Rerum liturgicarum libri duo. Quibus quid contineatur, ostendet index post præfationem. Auctore Ioanne Bona ..

발행: 1671년

분량: 561페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

171쪽

i Rerum Liturgicarum,

ni fiduerius Christianos , Iactum NI Ut nulla conciliabula faciant, neque si meteria ingrediantur. S. Stephanus in eiusdem Ualeriani persecutione Missam in crypta celebrans superuenientibiis militibus ante altare d eollatus est, ut acta eius testantur, & ex his Romanum Martyrologium die r. Aueaui. Eusebius iterum lib. s.cap. 2. Maximinus dam adsubruendam

pacem nihiI non molitur, primum quidem noctros a constentibus , qui in cammerari a fieri solebant f nesio quo prateararum arcere aggressus M. Hae tunc

erant Christianorum Ecclesiae. Ibi diuina peragebant mysteria , ibi stationes celebrabant , ibi populum instruebant, ibi baptismum & reliqua sacramenta administrabant. Nec solum occasione persecutionis,sed reddita etia Ecclesii pace, si qua pietatis siue necessitatis ratio urgeret,extra replu Deo consecratu Missas agere sancti & prisci Patres non dubit runt. Narrat de stipis Theodoretiis his .Religiosae c. ao. quod cu viru Sanctum & inclusum nomine Marim visitasset, & ille mystici sacrificii videdi diuturno desiderio teneretur, rogauit ut illic diuini doni fieret oblatitatio vero, inquit, libenter obtemperaui, O sacra Vasa adferri iussi,nec enim

procul aberat locus, diaconorumque manibus mens pro altari, m cticum et douisum aestatare sacrificia obtali. S. Paulinus Episcopus Nolanus, ut Vranius refert in eius vita , hora sibi mortis imminente iussit sibi ante lectululacra mysteria exhiberi,ut una cu Episcopis,qui praesentes aderant,oblato sacrificio animam Deo comendaret.S. Uulfrannu Episcopum Senonense, cu in Frisia nauigaret,naui manente immobili, Misiam in mari celebrasse scribit Ionas Monachus Fontanellen. in eius vita apud Bollandum diero. Mariij. Plura suppeditant huiusmodi exempla veterum Patrum monumenta , ex quibus nonnulla supra attulimus Cap. XIV IV. Sed his omissis reuertor ad templa, quae ubi feliciora illuxerunt tem- lora, ad honorem veri Dei tum a Constantino Imperatore, tum ab He-ena eius matre, tum ab alijs eorum exemplo ubique gentium extructa sunt, ut Eusebius in historia & in vita Constantini , Nicephorus lib. 8.eap. go. & alij passim ecclesiastici Scriptores recensent. Tunc magnifica illis nomina a sanctis Patribus tributa sunt. Dicebantur enim euangelica auctoritate Domus Dei, & Domus orationis, tamquam locus ad colendum & orandum Deum specialiter deputatus. A Gracis Uriaca, a Latinis Dominica dicta sunt: cuius nomenclaturae rationem reddit Eusebius crat. de laudibus Constantini cap. II. Urbibus, inquit,ae pagis, in agris ac desertis Barbarorum locis fana ac delubra in honorem unius omnium Regis ac Domini dedicauit, unde et am Domini vocatulo honorata sunt , non ab hominibas, sed ab ipso omnium Domino cognomentum fortita . Ab eo quippe Dominica appellantur. Antiochiae nobilissimum Templum fuisse, quod Dominicum aureum vocabatur, tradit Hieronymus in Chronico. Cyprianus h de verereeleem matrona diuite reprehendit, q ue in Dom nicum fine sacrificio ibat. Factas credes in Dominieo & altare de Dominico

