non minus appetendi de aversandi in eadem rationem sussicientem habere F. xy γιλλmis. Scs. 7o i l. γ, adeoque ab eadem pendere s. on l. I quemadmodum saeuuas cognoscendi ab eadem pendet. Sane quomodo in sectione Erima ex vi ista dedux imus omnia . quae de faculista cognoscendi tam inferiore , quam suDeriore in Psychologia empirica nobis. innotuere; eodem prorsus modo deduximus & porro deducemus, quae de appetitu & averissatione ibidem traduntur, ut adeo abunde pateat, vim repraesentativam universi non silecum facultate cognoscendi eandem.
I. 49 Vin ptri Voluptari extraordisinqui quidam motus sanguinis orsia ne puri in eremis ii qκid in respondet. Quoniam enim affectus jucimai cum magno voluptatis grada conjunguntur S. 6οῖ 'πλι empirist, ac inprimis gaudium in volupta-
ma affectibus commovetur, sanguis ac fluidum nerveum in corpore motu extraordinario agitatur S. 6 II Phisol. empir. , atque adeo motus istius
modi etiam in saudio adest, utpote asscctuum quadam specie, motus iste
252쪽
S Auersat;one senstiva atque Alfrctibus. 23
fluidi nervet atque sanguinis, qui in gaudio praesertim adesse deprehendiatur, jamjam incipere debet, ubi anima voluptatem percipit, ad majorem
gradum postea evehendus, ubi voluptas ad majorem gradum evehitur in gaudium degenerans, vel in eam degenerans, quae unicuique affectui jucundo propria. Patet igitur voluptati extraordinarium quendam motum sanguinis & fluidi nervet in corpore respondere. A posteriori quoque idem evincere datur. Etenim ex vultu & gestu, imo etiam verbis, quae proferimus, atque voce nemo non intelligit, nos voluptate perfundi. Vernacula dicere solemus: Es si et Mute einer recti vergni et aus, quasi voluptatem in ipso corpore praesentem videremus. Necessi igitur est, ut, dum voluptati indulgemus, alius sit vultus, alius gestus, vox atq ue verba sint alia, quam ubi anima vel taedio aut assectibus quibuscunque corripitur, aut extra omnem voluptatis, taedii vel molestiae, aut assectuum statum in statu ordinario est. Jam vultus & gestus
non mutatur, nisi mediante motu musculorum, nec vocis diversitas, cui accommodantur verba, aliunde est, quam a motu, quo spiritus eκ pulmonibus protruditur, & a motu laryngis , quo modificatur, ut in v cem abeat, quemadmodum luculentius in Physicis ostendemus: motus autem musculorum non perficitur sine nu tu fluidi nervet, quemadmodum
denuo ibidem evincemus. Patet adeo dari aliquem in corpore fluidi nervet motum, quando voluptati indulgemus, qui in eodem extra hunc statum minime deprehenditur. Praeterea ipse faciei color & subinde quoque musculi ejusdem ali ter sese habere deprehenduntur, ubi anima in statu voluptatis deprehenditur, ut exinde omnium maxime colligatur voIuptatis praesentia ab ipso etiam vulgo. Nemo autem ignorat, hanc faciei in ut tionem non minus a sanguine pendere, quam ejus ruborem, quo faciem perfundit pudor, modo structuram corporis humani habuerit perspectam. Quemadmodum itaque singulari sanguinis motu opus est, quo idem ad faciem propellitur, ut rubeat; ita non minus singularis quidam ejusdem motus requiritur, ut facies eum induat colorem atque sermam , qualis statui voluptatis convenit.
Quae ad confirmandam propositionis veritatem a posteriors in medium asseruntur, clariora evadent , ubi in usum artis conoeetandi aliorum mores sollicitius observare mutationes vultus studuerit: qua de re suo loco dicemus plura hiae vero ex physicis sumuntur, ea in dependenter ab his ibidem demonstrari , iacile quis hariolari potest, ut adeo sibi metuerea circulo vitioso in demonstrando non opus habeat. Neque vero repugnat honae methodo assumere subinde deinceps demum demonstranda, ver per experimenta atque observationes
firmanda, ubi fieri nequit ut praemittantur, propterea quod non paucis evinci possint, sed ab aliis praecognitis pendeant, lemmatis titulo alieno in loco inserere ob multitudinem non licet.
