장음표시 사용
251쪽
Solius illud opus Romani Prasulis extat ,
Cuius ego accepi palliasancta manu . . . IVuvio item siue Ualanus Metensis episcopus a Ioanne VIII. Pallium suscepit, propter quod orta est controuersia inter ipsum & Bertulfum Treuirehsem Archiepiscopum, quam Hincmarus Remensis composuit. Extat epistola Ioannis ad ipsum Uualonem in supplemento Conciliorum Galliae pag, avs. cui additae sunt notae hae de re ex historia Treuirensi. Ipsum quoque pallium, ut de caeteris sileam, Gregorius v II. Brunoni veronensi lib. I. v. et . pollicitus est, si Romam iret: qaia, inquit, Antecebsorum noctroram decreuit auctoritas, ni praesenti persona patilium non epse concedendum. Nunc eo utuntur perpetuo priuilegio episscopi Lucensis & Ticinensis in Italia , & Bambergensis in Germaniae . . Origo eius in vitaque ecclesia Orientis Ac Occidentis antiquissima est. A Marco Papa concessum Ostiensi iam diximus, at Baronius anno F36. n. 6 a. Marco antiquiorem putat; est autem corrigendus, quod Phrygium a Celestino missu in Cyrillo Alexandrino pallium esse crediderit , cum proculdubio capitis ornamentum fueritu, ut supra indiuauimus . Eiusdem meminis Isidorus Pelusiora lib. I. v. t 36. fusius disserens doeius usu & mystica ratione. Confirmat eius vetustatem Liberatus Diaconus Carthaginensis, qui in Breuiario cap. 28. narrat sententiam damnationis 1 felice Pontifice latam aduersus Acacium Constantinopolitanum, quam is recipere noluerat, a quodam Monacho pallio eius alligatam fuisse, cum adlacra celebranda ingrederetur. Posset & pallii antiquitas astrui ex rescripto Ualentiniani Imperatoris, quo Metrophii Rauenns anno gya. multas iubijcid ciuitates,eium; Aschiepiscopo usu pallii concedit apud Rubeum in historia Rauennatum. At illud rescriptum omnino falsum & suppositkium esse ostendit Baronius tome s. g. I . editionis Romanisi tum alijs de causis, tum Dia non spectabat ad Imperatorem pallii .vium largiri; quicquid in eontrarium vir doctus scripserit, qui hoc non probat. Quod vero spectatad canonicas conciliorum generalium sanctiones, nihil de eo sancitum legimus ante Octa-. iam synoduni aduersiis Photium, quae de pallio agit can. 2 . quia nimirum eius concessio omnino pendet ab auctoritate se in mi Pontificis sa quo etiam constituta fuit forma iura menti, quod Aschiepiscopi , --tequam illud accipiant, praestare tenentur. Graeci Omo horion, & vommadion vocant, ut Theodorus Balsamon docet in responsi ad i is q- N. Marci Alexandrini. Difierentia tamen ingens est inter pallium Larim rum , & Graecorum omophorion, siue Humerale, ut Latini intorPrCres vertunt: nam Latinum iam supra descripsimus, Graecum vero est longa fascia eiusdem cum latino aut paulo maioris latitudinis, miliam primitus inuoluens, tum a collo pen medium pectus insea genua de s CC dens, crucibus itidem intertexta. Olim usque ad pedes protendebam tur , namZonaras in vita Constantini Copronymi ait Anastasium insistentem
252쪽
stentem vestigiis Germani Patriarchas omophorion eius calcasse, ut sieeum moneret, ne properaret. Aliud etiam discrimen inter utrumque reperitur, quod latinum solis Archiepiscopis tribuitur, graecum omnibus Episcopis commune est, qui illud deponunt cum Euangelium legendum est, de reassumunt paulo ante communionem, ut docet Simeon Thessalonicensis lib. de templo O Messa. Plura de pallio Franci eus Florens ad tu. Decretalium de ma drauctoritat auii: de de Omoph
rio Graecorum Goar in notis ad Euchalogium pag. 312. n. 8. Habertus ad partem fecundam liturgia ordinum obseruat. g. et Morinus de Acris ordianar. p. a. in notis adgracas ordinat. n. 1 v. ubi late ostendit inter pallium latinorum, & graecorum omophorion magnum discrimen intercedere.
De insibus Ministro vim, ac primum de Cappasiue Pluuiali.
HActenus de vestibus celebrantium, siue in primo, fiue in secundo XvII.