sublatum coquerulitur Marcellinus & Faustinus Presbyteri Luci seriani

172쪽

Liber I. Cap. XIX. - Isis

partis schismaticae aduersus Damasum in libello precum ad Imperat res. Regula S. Pachom ii cap. s . Si nece suas impulerit, ut Monaehus foris maneat, Vel in Dominico manebit vel in Monacterio eiusdem fides. Augustinus lib. a a. de Cinit. Dei cap. Io. Memorias appellat disecens , Nos Maretribus noctris non templa sicut Dise , sed Memorias sicut hominibus mortuis , quarum apud Deum; iuunt spiritus , fabriacamas. A Graecis Martyria nuncupantur, quae in honorem Martyrum erecta sunt. Eusebius lib. p. ree vita Contiant, cap. S. scribit Constantinopolim maximis ab eo Mart rus ornatam fuisse. In actis Concilii Chalcedonensis tape memoratur Martyrium fansvis imae est pulchre victricis Martiris Euphemia, in quo illud celebratum est. Mareus Diaconus in vita S. Porphyrij, cum ei occurrissem in gradibus Martyrij & insta. Iura Mastin Martyrium glorios Martiris Timothei. Agit de hac voce Bar nitis in notis ad Martyrologium die G. Iulidi. In eodem Martyrologio I eus, in quo plura Martyrum corpora sepulta sunt, Concilia Mari rumnuncupatur die a J. Iunis Synodus Laodicena can. v. statuit, ne fideles orationis causa eant in coemeteria, aut quae dicuntur Martyria Haereticorum. Sic Apoctolia dicebantur, quae Apostolorum; & Prophetea , quae Prophetarum memoriae dicata erant. SoZomenus lib. 8. cap. II. Rusinus consularis in suburbis Chaliedonis magnam ecclesiam in honorem Petri est Pauli extraxit, et Apostolium ab ims appellavit. Theodorus Lector lib. I. Reliquiae S. Samuelis in eius Propheteo simi posita. Eucteria quoque & Pro- sacraria a Graecis, a Latinis oratoria omnes ecclesiae saepius vocantur: quae vero ampliores & augustiores sunt, usus obtinuit, ut Basilicae nominentur : quamuis nonnulli quascumque ecclesias Basilicas vocent. Occurrit passim hoc nomen apud Hieronymum, Augustinum, Paulinum,&alios; quod a gentilibus, ut alia multa, acceptum est. Erant enim Basilicae Regum habitacula vel publiea aedificia, in quibus iudicia exerceri , atque a mercatoribus & nummulariis negotia tractari solebant,quorum structuram dc scribit Vitruvius lib. s. demum ea vox ecesesijs Christianorum tributa est, vel propter aedificij magnificentiam : vel quia ibi ut ait Isidorus lib. II. Origin. cap. . Regi omnium Deo cultus & sacrificia offeruntur: vel quia profanae Basilicae in ecclesias Christi conuersiae sunt, ad quod alludere videtur Ausonius in gratiarum actione ad Gratianum Augustum pro suo consulatu dicens, Basilica olim nego dis plena, nunc Domiti pro tua calute fusi tis. Tituli denique dicuntur, ut apud Anastasium

in Marcello Papa, Hic vigintiquisque tutilos in Urbe Roma constituit propter Baptismum est Poenitentiam, O propter Martyrum sepulturas. Prudentius hym. I a. de Coronis, Parte alia titula, Pauli via seruat Hoctiensis. Quae autem fuerit origo Titulorum; qua de causa, siue qua occasione erecti fuerint: an idem initio fuerint titulus & ecclesia,ut plerique sentiunt ; an aliquot discrimen tutercesserit, ut mavult Florentinius exer

173쪽

r 6 Rerum Liturgi carum

est. tr. in mustius Martyrologium, nimis operosium foret haedili Senotitis examinare. Plura de his curiosus lector inueniet apud eundem Florentinium ibidem , & apud illos qui de titulis & de ecclesiss urbis seis

pserim

v. Mosolim Christianorum fuit, ut cum ab Ethnicis fidei eausa vexa bantur , in areis & coemererijs, in quibus Martyrum corpora quiescebant, ad synaxim peragendam conuenirent, ut supra ostendimus: postquam vero Dei nutu extinctis tyrannis & profligato Ethnicismo, Romanum imperium crucis gloriam agnouit ; cum iam liceret palam & ubiaque Christo Deo erigere templa, in iis praecipue locis excitari coeperunt, in quibus paulo ante congregari , & clam mysteria celebrare conis sueuerante atque inde originem traxisse mihi videtur celeberrimus de inuiolabilis Ecclesiae ritus , udi sine Martyrum Reliquiis nullum templum nullumne altare aedificetur. Coepit hic primum in Ecclesia Romana obseruari,&ab ea ad alias dimanavit. De Felice I. summo Pontifice se seribit Anastasius: His conmi ait suprasepulcra aut memorias Marorum

Missas celebrari; quia fortassis de hoc legem edidit , ne Miter fieri pose set.Prudentius postquam locum descripsit,in quo repositum fuit S. Mar-hris Hippoliti corpus, ita canit:

Illa Sacrameati donatrix mensa, eademque

. Catios fida sui Mari ris apposita . Serviat ad aterni spem iudieii ossa sepulchro, Pascit item factis Tibricolas Apibas. Concinit Prudentio Paulinus Natali O.S. Felicis.

