장음표시 사용
361쪽
. . Spirat uetate anamae in specie. 347
dinationem mediorumque electionem aptus efficitur, absolute summa est, ac proinde talis etiam ejus sapientia I. 678 ). Quod erat unum. Et quoniam sines omnes cum qualitatibus agentis conveniunt,' media vero exacte finibus respondent, & fines omnes simul sumti tandem ad ultimum tendunt; tantus hic est in tanta finium & mediorum varietate cum qualitatibus agentis & inter se consensus, ut majorem concipi repugnet sontol. . Quamobrem cum magnitudo persectionis ex convenientia finis cum agente, mediorumque cum fine, ac finium subordinatione aestimetur 9. s I9 Ontot ; quam absolute summam evicimus sapientiam, ean
dem quoque este omnium persectissimam, quae concipi potest , abunde
Notio sapientiae summae maximam in Theologia naturali habet utilitatem , ubi evincendum est Deo competere sapientiam absolute summam, seu esse ens omnium sapientissimum . Cumque hoc universum pendeat a sapientia Dei, eadem inservit plurimum cognoscendae intimius dependentiae hujus universi a Deo, & ideo in Teleologia notionis dire tricis munere fungitur, ut sapientiam Dei ex operibus naturae scrutemur. Et quoniam non minus regnum gratiae, quam naturae a sapientia Dei pendet ; eadem notio nos manuducit non modo ad scrutanda in sapientiam Dei, sed alia quoque eiusdem attributa , ubi inquirimus rualem se Deum per oeconomiam gratiae probaverit. Usus alios silentio praetereo: suificiunticia ad excitandam attentionem eorum, qui excitatione opus habent, ne in utilibus percipiendis periunctoria opera utantur.
Quoniam nemo non in semetipso experitur, quod saepius finem inten- Anima dat, sibi parum convenientem,& eum praeferat,qui minus altero sibi conve- sapie nit, quod frequenter admodum in eligendis mediis a fine aberret & media ad finem conlequendum minus apta praeserat melioribus, & quam raro finem ex asse consequatur, quam saepe per ambages ad eundem tendat ; quod denique de subordinatione finium particularium per modum mediorum ad
remotiores tandemque ad ultimum ne cogitemus quidem: ultro unusquisque concedere tenetur, animam sapientia summa non esse infructam, sed lon
gissmo potius interuallo ab eadem es lare S. 680 .
Patebit hoc multo evidentius, ubi in Theologia naturali docuerimus, quaenam sint rationes, cur Deo sapientia summa conveniat. Etenim tum palam erit, sapientiam summam
in hominem ne quidem cadere posse. Imo haud difficulter tum ostendetur , impollibile esse ut spiritus quidam finitus, quantaecunque tandem perfectionis fingatur, summa sapientia gaudeat.
Fentia bumana quoa n gulas ejus partes admodum limitata est. Sapien- Limitalia tria involvit, scilicet finis determinationem, mediorum electionem& Iiosapie- finium particularium subordinationem I. 678 . Ostendendum itaque est sapientiam humanam tam quoad finium determinationem & subordinationem, quam quoad mediorum eleetionem limitatam esse. Experientia comprobatum, nos sepius finem intendere, qui nobis parum convenit, nee liuer fines distinguere, qui magis vel minus conveniunt. Quamobrem cum quis eo sapientior sit, quo rarius in determi-X x a nanda
362쪽
348 GR. Cap. I. De Spiritu in genere
nanda finis cum natura sua convenientia a vero aberrat s S. 679 , ac printerea sapientior existimandus sit, qui scit inter fines sibi magis vel minus convenientes distinguere, quam qui idem nescit S. 68o ; animam hominis quoad finis determinationem admodum limitatam eme palam est
S. 468 -H. P . Similiter saepius eligimus media, quae a fine nos abducunt, ad quem
ducere debebant, &sere nunquam finem ex asse consequimur, quem intenderamus, media ad eundem consequendum minus apta melioribus pra ferentes, imo saepissitne per ambages ad finem contendimus. Quamobrem cum quis eo sapientior fit, quo rarius in eligendis mediis a fine aberrat S. 68a , & sapientiorem se probat, si media eligit ad finem consequendum magis, quam minus apta cf. nec per ambages ad finem contendit S. animam hominis quoad mediorum electionem admodum limitatam esse constat cf. 663 Ontia. λ. Denique pro certo dc explorato habemus nos definium legitima suboi di natione ne cog tare quidem , nedum multum in eadem proficere. Quamobrem cum eo major sit sapientia, Mo plures fines particulares legitime subordinare novimus S. 688 sapientiam humanam quoad finium qu que labor diuationem admodum limitatam esse liquet , 468 Ontolo. Quoniam itaque anima humana i imitata est Quoad tum determinati nem, quoad meὶorum electionem & quoad finium subordinationem predemonstrata; quoad singulas eius partes admodum linutata est S. 678 .
