Rerum liturgicarum libri duo. Quibus quid contineatur, ostendet index post præfationem. Auctore Ioanne Bona ..

발행: 1671년

분량: 561페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

18 Rerum Liturgicarum

vis in saerifieio mentio habita reperiatur,nisi occasione Sectariorum,qui illisusi sunt,ut a consuetudine catholiri Ecclesiae se alienos ostenderent, sicut de Armeniis diximus supra, & de Ebionaeis mox videbimus. A gumentum vero, quod plerique Scholastici tanquam insolubile opponunt, Christum scilicet prima die axymorum Eucharistiam instituisse , ideoque Ecclesiam eius exemplo aEymis vlam esse, quanti roboris sie, viderint sapientiores Theologi de iudicent. Nam Cntistus illo pane in ultima coena usus est, qui apud Hebraeos in illa solemnitate communis erat: nec ut ait Algeriis lib. a. de Sacram. corporis & sanguinis Do

mini cap. I o. ideo Chrissitas a mam panem in ultima caena consecravit,quia

re sic exigeret; sed quia illa coena alium panem non exhibuit. Et si post Resurrectionem aliquando consecrauit, ut communiter asserunt sancti Patres, panem communem & fermentatum adhibuisse credendus est , suo post dies aetymorum omnes utebantur. Dato item & non conces o, quod semper allymis usus esset, nihil tamen ex hoc pro mymis concludi posset: certissimum est enim, non omnem Christi actionem praeceptum continere, alioquin celebranda a nobis forent haec mysteria

post coenam, quia coena peracta ab ipta sunt instituta. Ex praxi quoque

Ecclesiae apparet, quanta sit vis in hoc argumento, nam usum ferment ei ipsa approbauit. Deinde quis non videt Scholasticos ad hanc rem pertractandam praeoccupatis mentibus accessime e Cum enim ab infantia sola agyma offerri viderint, eaque sola in scholis & in medris prae dicari audierint, ea sola semper in usu fuisse crediderunt; & hoc positos varias subinde conuenientias, varia3ue argumenta excogitarunt, ut quod semel conceperant firmitis stabilirent. verae autem sapientiae nihil magis aduersatur, quam a teneris annis certis quibusdam principiis sine delectu & examine mentem imbuisse. Vnde lain olim notauit Ammonius Aristotelis commentator, eos qui falsis doctrinis innutriti erant, multa puerilia atque inepta adeo pertinaciter defendisse, ut nulla ratione potuerint ab ijs diuelli. Saosemel eo imbuta recens, fer asty odorem Tecta diu, inquit Horatius. Pari quoque ratione qui ex prae scripto proprii instituti, siue ex affectu erga praeceptores, certis opinionibus adluerent, omnia secundum tuas dijudicant quacumque auctoriatate & demonstratione posthabita, ad easdem trahentes quicquid audiunt, quicquid legunt. Non enim seruant traditum a Beato Hilari Pictaviensi Episcopo lib. I. de Trinitate salutare documentum, ut cum Doctorum tractatus legunt, non praeconceptas persuasiones illis infe

re, sed veritatem potius ab his referre conentur. Optimus enim tactores , ait ille, qui dictoriam intelligentiam expectet ex die is potius, quum im ponari, S retulerit magis, quam an erit: neque cogat id bideri dictis contineri, q*od ante lectionem praesumpserii intelligendum. Sed redeo ad Schom lasticos . Hi videntes usium fermentati dudum apud orientales inuam, Iuisse , eiusque moris orsinem ignorantes , ne hanc dissicultatem

taciti Diuitiam by Cooste

212쪽

Liber I. Cap. X X Ire di a s

etaeiti declinasse viderentur, hanc historiam commenti sunt. Aiunt utramque Ecclesiam graecam & Iatinam absque ulla contro- uersia post huius sacrificii institutionem & deinceps ahymis usam fuisse exemplo Christi, qui in apymis consecrauit. Postmodum superuenisse haeresim Ebion eorum, qui docebant legalia praecepta simul cum Euangelio seruanda esse, ideoque in mysterijs apymo pane utebantur, Imaeorum vero deletilationem uniuersam ecclesiam orientalem & occidentalem reiectis aZymis fermentatum panem ad mensam Domini adhibuisse. Demum illa haeresi profligata, latinam Ecclesiam ad pristinum morem aZymorum rediisse, Graecis receptam ea occasione fermeneati consuetudinem retinentibus. At unde prodierit haec historia, incertum est. Refert eam S. Thomas in .sent. AD. II. qu. I. an. 2.quas .