Spectaret desuperis altaria tota fene Iris , Sob quibus istas habent Sanctorum corpora sedem. Namque es AH sera cineres sub caelite mensampo iii, placitum Codricto spirantis odorem Palueni ivter sancta scri libamina reddunt. Idem initio vitiola i I ad Seuerum Reliquias ad Basilieam dedicandam neeessarias esse asserit, eique mittit ad hunc effectum particulam ligni sancte Crucis. Ambrosius epis .s . ad Marcellinam iurorem, Cum B.

Ficam, inquit dedicare vellem mihi tamquam uno ore interpeilare caverunt

centes, sicut in Romana , sic Basilicam dedices. Res Adi, Faciam se Mar-yrum Reliquias inuenero . Inuenit autem sanctorum Geruasi & Protavi eorpora, & Basilicam Romano more dedicauit. Idem initio libri de hortatione ad Uirgimtatem de Reliquijs Sanctorum Vitalis & Agricolat sermonem habens ait, M vera statis accipite, qua nunc subscrii aliaribus reconduntur. Hieronymus aduersus vigilantium, qui ausus est, Martyrum cultum impijs scriptis conuellere: Male ergo facii Romanus Episcopus, quisuper mortuapum hominum Petri ' Pauli secrendum nos ossa veneranda, fecundum te vilem puluisulum, o fert Domino sic cia, et tumum i eorum Chricti auctrarer altaria . Augustimis lib. a o. contra Faustum

174쪽

Liber I. Cap. XIX. 1 et

Manichaeum cap. 21. Populus tarimanus memorias Martyrum religiosas.

Iemnitate concelebrat,st ad excitand1 imitationem,O DI meritis eorum cos tietur,avorationibus adiuuetum. ita tamFin nulli Mart rinfed ipsi Deo Mart rumfacrinemus, quamuis in memores Martyrum conmtuamus altaria . Etlam. et I p. de diuersis,qui est de S.Cypriano, elegater ostendit te plum ibi eostructum,in quo sanguis Christi bibitur,ubi ille suum fudit. Gregorius

Macinus lib. s. ict. s. Leontio Ariminensi facultatem tribuit Ecclesiam de candi, in qua, inquit, Reliquiarum fauctuarium volumus collocari, &infra eoiII. 3 o. Episcopo Santonensi Reliquias mittit pro consecrandis

altaribus. Agit de eadem re lib. I. Indict. a. v. t I. II. TI. Tq. 8S. lib. s. l. 26. lib. Io.v. D. O lib. I. Dialog. cap. ro. Gregorius Turonen. in vita Senoch Abbatis,erecto altari, es loculo is eo ad recipiendas Sanctorum Reliquias privarato, ad benedicendum inaltat Episcopum . Aped SoE'menum lib. s. cap. g. Zeno Episcopus Garae ecclasiam aedificauit, altare in ea erexit, ibique reposuit reliquias Martyrum. Theophanes in Iustiniano facta refert apud Constantinopolim Encaenia Apostolorum, & recondista lipsana Andreae & Lucae Apostolorum, quae solemni pompa a Meuna Episcopo in templum delata sunt. Cum vero hie mos ab Iconomachis conuelli & abrogari coepisset, septima Synodus can. I. statuit, ut quae cunque templa sine Martyrum Reliquiis consecrata erant, in ijs Reliquiae cum precibus consuetis ponerentur: & si quis templum sine Reliqui js consecraret, deponeretur, tanquam tranigressor ecclesiasticarum traditionum. Huius Christianae consuetudinis testis est vel inuitus vir impius &Christiano nomini infensissimus Euna pius Sardianus, qui in Aedesi o Fata Serapidis ruinam deplorans, ibi Monachos introductos, &Martyrum Reliquias collocatas rabiosissime exaggerat. Quod si aliqua