Limites sapientiae humnae distincte agnoscere utilissimum est in philotiphia morali, noli modo ut caveainus, ne nobis sapiemiores videamur quam sumus, verum etiam ne incomparanda sapientia desiderari patiamur industriam nostram .. ini vero arctoa , quibus s. pientia bumana coercetur, limites agnoscit, eo uecum sapientia summa conseri , abunde convincitur Ilaudquaquam repugnare, ut spiritus animae humanae longe sapientiores diis verso gradu existant.
f. 692. Nemo bomisum in omnibus est em. Ponamus enim hominem in omniabus esse sapientem. Quoniam sapiens actionibus suis liberis fines naturae suae convenientes praescribit & media ad eos ducentia eligit, finesque particulares ita sibi invicem subordinat, ut propiores fiant media remoti rum I. 6782: nunquam in fine determinando a vero aberrabit, nec media eliget, quae ad finem parum dueunt, nec finem, quem intendit, ultimo per intermedios alios subordinare negligit. Enimvero domestica experientia convincimur, nos in fine determinando saepissime a vero aberra .re, fine prout decet determinato eligere media , quae ab eodem nos a ducunt, di de finium subordinatione vix unquam cogitare. Plures adeo occurrunt casus, quibus nos sapientes minime probamus, etiam quando nos sapientes praestare intendimus, ut taceam casus plurimos, quibus desectum sapientiae ultro agnoscimus Nemo itaque hominum in omnibus est sapiens,
363쪽
ω Spiris litate anἰmae is specie. 349
Idem etiam directe ostenditur. Qui sapientem se probare voluerit, is in dato quolibet casu judicare debet, num finis sibi conveniat, quaenam sint media ad eundem consequendum apta, & quomodo finis datus ultimo per alios intex medios subordinari debeat css. 6789. Quoniam ex iis, quae de fine dato cognoscit, colligere debet, num sibi conveniat; opus est aliquo principio generali, vi cujus haec infertur conclusio: Finis datus mihi convenit 9 LM. 9. Et eodem modo patet, ut quis porro inserat, finem datum per haec media certo & ex asse consequi licere, vel probabile esse ut finem datum per haec media consequamur, si non ex asse, saltem ex parte, denuo opus esse principio aliquo generali. Neque minus idem liquet de subord i natione finis dati. Enimvero nemo non novit sibi in omni bus, quae obtingere possunt, negotiis principia istiusmodi universalia non esse, plerisque tantummodo imitantibus alios vel semetipsos in casibus, quos aliis antea obviis similes utcunque judicant, ut successus saepius se tunae magis, quam sapientiae sit tribuendus. Deficit adeo illa scientia, quae ad sapientiam requiritur in multis casibus, ut ut in quibusdam non deficiat . Quamobrem nemo in omnibus sapiens esse potest.
Et si pervulgatum sit, neminem in omnibus esse sapientem a cum tamen vulgo non distincte cognoscatur, sapiens in omnibus existimatur, qui in quibusdam se sapientem probavit. Enimvero qui novit, quanam scientia instructus quis esse debeat, ut sapientem in aliquo negotio sese probet; is non modo propriis viribus nimium non confidet, sed nec in e rum consilio fiduciam collocabit, quibus sapientia in dato casu non magis, quam sibi ia-vet, utut in aliis negotiis sapientiae laude merito suo emineant.
g. 693. Spiritus sapientiae capax est. Sapiens enim fines naturae suae convenien- Cur spires & media ad eos ducentia eligit, finesque particulares ita sibi invicem ritus sis subordinat, ut propiores fiant media remotiorum c*. 678 . Necesse igia I pis' tur est ut judicet, finem datum naturae suae sive mediate, si ve immediate convenire, haec media ad eundem ducere & ad eum consequendum aliis fesse magis apta, finem denique datum habere sese ad finem alium ulteri rem per modum medii ad finem, seu esse medium consequendi finem ultoriorem. Necesse igitur est, ut ex iis, quae de fine cognoscit, judicet qualis is sit, de ut in promptu se universale quoddam principium, talem finem naturae suae vel mediate, vel immediate convenire, cujus applicatione enascitur iudieium, finem datum sibi convenire. Convenientiam ergo finis cum natura sua ratiocinando cognoscit c sy. so LM. . Similiter opus est principio aliquo generali, cujus applicatione enascitur judicium, ad hunc finem consequendum his opus esse mediis: nec minus tali principio opus est, ut perveniatur ad judicium, hune finem eme medium alterius finis consequendi. Denuo igitur ad judicia ista pervenitur ratiocinandos .cit. Log. . Quamobrem sapientiae locus non est sine operationibus intellectus, consequenterea non cadit nisi inens intellectu praeditum. Enim
364쪽
33o Sect. IV. Cap. I. De Spiritu in genere
vero spiritus omnis intellectu praeditus est car. 643 9. Quare fieri potest ut sit sapiens, seu, quod perinde est, sapientiae capax est.