3. eamque tribuit Leoni Papae. Sed quis fuerit iste Leo, nec ipse dicit, nee se reperisse ait Franciscus SuareE D. I. in I. P. disp. fe S. Quis igitur huic narrationi fidem praestet, cuius apud antiquos seriptores per mille fere annos nullum apparet vestigium et Agit diffuse de haeresi Ebionis Epiphanius ham go. sed quod eius occasone fermentati usus introductus fuerit, nullo modo testatur, nec verbum quidem de hac re in alijs extat, qui de Ebionaeis scripserunt. Quin potius idem Epiphanius inter caeteros illoru errores hunc recenset, quod mysteria quotan

nis celebrabant ad Ecclesiae & Sanctorum imitationem, in quibus panes aEymos,& ad alteram musterij partem solam aquam adhibebant, notans illos quod utramque materiam sacramenti peruerterent Scio quosdam scriptores hoc loco abuti ad probandum usum aEymorum temporibus Apostolorum, ac si dixerit Epiphanius Ebionaeos mysteria fecisse ii a Zymis ad imitationem Ecclesiae, & Sanctorum . Sed nisi vim infer mus textui, imitatio Sanctorum ipsa tantum mysteria respicit, non eorum materiam; alioquin dicendum seret eos aquam quoque adhibuisseetd imitationem Sanctorum. Illud itidem considerandum, quod si tunc temporis omnes Ecclesiae mymis utebantur, eur repraehensi sunt Ebi nati, quod mysteria iri aχymis conficeret aut quomodo Epiphanius nomiam eis erroris infert, si in hoc a praescriptis ritibus non aberrabante Anquia illi dicebant legales ceremonias seruandas esse, quarum una erat usus aZymorum; ideo Ecclesia a1ymata sacris abstulisse credenda est An propter paucorum abusum aequum fuit morem deserere, quem ipsi Scholastici a Christo , & ab Apostolis derivatu in arbitrantur Imo Ebionaei hac de causa rei habiti sunt, quia a communi usu fermentati recedentes aZymum panem usurparunt, ut eo veluti symbolo ab orthodoxis discernerentur, suumque e doema de legis hebraicae obseruan tia eiusdem Dymi usii confirmarent. Hoc igitur commentum de Paneadymo, primo quidem omnium consensu usitato, exinde in detestationem Ebionaeorum exploso, demum extincta secta a solis Latinis rursum cccepto, tanquam absurduin & incredibile respuendum est.

213쪽

i 85 Rerum Liturgi carum

Eodem eum Scholasticis praeiudicio deceptus fuit Hugo Eretumaeli a. de lares as is Latinos Grara Grais aut cap. II. dicens Latin ram sancta ecclesia aeternaliter atrea asseri es immolat, secundum chrem radinanem. Stephanus quoque Eduensis lib. de Satram. altarix cap. i . Romanam Ecclesiam de adymo pane immolare ait, Graecos autem de ementos quod, inquit, non consentis fanctorum Hiram doctrina,quia in sacra eloquia nanquam maenisur firmenium accipi in bonam . Sed hi r

centiores iant, & nimis probant et fi enim ex Christi traditione admus panis immolaretur, quis unquam ausus fuisset fermentatum adhibere e

Nec verum est, ve luce clarius constat, quod fermentato non consentatiat sanctorum Patrum doctrina: non alio enim pane quam fermentato

usi sunt A thanasius, Basilius, Nalliam emis, Chryse stomiis, Cyrillus, & quotquot fuerunt sanctitate&doitu a conspicui Sacerdotes in eccistis orientalibus. Simili errore Iapsus est Barlaamus Hieracensis episeopus, qui se asserit vixisse quadringentis annis post schisma, post annum scilicet a goo. I laad amicos suos in Graecia constitutos sic serichit. Eia a Romana ante ramisaram Schisma plaritas seram se eivgemis annii per axyma con Hars Emsimam Teletam. Alexander enim Roma diui Panifex, qui fab Adri a glorioso mari is vitam finiati hoBiam aB- eces a Romana Matuit. verum hic alijs contradicit asserentibus