Sacerdotio constituti sint. Quia vero Ministris rem diuinam solemni ritu facienti assistentibus, Presbyteris videlicet, Diaconis, Subdiaconis. & clericis specialia quoque indumenta assignata sunt, de his breuiter agendum est. Ordo Romanus agens de ordine Processionis, quando Episcopus celebraturus est, Duo, inquit, Presbiteri ita in ad Mistam, excepto quod canis indat uni, Cectili ministrent ei. Est autem cappa, pro ut sumitur hoc loco, vestis ecclesiastica a sola parte anteriori aperta, ab humeris usque ad pedes protensa, quam recentiores Pluuiale vocant, quia olim pluuiae tempore sumebatur, ve Ferrarius lib. I. de re vestiaria cap. 3 s. suspicatur. Et hinc forte emanauit, ut a. parte posteriori capitis tegumentum assitum haberet, quod caputium vocamus, cuius quaedam forma seu vestisium in hodiernis pluuialibus remansit. Silent de hoc indumento veteres rerum Ecclesiasticarum scriptores; eius tamen usium antiquitus viguisse ordo Romanus euincit, cui suffragantur Lan francus e D. II. ad Ioannem Normannorum Archiepiscopam, & alii quos refert Saullatus prima parte Naulia face dotalis lib. T. cap. s. Gulielmum Anglorum Regem S. Hugoni Abbati Cluniacensi misisse cappam pene auream totam, narrat Auctor miracum lorum eius, in qua vix nisi aurum apparebat, vel margaritarnm & gemmarum textus ; inferius autem undique tintinnabula res antia, ipsamque aurea pendebant. Latius post annum millesimum extensia est Caae par significatio ad plures vestes Lacras& profanas, ut ex Glossariis patet. Cappa pro quotidiana Monachi veste utitur Causeidus Abbas imo vita S. Petri Tarantesten. cap. a . Tolli tibi eappam lane manicatam. L quitur autem de cuculla monachali. Pro veste communi secularium Cttarius Cisteretensis lib. I. Dialog. cap. 38. dentes illam cana trita
253쪽
arque vetuira indutam , aestimante1 eum fisolarem pauperem et vagum, stifcipere renuerunt . Pro habitu summi Pontificis Petrus Damiani lib. i. v. xo. ad Cadolaum Antipapam , habes iuxta morem Romani Pontificis rvibram cappam . Sunt&Cappae episcoporum de canonicorum , quibus
induti choro intersunt, de quibus non est hic locus differendi.
De veste Diaconorum. Olim colobium, ntinc Dalmatica . Eius origo, forma, , usus.
xvIII. Iaconorum proprium indumentum hune est Dalmatica ex in- stitutione sancti Siluestri, qui ut legimus in eius actis, praecepit
ut Dalmaticis in ecclesia uterentur, cum antea teste Alcvino Colobijs uti solerent. Erant autem eolobia tunicae sine manicis, nox, quod prorius manicis carerent , sed quia ad cubitum tantum pertingebant. Dalmaticae vero manicatae erant, talares, sericae, albae, auro ornatae, & plagulis seu elauis ex purpura affutis distinctae . In Dalmatia primum inuentae, & illine Romam translatae sunt, unde &nomen acceperunt, sicut ait Isidorus lib. rv. Orig. cap. 22. Clauatas fui me purpura praeter Isidorum ibidem, asserunt alis scriptores Ecclesiastici diuersis vocibus elauos explicantes. Ait enim Rabanus habui se duos tramites, Alculnus duas virgulas, Anniarius duas lineas, alii duas Eonas purpureas. Remansit itaque in Dalmaticis priscus mos Angustorum clauorum, ut stribit Ruben ius lib. r. de re vectiaria cap.'. ut ideo mistimat datam Diaconis Dalmaticam Angusticlausam, ut in-eriores Presbyteris censerentur, qui latum clauum portabant, quae erat vestis senatoria unico clauo purpureo distincta, qualia fuisse col hia Monachorum docet Dorotheu em. I. dicens, signam 'vareum assumimus in relabium vomum , innuentes nos in Chricti militiam adstriditas esse, es uniuersas amictiones eius Amnere debere : etenim qua do passas ect Dominu nosser , gemairparpuream vinimentam. Purpura au temetiam clericos quondam vius patet ex concilio Narbonensi apud BD r nium an o sy8. nam usum purpurae Clericis interdixit. Hodie duobus angustis elatas ornatui Dalmatica nulla habita ratione coloris purpurei , imo aliquando fine clauis fit. Planeta vero uno lato clauo distinguitur, qui in multit adhue apparet ex utraque parte in crucis figuram formarus, quam ut ait Tertullianus lib. de cor. mil. cap. 23. Illic pq pura laasangu3s Domini, ct Iaius elastis in cruce ipsius. Dalmaticam