Propositio praesens variis adhuc modis aliis demonstrari poterat, veluti ex eo, quod sapientia sit scientia i s. 6 s), quae cum habitum demonstrandi supponat s g. 394t r. , sit;e intellectu concipi nequit F. dc seqq--ὶ, adeoque non cadere potest nisi in ens intel-ctu praeditum, consequenter in spiritum I. ε 3 r enimvero non opus est, ut propositionem vel per notiones confusas claram pluribus modis probemus. Propositiones enim , quae dii ceptationibus obnoxiae lunt, pluribus probationibus firmari subinde utile est, cum alii aliis magis convincantur, adeoque per unam ad assensum compellantur, ad quem per aliam compelli non poterant , et sinu denuo magis satisfaciat aliis quam altera.
S. 69 .mlimspiritus simitatus perfectusimus esse potest. Spiritus enim cum intellectu& voluntate gaudeat S. 6 3 , si limitatus fuerit, intellectum &voluntatem limitatam habere debet I. 468 Ontota. Quamobrem cum spiritus perfectissimi intellectus illimitatus sit S. 6sa , ejusdcm quoque voluntas illimitata esse debeat car. 6sa ; spiritus limitatus perfectissimus esse nequit. Spirat' Omnis spiristis limitatus finitus es. Quoniam enim limes est id, ultrahmi μ' quod nihil amplius in re concipere licet ad eandem pertinens as. 468;Σ.- Gito , non est nisi privatio ulterioris realitatis, seu negatio ejus, quod eidem per se non repugnat. Quamobrem cum spiritus intellectu&voluntate gaudeat I.6 3 , de intellectu neganda sunt pariterque de voluntate spiritus limitati, quae intellectui& voluntati qua tali seu in se considerato non repugnant. Spiritui itaque limitato tribui nequeunt omnia, quae vi intellectus de voluntatis possibilia concipiuntur. Necesse adeo est ut luccessive certo ordine ex iis, quae possibilia sunt, actum consequantur. Quamobrem cum spiritus limitatus status suos successive consequatur, quos actu babere potest S. 7os Ontol. 9; finitus est 6. 83 7 Ontol. .
Fim tum & limitatum vulso pro synonymis habentur, adeoque mirabuntur nonnulli. cur hic demum probetur, spiritum limitatum esse debere finitum. Enimvero cum ent ullis miratum si, cu:us determinationes essentiales respuunt limites, adeoque stiristis tu limis dicendus sit, euius intellectus Sc voluntas omnem limitem respuunt ue ens autem infinitum realea finito reali in oppositione ad infinitum de finitum mathematicam , quod imaginarium est cx. gos O-M. , ita discreverimus , quod infinitum habeat omnia simul, quae eidem actu inesse possunt s. 838 Onisi. 2, sinitum vero eadem non nisi iuccessi re experiatur s. 837 OnDI. : nobis utique ostendendum erat ex limitatione intellectus & voluntatis consequi finitudinem sp ritus. Quod si vero quis malit eas finitum& limitatum pro synon mishabere & vel ex limitatio ae deducere, quod successive status suos Dossibiles experiatur, vel contra ex successione statuum diversorum inserte limitationem determinationum essentialium; nos minime repugnantes habebit.