sacella siue oratoria in villis erigebantur, Concilium Epaunense cara. 2S. prohibuit,ne Reliquiae Sanctorum in illis collocarentur, nisi Clericos vicinae Parochiae adesse contingeret, qui sacris cineribus psallendi frequentia famularentur. Lego etiam apud Theodoretum & Soetomenum erecta quandoque templa luper tumulos Confessorum. Ille enim in him religiosa cap. g. loculo Zebinae Monachi maximum templum in aedificatum scribit. Hie lib.8.Eccl. hiLAcap. Io.de S. Nilamnone Monacho agens, qui mortem a Deo impetrauerat, ne onus Episcopale subiret, ait: Tem plum super eius sepulchrum indigenae contiruxerunt. Antiquissima tamen& ubique recepta consuetudo fert, ut Martyrum Reliquiae in Altarium consecratione adhibeantur, quorum animas sub altari Dei Ioannes in iis vidit cap. 6. Apocalypsis. Haec autem Martyrum veneratio ex eo dogmate fidei orta est, qua Sanetarum communionem credimus & fatem mur . Fideles etenim, ut hoc factis profiterentur,in ijs locis ad orationem de ad diuina mysteria participada conueniebant,in quibus Sanctoruli plana posita erant,ut ea ratione o quam status defunctorum permittit, cum illis communicarent . Pet illa siquidem representatur Ecclesia T a trium-

175쪽

r 8 Rerum Liturgicaru m

iriumphans, quae sic aliquo modo cum militanti communicat, & sacrificio nostro interest. Nam licet ipsa limana & ossa Sanctorum absente anima sensu careant,respectum nihilominus dicunt ad animam quae in coelis est , & ipsis inest semen quoddam resurrectionis , & aeternit tis. Hac eadem de causa veteris Ecclesiae Patres Episcopos orthod xos sub altari sepelire cosueuerunt,ut cum ipsis sacrificia & ordinationes fierent et quia ad seruandam fidei unitatem, & ad Iegitimam successi nem indicandam communionem uiuentis Episcopi cum Antecessore defuncto necessariam existimabant. Apparet huius moris vestigium in coI- latione Catholicorum cum Donatistis habita Carthagine tempore Innocenti; I. cognitione prima cap. ao . nam ibi Donatus Episcopus Sitifensis Orthodoxus dixit:supra corpus Episcapi catholici Pre Iterum ordis naui, st Deo volente ordina Iar ictu Episcopus.

CAP. XX.

Altarium usus, origo, Lignearafuerint, an lapidea. De Orator i priuatis. Antimensia apud Graecos quid sint. De Ecclesiarum consecratione,ei que ritus aratiquitate. Unus Templorum structura . Ad quid

fontes vel putei in atrio. Sua singulis loca

tributa . Discreta mulieres a viris.

De Sanctuario seu PresbNerio,

es desis Episcopas . .

I. a Nnexa templis sunt altaria, quae semper ad usum sacrificii extiti se in typum, & testimonium illorum, in quibus sacrificium Misi

ex Christi institutione offerendum erat, demonstrat Demochares ina prolixo opere de Missa aduersus Misoliturgos Tam. . cap. IS. Ea primmum ab Adamo erecta fuisse non dubitamus: nam primus omnium furificium obtulisse creditur, tuosque filios docuita frugum & animam Iium primitias offerre Deo; cuius vero structurae altaria illa fuerint, an subdio , an in loco clauso de Deo specialiter consecrato, ut purat Iaco bus Boulduc lib. I. de Ecclesia aure legem eap. r. cum de his Scriptura sim leat, non est facile definire. His igitur omissis, quae ad nostrum institum eum non pertinent, de altaribus noui restamenti agendum est, in quimbus corporis & sanguinis Christi sacrificium inementum immolatur.Ηa semus altare , inquit Apostolus ad Hebri c. t g. de quo edere nan habens potes atem, qui tabernaculo deseruiuui: altare scilicet, in quo conficitur

distribuitur Eucharistia, ut explicant catholici Doctores. Tertulli

176쪽

Liber I. Cap. XX. x gy

nus lib. de orati cap. t . Nonne solemnior erit muto tua, FO ad arais Dei aerereris di lib. I. ad uxorem cap. I. Aram Des mundam propam oportet, Cyprianus epist. 66. Neque enim apud altare Dei meretur nominari in Sataeerdotam prete , qui ab altari Sacerdotes det minimos voluit auocare.