Missis sive laedla itidem extraordinarius quidam motus sanguinis ae fluidi nervei respondet, sed diversos ab eo , qai voluptatis comes es. Affectus enim
molesti cum insigni taedii ac molestrae gradu conjunguntur g. 6o9 Ηλι
253쪽
a 38 GR. II. Cap. I. De Appetitu senstiuo
empiri , ac inprimis tristitia in praedominio tardis seu molestiae ins gni contaitcs. 6as πω. empiri9- Iam quando anima affectibus comis
movetur, adeoque etiam quando tristitiae indulget, sanguis ac fluidum nerveum motu extraordinatio ita eorpore commovetur I. 6 II ' M. empir. I Erpo motus iste fluidi nervet atque sanguinis, qui in tristitia praesertim adesse deprehenditur, jamjam incipere debet, ubi anima taedium percipit ad majorem gradum evehendus, ubr taedium ad majorem evehitur ia uistitiam degeneraturum vel in istud abiturum, quia unicuique assectum molesto respondet. Patet itaque extraordinarium quendam m tum sanguinis ac fluidi nervet molestiae sive taedio respondere .
erat primum iaJam voluptas in eognitione intuitiva persectioni, S. xi r PINM e pir. , taedium sive molestia in cognitione intuitiva imperfectionis consistit S. si 8 N, . empiri ,. adeoque sibi invicem contratiantur, ita ut voluptati indulgere non possit, dum taedio corripitur se nec taedio tempus consumere queat, quo voluptate perfunditur z id quod in eodem objecto satis patet S. 29 Onto I, in diversis vero inde liquet quod ad plura simul eandem attentionem afferre eodem momento non possimus etsi subinde reperiantur, oui in istiusmodi, quae sibi mutuo non contrariantur, at te tionem ad diversa objecta partiri valent, ut mira celeritate huc illucve trahatur I. aque 'μω. empiri . Necesse igitur est ut motus sanguinis des uidi nervet, qui voluptatem comitatur,. diversus sit ab eo, qui taedium sequitur. Quod erat alteram. Utrumque confirmatura posteriori . Ipsum nimirum vulgus ex vultu , gestu, & Voce, atque verbis colligit, quod quis taedio assiciatur. Unde vernacula dicere solemus: Er silebet ganti verivstiis au .. Eodem vero, quo in propositione praecedente, modo evincitur, id fieri minime posse , nisi extraordinarius quidam motus sanguinis ac fluidi nervet in corpore assimittatur, qui ordinarie in eodem locum non habet. Et cum non minus ex vultu, gestu, voce colligatur, quod quis voluptati indulgeat, quam quod taedio perturiatur, quemadmodum ex iis liquet, quae ad confirmandam propostionem praecedentem in medium adducta sunt ἱ motum sanguinis &fluidi nervet, qui voluptatem ac taedium comitatur, non esse eunΦm s iis patet. Pone enim, si fieri potest, utrumque esse eundem: non igitur fieri poterit, ut ex eodem fgno colligat ut nunc voluptatis, nunc taedii praesentia, cum nulla adsit ratio, cur in uno casu magis voluptas, quam taedium ; in altero autem magis taedium , quam Voluptas colligatur. Ex vultu itaque, gestu ac voce nec voluptas, nec taedium colligi poterit: quod cum experientiae communi repugnet, quemadmodum nemo ignorat, motus iste sanguinis ac fluidi nervet, qui individuus voluptatis ae taedii comes est, idem esse aequit. Erit adeo diversus.
254쪽
ω Auersatione sensitiva atque inertibus. 239
Αpparet itaque rationi determinanti percepturitkmis in corpore quoque motus quoiadam res nderer id quod probe notandum non modo ut rectius de systematis explicandi eommeruium inter animam atque corpus intercedens iudicare , verum etiam ut ea, quae appetitui in eorpore respondent citra difficultvem intelligere possis. Ceterum quemadm 'dum gradus voluptatis atque taedii plurimum variant 3 ita quoque motus sanguinis & fluidi nervet gradu differre debet , prout majorem aut minorem gradum voluptatis ac taedii
Appetitises animae respondent motus corporis ct organorum ipsius, quibus O
tinetur is ejus in uniuerso situs, in quo pereeptioni praevise locus ust potes. Quan- librido enim anima aliquid appetit, conatus producendi perceptionem ad prae- quinam Visam aliquam producendam tendit fg. 49s γ , atque adeo illa mutationem quoque situs corporis intendit, sine quo sensatio ista fieri nequit . 486 . amobrem cum motus isti statim consequantur, quando eosdem amittani mac s. 9s 3 PDebo empir. ri appetitionibus sentativis in anima respondent motus corporis & organorum ipsus, quibus is obtinetur in univer se ejus situs, in quo preceptioni praevisae locus est.