Cust hon Cum solo rationis lumine usus definire nequeam, an spiritus finita prae-ptara de ter animas nostras demur alii not. 63 79, quae vero Scriptura Sacra ma- spiriti- gistra discimus, ad forum Theologorum spectent, nec temere in philoso εμ phiam inferri de ant; nostrum quoque non est inquirere, num spiritus finiti, quos angelos dicit Scriptura, habeant corpora & quomodo ipsorum
365쪽
s Disitualitate anime ἔν sperie. 33 I
pereeptiones motibus in corpore factis ac vicissim motus corporis volitionibus consentiant; multo minus autem nostrum est inquirere in differentiam spirituum bonorum & malorum, quam Scriptura Sacra satis perspicue exponit. Defectus philosophiae ex Scriptura Sacra supplet Theologus& ubi philosophus ad amplificandum scientiam Scripturae Sacrae lectioni sese tradit, ipsemet Theologi personam induit, quatenus inde petit lumini rationis imper via. Et quamvis philosophus, qui idem christianus est, in iis, quae ad forum philosophicum spectant, acquiescere non debeat; consultum tamen est, ut quae ad Theologiam spectant a philosophia separet, tum ut facilius appareat philosophiae cum Theologia, seu rationis ac revelationis consensus, tum ut absque ulla difficultate innotescant, quaenam sint rationi impervia &quae Theologia habeat sublimiora philosophicis, & quosnam ciescetus in philosophia suppleat. Haec vero qui distincte
exponere debet, ut animo comprehendantur, quem evidentia sua percellant, & Theologus, & Philosophus esse dinet. Unde vel me tacente perspicient acutiores, quam sit utile Theologum esse philosophum, quamvis adhuc rationes complures aliae supersint, quae idem suadeant.
CAPUT MDe Animae ortu, unione cum corpore & immortalitate.
Sumimus vocat nil timereationis in sisnificatu, quem habet, primario: sit ita quod in nitio. Theologia alios quoque significatus obtineat, quos hic scrutari nostrum non est. 4oties enim nos vocabulo creationis utemur, toties eum, non alium significatum eidem tribuemus, quam quem fert definitio. Poteramus in Psychologia termino creationis prorsus abstinere, nisi idem indoctrina de ortu animae jam dudum esset receptus. Ceterum cum proin
ductionem ex nihilo alibi jam explicaverimus ; relegenda hic sunt, quae ibidem traduntur.
698. Si anima bumana oritur, oriri aliter nequit, quam per creationem. Etenim colis anima humana ens simplex est I. 8 . Gamobrem si oritur, adeoque exi- e possit
flere incipit, cum antea non existeret I. s Ionio P, consequenter con- ortus
tingenter existit g. 294 Oata P, ex nihilo produci debet S. 69ronto P, σηλα atque adeo aliter oriri nequit nisi per creationem car. 697 .
Quod anima humana orta fuerit, nee necessario existat, in Tlaeologia demum naturali demonstrabimus, ubi existentiam Dei demonstraturi sumus. Quoniam enim arduum quid est existentiae Dei demonstratio, praestat principia propiora. quibus indiget, ibidem stabiliri, quam eadem aliunde supimere, ne negligentia lectoris impatientiae comes obsit Hensui.
366쪽
33 'im Cap. II. De Animae ortu,
s. 699. Creatiam appellantur, qui ortum animae per creationem defendunt.
Nomen hoc in philosophia hodie receptum. Cnmenim superiori seculo de ortu animae controversiae agitarentur inter Theologos & philosophos Ienenses atque Wittehergenses , quorum illi animae creationem, hi eiusdem per Iraducem propagationem defendebant, Je.,nxnses Creatiani appellati fuere. Sententia vero de creatione animarum tam in primitiva Eeclesia recepta fuit, quemadmodum ex iis apparet, quae in i Numara in epistola ad Marcelli num & Ana psychiam oper. tom. IV. par. II. pag. o aedit. Ioannis Martinaei, de Augins lima de libero arbitrio lib. c. ax dς variis sententiis circa ortum animarum annotarunt. Suos quoque inter Scholasticos defensores nacta est animarum creaxio, quos inter solum D. Tho mam commemorasse sufficiat . Ubi vero animas a Deo creari statuis, duplex est de eius erea tione quaestio, scilicet num in prima statim sπatione sondit pe fuerint, an vero tum de Ioum creentur, quando corpus in utero formatur: de qua in sequentibus dicemus . Vulgo creati H defendunt xum demum creari animas, quando infans in utero vitam hominis vive re incipit. Unde dissicultates iam in primitiva ecclesia contra Lreationim animarum motae fuere ob propagationem peccati originalis, cum Deus videatur animas creare peccati huius labe insectas , quas ab eadem immunes creare poterat. Enimvero an diffcultates hae sint ve rae, an tantummodo apparentes, s ne principiis Theologiae naturalis intelligi nequit. Earigitur in praesenti seponimus,s. To .