Romanam Ecclesiam semper in Mymis consecrasse ex Christi institutione. Deinde in actis legitimis S. Alexandri Papae nihil ab eo de ax mis statutum legimus et imo Romel& in alijs occidentalibus ecclesiis longo post ipsum tempore fermentatum in sacrificio adhibitum multit Eumentis probari potest. Occurrit primo loco mulier incredula, quae

ut narrat Ioannes Diaconus in vita Gregorii Magni lib. a. cap. i. sancto Pontifici celebranti solitas oblationes obtulerat: cui tempore communionis mysteria traditurus cum diceret, Corsus Domini nos ri Iesu Chricti conseruet animam tuam , risit mulier o At ille dextram ab eius ore eonuertens, partem illam Dominici corporis super altare deposuit. Ex

pletis vero Missarum solemni js , matronam coram populo inquisiuit, quam ob rem corpus Dominicum sumptura ridere praesumpserit. At illa ait, quia panem, quem proprijs manibus me fecisse cognoueram, tueorpus Dominicum perhibebas. Tum Gregorius dicta oratione pro mulieris incredulitate particulam panis in carnem, & ipsam carnem rursus in panem conuertit. Porro haec mulier panem communem & usitatum obtulis, quem ipsa fecerat pro domo sua: si enim aEymum fecisset &obtulisset, quo uti tunc in sacrificio mos foret, non potuisset ignorare, eui fini panis ille inustariis destinatus esset, nec indicia siue incredulitatis siue ignorantiae ridendo praebuisset. Credidit S. Thomas I. p. qW.T 'art. q. Ecclesiam Romanam huius Gregorij tempore aetymum panem tanquam diu usitatum adhibuisse piumque Gregorium in Registro eius consuetudinis rationem reddidisse . At a uuis eruditis dudum obser-

214쪽

Lber I. Cap. XXIII. 18 et

uatum fuit eam sententiam supposititiam esse, nec in scriptis Cregorii reperiri. Quid piam si mile legitur in Registro Gregorii VII. lib. 8.erisI.& hinc fortassis allucinatio processit, & primo Gregorio tributum quoa

septimi est. De eode Diae comuni Ambrosius loquitur lib. . de Sacram. c. . Tu forte dicis, meus panis est et latus,sed panis icte panis ectante veraba sacramentora,et si acre serit consecratio,de pane H caro Chrini. Dum autenominat pane usitatum & in mensa communiter usurpatu, certe de aZymo explicari non potest. Illustre etiam de hac re testimonium perhibent neilii X vI. Toletani Patres, quod aerariispanica III. anno scilicet Christi syg. actium fuit, c. f. Ad conuenitis noctes agnitionem delatum eti, quod in quibus am Hispaniarum partibus quidam Sacerdotum partim ne

scientia impliciti, partim temerario ausu prouocasi, non panes mundos et Num

dio praeparatos supra mensam Domini in scrificio offerant, Ad pag im qu

modo Unumquemque aut nece sitas impulerit, aut voluntas coegerit, de panimbus suis Usbus praeparatis cruolam in rotunditatem auferant , eamque sum per altare cum vino ct aqua pro sacro libamine oferant. Quod Delum nequaquam in sacra aue oritatis himria et piam gemmperpenditur. Et paucis interiectis,quibus ex euangelio os endunt Christum non particulam panis, sed integrum panem accepisse & consectasse, atque ex eo partis culas confregisse, quas particulatim discipulis tribuit, subdunt. Unae

teme ritatis eius, atque nescientia cupientes terminum ponere, id unanimitam is nourae deleeit conuentus, Di non aliter panis in altari Domini facerdota/benedictione fani sicandus proponatur, nisi integer o nitidus, qui ex maiofuerit praeparatus,neque grande agiquid, d modica tanti m oblata, ecunum quod eccles avica consuetudo retentat: cuius reliquiae, aut ad conseruandam modico loculo absque aliqua iniuria conseruentar, aut si ad consummaum

serit necessarium, non Dentrem illius qui sumpserit eaui farciminis onere premat, sed animam alimonia spiritisati resciat. Quid clarius hoc canone ad id quod intendimus astruendum 8 Si enim debuissent illi sacerdotes

