Epicteti Stoici philosophi Encheiridion item, Cebetis Thebani Tabula de vita humana prudenter instituenda. Accessere, Simplicij in eundem Epicteti libellum doctissima Scholia. Arriani commentariorum de Epicteti disputationibus libri quatuor. Item, no

발행: 1595년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

nares.

is qui mouet. Quid ergo est quod corpora intrinse cus moueat 3 Quid aliud, nisi id quod animam dici-

must Nam quod est animatum, intrinsecus mouetur: de quod intrinsecus mouetur, animatum dicimus. Quod si anima est quae intrinsecus moui corpora, quod velo corpora intrinsecus mouet pse mobile est: anima per se mobilis, erit principium&causa eorum quae oriuntur & mouentur, horumque rationes in sese continens secundum quas ea sunt quae sunt,& mouentur quae mouentur. Nisi enim primariae sunt in corporibus sormae, sed ex eo quod per se mobile est, proxime constituuntur: nismirum cuiusque speciei corporum, atque adeo eorum quae orta sunt, primarium principium anima est, atque illa sunt sinceriora& puriora. Vt enim Vno rem exemplo declaremus, pulcritudo corporuin carnibus sita est, dciis quibus expletur corpus atque absoluitur, si ita cadat, animalium: quae &illa quantum fieri potest exornet, &ipsam deformitatis eorum partem capiat,& in eam demergatur. Α-nimi vero pulcritudo his soluta omnibus, neq; iam imago pulcritudinis, sed ipsa pulcritudo, ratio pura est, non alibi quidem pulcra, alibi vero non pulcra, sed tota & penitus pulcra. Quare etiam cum anima vel suam,vel alterius animae pulcritudinem perspe-Xerit, pulcritudinem corporis aspernatur & despicit, ad illam alteram inclinata. Sic etiam aliarum sormarum quaelibet primaria & sincera est in anima.

Constat autem, ut corpora, sic etiam animas diuidi, quae sua corpora mouent: aliaeque sunt coelestium,aliae sublunarium. Absurdum enim est, cum deteriora corpora sint animata &vivant: praesta tiora carere anima atque vita. Est etiam animarum ratio quaedam inter sese, quemadmodum & corporum. Coelestes enim animae earum causae sunt quae infra lunam sunt: ac reuera magnificum quiddam&pretiosum est anima, praesertim coelestis, &aa principii rationem accommodata, neq; tamen pri

mi. .d . n. per se de mouetur dc siibs siquamuis. iis quin

152쪽

COMMENTARI Us. I33

iisqtiae alieno motu cientur, & aliunde exsistunt priora, duplicem tamen rationem habent, mouentis & mobilis,essicientis & essecti. Oportet autem simplex antecedere composito, & unum prius ei se iobus. Praeterea quod per se mobile est . a se ipso A.ietur, sed mouetur tamen de mutatur, licet non es sentiae ratione,sed secundum actiones: ac non corporeis mouetur motionibus nam quod ad illas attinet. immobile est sed animalibus: quarum nomina sunt,considerare, deliberare, cogitare, opina ri : quibus ipsa cum moueatur, corpora mouet co porcis motionibus. Omnino autem ante id quod Constantia utcunque mutatur, esse oportet id quod nullo motionum modo mutetur, ut & id quod mutatur, mutabi- c, mutatio te maneat. Motio enim atque mutatio & coelcsti. num ab ιmbus&sublunaribus inanimatis praesto est, mouente mobili essanima prima. Quod vero semper eadem ratione, cause, De eodemq; modo,&ctica eadem,& una ratione unoq; ordine stant,coelestibus unde contigitZ Vnde autem sibili naribus etiam contingit,ab iisdem perpetuus ad eadem veluti in orbem reditus 3 Elementorum vero di animantium & stirpium, etiamsi numero non permanent, eadem in orbem redeuntia tanquam coelestia: specie tamen in eadem restituuntur. Nam ex igne aer,dc ex aere aqua,& rursus ignis: post ver,aestas,& autumnus,& hyems, rursusq; Ver:

die numento culmus, & herba, &spica, & rursus si umentum: & ab homine semen & menstruum,dcrursus homo. Vnde igitur ista ad idem reuersio Z Naipse motus discrimen diuersitatemque essicit. Non dubium quin ab immobili aliqua & prorsus immutabili caula,cuius una eademque ratio perpetuo est. Nam ei quod alias celeriter cogitat aut facit, alias diuturnas habet actiones, id antecedere necesse est, quod uno eodemque modo perpetuo se habeat, α uo diuisionis de motionis experte agat omnia. anto enim eo quod per sese mouetur sit praestanxius illud.cuius non essentia modo est immutabilis, Wd potentia Sactio,clarum est. Quod vero prae