Si antina humana Oristir, a parentibus cum corpore generari neqtiit. Si enim anima a parentibus propagaretur, aut anima infantis oriretur ex ambmabus parentum , aut ex materia seminis, unde corpus generatur. Quo
niam animae sunt substantiae simplices I. 48 , anima in sentis ex parentum animabus oriri nequit S. 688 Ontol. . Cumque praeterea materia semis nis, unde corpus generatur, sit extensa cύ. I I Cosmol. , adeoque partibus constet S. s 9 Ontol. , consequenter ens compositum sic f. ues Ioniol. ; nec anima infantis ex materia seminis, eX quo corpus generatur, oriri potest S. 68 OntoL . Patet itaque animam, siquidem cam oriri supponas, a parentibus cum corpore generari non posse .
Impossibilitatem generationis animae a patentibus factae urgent crearianἰ pro stabilienda sua hypothefi . Supponunt enim aut animas propagari debere per generationem , ubi hodie demum oriuntur ι aut a Deo creari. amobrem sublato primo alterum ponendum. Fuere tamen, qui hunc animae humanae ortum defenderunt rationibus magis theologicis, quam
phyficis permoti, quod scilicet existimarent, sic propagationem peccati originalis a paren. bus ad liberos facilius intelligi, simili sui simile generantς.
In Materialistarum MDrbs anima a parentibus cum corpore generatur . Μaterialistae enim animam pro ente materiali habent S.h , quale corpus est. Quamobrem cum extra dubium sit, corpus generari a parentibus& generationem pendere a semine maris in uterum ejaculato &ovulo matris eodem Decundato, quemadmodum in Physica luculentius docebimus quin anima ex hypotheia Materialistarum a parentilius una cum corpore
generari debeat, nemo non videt.
Simplicitas animae obstat , quo minus cum corpore per generationem a parentibus proinpagetur 7oo . amobrem cum Materialistae simplicitatem animae tollant, nihil amplius obstat, quominus una cum corpore ex praeexistente aliqua materia oriatur citra proo istionem ex nihilo F. s x Omol. , seu creationem c g. 698). Sane Materialistis debetur hypothess de ortu animae a parentibus per generationem. Hinc later Ecclesiae prim stivax Patrς
367쪽
.nione eum corpore S immortalitate. 333
Patres Tertullianus, quem Materialistam fuisse constat, hanc animae originem defendit. Rotionem hanc reddit ipse Augustinus epist. Ioy. Tom. 1. Oper. pag. 33s ea it. anni 27oo. Cum enim sententiam Tertulti i & sequacium recensuisset, in haec tandem verba erumpit: Ter sullianum hoc somniasse s quod scilicet animae ex corpulentis seminibus oriantur j mirandum non est, qui etiam ipsum creatorem Deum non esse nisi corpus opinatur. Sunt equidem qui πιν ullianum ab errore Materialistarum liberaturi contendunt, ipsum per corpus substantiam intellexisset enimvero haec detorta explicatio testimoniis parum consentit, nee hypothesi de animae origine convenit. Discimus hinc potius in Ecclena primitiva ob hypotheses philosophicas nemini vexas fuisse creatas , quamdiu veritates revelatas non rejecit vel in errores deformavit.
s. 7O2. Generatio animae a parentibus facta, seu ejus eX corpulentis seminibus virtus dicitur Propagatio animae per traducem. Et qui propagationem animae per traducem defendunt, vocantur Traduciani.
Propagatio haec animae per traducem fieri dicitur a Tertulliam δc sequacibus, quia ab anima materiali parentum quid decerpitur , cum seminibus utero insundendum, ex quo anima oritur, quemadmodum surculus ex arbore decerptus& stirpi minori insertus in arborem excrescit illi similem.
Quoniam anima a parentibus una cum corpore generari nequit sooo );rius per traducem propagatio impossibilis I. 7or .
Nimirum qui fallam Materialistarum hypothesin rejicit c s. so , propagationem animae per traducem naturae animae repugnare, Vnoscere tenetur g. No . Unde mirum non est, quod Augustinus , ut acerrimus peccati originalis contra Peritum de sensor. animae propagationem per traducem reiecerit, quamvis propagationi peccati originalis laventem: agnovit enim hypothesin hanc ad Materialismum natales suos referre , & naturae animae spirituali esse adversam. Quod vero non defuerint, qui, eum essent hostes Materialistarum S spiritua-1itatem animae defenderent, Traducianorum tamen castra secuti sunt, non alia de causa savium, quam quod veritatum inter se nexum insuper habentes, sententias contradictorias elegerint: id quod in aliis creberrime accidit.