a mum panem consecrare, de hoc ante omnia redarguti fuissent,quod non aZymum prout mos ferebat, sed panem usualem & communem,&consequenter fermentatum consecrarenti atqui de hoc synodus thcet, & eo tantum nomine illos castigat, quod panes non erant nitidis C ad illud ministerium, sicut par erat, peculiari studio praeparati s atque fortuito & indecenter de communi mensa decerpti. At idem Iacere videtur concilium Calchutense in Anglia anno *ST. dum c. Io. praeclapit oblationes fidelium tales fieri, ut panis sit non . crusta. In Concilio quoque Nannetensi supra citato constituunt Patres, Ut ae oblationi usque osseruntur a populo, ct consecretationisspersant, vel de panibus quo me dirunt seles ad EccIesiam, vel certe de suis Presbiter conuenienter partes im. .cissa habeat in vase nitido, Ut poU Missarum solemnia, qui communicare non fuerunt parati, Evilogias omni die Dominico est in diebus senis exinde acci- . Mani. Quod decretum iisdem verbis extat inter capitula, quae Hinc

215쪽

i8 8 Rerum Liturgi carum

matus Remensis dedit Presbyteris his anno is a. cap. V. de hinc liquet nullum fuisse tune discrimen inter panem qui hupererae consecrationi,& alium communi usui Presbyteri destinatum, quia vel ex illo vel ex isto indiscriminatim partes haberi pro Eulogiis illi Antistites decreu runt. Atque hinc etiam confirmatur quod superius dictum est, orto iam schismate Graecorum adhuc in Ecclesia Latina usum fermentati

permansisse . .

VII. Quod si veteres Patres percurrere, & omnem euoluere antiquitatem libeat, inueniemus proculdubio sic a tempore Apostolorum & dein ceps de paue eucharistico omnes loqui , ut nonnisi de communi & sed mentato commode intellati ,& explicari queant. De Apostolis legimus in eorum actis cap. a. or a o. quod ibant per domos frangentes panem, & fideles erant perseuerantes in communicatione fractionis phnis , & una sabbati id est die Dominica conueniebant ad frangendum panem, qualem scilicet in domibus fidelium reperiebant. Ibi autem,

agi de perceptione Eucharitae, omnium interpretum concors senisntia est. Tertullianus ad uxorem lib. r. cap. s. Non met maruus quid secreto asse omnem cibum Luctes . Et Diauerit panem, vos tuum eredii es . qui dicit r. Sciuisset autem, si panis ille diuersus a commvni fuissetet Augustinus e B. so. loquens de pane Eucharistico, sedistiar, inquit, DActificatur, O ad QBribuendum comminuitare quia nimirum integer phtus consecrari, & ex eo particulae communicantibus distribui solebane. Narrat Gregorius Turonensis lib. I. de gloria Marorum cap. 8T. Epavehium Presbyterum, cuna indigne celebrare praesumpsisset, sumpto Samerameto in terram corruisse,& proiecisse ab ore sacri mysteiij particula, quam dentibus comminuere no potuit. Alia multa his similia occurrunt passim in sanctis Patribus de Concilijs, sed nimis in longii irem, si vellem singula recensere.Ruperio Abbati,& aliis recentioribus assetentibus-clesiam Romanam nunquam in sacrificio fermentum admisisse, q tiae fides habenda sit, ex dictis manifestum est. Nec unquam Humbertus Cardinalis, di reliqui scriptores qui primitus aduersiis Graecos acerri me pro aχymis decertarunt, hanc perpetui moris praeseriptionem in suae cavi, defensionem & robur afferre ausi sunt, scientes nihil in ea praesidi j fore, quod serius a Latinis recepta aliyma non ignorarent. Pe Mus Cluniacensis, qui integro seculo post Humbertum floruit, lib. q.

epist. et r. ad S.Bernardum,T Bra, inquit, Areus es nos temporis notiri (n siti ait, non antiqui) qui Romanam Ecclesiam, se totam Latinam A guam erre Deo salutare remum ax mi paAis videmus, cum Graca Ecclesia, maxima Orienis pars, ac barbara sed rimavis gentes sacrificare de fermentato dicant di. Tum ait ob has usuum dissonantias tam antiquo clctuam modernos a mutua charitate destiuisse, quia in his nihil quod fidem hederet inuenerunt. Graecus etiam homo Demetrius Choma teuus Bulgariae Archiepiscopus, quem citat Simiandus, cum animad