Nemo a nobis exigat, ut hie explicemus, quomodo motus isti in corpore determinentur: pertinet enim haec explieatio ad modum, quo commercium inter animam atque corpus surusistit. De eo igitur dispiciemus in sequentibus.
Aversation I anime respondent conastis impediendimius corporis ter orgoorum M ,οἱ lar, qtiibus obtinetur illius situs ad praevisam perceptionem necessarios, ubi vi tioni iaad risdem impellimur, atque motus tam arti,quibus impeditar, ne perceptioni'ae- π cvise sit locus, ni eam cessare constet, omi s motibus adsitiam eorporis ad eandem requisitum necessariis. Quando enim anima quid aversatur, impedire conatur, quo minus perceptioni praevisae in se sit locust sy. 496 . Quamobrem cum sibi conscia sit, sine mutatione stus corporis ad objectum aliquod non mutari sensationem S. 483 ); mutationem quoque illam non appetit, adeoque nec motus corporis di organorum ipsius ad eum stum ob. tinendum necessarii eonsequuntur a. 933 PBGot empiri P. Atque adeo si constet omissis motibus ad situm corporis a perceptione praevisa requisitum necessariis impediri, quo minus eadem in nobis producatur i, aversationi in corpore non respondet nisi cessatio istorum motuum. Quoderat primum. Enimvero ubi constat, perceptionem praevisam impediri aliter non posse, nisi motibus contrariis corporis efficiatur, ne senubile in organum sensorium agat; aversationi contrarii isti in corpore motus respondent
Denique ubi vi impellere nos quis conatur ad eos corporis motus, quia bus efficitur, ut perceptioni praevisae in nobis sit locus; conatum adhibemus motus istos impediendi S. 48s. 86 . Atque adeo aversationi respondent conatus impediendi motus corporis & organorum ipsius, quibus ipsius situs ad actionem sensibilis in organum sensorium necessarius obtinetur. Quod erat tertium. Ueritas Disiti Orale
255쪽
14o Sect. II. Cap. I. De Appetitu sensitivo
Veritas propositionis praesentis quoad singula membra confirmatur aposteriori. Ponamus enim nobis suaderi iter ad amicum quendam, quem alius nobis amicus invisere decrevit. Quia nobis succurrunt querelae deviis injuria tempestatis im itis, quas ab itinere reduces fundere audivimus, & caelum triste conlpicimus; iter istud aversamur ob molestiam ex
eo pereipiendam.Cum molestiam istam evitemus,itinere intermita,nec adsit qui nos ad idem ingrediendum vi adducere conetur; motum illum corporis intermittimus, qui ad iter ingrediendum necessarius est, neque opus est motibus contrariis, quibus idem impediatur. In praesente adeo ea su , ubi nee manente eodem corporis stu perceptioni praevisae locus est, quam aversamur, nec quis adest qui nos ad eos motus cogat, quibus situs corporis ad illam necessarius obtinetur, hi tantummodo motus posteriores omittuntur, atque adeo aversationi in hoc casu respondet cessatio motuum corporis ac organorum ipsus, quibus situs ad perceptionem praevisam actuandum necessarius obtinetur. Idem etiam apparet in iis casibus, ubi non nisi motu cujusdam organi opus est , ut quid percipiamus. Ponamus Mevium nos hortari ad hauriendum vinum, quod vitro infusum nobis apposuit. Cum nobis constet vinum istud esse austerum & hunc saporem aversemur; manu vitrum apprehendere acori admovere negligimus. Aversationi igitur respondet cessatio illorum motuum in corpore, quibus efficitur ut saporem vini percipiamus. Experientiae itaque consentanea est propositionis veritas quoad membrum primum. Ponamus secundo inter praesentes in convivio oriri Iites & nos nobis metuere, ne iisdem implicemur, adeoque aversari lites nobis intendendas. Cum jam constet, nos eas evitaturos in isto loco non amplius commorari posse; secedimus ac alio nos conserimus, ubi ab hoc periculo tuti sumus. In praesente adeo casu, quo perceptionem praevisam evitare aliter non licet nisi motibus corporis contrariis, quibus ejus situs ad illam neri cessarius impeditur; motus hi contrarii in corpore aversationi respondent. Atque ita cum experientia quoque consentit membrum secundum propo sitionis praesentis. Denique ponamus Titium nobis osserre muneris loco nummum que
dam aureum, quem certa de causa accipere recusamus, atque adeo aversamur. Quod si manum admovet manui nostrae nummum daturus, manum
retrahimus. Ubi apprehenso brachio eandem ad se adducere conatur , nos in contrarium nitimur manumque claudimus. Ecce igitur motus in corpore nostro iis contrariantes , quibus effcitur, ut perceptioni praevisae, quam ne producatur impedire conamur, seu quam aversamur, sit locus. Experientia igitur membrum quoque tertium propositionis praesentis confirmat.