An mari praeexistunt in corpuscutis organicis praeexistentibus, ex quibus faetus is utero formatur. Hodie pro certo atque explorato habetur foetum in ut ro materno non generari ex massa seminis rudi atque indigesta, sed ex cor. pusculo organico praeexistente, sive organicum istud corpusculum sit animalculum 1 permaticum, sive quodcunque aliud rudimentum foetus: quod in Physicis accuratius discutiendum nobis hic perinde est. Enimvero quoniam generatio non admittitur nisi ex praeexistente organico, quia vi corporum ex massa rudi & indigesta, quam chaos dicimus , organicum quid formari concipi nequit, corpuscula prae existentia organica aut necessario cxistunt, ita ut impossibile sit materiam existere alia formac quae est atheorum impia hypothesis , aut in primo rerum ortu creata fuere quod in Theologia naturali evincemus P. Jam animae, tanquam substantiae simplices β. 8 , itidem aut necessario existunt S. 689 Onto j, aut, si oriantur, per creationem oriri debent 698 ): quod posterius veritati consentaneum in Theologia naturali demonstratur. Quamobrem sive animas& corpuscula organica, quae foetuum rudimenta continent, necessgrio
animae per tra. ιEucem, ejicisur.
368쪽
existere fingas, sive utramque substantiatrinil eo creatatra esse in prImarum creatione ponas ι evidens est animas humanas praemistere debere in corpusculis organicis, ex quibus scelus in utero formatur
Antequam in Theologia naturali avicerimus, anima a Deo ex nihilo sutile productas ide earum ortu ςerti quid definire non datur. Quoniam vero in. demonstranda immortalitate animae nobis perinde est, sive animam a Deo creatam, sive eam ex necessitate naturae suae existere ponas 3 quaenam harum sententiarum vera fit non modo methodi gratia hie in dubio relinquimus, verum etiam ea de causa, ne immortalitatem animae in dubium vocare possit atheus, sed eam stante impiae doctrinae fundamento admittere teneatur: id quod inprimis usui est, ubi quis in athei imum fertur opinione securitatis a poenis ob Icelera & flagitia post hane vitam iuxta Scripturae sacrae effata infligendis. Ceterum quod hic supponimus, san mae prodeunt per creationem, eas in prima statim rerum urigine creatas esse . di de corpuscuis iis quoque si1mina laetus contineotibus sumimus, ea principiis Theologiae naturalis tanto tutius supponi potest, quanto certius est creationem animarum admittere non posse vi assenia sus, quem rationibus extorquemus, nisi eum, qui principia Theologiae aramralis perspecta habet. Ibidem vero ostendemus generaliter, quae a Deo creata sunt, ea in prima rerum . creatione fuisse productae quae& communis Theologorum Scripturae Sacrae coasormis se tentia est. An imas ante corpora, sed absque eorporibus extitisse , dcob peccatum poenam subituras ineorpora detrusas eum AEgyptiis statuerunt atque Piam. Hanc sente tiam suam secit oracmea, sed eam tanquam doctrinae revelatae de propagatione peccati originis adversam improbarunt. S. S. Patres di cum ipsis Theolαι orthodoxi. Et ab ea quoque nos sumus maxime alieni δε neque enim quicquam defrudere lubet, quod doctrinae revelatae eoniatrariatur. Quae vero in propositione praeleoti ac sequentibus inde pendentibus continentur. eum sententia ista in eundem sensum referri minime debent. .Etenim constat, D.T .am animarum ortum per creationem asseruisse, di m Marum Fabwν e Societato Iesu, atque eel berrimum Congregationis oratoriae Pressiyterum generationem corporum ex corpusculis organicis praeexistentibus ageruisse , & prima haec stamina a Deo in prima ereatione modum defendige. Doctrinam igitue D. Tiam cum Physica virorum celeberrimorum hie connectimus, cum hoc modo evitentur errores de praeexistentia animarum ante corpus, de peccato earum extra corpus commisso. 3c de earuniam incorpora detrusione, ut peceati dent poenas, consequenter nihil delendatur, quod a S.S. Patribus ac Theologis sit improbatum . Quod vero S. S. Patres tantummodo damnaverim hyp Rhesin de praeexistentia animarum ante corpus & sine corpore, ex verbis Geiasii Papae clarissime liquet, qui in libro adversus Eurycias & 2 eLI--m de duabus naturis: Nee imiumεν , inquit, anima alibi punis
Dogmatibus Theologicis Tom. s. lib.3. cap. io, intelligendum hic esse corpus in ganicum.
s. NI. Quoniam corpuscula illa organica, quae rudimenta scelus continent, vel cum semine maris, vel cum ovulo foeminae in uterum deseruntur, cum constet conceptionem scelus non aliunde quam ab immissione seminis maris& delatione ovuli in uterum pendere; animas cum corpusculis organisis, gine furtas r menta continent, in uterum matris deferri patet.