216쪽

Liber I. Cap. XXIII. 18'

vertisset nullos usquam canones agymorum meminisse , recte coniecit

eorum morem serius & post Photij schisma in Romanam Ecclesiam se insinuasse. Hinc doctiores inter Graecos schismaticos controuersiam de Mymo & fermentato male excitatam fuisse fatentur , nec propter hanc di crepantiam, quae ritus est non dogmatis, dissidium ab initio contigisse agnoscunt, & testantur. Illorum vero testimonia legi possunt apud Leonem Allatium in dissertatione de perpetuo consensu Ecclesiae occidentalis atque orientalis ad Ioannem Christianum de Boineburgedita cum eiusdem tractatu de Purgatorio, & in Hottingero conuicto cap. s. Consentit ex Latinis Hildebertus Turonensis Archiepiscopus, agens enim epict. q. de quodam Sacerdote qui ex pane commvui sacrificium obtulerat, grauius puniendum,ait Ecclesiae seu populi scand lum, qui ea nouitate offensus fuerat, quam delictum, in ea enim consuetudinem potius quam fidem impugnatam fuisse. Non possum autem hoc loco omittere aut dissimulare Rabani Mauri sententiam , qui lib. I. de Inctitatione cie rum (quem se seripsisse testatur anno Domini Sis.

c p. 8 i. ait, Panem infermextatam cr Disam aqua mixtum in furamentum

corporis ct sanguinis sanctificari oportet. Qine verba & alia , qui sequuntur ad comprobaudum aetymorum usum, assertioni nostrq proculdubiqaduersiari videntur. Sed dum attentius considero nullam vivente Rabano de aZymo, & fermentato controuersiam extitisset; nec ab alijs illius seculi scriptoribus aγymorum pro usu sacrificij mentionem fieri, suspicatus sum addita illa ab aliquo recentiore ex ritu sui temporis . Ut igitur hac de re certio fierem, ad codices M. SS. confugiendum esto existi maui, unumque reperim Bibliotheca Vaticana nam. I igo. sic inscriptum Rabam Matiri liber de offices Ecclesiacticis: & sic incipientem , ualiter ad diuinum Og itim in1 rtii oportet sanctifimum ordinem cler

eorum, inclitatio Ecclesia Bica narratione declarat multimoda. Est autem

lib. . citati operis de in tutione Clericorum, isque in multis ab edito diuersus. Ex quo meam suspicionem haud temerariam fuisse mgnoui, librumque Rabani a recentioribus auctum, dc interpolatum fuisse non inconsulte iudicaui. Ad eumdem fermentati usum comprobandum praeteriri non debent Melchiadis, Siricii, & Innocenti j Romanorum Pontificum decreta. De

Melchiade haec in eius vita leguntur. Hie fecit ut oblationes consecra aper ecclesias ex consecratu Episcopi dirigerentur ; quod declaratur ferme'-tam. De Siricio haec scripta sunt . Hic constituit in nullis Presbter ADTas celebraret per omnem hebdomadam, nisi consecratum Episcopi loci de- ADti fusciperei declaratum , quod nominatu ermentum . Innocentius vero epis . ad Decentium cap. s. sic scribit. Deferreento quod die Dominico per titulos mittimus, superflue nos consulere volnim, cum omnes ecclesian Ira intra rauitatemfini conctitutae quarum Presburi, quia die ima prorter plebem si creditam nobisum conuenire non possuAt, idcirco ferme'mm

217쪽

iso Rerum Liturgi carum

it uobis eis Fectum per Acadithos accipiant, Ut se a noBra communiove mavi-Me illa die non indicent separatos . aeuod per Parochias fieri debere non patue, quia non lanies portanda sint Sacramenta, nec nos per carmeteria diae a..Metitutis pres te is destinamus , es Presbyteri eorum conficiendorum rus

habent atque licentiam. Ad statutum autem Melchiadis haee in scholijs suis in editis addit Petrus Episcopus Vrbet etanus. Diebus enim Dominit is mittebat Romanus Ponifex per titulos Urbis fermentum conferam alipsi persos Aco ibos, ut a communione elui plebi non putaret se separatam , quia recipiebat comas Christi de fermento ab imo conferato. Ad Ecclesias