ia r

153쪽

stantius, itaem etiam essentiae ratione prius es ne Nihil Dei cesse est deterioribus: estque ad principia ascendesi- male te do quaerendum, possit ne aliquid eo cite principio 'vel dici vel piaestantius quod stati limus 3 Qirod si repertum si cogitari di ei it: tui sus in illo quaerendum, donec ad supre-

ηmpo- mas cogitationes peruenerimus, quibus nihil re ram stet excellentius, nec prius ab ascensu desistendum. Neque enim verendum, ne inanis sit nostra progre&o, maiora quaedam, quaeque prrina principia excedant,de iis cogitando. Neque enim fieri potest, ut tantum salium faciamus cogitatione nostra, ut aequemus primorum principiorum dignitatem, ne dicam superemus. Vna enim haec quae ad Deum fit contentio, est optima . & omnis, quantum feri r test, erroris expers. Cui cum eorum bonorum quae cogitatione persequimur, honestissima & fancti 15-naa, & primaria tam nomina qua a xes tribuimus:

illud Persuasissimum habendum, nihil nos illi dignum ipsio tribuisse. Sed ad veniam impetrandam illud nobis satis est: quod nihil superius illis habeamus oratione igitur a per se mobili ad immobilem progressa, & omnibus modis immutabilem cau- , sam . quae uno eodemq; modo semper se habet, tam In uno Πιο essentia quam viribus &actionibus, Sc in aeternit, priscipi te collocatain,quae tempus cum iis quae mouentur produxit: multorum quoque principiorum, quae

N . sum in per se mobili magis principales causis, in

immobili specteinus immobiles,aeternas, persectas& inter se copulatas, ut unaquaeque contineat uniuersias ob coniunctionem. ea discretione, quae animo Jc mente fit, impermista manente. Vnde enim,

est sol marum, quae in mundo sunt diiudicatio, si mundi opifex Deus pro causis in ipso distinctis eas non Produxit: Neque tamen illic talis est principali uni sol marum singenda diiudicatio, qualis est hie

imaginum: neque animalium rationum discretio talis est, qualis corporum. Sed eiusmodi qualis est octo coesorum, quorum quodlibet, & quae in eis infixa haerent siderum, totius coeli pars est,& quidem pars

154쪽

integra, atque essentia integra praedita . suisque peculiaribus praedita facultatibus &actionibus. Neque vero coelestes tantum, sed sublu' Forma fumares etiam sol mae quaelibet perpetuae sunt Vtho Oeetes eaduinis. ω equi, ut ficus dc vitis. integra sunt enim carum etiriorum singula, etsi non in indiuiduis, Ut corpora νι timona coelestia: at ratione formarum,quae suis diiscientiis alis .

complent mundum. Eodemque modo simplici rum etiam genei um quodlibet sormas constituentiam : veluti ei lentia, motio, statio, & ea quam Graecos imitatis identitatem dicere liceat, quae illis

tam της cst, diuersitas, pulcritudo, Vctitas, concinnitas, caeteraque omnia quε sunt in mundo corporeo, in suo quodque genere totum dc rei scctum est, multasque habcidisserentias in seipib. Multo vero magis in anima uniueisi integrum unumquodque inprimis est, principium dc causa corporearum rerum,quae hic sunt. per se mobilis earum disserentias copulate in se complectens, &ad illam ut peisectiorem de sinceriorem dc euidelitiorem res terrenae sunt eisictor, multoque magis horum primogeniae formae intelligentes de diuinae. Ob unionem enim quq in illis, ut dixi, est,no contactu aut continuitate aut temperamento corporeo, sed inseparabilium &indiuisioilium sol marum copulatione & unione, ita suam quodque pcisectionem habet, ut impermista maneat discretio: & unum quodque princia

pium est, & pii maria effectio sua: sormae usq; ad e

tremas. Multa vero illa principia rerum omnium

ab uno principio sortita sunt principii dignitatem.