Plures casus praeter eos, quos expendimus, non posse occurrere , attendentibus patet. Etenim quando quid aversamur, aut tantummodo omittendae sunt actionea eMernae, ne
256쪽
S Auersatione sensitiva atque Ametibus. a r
ejus eompores rectilamur, aut in albus externis opus est, ut idem impediatur. Casta peior in alios plures non abite in posteriori vero ut actiones externae ad impediendam ρο ceptiovem praevisam per se necinariae sunt , quatenus scilicet impossibile ut absque iis evite tur, aut talem impossibila videtur, eam abique istis evitari posse I aut opponendae sunt vi in easu nudae omissionis actionum externarum, qua alii nos ad actiones externas perceptioni praevisae actuandae sussieientes impellere conantur. Patet itaque casus omnea in proposuionei praesente fuisseexpensos. Celetum hic repetenda sunto quae ad praecedentem annotavimus.
Appertrioni ct auersarism Hversi in corpore sanumis ac suidi nervet motus Appetia responant, et vulam, gesus atque vox utramque produnt. Λppetitio enim tiori ciest directio percepturitionis in perceptionem praevisam cs. ωs , ade que tuscitur, si eidem voluptatis idea iungitur. S. 489. . uamobrem cum voluptati extraordinarius motus sanguinis de fluidi nervet respondeat S. 99 2; appetitioni quoque istiusmodi motus respondere debet. orpore
Similiter aversatio est directio percepturitionis in partem contrariam Tm perceptionis praevisae S. 496 , adeoque nascitur, si eidem molestiae idea jungitur S. 899. Quamobrem cum molestiae peculiaris motus sanguinis ac fluidi nervet respondeat, sed diversus ab eo, qui voluptatis comes est
S. soo9; aversationi quoque istiusmodi motus respondere debet, diversus tamen ab eo, qis appetitionem comitatur. moderat secundum. Constat ex anterioribus, motus fluidi nervet ac sanguinis voluptati atque molestiae respondentes colligi ex mutatione vultus, gestus atque vocis S. 499. yoo . Quoniam itaque voluptas, atque molestia per vultum, gestus atque vocem proditur; appetitioni vero & aversationi ea comm nia sunt, quae in corpore voluptati ac molestiae respondent; appetitionem quoque ac aversationem vultus. gestus atque vox prodere debent. Quis
Sin experientia eonfirmari possit veritas propostionis praesentis, d
um non est. vultus enim, festus & vox in sensum incurrunt, ade que a nobis inservari possunt. Etsi autem eo usque non proficere sole mus, ut harmonicas vultus, gestus ac vocis cum appetitionibus acave sationibus animae mutationes agnoscere & a se invicem discernere valeamus;
id tamen non impossibile esse a et antiqua praxis in judiciis Sinarum olim
recepta, qui ex vultu, gestu ac voce colligebant, utrum reus in judicio quaesitus veritati consentanea, an aliena respondeat. Qui enim quaesitus averitate aliena respondet, veritatis confessionem aversatur, atque adeo Vultus, gestus ac vox prodere debet istam aversationem, si quidem ex vultu, gestu ac voce eam conjectare velis. Non nego dissicile esse experi mentum inexercitatis; non tamen impossibile , ut dissicultas industria superetur. Caeterum cum istae mutationes pendeant a voluptate vel molestia,' quam anima percipit, atque adeo majores minoresve esse debeant pro majore minore vegradu voluptatis vel molestiae; observari inprimis poterunt,
257쪽
ubi anima voluptate majore impellit ut ad .appetenduna, vel majore molestia retrahitur ad aversandum. Praeterea eum nemo non in semetipso exportatur, si qua consuetudine adducti appetimus, vel aversamur, rationem determinantem appetitionis & aversationis non amplius clare percipi , suemadmodum percipiebatur, ubi prima vice quid appetebamus, ves avet. abamur; mutationes quoque vultus, gestus ac vocis minores&Nix comspicuae evadunt, ubi appetendi & aversandi consuetudo adest, nisi vultus quoque, gestus atque vox aliquam contraxit consuetudinem utrique adhaerentem. Quamobrem consultius est, ut prima experimenta capiamus in iis casibus, in quibus quid prima vice appetimus, vel aversamur, vel ubi longa deliberatio instituitur, autequam actus appetendi vel aversa di sequatur.