dotem caemeterioram extra Urbem postas non mittebatur, quia seramenta

longe deferri non possunt. Mos vero non deserendi in coemeteria, do quo hic mentio fit, postea abrogatus fuit. Nam in vitis Pontificum a Ioanne III. constitutum lego, ut oblationes & amulae, vel luminaria in eoemeterijs per omnes Dominicas de Lateranis ministrarentur . Et Gregorius III. disposuisse dicitur, ut in coemeteriis circumquaque pomsitis luminaria ad vigilias fac tedas,dc oblationes de Patriarchio per ob- Iationarium deportarentur ad celebrandas Missas. Mittebant itaqueis Pontifices ad ecclesias Vrbis in signum mutuae communionis panem, qui sermentum dicebatur, quo nomine ipsam Eucharistiam intelligendam qsse, non autem Eulogias, ut contendit Baronius, ex verbis Mel-ehiadis & Siticij manifeste deducitur: illi enim de pane consecrato loquuntur, non de Eulogiis, quibus nomen consecrationis aptari non potest. Et Innocentius rationem reddens propter quam illud fermentum non mittebatur extra Urbem, quia, inquit, non longe portanda sunt cramenta. De sacramento igitur hic sermo est, non de Eulogiis, quae non iunt sacramentum . Nec puto hunc ritum non mittendi procul sacramenta a Ioanne & Gregorio terti js abrogatum,cum in coemeteria mitti oblationb, o palatio Lateranensi decreti erunt, nullam enim con set rationis mentionem facit mi nomen autem oblationis pani oblato ad usum sacrificij tribui quoque latebat, antequam a Sacerdote consecra- ,etur. Sed videamus qua ratione motus Baronius nunquam potuit adduci ut crederet fermenti nomen tributum aliquando Eucharistianquia, siquit, notissimum eR Roma am ac simul Occidentalem omnem Eccley amnare nisi in aramo pane consueuisse Euchariatiam conficere. Ita ille amnoyrget agens de rebus Melchiadis. At ego ostendere hie enitor usum

fermentati Rom & in Occidentali Ecclesia diu viguisset ideoque assero fermehii nomen a pridictis Pontificibus Eucharistiae tributum, quia in pane fermentato conficiebatur. Narrat ibidem Baronius viros Cruditos in hac re elucidanda admodum laborasse, & inter alios Latinum Latinium, a cultis stlitentia ait se dissentire. Optaui sene, cum primum hare scriberem , Latinii de hoc fermento dissertationem , si forte exta-feis vide e ; sperabam enim me aliquid in ea reperturum, quo res Ob- scurissima utcumque D sset elucidari. Cumque aliquando de hoccol

218쪽

loquerer cum vim humanissimo, rerumque omnium praesertim Eocleis fiasticarem notitia maxime imbuto Francisco Maria Braneatio S. R. E.

Caedinali de Episeopo Virestiens, se praelo paratam habere dixit secu dam partem Epistolarum ipsius Latinii ea sue Ecclesiae hibliotheea mox edendam studio Dominici Magri eiusdem canonaei & Theologi notareruditionis , inter quas erant Latinii & Antonii Augustini de ferme

re opiniones duabus epistolis alterius ad alterum expreta, quas protinus ad me mitti cur1uit. Et Latinius quidem ad ipsum Augustinuo tunc Episcopum Ilerdensem scribens putat firmentum, de quo agitur, verum sacramentum Eucharistig omnino fuisse, quod cum legissem g uisus sum me in eam sententiam venisse, quae dudum .homini doctissimo placuerat, eique propterea firmius adhaesi. Cur vero fermenti nomen ipli sacramento tributum sit, expendens Latinius duas causas coet miniscitur, que pace tanti viri mihi prorsus absurdq,& a moribus ill

rum temporum ex toto alienae vita rimet. Opellabatur Diem fermentum, inquit, non quia ali id haberet commune cum fermento, quo mimur ad

pasem fermentandum ,sed ea fortasse ratione, 'el quia velut massa di conmspersio ossi Utriusque partis sacramenta corporis videlicet es sanguinis ita mixta . in nullo modo separari poset. Uet quia eadem po massa proprie