Ophatus Mileuitanus , quem Sectare reprehendunt , quod tanti faciat altaria , stud in , inquit , altare , nisi sedes Domisi vo-

Ibi e & infra. Altaria is quibus situlerunt olim Curiarumus, Lucianas , dreaetera Mart res confreginis, Unde a multis pignus statis perperea, tutela Adei, Ora resurrectionis aterna acceptasunt. Tanta erat Donatistarum rabies aduersus Catholicos, tam immane odium,ut altaria frangerent tanquam polluta, in quibus celebrauerant. Sacrificia enim Coeciliani, de e rum qui eum ipso communicabant impura esse & Deo exosa praedic hante quorum insaniam post multa secula Grici sehismatici imitati sunt, altaria veluti inquinata lauantes, in quibus Latini sacrum obtulerant. Primis Ecelesiae seculis an lignea fuerint, vel lapidea, non liquet. Utraque crediderim tempore persecutionis usitata, prout rerum locorumque opportunitas serebat. vius autem Iigneorum magis expeditus erat,

quia facilius de loco in locum transferri poterant. Plerique Scriptores asserunt a S. SyIuestro constitutum, ut altaria lapidea essent; sed huius decreti nulla mentio apud Antiquos reperitur. Concilium Epaunensectanno 3 os.cesebratum statuit c. 26. vi altaria, nisi sint lapidea, infusione Chrismatis non sacrentur. Altaris quoque lapidei tanquam commuis niter tunc usitati memini e Gregorius Nysienus, qui eodem seculo quo Sylvester claruit, Oret. in baptismum Chrim his verbis: Nam ct Aliare hoe functam rei ad imus lapis e D natura communis, nihil disserens ab abs

ructis lapideis, ex quibus parietes noctes eximuntur, es pauimenta exornan par et poctquam vero Dei cultui eorumsecrauam atque dedicatum m ae benedictionem accepit, mensa sancta ess, aliare immaculatum, quod non amplias si omnibus promiscue rangitur, sed a solir Sacerdotibas, que venerantibus contrectatur. Haec de altari lapideo Nyssenus, Iigneum vero eo ipso seculo Athanasius commemorat viri. ad Solitarios dicens, Cum rapassent fanssilia es cathedram ct mensam, erat enim lignea, ct vela Eccle . Ex quiabus intelligimus promiscuum tunc usum in oriente lignei & lapides viguisse. Etiam in Ataea erant eodem tempore lignea, ut ex Optato Mileuitano manifestum est tib s. Resert enim fracta a Schismaticis altaria in ijs locis, in quibus ligna abundabant: rasa autem, ubi lignorum inopia erat, ne forte nouis erigendis ligna deessent. Erant & altaria argentea, nam in libro Pontificali legimus Constantinum Magnum secisse in Basilica Constantiniana altaria septem ex argento purissimo, pensans singulum libras acio. Et Sixtus III. obtulisse dicitur Basilicae S. Mariae altare argenteum purissimum pensans libras goo. Postea sanciuit Ecclesia , ut nemini liceat celebrare , nisi in altari lapideo consecratos sed quis hoc primhm certa lege firmauerit, Sylvesterne an alius, adhuc in

177쪽

xso Rerum Liturgicarum

e errem est. Erant autem olim diuersae altarium structurae: nam aliquin do uni tantum columnae mensa lapidea superiacebat , quale deseriditur lib. 1 o. historia Misceta altare Deipuae Virginis in Blaehernis, qualio sunt etiam hodie altaria quaedam subterranea Romae in Eeelefia S. Caeciliae. Aliquando quatuor columnis eadem mensa suffulta erat, de de , his altaribus loquitur Synesius in fine Catastasis, Sacratas columnas amplectar, qua puram est incontaminatam a terra mensam sumnest. Interdum duae solae columnae ex utroque latere ipsum altare iustinebanti suntque

adhuc Romae lin cryptis & coemeteriis quaedam huiusmodi altarix , duabus vel pluribus innixa columnis, quibus Christiani tempore perseeutionis ibidem latentes utebantur. Denique non ulla quadro super posita aedificio tumuli formam referebant, tanquam Martyrum sepulerat quae propri/ altaria quasi altae arae dicebantur. .i Et haec quidem altaria fixa de imm)bilia loco adhaerent, in quo construuntur et sunt autem de alia portatilia de motoria , quae Episcopi iter