Romanis in vis fuisse Lampridius testis est, qui de Commodo &de Heliogabalo Imperatoribus scribit in dedecus & probrum ipsorum , , quod Dalmaticati in publicum processierint i vel quia mollium & delimcatorum vestis tensebatut , vel quia exotica & Romanorum oculis m- lacte erat. lvus fit mentio in actu S.Cypriani, sed sectane an commu
254쪽
nis illa fuerit diuerta sunt sententiae. Ego omnino communem se isso credo: illo enim aeuo nondum ad usum sacru in translata fuerat Eutychianus Papa costituisse dicitur in libro Pontificali,ut quicumque fidelium Martyrem sepeliret, sine Dalmatica aut colobio purpurato nullatenus sepeliret; quod honoris causa constitutum reor. Sed cum idem honos summis Pontificibus, ac ipsis etiam Diaconis tribueretur , ut Gregorius indicat lib. . Dialog.cap. o. decreto suo idem lib. . vim q. sanciuit, ne feretrum quo Romani Pontificis corpus ad sepeliendum ducitur, Dalmaticis tegeretur. Disserit de Dalmatica Baronius in notis ad Mari rologium die ultima mi , cuius in ca describenda lapsus notauit Ferrarius lib. I. de re vectiaria cap. s. Proprium quoque Diaconorum ornamentum apud omnes nationes orientales, & occidentales
est stola siue orarium in humero sinistro, de quo supra actum est.
De vestibus Subdiaconorum. Olim sola Alba utebantur, postea Tunicam , Manipulum addiderunt. De
Planetis , qua antiquitus communes erant omnibus ordinibus.
SVbdiaconi Romanae ecclesiae, dente in Apostolico throno Grego- XIX.rio Magno, sola Alba induti suo ministerio fungebantur: quem amorem alias ecclesias ab ipsa Romana accepisse idem Gregorius asserit Ii T. I.6 . ad Ioannem hracusanum. Postea , teste Honorio in Gemma anima lib. I. cap. arv. duae illis vestes peculiares tributae sunt,
Tunica, quam subtile vocat, qnia subtilitis contexta; & sudatium sitio mappula, cui hodie successit Manipulus. Constat autem ex ordino Romano magnum olim discrimen inter Dalmaticam Diacon & tunicam Subdiaconi extitisse: nam titulo de ordino processionis ante Mi sun loquens de vestibus Diaconorum stolas & Dalmaticas reeenset Subdiaconis vero sibi congruas vestes prebendas esse dicit, qua apud quosdam, fabaeiaeonales nominantur, O manula in In Ira manu ferenda: sed quae illae fuerint nominatim non exprimit . Nulla nunc differentia reperitur inter Dalmaticam Diaconi, & tunicam Subdiaconi, nisi fluod huius manicae strictiores & breuiores sunt: quae diis rentia sepe etiam negligitur. Diebus ieiuniorum I in Aduentu tam Diaconi quam Subdiaconi planetis utuntur. Quando autem, & qua occasione hic ritus coeperit, non liquet. Eius meminit ordo Romanus , a quo usus Planetae etiam Acolythis tribuitur. Nam in ordino ecclesiastico Romanae Ecclesiae, vel qualiter Missa celebratur, Subdiaconiti, inquit, tenet Paulum Pontificis in brachiosissuper planetam. Et patito post. Subdiaconus regionarias Maeas manulam Pontificis in bra-
255쪽
chio rebo super planetam reuolatam exiens aae regiam Secreta, dirat , Item. Parat Euangelium qui lemurus est reserato Hilio ex praecepto Aeschidiacon verplanetam Arat thi. Et infra. Arahi aco' ssse pit amu- laa, 'em se aitur cum sapio super planetam Acol thas . Consentit Ama-urrus, qui lib. 2. cap. I s. Camaria, inquit, etyge eriale indument m scrorum ducam, .st periiset generaliter ad omnes curves . Item. Casula duplaeti , poct tevtim inter humeros , et ante pectus. Nullu in autem tam ordo Romanus, quam Amalarius ponunt discrimen inter planetam siue casulam sacerdotum& aliorum ordinum. Cum enim scriberent de reo notissima, di eo tempore omnium oculis subaccla, non satis expresserunt an & quomodo huiusmoui planetae inter se differrent. In alijs autem auctoribus nihil reperio, quo hic ritus clarius explicetur. Stispicor itaque Planetae nomen aequivocum tunc fuisse, & pro veste acceptum , qua sacerdotes & ministri postremo induebantur, quaecumque illa fuerit: sicut hodie, ut supra notauimus, cappam vocamus latum illud indumentum, quo Cardinales, Episcopi, & Canonici amiciri solent, cum publicas &ecclesiasticas functiones obeunt, vel choro assistunt sacris vestibus non induti et sicut etiam cappae momen tribuimus externo amictui multorum Religiosorum, atque etiam secularium 1 licet multum ab inuicem discrepent. Quod si displicet haec coniectura, viderint peritiores quid de hac re statuendum sit; nam easdem fuisse,
Sacerdotum, Diaconorum, de Subdiaconorum, atque Aeolythorum Planetas non credo, nec conueniens & verisimile videretur.