fermenti Diceor oblis,et in alia maiori massa fermentanda, qua satis esse' et ad vatum euiaque tituli communicandum. Hanc veto mixtionem eo consilio factam arbitratur, ut Manichei, qui a vino abhorrebant,de regerenturi nam mittens pontifex illud fermentum Presbyteris prae cipiebat , si Latinio eredimus; in per eosdem Presbteros plebi mi erraas anti diligentissime declararetur fermentam illud a sammo Ponti e confectum re consecrataem cum admixtione inrissiae speciei eo cansilia fias, ut qai cum Catholis Heli sentirent , es in eius communione manere vellent s

cbaris iam accipere se es tam panis quam vini creatorem Deam agnyscere , oenon Principem tenebrarum, in de vino is creatoris maiam iniariam Mamnichai blasphemi a serebant. At missum ex hoe motivo fermentum, nec ex Actis Melchiadis Si Stricii, nee ex epistola Innocentis vlla rati uocolligi potest. Nulla item assertae mixtionis utriusque speciei apparet necessitas ad detegendos Manichtos: cum enim tune sub utraque i pecie fideles communicarent, multo facilius deplehendi poterant, sit a sanguinis poculo per Diaconum porrecto abstinetent i quo indicio sub Leone Magno eos proditos ex eis erresse . de ae adrag. constat . Ni hil etiam legimus in scriptoribus illorum temporum, quo Latinii conviectura inniti queat . Deinde mixtio corporis & sanguinis tunc inaudi- ea fuit, & a moribus ac ritibus Ecclesiae omnino per illa tempora dissim debat, ut Lib. II. palam fiet, cum de communione intincta disseremus.

Porro ad Latinii epistolam breuiter respondens uir solidae doctrinae ex cruditionis Anti Augustinus, suamque de hoc fermento opinionem lx

219쪽

II set. Rerum Liturgica ruin

ponens, missuma praedictis Pontificibus panem consecratum asserit, eum negari non possit quod illi clarissime dicunt; sed ex praeconcepta

- sententia de perpetuo aEymorum usu in Ecclesia Latina putat fermenii. appellationem non veram esse, sed usurpatam, est qua vulgus ineret rproasinis illis ceritatis est veritatis; inde fortasse avellationis origine fumna , quod eadem die, qua tati omnes participes ferent Acra mense MLI semram quadraginea dierum inediam , eadem Verba de fermento audirent, O pro graco anymorum verbo, latino uterentur contraria significatioms. At hinc videre licet magnos quoquc viros errori obnoxios esse, cum alicui opinioni ab infantia adhaerentes antiquos ritus ad illam expendunt &accomodant. Nam quid magis alienum a communi usu loquendi,quam quod nomen fermenti pro axymis accipiatur e Quia nimirum in dira Paschatis audiebant fideles, epulamini non in fermento malitra st neu,ria sed in aet mi aeteritatis,est inritatis: idcirco Eucharistiam cotraria si, gnificatione vocabant fermentum eminem futurii credo,cui hoc suaderi possit. Caeterum epistoIt Latin & Augustini editae iam sunt arte

et . victolarum testis Latini pag. I SQ drsequentibur. Diuersia ab lus est Sirmondi sententia,qiii Eucharistiam ex eo fermentum a praedictis Pontificibus dictam existimat, non quod ex pane fermentato esset,sed quod ipsa, quocumque ex pane fieret, Ecclesijs ad quas mittebatur ferme ii vicem praestaret, eisque unionis inter se vinculum esset, sicut fermentum massae cui commiscetur. At nihil vetat, quin utrumque verum sit,&Eucharis iam fermentum dictam, quia reuera ex fermento erat; &sumbolice etiam fermentum nuncupatam, quod signum sit unitatis, &vinculum charitatis.