agentes secum olim ferebant, ut in his possent extra ecclesiam in locis, ab ea remotis celebrare. Horum meminit Uen. Beda lib. s. his. cap. tr.&Hinem arus Remensis in Capitulis editis anno XII. sui Episcopatus , hoe de illis lanciuier Nemo Prestiterorum in Aliario ab Episcopo non confervio cantare prasumat. Suapropter si necessias poposcerit, donec ecclesia,

vel altaria consecrentur, c r in Capellis etiam, qua consecrationem non morentur, tabulam quisque Pres ter, cai necessarium fuerit, de marmore, vel

uigre rara, aut litio bonectissimo, secundum suam possibilitatem , hone Ee affectivam habeat, is nobis ad consecrandum asserat, quam secum cum expediem rit deferat, in qua scra maeraria secundum ritum Ecclesiasticum agere valeat . Ex hoc decreto palam fit, quinam veteri ritu altaris portatilis usus sit,nimirum cum in altaribus fixis nondum consecratis, vel in orat rijs priuatis, quae consecrari nec solent nec debent, celebrandum est. Ipsa vem priuata Oratoria in domibus Principum dc nobilium virorum permittuntur, ut notissimum est: & de ijs canonicae sanctiones insertae sunt Capitularibus Caroli Magni lib. 6. cap.ro I. Eretos .ct lib. .cap. 32 p. probibetur, ne Missae celebrentur in locis non consecratis & incongruentibus, nisi causa hostilitatis & longinqui itineris,& id in altaribus ab Episcopo consecratis. Legitur idem statutum in Concilio Parisiensi iub Ludovico imperatore lib. i. cap. q. & in Capitulari Theodulfi Aurelianensis cap. et r. Graeci altaria portatilia non habent, sed eorum vice utuntur Antimcnsijs,cuius nominis ratio haec est, quod ea adhibeant loco mensae siue altaris. Extat horum consecratio in Euchologio Graecorum pag. 6 8 & ibi in notis Iacobus Goar longam & insulsam affert Ioannis Citri Episcopi disputationem coecutientis in huius nominis assignanda etymolo gia . Quid sint, explicat idem Goar ex Scriptotibus Graecis. Sunt vide licet quidam panni-altariam ritu & vice consecrati, quibus a multis secum tu utitur Ecclesia Orientalis,cum Liturgiam celebrare contingit in alta

178쪽

Liber I. Cap. XX. Isr

ri non consecrato. Theodorus Ballamon in expositione can. gr. Conci-lij Trullani, I eo, inquit, reperta sunt Antimensa,est fiunt a Ponti cibus,quo tempore celebrant dedicationem Ecclesis, ut ponantur in sacris Mensis, qaan

do permisa Antistiis oblatio Liturgiae sit in Oratorio. Et Manuel Charitopulus oh. s. Iuris orientalis Anti mensia non in omnibus altaribus poni docer, sed in his tantium, de quibus nescitur,an sint consecrata. Templorum autem cosecratio e veteri testamento ad novum,ab Apostolis ad successores einanauit; atque hunc ritum seruauit Ecclesia totius Orientis et Decidentis consensu. Sunt qui Euaristo Papae eius originem adstribunt, sed multo certius est Apostolicum institutum esse, nisi dicamus ab hoc Pontifice scripto promulgatum,quod sola traditione ab Antecessoribus acceperat. Aut forte addidit ad veteres ceremonias , ut sine Missae sacrificio Basilicae non consecrarentur, ut ex illo referunt Can num collectores. Alii ex aduerso scribunt ante imperium Constantini Magni nullas fuisse ecclesiarum dedicationes propter metum persecutionis: in quorum sententiam facile ibo, ii de publicis & solemnibus agat: si vero de priuatis & clam peractis sermo sit, nullatenus illis consentire possum, nam veterum Patrum testimonio iam supra euici semper Chri-ilianos suas ecclesias habuisse, quas ab Episcopis, Mosaicae legis exemplo, & Apostolica institutione edoctis diuino cultui certis ceremoniis consecratas, nemo certo negabit, cui perspecta sit in rebus etiam min ris momenti illorum temporum disciplina. S. Caeciliam inducias a Deo petiis te legimus, ut domus sua in ecclesiam consecraretur, integro seculo ante Siluestrum . De aliis Ecclesijs Apostolicis temporibus Romae dedicatis, diximus supra. Accedit huic assertioni robur ex eo quod scribit lib. io. historiarum Eusebius Caesariensis: describens enim laetum & tranquillum statum Ecclesiae. postquam Cons antinus christianae Religioni