Quodsi obiteias Me modo. dici posse, quod anima una eum corpore a parentibus senseretur, ad differentiam, quae inter transformationem corpusculi organici atque animae eidem inexistentis uitercedit, non attendis. Etenim transformatio animae, de qua mox plura dicemus, ipsa naturae ipsua vi consequitur, anima parentum nihil prorsus ad eam conferenter sed transformatio corpusculi praeeristentis organici, ut prodeat corpus humanum, pendet non uno modo a matre, quemadmodum in Physicis docebimus. Recolenda hic sunt, quae de impossibilita te onus entis simplicis ex simplici pertransformationem diximus alibi is. ε εὐπιοι. . Praexistentiam animarum & philosophi antiqui. be inter Patres Ecclesiae ori mea aliaeque ecclesiasticae perlanae asseruerunt 1 sed diversos errores sive theologicos, fiue philos Phicos hvpothesi suae miscentes. Quamobrem qui sibi metuunt, ne periculosi quid subsit dogmati de praeexistentia animarum , propterea quod ab antiquis Ecclesiae Doctoribus impugnata fuerit vel praeexistentiae animarum tribuunt , quos errori admixt tribuendum
369쪽
fuerat , vel hominum credulitati obnoxiam habent fidem . Non video quid inde sequatur, quod vel naturali, vel revelatae religioni, vel virtuti fit adversum, si in prima tatim rerum creatione animas a Deo ex nihilo p uctas assie re una eum staminibus scelus. Si dicteultatem moveat propagatio peccati originalis , ea novi a praeexistentia, sed a creatione pendet. Sive enim sumat antinas tum demum creari, ubi corpus vivere incipit in utero, eidemque insundi, sive admittas in prima statim creatione condirus de staminibus laetus unitas etlis eadem urgebitur dissicultas, quamvis non pari successis. Io casu nimirum posteriori facilius eam removere licet, quam in priori, quemadmodum ex principiis rheologiae naturalis de permissione mali liquet. Uerum est animas esse substantias simplices, easque a Deo fuisse creatas a &.Seripturae sacrae convenit tum creatio, tuin quod licia fit in prima rerum origine. Etenim ab angelis tanquam spiritibus, adeoque substantiis simplieibus L. 6ss , removet potentiam generandi, quae adeo neganda quoque est ex ipsius mente de animabus , & ideo animarum Deo tribuenda creatis. Iam vero Deus die septimoa creando cessasse legitur, unde Theolog. recte colligunt, quod hodie nil amplius creet, seu ex nihilo prodiis cae. Scripturae igitur convenit erratio animarum in prima statim creatione a Deo tam . Noa
absimili prorsus modo idem evincitur de primis staminibur foetuum.
Dam Mnaa in cor sicuti organico prae Ulante, qsis ae I riusmenta comtinet, aut, si isa utitur, in aum iacuis sprematico praeeristis, m statu pere prionum confusarum es. Si negas I sit ea in statu perceptionum distinc D ma prae rum. Per Iegem imaginationis anima producit perceptiones praeteritas cum exis Praesentibus partem quandam communem habentes , . attentione in com
munem diretia L aas) . Quodsi ergo anima, antequam corpori huic
unita, praeextitit in statu perceptionum distinctarum; fieri haudquaquam poterit, quin interdum in tenera praesertim aettae, perceptiones praeteritae producantur&memoria nos certos reddat, quod illas jam habuerimus, antequam corpori huic uni remur S. I 75 Poctot empir. I, consequenter ut status praeexistentiae meminerimus S. 7os Oaria.& I. a se Phebo empla. . Enimvero nemo unquam mortalium tale quid observavit,sed in consesso potius est penes omnes, nos status praeexistentiae neutiquam recordari, imo ne recordari quidem status, quem in utero experti sumus, aut dum in cunis Vagivimus. Supponi adeo nequit, animam in staminibus foetus seu animalculo syrmatico praeexistentem fuisse in statu perceptionum distinctariim. Necesse igitur est, quod fuerit in statu perceptionum confusarum.