IX. Sic expedita videri poterat controuersia de fermento ad Ecclesias olim missio: sed emergunt alii nodi, quorum difficilis valdeque perplex solutio est et nec eos dissimulauit in praecitata epistola Latinius, sed proponit his verbis. An autem titulares Presburi eodem die Dominico mi fas integras celebrarent, ideo an vere ipsi corumsecrarent et o ferreni es anona cum fermento a Pontifice messo propriam quoque oblationem peracta con secratione sumerent , an tantum alteram, dian soli ips vel etiam populus

ex altera, vel utraque communicarent, ut in re valde obseura nihil videtur temere pronunciantam. Haec reuera obscura sunt, nam cum supra dixerimus sacrificium peractum ex oblationibus fidelium quomodo hi Pontifices e Lateranens Patriarchio mitti oblationes decreuerunt e & si panis, quem mittebant, erat consecratus et certum est quod ad Missam a Presbyteris titulorum celebrandam non pertinebat. An igitur a fidelibus solitas oblationes accipiebant in Missa consecrandas, ex quibus& ex pane consecrato, quem Pontifex miserat, tam Sacerdos quam astantes in signum mutuae pacis, dilectionis, atque unitatis communicabante Hoc plane verisimile, imo certum mihi videtur : nam vinum

misisse Pontifices nusquamapparet, Missae autem Sacrificium sine panis

220쪽

ae vini oblatione &consecratione agi non poterat; quare fideles more tunc usitato utrumque offerebant, & ex ipsis muneribus factum agebatur, sine ullo respectu ad panem missum e Lateranensi palatio, nisi quod illum cum oblationibus recenter consecratis communicaturis distributum putamus .e C hqret hic ritus cum aliis veteris Ecclesiae conis suetudinibus. Mos enim fuit, ut qui eiusdem fidei essent sibi mutuo mitterent Eucharistiam in signu in communionis, sicut testantur Eusebius lib. s. hiae . eccl. cap. 2 . Nicephorus lib. q. cap. go. & Ioannes Mosechus in Pratos rituali cap. as, idque lituo iure celebrandi, quod sacruillud munus non auferebat. Ita pari ratione missa per titulos eucharistia, nullum praestabat impedimentum, quin possent & deberent eorum Presbyteri synaxim agere. Quia vero sacramenta procul deferre vetitum erat, absentibus & longe constitutis in symbolum fraternar ch ritatis panis communis mitti solebat, cuius rei testes sunt Augustinus epiti. 3 . de Paulinus epict. i. qi,q6. quem morem diu permansisseis Flodoardus docet lib. q. h I. Rhemenss ea' s. scribens Formosum Papam Carolo Regi Francorum panem misisse pro pignore pacis & unanimitatis. Sic imminuto fidelium feruore, usui frequentissimo ac fere diquotidiano communionis successit usus Eulogiarum, de quibus infra . Aliam veterem consuetudinem describit Alculnus lib. de diuinis Q. cap. g . agens de ordinatione Episcopi in Romana Ecclesia, Pontifex ad

communicandum porrigit ei formatam, atque scram oblationem, qaam a ripiens communicat super altares catera vero reseruat sibi ad communicandum et que ad dies quadraginta . Idem habetur in ordine Romano, ubi est etiam exemplar Formata, quae datur Episcopo nouiter consecrato. Eiusdem panis consecrati, quem acceptum ab Episcopo in die suae o dinationis Presbyteri consumere debent quadraginta diebus quotidie ex eo particulam sumentes, historiam narrat Fulbertus Carnotensis Episcopus viri.ad Finardum mysticam eius ritus rationem reddens. EX hae autem Fulberti epistola manifestum est, tunc Presbyteros per illos quadraginta dies quotidie celebrasse, & tempore communionis partim rata hostiae de manu Episcopi susceptae, & eam quam ipsi met consecrabant, comedisse. Sicut enim, ait ille, multae Ecclesiae sunt per uniuersumo, bem terrarum propter diuersa loca, ct tamen una es ancta catholica Ecclesia propter Unam dem : sic dr multa sunt oblata propter ista osserentium , vntis panis es propter unitatem corporis Christi. Nam panis ab Disopo coae fcratus, et panis a Presburo sanctificatus in unam ct idem corpus transfunditur, propter scretam unius operantis potentiae virtutem. Hinc au

tem suspicor sumendam originem & rationem duplicis panis, qui ab Episcopo in die ordinationis suae offertur et olim enim uterque consecrabatur, alter pro consecrante & alijs Misi, assistentibus , alter pro praedicta quadraginta dierum episcopi tunc promoti communione. Si ergo panis consecratus, quem Pontifex Episcopis, Episcopus Presby- . . B b teri;

SEARCH

MENU NAVIGATION