Erunt in posterum, qui monitis riostris dehisce experimentis excitati ad ea omnem industriam suam conserent , plus ipso opere praestituri , quam ipsimet sibi pollicebantur . Adiuvabuntur autem istis adminiculis, quae de conjectandis hominum moribus in Philos phia practio universali sumus tradituri, & in praxi morali semiotica suis locis indigitaturi. Erunt enim in hisce partim iaciliora, quae minore molestia ad praxin transferre licet, par tim generalia , quae in praxi praesente dissiciliore notionum directricium vice fungunturAI. 5O Afri s sunt conatus tubetven res producendi perceptiones praevisas, verimpediendi, quo minus producantur. Affectus enim sunt actus animae, quibus quid vehementer appetit, vel aversatur S. 6o3 Psycholampis. . Quamobrem cum actus appetendi seu appetitio sit conatus mutandi perceptionem praesentem in praevisam , seu tendentia ad perceptionem praevisam S. 4'sst, aversatio vero conatus mutandi perceptionem praesentem in partem contrariam perceptionis praevisae, seu conatus impciliendi, ne perceptioni praevisae in nobis sit locus S. 96 ; affectus fiant conatus veli mentiores producendi perceptiones praevisas, vel impediendi quo misnus producantur,
i conatur vehementiores producendi perceptimes praevsas fiunt inretas Jueum di; conatus impediendi, qtio minus producantur, sunt assectus molesti; conserus vehementisres producenae perceptiones praevisas juncti aliis impediendi, quominus quaedam producantur, sunt Uectus mini. Affectus enim, qui in conatu vehementiore producendi perceptiones praevisas consistunt S. so4 , in appetendo consistunt s . Sunt igitur affectus ducundi s). εοῖ hcbοι empir. . moderat unum. Affectus, qui in conatu vehementiore impediendi perceptionem praevisam consistunt, in aversando eonsistunts S. 496 . Sunt igitur assectus molesti c6. 6ορ Pherit empir. I. moderat secundum. Affectus denique, in quibus conatus vehementiores producendi qua Ddam Disiligod by Corale
258쪽
S AOersatione sensiti a atque. Alfectibus. 243
iam perceptiones praevisas conjunguntur cum conatibus aliis impediendi. quaedam enascantur, ex jucundis & molestis constant per demonstrata. Sunt igitur affectus mixti cx 6ro Ps ML empir. . Quod erat tertiam.
Consideramus hie affect iis, quatenu animae insunt, ut appareat, quomodo ex essentia de natura: animae consequantur . .
ectus tam mole ii, quam jucundi atque misti ex ui repraesentatisa unia Anasse. versi, qualis in anima datur, enascamur. Affectus eniae molesti in aversan- ctus Udo j. 6ορ αμλLempiria jucundi mappetendo g. 6o8 N M. empla. , r pro mixti, tanquam ex molestis dc jucundis constantes I. 6 Io Psychα empir. , in appetendo & aversando simul consistunt. Quamobrem cum nota minus υ, aversatio .g. 4989, quam appetitus ex vi repraesentativa universi, quam socii Iis in anima datur, enascatur S. 97ὶ; affectus tam molesti, quam ju- res. eamdi atque mixti ex vi istae universi repraesentativa, quae in anima datur,
Pendent adeo affectus ab essentia atque natura animae, neque adeo ressibile est, ut era-drcentur , nisi naturam & essentiam liumanam tollere velis: id quod fieri non posse constatis. 3- --ι. . Est tamen Miniae imperium quoddam in affectus, quemadm-um in m. nem appetitum sensitivum, quo impeditur, ne noceant, dc quo ad consensum cum appetitu rationali reducuatur, quemadmodum ex iis constabit, . quae de libertate dicentur.