Nam ante multa illa, causani, ob quam ct multorum quodlibet unum est, non tamen tale quale id est,quod multis antecedit,csse necesse cst. Nam una

de multis pars est multorum, vicissimque simplicitatem unius suscipit. Id vero unum, quod multis antecedit, multorumque cauca est, multa in seipsis

iam continet, cu una communione lit omnia ante

omnia, causa causarum, dc principi u principiorum,

Deus deorum, sicut ab omnibus naturae issius

155쪽

instinctu celebratur. Est dc bonitas bonitatum. nam primam in singulis proprietatibus causam , appetunt omnia quae post eam sunt. Quod vero appetunt omitia,bonum est. Principium autem principiorum, bonitas est bonitatum, itemque fac Iliatum. Quod libet enim principium summam habet in suo genere facultatem: principium vero principiorum, summam super omnes facultates habere facultatem, quin & cogitatione praeditam esse summa necesse est, neque enim quicquam a se creatum ignorauerit. Omnia porro ab ipso facile producta sunt. Quare necesse est, quemadmodum oratio demonstrandi ratione a partibus ad totum ascendit nee enim cognouissemus quantum esset totum,dcquale esset, nisi partes fui flemus ante contemplati. Saepe enim sit,ut partem aliquam ipsum tot uni esse iudicemus sic etiam honos & cultus per partes ad totum est reserendus,sicut & quodlibet principium est principium, eaque ratione agnatum toti, vidcnominis eiusdem particeps. Neque enim nomen tantum est commune : sed Jc ipsa principalis dignitas &excellentia principiorum, qua a se orta id superat, ab uno dc toto multis illis desingularibus est concessa. Si quis vero non committendum putat,ut eodem appellentur nomine singularia principia. quo totum: is primum recte omnino putat, cum

principalis illa dignitas communis esse vidcatur. Deinde caetera quidem principia vocet, illud autem principium principiorum. Elii enim & singularium quodlibet, principium principiorum, cum alia angustiora principia complectatur aliud est enim naturalis pulcritudinis principium,& aliud corporeae, ct commune quodam modo utrisque pulcritudinis

ut pulcritudinis principium tamen id quod est prinprie principium principioru . illud est, quo nullum

est superius principium, itemque causa caiisarum,&Deus deorum & bonitas bonitatum. Praeterea considerandum accuratius est, causae omnium, quae si pei ea omnia est quae sunt nullum esse peculiat e n

. min.

156쪽

men. Omne enim nomen distinctam at quam ta

tionem complactitur: sed ex iis bus ipso posterioribus indita sunt, honoratillima ouaeque nos illi tribue te Atque adeo ipsum Dei

imen ut dictum est, a coelestibus corporibus estanslatum quae celeriter moueantur&um etiam cum, amus, & humanum & bonun& dominum & inrtem, nec eorum nos pudct Vmultis hominibus tribuere solemus. Sed haec nus de prima trium quaestionum, qua propositum suit demonstrare esse prima rerum principia, & auctorem omnium rerum esse Deum, e si g dam ad minum fastigium alaendendi, absolutissimam perfectionem, lesunt. Scio enim Sho

nonnulla visum iri sui ei flua quibusdam,quod quidem ad principalem s ripit scopum pertineat, quiis est.ut Epicteti enchiridion declaretur. Alteraeiar, Deum curare & administrare uniuersa: quod citidi ipsum, nisii fallor, copiose insuperioribus est demo ratum, tamen ex professio etiam tractari pietsuerit. Sunt enim qui exsistiment esse numina, Squidem talia qualia sunt exposita, bona,& summa tentia praedita, persectissimaque cognitione: sed ea res humanas contemnere tanquam viles, Alua curatione indignas. in hanc vero sententiam deuenerunt ex humanarum xem p IV ' V . i ii homines improbos videntdine florere, de usque ad obitum secundis rebus uti, easque interdum liberis suis quasi per manus tradere: bonos autem viros ab eis immaniter excarn ficati, nulla sequente ut putant vlmone. His enim de causis,alii ut prius dictum n ς non dubitant: alii, quamuis dcesse Delim,dc talem

esse oropter communes notiones fateantur: tamen res humanas ab eo curari non credunt, praelartim Privatis calamitatibus conuictati.Neque enim tantam Gre pertilibationem, neque tam improbos impunitos, quam bonos viros inultos permania

vos, diuina prouidentia mundum procurante. ER

orum argumenta.