De habitu sacra Clericorum. Uuid , quale sit
XX. NI Vnc Cleri ei minotum ordinum, eum si cerdoti celebranti mini-
nistrant, superpelliceis utuntur, quae vox barbara est, & ante annos sexcentos incognitar res autem sub aliis nominibus an fuerit ab antiquis designatas ineritum est . Qui a temporibus Apostolorum, usum superpellices derivant, vetusta ei vocabula tribuunt; nam quidam esse Ephod contendunt, alij phelonium Graecorum, alii lacernum
hirrum, de quo in actis Cypriani; alij amphibalum, de quo Remigius
in testamento ait , futuro Episcopo saccessori meo amphibatam albam paschalem relinquor quae omnia accuratius examinare proposita mihi breuitas non patitur. Illud sane certum est tempore S. Hieronymi, ut ipse testatur lib. i. adu. Pelagianos, omnem clerum in sacrificii consumatione candidis vestibus ministrasse. Potest etiam hoc confirmari ex concilio Narbonensi anno 38 q. acto, quo sancitum fuit, ne Diaconus Subdiaconus, aut lector, antequam Missa consumetur, Alba se presumant exuere. Ex quo colligitur etiam Clericos alba indutos sacrifici
256쪽
astitisse. Sicut autem alba talaris em ira etiam superpellieeum talaro olim fuisse Stephanus Tornacensis, qui vivebat anno Christi ir8o. t stis est e B. I et g. ad Albinum cardinalem , cui mittit seperpellicemites, nouum , eandidum, & talare. Honorius similiter de indumentia Cleuricorum differens lib. I. vestem esse ait laxam & talarem. Sue cessu vero temporis decurtatam esse concilium Basileense ostendit fesar. ubi decernens quomodo diuinum ossicium in ecclesia celebrandumst, praecipit elericis habere tunicas mundas, dcluperpellicea ultra m dias tibias longa. Nunc adeo detruncata sunt, ut vix ad genua perti
De Missa apparatu in vasis , supellectili , laminaribus Incenso, Ministris, Cantoribus, , aliis, qua infra
Post Sacerdotum & ministrorum indumenta sequuntur ea quae prorpitis ipsum sacrificium attingunt, sacra scilicet vase,supaelex de or natus altaris,& reliqua ad Missae apparatum pertinentia, de quibus Medi
De Calice, ei que originere materiae. Ligneu quandoque sui se, lapideos, , corneos; aneos item, , Annios . Actums iu de vitreis. Ecclesiam nonnisi reos argenteos approbasse Addita his gemma es
alta ornamenta cuidam calices cis ansis.cuidam maiores, , minores 3 -- . 'mm .i
A Calice incipio, in quo sanguis Christi, redemptionis nostrae prem 1.tium, consecratur. De eius origine nemo qui credat Euangelio ambigere potes . Ibi enim legimus Redemptqrem nostrum in ultimma coma, postquam tradidit discipulis suis sub specie panis corpud suum, accepisse calicem, &dedistillis ae dixisse bis omnes ex eo biberent sanguinem suum, qui mox pro illis & pro multis effundendus erat in remssionem peccatorum . His testatur ApostoIus se accepita Disitipod by Cooste
257쪽
a Donnno & fidelibus tradidisse, quoniam Dominus Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem es gratias agens fregii ct dixit:. Accipite & manducate, IIoc eu corras meam Pod pro vobis tradetur. Similiter di calicem pos quam carnauit dicens , Ilic calix nouam Ummentum Ny in meo sanguine. Hinc Feria quinta maioris hebdomadat, in qua huius seer fici j institutio recolitur, Natalis Calicis ab antiquis Patribus vocabatur, quia tunc calix a profano usu ad sacrum Christo auctore translatus est. Praeclare Eligius Novi omensis Episcopus hom. Io. in coena