I, asse tibus jucuntas velamentia conatus enascitur ex multiplicitate tende 'iam Harum ad diversas perceptisan praeviser. Affectus enim jucundi ex confusa ita appe boni repraesentatione oriuntur T. 6oy risbes. empir. .. Enimvero si no- risus in bis rem tanquam bonam confuse repraesentamus; ideam boni ingrediuntur voluptates quaecunque ex re ista vel cum eadem antea simul pereeptae, aut eidem sive ex vero, sive per praejudicium attributae s. 393 αγλ empiri . Quamobrem cum appetitus furatur in eam rem, ex qua voluptarem percipimus, quamdiu in notione boni eonfusa acquiescimus cs . syrmx M. empis. , quamdiu vero in eadem acquiescimus, nulla adsit ratio, cur appetitus in unum potius, qua Minalterum diriPtur ,. quod voluptatem nobis parere posse praevis ur , necesse est ut dirigatur in omnia simul. quae tanquam Voluptatem paritura ideae hocii insunt S. 7o. II L . Enascuntur adeo tendentiae multiplices ad diversamrceptiones praevisas, Atque adeo paret vehementiam conatus , qui in assectibus jucundis deprehenditur S. so I , esse ex istz tendentiarum multiplicitate.
Ut appetitio, qualis est in animae, dam afleetibus indulget , rectius intelligatur , penitrus in eam inquirendum eae duxit quem in fimem ymposionem sequentem rub ungere pii et -
ti affectibus iucundis ades appetitas confusus. In iucundis enim affecti- C-D-hus adest conarus multiplex, qui tendit ad perceptiones diversas praevisas I επς producendas cI. 3o7 9. Tot ighur adsunt appetitiones diversae, quot perceptiones praevisae, ad quas dirigitur conatus mutandi perceptionem 3
259쪽
praesentem s. 9s J. Quamobrem cum omnes fimul adsint, fieri non potest ut anima sibi singularum sigillatim conscia sit, consequenter eas a se i vicem discernere nescia in unum confundit, ficque confusus enascitur apis petitus S. 39 PB . empir. .
Habemus hic geneta appetitira consis, in quo affectus iucundi consistunt i quae quidpiam analogi ha t eum perceptionibus confusis non abfimi liniodo enasci solitis s. pr. iis .
S. IN. In asse Mus molestis oehementia conatur e stitur ex nrultiphiritate conarnum impedienia esiversas pereeptiones praevisat. Aste res enim molesti ex confiisa mali repraesentatione oriuntur cf. 6os 'κω. empir. . Enimvero fi n bis rem tanquam malam eonfuse repraesentamus , ideam mali ingrediu tur tarilia quaecunque ex re ista vel cum eadem antea sun ut percepta aut eidem sive ex vero, five per praejudicium tributa cap. 39 PBoote ira. Quamobrem cum rem aversemur, ex qua laesitum percipimus, quamdiu in notione mali confusa acquiescimus S. 392 Psπω. empir. , quamdiu vero in eadem acquiescimus nulla adst ratio, cur aversatio in unum p tius, quam in alterum dirigatur, quod taedium nobis parere posse praevia detur; necesse est ut promiscue in omnia simul dirigatur, quae tanquam taedium paritura ideae mali insent S. 7o. II 8 I . . Enascuntur adeo aversationes multiplices diversarum perceptionum praevisarum . Atque adeo patet, vehementiam conatus impediendi perceptiones praevisas, qui in affectibus molestis deprehenditur cf. sos , esse ex ista aversationum multiplicitate.
Ut aversatio, quaIis est in anima, dum affectu molesto percellitur, rhe agnostatur, penitius in eam inquirendum. Addimus igitur propositionem sequentem.
D Upectibus missis adest avresinis a. In affectibuς enim molastis adest conatus multiplex impediendi drversas perceptiones praevisas S. sos) Tot igitur adsunt aversationes diversae, quot sunt perceptiones diversae, a quibus avertitur appetitus S. 96 . Quamobrem cum omnes simul actsine, fieri non potest, ut anima sta sigillatim singularum conscia sit, co sequenter eas a se in ieem discernere nescia in unam confundit, sicque comsula quaedam nascitur aversatio.