157쪽

Aννι entsi igitur de his etiam in uniuersum dicendum, - uisione explicanda haec quaestio. Na si dii cum sint,

non consulunt rebus humanis: aut quod ignorantiis esse consulendum, non consulunt. Quod si est, aut quia non possunt, non prouident: aut quian lunt. Iam si quia non possunt, id fit, aut proptet magnitudinem rerum humanarum,Dei potentiam excedentium : aut ob paruitatem & vilitatem, pro uidentiam effugientium. Sin cum possit, non vult: aut ob delicias ct ignauiam eas negligit: aut rursiis quod ob paruitatem dc utilitatem, quamuis possit, Generalis eas aspernatur. Cum autem generalis diuisio sit hu-

restonsio. iusmiai: interim ad omnes eius lectio εs sic dicendum: Cum tale sit numen, quale descriptum est, cognitione praeditum exquisitissima, ct potentia firmissima,& voluntate optima & omnes res a s ipsi, producat: nec ignorat res a se conditas esseci

randas qui stupor ne in stupidissimas quidem pecudes cadit: nam illae quoque suos curant foetus nec ob magnitudinem relinquit qui enim maior

erit res condita suo conditorei) neque ut viliores, quam quae curentur,aspernatur. nam si tales erant, cur omnino condebantur Z At nec voluntas eius est

accusanda, quasi ob delicias & socordiam eas negligat. hominum enim isti affectus sunt, nec omni- . um, sed non proborum: cum ne pecudes quidem ita vel delica tae vel ignavae sint, ut foetus suos negligant. Neque vero tanquam Viles eas contemnit,

quas condere non est dedigi latus. Sic nullo modo heri potest, quin Deus consulat rebus a se conditis. Sequitur, ut seorsim iis respondeamus,qui quod dia uinam magnitudinem intelligunt, ac potius intel-

- δἰ - ligere sibi videntur, res humanas extenuant, & dianmost vii ' uina prouidentia indignas ducunt. Esse hominem ir 'PI &-humanas non ex vilissimis uniuersi rebus. θ Nam & animans est homo,&anima praeditus ma-ν ximi pretii,& rationis capaci: nec est ullum anim lium genus,quae quidem nasci soleant,magis pium,& religiosius, Quare homo nec inhonorata, neque. vilis

158쪽

vilis est Dei possessio: neque etiam re humanae,qx' stamin animus rationis particeps ad ni inistrat. Quod si quis vel exiguam rem statuat esse hominem, vo iocili Vantur facisero eius esse curatione fateatur. Sicut enim ictis iis qitora facilius apprehendunt, minoraque dissicius nam quo quaeque minora sunt. eo disiacilius

videntur&audiuntii rὶ ita vires ta facultates minora cum Acilius ferunt, tum magis retinent illa quam maiora. Facilius enim gestatur mina quam talentum, medium tu rerum facilius aratur & soditur quam integrum. Quo quis igitur minorem hominem statuerit,eo faciliorem eius esse curatione si assentietur. Iam si totu mundum cuiat Deus, s Dun- Dein tot radi etiam partes eum cui are est necesse. vidi artifices mundum cunciunt. Nam mcdicus,cura totius corporis suscepta, ne partes quidem negliger: neque imperator, neque paterfamilias, neque reipubbcae gubernator. mμndi par- Partibus en i m neglectis , totum totum petiis assici est necesse Absit igitur ut Deus inrua curatione ho- minum diligentia vincatur, qui una eademque arte& partes & totum curant, cum ipsarum partiti cau-

sa,tum vero propter totum. Nos vero euent' qiro1-da in ut dictum est aegre serimus, ignorantes qua 'tenus ista quoque conducant uniuerse. Si quis vero Deus existimat Dei rerum humanarum curam , quae negorio con- multum liabeant consitionis, multum perturbati- s.fit rebmonum atque tumultuum,negotium facessere Deo, humanis. eumque a sua beatitate abstrahere: eum apparet humanis curatoribus similes putare Deos,& rationem curationis ignorare. qui necesse ei se existimet, licutinos, ita Deum etiam, siquid curet, seorsimilliades

seri persequi singulas suas actiones . nec ulli rei alteri vacare interim posse. Neque cogitat is qui ita sititit, vel legislatorem, constitutis in republica legibus, desiitisse, quae cuique facto poena, quae pio

iniuria satisfactio debeatur: easque curatrices ad

minutillima quaeque statuisse, cum ipse interim amore & consuetudine sua non recedat,&quandiu lues durarint,tandiu pereas vibi consulat. Neque