adscriptus fuit, emicasse ait in omnium vultu diuinam quamdam hilaritatem, cum templa viderent paulo ante destructa rursus a solo in immensam altitudinem erigi in longe maiori cultu ac splendore, quam illa, quae prius demolita fuerant, nitescere. Et initio cap. 3. ait, Vonutim nombis ac desideratum Oeeracutum praebebatur , dedicationum scilicet festiuitas per singulas Urbes, O Oratoriorum recens stractorum consecrationes. Et post pauca. Iam Uero Anti situm absoluti imae ceremonia, est accurata scrificia Sacerdotum, O diuini quidam angustique Ecclesia ritus hinc psalmos canen

tium, et reliquas nobis diuinitus traditas voces assultantium, tuinc diuina

est arcana obeuntium missi a . Quibus verbis Eusebius laetitiam Christianorum describit,consecrationes & sacrificia,que prius occulte fiebat, iam publice peragi spectantium, cum maxima maiestate & solemnitate. Tantae vero religionis haec consecratio fuit, ut impius ac pene sacril gus haberetur, si quis in ecclesia nondum consecrata synaxim fecisset.

Nihil clarius ad hoc probandum , quam S. Athanasj Apologia ad Con

179쪽

15 1 Rerum Liturgi carum

lantium, cuius potissima pars in eo versatur, ut se purget apud Imper torem, quod in ecclesia nondum absoluta & consecrata sacrificium celebrasset. Ciir autem oleum in altaris ccnsecratione adhibeatur, edisserit, grandiloquo sermone Dionysius in De cap. . Ecc astica Hierarchia, ex quo huius moris antiquitas demonstratur. Finis non erit,si in his immorari, & calamo indulgere voluero. Sisto igitur, & ad veterem templorum structuram transeo, cuius notitia necessaria est , ut veteris Ecclesiae

ritus facilius percipi possint. IV. Christianorum templa sic olim erant disposita , ut veteris Templi Hieroselymitani, quantum fieri poterat, similitudinem quamdam praese ferrent, & ad illius formam proxime accederent. Ea constabant varijs membris & aedificis quae si vellem singillatim describere, nimis in longum hic liber protraheretur. Multae enim occurrunt in eorum explic tione difficultates, quae Eruditorum torquent ingenia, nec facile expediri possunt. Prolixis igitur ac fere inutilibus disputationibus omiius, ea breuiter attingam , quae ad propositum mihi argumentum spectant. Quae fuerit ecclesiarum forma ante Constantinum, incertum est; nam. Eusebius, qui eas iussu Diocletiani solo aequatas scripsit, earum to mam non descripsit. Credibile tamen est piissimum Principem ampli ribus quidem spatijs eas instaurasse, sed ex ijs quae destructae fuerant, aedificii typum lumpsisse,qui in veterum Scriptorum lucubrationibus usique in hodierum diem perstat. Eusebius se de vita Conae antini cap. Sq. essequentibus Templum Hierosolymis ab eo constructum graphice pingit. Fusiis autem & accuratius lib. io . historiarum cap. q. aliud i Cmplum cum omnibus si is aedificijs describit, quod in urbe Tyro magnifice erexit illius ciuitatis Episcopus Paulinus, cui idem Eusebius hoc mirabile ecclcsiasticae historiae opus dedicauit, ut ex initio huius libri decimi apparet. Gregorius quoque NapianEenus Ecclesiam , quam Pater

Na Eian Zi Extruxerat, eleganter expressit oratione quam in funere ipsius Patris recitauit. Paulinus item Nolanus exactant Basilicae delineationem nobis resiquit ep. I a. ad Seuerum, di Naiah v. ae I o. Felicis. Ex his &alijs Antiquorum monumentis aperte colligitur Graecorum & Latinorum templa eiusdem olim schematis fuisse , & primo quidem, quod attinet ad si tu in , ita erant disposita , ut ad ortum talis aequinoctialam verterentur. Tertullianus testis est in Apologetico cap. 16. Inde sospicio