Nascitur adeo confusa aversatio, quae in assectibus molestis obtinet, eodem prorsus modo, quo appetit confusus in affectibus iucundisω
perceptiones prae in alias producendi , atas impedisnae. Assectus enim mixti ex jucundis atque molestis constant cap. 6 Io Po . empir. - Enimvero in affectibus iucundis conatus vehementia enascitur ex multiplicitate te dentiarum ad perceptiones praevisas ar. 3π , in molestis autem ex multiplicitate conatuum impediendi perceptiones praevisas S. 1oyγ- Quam obrem cum in affectibus mixtis utrique conatus invicem permisceantur
260쪽
ω Mersatione senstitia atque Arietibus. 243
g. 3o I; ex multiplicitate conatuum perceptiones praevisas alias produeendi , alias impediendi conatus vehementia enasci debet.
Ut haec permixtio rectius intelligatur, sequentem addere iubet propositionem. f. II 2.
In affectibus miniis confusus quidam a Ius m apperitu sensitiuo oritur, quassim affectJus fimpiagus locum non bisu. Affectus enim mixti ex jucundis at- appetLque molestis constant S. 6eto' l. Enimvero in affectibus j cundisconfusus quidam adest appetitus I. , in molestis con a quaedam aversatio I. y Io . Quamobrem in mixtis appetitui confuso permiscetur aversatio confusa, consequenter qui hinc in appetitu sensitivo re
silitat aestus istiusmodi est , qualis in affectibus simplicibus locum hab
Idea hujus ad m, quatenus consuta est, acta itatem habet cum idea cosorum. Dum enim colores Percipimus ν figurarum ac molium exiguarum' motuumque inultiplicium luis minis perceptiones confunduntur in unum, cumque motus, figurae ac moles pari icularum res prorsus diversae sinr, haud quaquam tamen actu mentis a se invicem distinguantur, ideaeolorum ineffabilis est, ita ut atheri intrinsecas, quas percipimus, determinationes enuntiare naua va eamu . Similiter dum actum appetitus sensitivi appercipimus, seu dius nobis conscii sumus, perceptiones praevisas complurer ac a se invicem differentes ipsisque respondentes appetitiouer atque aversationes simul appercipimus, quae omnes in unum contusae ideam actus appetivus ineffabilem udante gisnunt. idem quoque obtinet in appetitionibus atque aversationibus confusis, quarum illae in affectibus iucundis s. sos , hae autem in molestis Iocum habent g. si σ) . Quemadmodum autem Physica inismit pereeptionibus confusis rerum naturalium ad distinαs reducendis, ut innotescant quaenam eidem in sint , ita Psychologia. rationalis in evolvendis ideis conrufis, quarum ope anima seipsam cognoscit , occupatur, ut ad distinvim animae cognitionem perveniatur: quae sane cognitio maximam utilitatem sp mdet in praxi morali. Innuune enim confusae percretiones , appetitiones atque aversationes in actionem humanas, quas rationi conformiter ubi dirigere volueris, plurimum prodest nose, quaenam in istis contineantur. Fidem oculatam dabimus suo loco, quanis do praxia morum rationi conformem usuque comprobatam emeleaturi sumus ..
g. III. Dum an ima assectibus commo ecur, conaristis produceni vel impediena malas
perceptiones praevisas convenientes motus in corpore observantur. Dum enim ani-- πma affectibus commovetur, vehementer quid appetit, vel aversatur c&6o 3
PDebo empir. . Sed apperitio iii animae respondent motus corporis &or--, ganorum ipsius, quibus obtinetur is ejus in universe situs, in quo perce- spondeisptioni praevisae locus esse potest car. Io II; aversationi conatus impediendi an . motus corporis & organorum ipsius, quibus obtinetur illius situs ad perceptionem praevisam necessarius, ubi vi ad eosdem impellimur, atque m tus contrarii, quibus impeditur, ne perceptions prie visaest locus, nisi eam cessare constet, omissis motibus ad suum corporis ab eadem requis, tum necessariis F. so a P. Dum igitur anima affectibus commovetur, ipsi
convenientes motus in corpore observantur: Observantur autem tanto ma
gis, quo ob vehementiam, quae in Vpetendo veI aversando deprehenditur I. 6o3 PDGοι empiri , motus Rinr majores , seu ur majore prod cuntur. Jam vero assectus sunt conatus vehementes producendi percepti