159쪽

Animi m

etiam considerat, Deum multo prius & magis con dito uniuerso, animales esse nostras actiones, multumque habere & virtutis & vitii, perspexisse: &rationem excogitasse, qua ius cuique suum tribu retur, ut dein loca deteriora detruderetur: & qua' i fortuna uteretur,ut animus qui male se gesserit ad . uersam, qui melius, bonam experiaturi.&quid cuiq; perserendum aut faciendum sit prodigia uate inter sese &a sese inuicem. Caeterum causas, vitales aliive euadamus, dc ab alia dignitate ad aliam perueni mus, id .voluntati cuiusque nostrum reliquit. les enim fieri volumus, tales evadimus, ob animi libertatem, & quia penes nos est tam virtus quam vitia, omnibusque Deus praefecit potestates, quae cuique destinent id quo dignus est, usque ad min tilliinas actiones. Neq; cum haec initio semel commentatus et set, tempore quodam a prouidentiarecessit: sicut homo leges tulisse contentus est. Neque enim initium temporis habet diuina bonitas, per quam, quia ipsa est omnia bona fiunt: neque Deus alias adest,alias abest,corporum enim ista sunt. Sedoc ipse semper omnibus adest, exemtus ab omniabus: dc eius prouidentia, quia ipse semper ubique est,& bonus est, ad omnes res porrigitur pro conii nienti cuique dignitatis distributione, re ut alumine Solis illustratur omnia.&alia vident, alia viden tur,alia virent, Alia generantur, atq; etiam alia cai descunt,alia nigrescunt, alia densantur, alia liquefiunt,& prout cuiusque captus est, ita unius de magnetbonitatis eius absque negotio fit particeps, ni Ela in horum ullo ibi e faciente, neque a sua beatitate a stracto: Sic multo magis diuina bonitate, quae de solem mundo donauit, omnia fruuntur absque ii gotio,& bona fiunt, pro rationesui captus, nihil ad haec Deo faciente, neque distracto. Neque enim

cum agit, victissim patitur, ut res natura es: neque aduentitiam habet bonitatem, quae aliquando e hausta deficiat: neque ea natura est, ut alias alia agat, sicut noster animus, ac interdum procorando mundo

160쪽

mundo desit, ut contentioni illi ad bonum,quod a mundo prorsus exemtum est. Nam si humanus Mnimus perfectus, &ad Deum reductus, in siiblimi versari & totum administrare mundum dicitur: luanto magis Deus, auctor animi. citra selicitudi Casilutihmnem & occupationem, consulet rebus a se conditist manu non Ac ne illa quidem , quae iis accidunt, qui boni aut

improbi habentur,eam vim habent, ut loco moue demiam. antprouidentiae curationem. Neque enim verum

id est quod putamus,bonos aliquando calamito sesse, atque assiigi. malos vero fortunatos & beatos: si modo illa vera sent,quae supra diximus: neq; nos canoris nugis occupati suimus, cum demonstraremus eum esse bonum hominem, qui malum re iis iis num humanum in rebus nostrae potestati subiectis scollocaret: ac talis qui sit,eum nunquam frustrari appetendo, neque unquam in id incidere quod declinaret. God si ita mei: nunquam ei quicquam accidere mali 3 Nam & ii qui controuersiam mouent, malum esse dicunt frustrari desideriis, dc in ea quae declines incidere. Quare nunquam infortunatus est homo bonus, neque male cum eo agitur: dcxicissim malos homines esse infelices, qui vitam

naturae humanae contrariam agant, omnes fatea

tur. Hi vero si libertatis&racultatis obliti, qua natura humana a caeteris distinguitur, in rebus externis bonum humanum & malum collocant, in valetudine corporis prospera, in diuitiis, potentia, nobilitate. deliciis, di similibus: mala vero in contrariis. Itaqueea quae in his bona videntur, appetunt: alia,ut mala declinant. Necesse porro est in exurnis rebu , cum in nostra potestate sitae no sint,dciis quae appetuntur frustrari, & in ea quae declinantur incidere. Quae utraque ne aduersariorum quidem iudicio bona sunt, sed mala. Ouare mali Viis maluecum plerunque in mala incidant, si paulisper resi' irim Oi puelint,intelligent se neque fortunatos, neque bea- selix. tos esse,sed contra miseros de infelices. Quod si quis fingat eos in rebus externis aut plerunque, aut ctia

SEARCH

MENU NAVIGATION