Mod innotuerit vos ad Orientis regionem precari. Et adu. Valentiniano Scap. 3. alludens ad Christianorum ecclesias, ut ipsim et Sectaris agnoscunt, ait: mura columba domus simplex, editissemper,eaperiis et ad lucem. Amat gura Spiritus Sancti Orientem. Auctor libri Apostol. Constit. lib. a. cap. 6 I. Ecclesia sit longa ad intiar nauis ad Orientem conuersa. Eu, sebius templum Paulini testatur sese ad radios Solis orientis aperuisse. Isidorus tibi is . origin. cap. q. Antiqui, eu do templum coni Oebalii, Orientem spectabant aequinoctialem , ut qui Aprecaretur rectum afficeret

180쪽

Liber I. Cap. XX. Is g

arientem. Sed de hac re eiusque causis fusius egi in Trast de diuina Psalmodia cast. 6. s. a. Hic autem mos adeo exacto a Monachis nostris olim seruabatur, ut non sollim maius altare, sed & reliqua omnia ad Orientem versa sint. PauIinus tamen Nolanus Epia . I a. asserit se in Basilica quam aedificauit hune morem neglexisse. Prospectus, inquit , Basilicae , non in usitatior mos est, Orientemspectat, sed ad Domini mei B. Felicis Basilicam pertinet, memoriam eius aspiciens . Quod vero non omnia altaria , quae in eadem ecclesia sunt , ad ortum respiciant , sic excusat Uvalfridus Strabo cap. q. Cognoscimus non errasse illas vel errare, qui templis vel nouiter Deo confrauctis, vel ab idolorum Dua-Dre mundatis propter aliquam locorum opportunitatem in diaersas plagas aeraria statuerunt, quia non est locus ubi non sit Deus. Uerissima enim relatione diduimus in Ecclesa,quam apud Aeliam Constantinus Imperator cum Matre Helena super sepulchram Domini mira magnitudinis in rotunditate constituite itemque Romae in Templo, quod ab antiquis Pantheon dictum a B. Bonifagio Papa, permittete Phoca Imperatore,in honorem omniam Sanctorum consecratum esset in ecclesia quoque B. Petri principis Apostolorum, altaria non tantum ad Orientem, sed etiam in alias partes esse distributa. Hae cutis fecundam voluntatem vel neces talem fuerint ita disposta , improbare non

demus . Sed tamen et formaratior est rationi Licinior habet in oriem rem orantes conuerti, se pluralitatem maximam uel aram es tenore cov

tuit . Narrat Procopius lib. I. de bella Persico cap. MI. Dianae & Iphigeniae templa in urbe Comana Deo a Christianis consecrata filisse, nihil immutata structura: in quibus, alijsque similibus necessarium fuit ad veterem situm altaris constructionem accommodare.

Partes vero seu membra praecipua cuiusque templi quaenam fuerint, V. 'praeeitati auctores docuerunt. Prima pars Atrium seu vestibulum dicebatur, spatium scilicet clausum, amplum, & quadratum, porticus h hens columnis suffultas vel in omnibus lateribus, vel in tribus aut duobus, siue in uno dumtaxat ante aditum Basilaeae, & desuper ex relictas cellas. Medium erat sub dio positum patenti planitie, & ante fores aquae salientes, seu putei & canthari ae conchae, ne Christiani illotis re nibus templum adirent. Eusebius in descriptione templi a Paulino eo tructi, Hic, ait, sacrarum expiationa gna possit,fontes filicet ex aduc braci r Bructos, qui interiai scrarium ingressuris copiosos latices ad abluendum misistrarent. Eidem lotioni positum fontem in atrio Basilicae Vatia canae Paulinus Nolanus commemorat epist. 3 p. ad Alethium, ubi cantiarum mi uitira manibus. O oribus no is fluenta ractantem fastigiatus solido

are tholus ornat, ct inumbrat, non sine rusticaspecie quatuor columnis satientes aquas ambiens. Idem ep. I a. ad Seuerum , Sancta nitens famulis interluit atria Imphis Cantharus, intranta ac manas lauat amne ministro.

Ita Disiligod b, c,OOste

SEARCH

MENU NAVIGATION