Vim hulus argumenti rectius percipit, qui pe*endit animam trunc recordari statuum Praeterit una, quia est in statu perce'tionum distinclarum de ad pereeptiones distincta, an Danum advertit. Quamobrem ubi cessat recordatio , ibi quoque cessare debet recordationis ratio, propterea quod posita ratione sumetente ponatur etiam id, quod propter eam Potius est quam non est i s. Iis oηνει. . Si quis vero principia psyehologica nondum familiasia ex Peritur, quin iisdem ad assensum trahatur fieri nequit . obtinet hoc in omni casu alio, hic mea in specie iaculavidum erat , quia magni momenti sit principium praesen .
Quoniam anima est in statu perceptionum confusarum seu obscurarum,s perceptiones partiales obscurae sum 47 Pst . empiri , consequenter etiam totalis, obscura est I. 46 Nyctol. empla. I qu is anima in ani- --ια
mal lisspermaticis strumaementis faetus praeexistis, hoc est, si brevius loqui saluaunes, inflatu prinxi αμ, precer es nonnisi Obscuris babet.
370쪽
as 6 SeB. IV. Cap. II. De Anime ortu,
Equidem non nego fieri posse, ut perceptionibus obscuris admixtum sit aliquid claritatis ; sed id adeo exiguum esse debet, ut ideo perceptiones ex numero obscurarum eximi dein numerum clararum referri minime mereantur. Patebunt haec ex sequentibus, ubi ostendemus qualem anima in percipiendo typum sequi debeat in statu praeexistentiae . Ceterum in Physici, demum definiemus, num status praeexistentiae fit m animaleulis spermaticis, an in organicis aliis corpusculis, quae laetus rudimenta continent. In praesente nobis perinis de est, quodcunque horum supponas, modo agnoscas formulonem laetus in utero non fieri nisi ex praeexistente organico.
S. 7O8. Si perceptiones partiales singulae obscurae sunt, anima sibi rerum perceptarum atque sui conscia esse nequit c S. I 69. Inflatu igiturn exissentitie rerum perceptarum atque sui conscia esse nequit, consequo iter apperceptione caret fas PBciate tr. ὶ, itidemque memoria S. 374. I7 s 'rcho empis .
Atque patet, quaenam disterentra intercedat inter statum animae praeIentem& statum praeexistentiae, quorum statuum intermedius quasi est , dum intans ex utero in lucem primum editur. Etenim tum tanta est perceptionunx partialium c Iaritas, quae adstatum perceptionum distinclarum suiferto 44. 48 empir. J; sed eum anima attentioni nondum adsueta, qua quippe caruit in statu praeexistentiae x3 empis. &, o PDbol. ration. in , plurimum adhuc cum statu prae existentiae commune habet , quatenus sigilulatim perceptibilia actu mentis reflexo nondum distinguit
In statu praemistratiae anima caret operatisnius intellectus ct Uti rathnis. In statu enim prae existentiae perceptiones nonnisi obscuras habet cf. 7o79 Intellectus vero cum sit facultas res distincte repraesentandi g. ars Psisset empir. P, quemadmodum singulae quoque ipsius operationes clarissimel quuntur S. 33o. 3 3 &seqq. g. 3 sq&seqq. 's chia empir. s in statu prae-
existentiae operationibus intellectus locus non est. Quoa erat ianum. Constat jam porro usum rationis supponere omnes intelledius operatione S S. 36, , consequenter nullum esse posse rationis usum. ubi nullus Iocus est operationibus intellectus. Quamobrem cum in statu prae existentiae nullus sit locus operationibus intellectust pernum. I9; nec ullus locusess. potest usui rationis, adeoque anima in statu praeexistentiae usu rationis caret. Quod erat alterum. Patet idem a posteriori. Etenim dum infantes nascuntur, nulla sese produnt indicia usus alicujus rationis, imo ne operationum quidem intelleis ctus. Unde colligitur animam operationibus intellectus nondum esse adsuetam, nec ullum adhuc secisse rationis usum. Palam igitur est in statu prae existentiae eam caruisse operationibus intellectus ac usu rationis. iblitum videri haud quaquam debet, quod de statu praeexistentiae animae in propositi ne praesente enuntiatur. Etenim si homo inter ursos educatur se omnem suam vitam cum iis transigit in sylvis; & intellectusearet operationibus, & usu rationis destituitur, ut ut ad eum statum pervenire possit, quo& intellectu, & ratione utatur I. 46x .
I. TIO. Dum foetus ἰn stero formatur, animae statu perceptionum confusarum inflattim aestinctartim transfertur. Antequam enim foetus in utero formatur, anima in staminibus praeexistit seu in corpusculo organico praeexistente , ex quo