Domini, Vo-eatur, inquit, hac dies cet a Domini, vocatar se natalis Calvis, quia hac eademque die muticum Pascha Dominus cum discipulis celebrans, Sacramenta corporis Osanguinis fui illis, atque per illos nobis tradidit, es ipse celebrationis initium fecit. Qualis autem Luerit calix, quo Christus primum usus est, describit Baronius anno. 3 . num. 63. Bedae nixus testimonio vis verbis . Non praeterimus tamen dicere quod calix ille, in quo Redemptor nocter Iesus Chriaras sacratismam Euchariae iam consecrauit,Dt egregium tanta rei most umentum , a communi et a flectus , ac summa indu- Lyria asseruatus, adhuc Bedae temporibus Hierosolymis Disebatur, de quo
hae ipse lib. de locissanctis cap. a. In platea, quae Martyrium ct Golgothaeontrauat, exedra ect, in qua Calix Domini friniolo reconditas per ope cui oramen tangi solet dr osculari et qui argenteus calix hinc inde duas habens amata sextam Gaurei mensuram capit. A Christo igitur initium calicis habemus, quem ab Apostolis & deinceps a Patribus in sacrificijs adhibitum fuisse extra controuersiam est, eum sacrum celebrari sinet illo non possit. Ex qua vero materia primis ecclesiae seculis fabricari soleret, hic primo loco inuestigandum est. In Concilio Triburiensi sub Formoso c. 18. celebre apophthegma refertur S. Bonifacij Episcopi Moguntini: Vaga quibus Iacrosancta con iuntur m Ieria, calices sunt Opatena, de quibus Bisfacias Manir es episcopus interrogatas, si sic rei in vasculis signeis sacramenta confere, respondit: aeuondam facer Mies aures hexis caluisus telantur, Moc e contra lignei sacerdotes aureis utuntur calictibus . nonorius quoque in. Gemma animae lib. I. cap. Sy.
Musi, inquit, ct eo am secessere, in gigneis calicibas Missas celebr uerunt. Sed Hoetorio id asserenti sine legitimo teste non credo: & ex verbis Bonifacij inferrenon potest, quod usus lignei calicis communis fuerit in primitiua eccIeta . Crediderim potius S. Antistitem Eelo Dei succensum praeteritorum comparatione sua tempora redarguisse, id quod homines passim solent. Fuiae in aliqua eccIefia calicem ligneum vel prorire ferum penuriam, vel psopter incuriam sacerdotum non inficior visque enim concilium Triburiense loco citato statuisset, nequis deinde ps sacra mysteria in ligneis vasculis conficere praesumeret sni5 hleabusus dlietibi irrepsisset. Canones quoque editi in Anglia sub Edgaro Rege eas l. calicem fusilem esse decernunt, vetantque ne omnino in ligneo fiate secratio. Puxidem ligneam & in ea corpus, -o I a Domini
258쪽
Domini commemorat R upertus Abbas lib. de tacendio riuiensi cap. s. Sed haee conseruandae eucharistiae, non conficiendae destinata erat. Imter abusus etiam recenseo lapideos & corneos calices. De lapideis siue marmoreis mentio fit tu vita S. Theodori Archimandritae apud Surium die et r. Aprilis; narrat enim Georgius Presbyter eius scripror, quod cum monasterium ab illo aedificatum auctum esset, sed argentea supellectili careret, & vasa tantum marmorea in mysteriis adhiberentur, misit sanctissimus Theodorus Archidiaconum suum ad regiam ciuitatem, ut argenteum vas ad sacrorum mysteriorum v sum emeret. Ex lapide item onychino factos legimus, nam in synodo Dudi iacensi edita a Celinlotio p. q. cap. s. inter crimina Hinc mari Laudunensis hoc numeratur , quod calicem onychinum auro & gemmis ornatum 1 Rege donatum ab ecclesia sustulerit. In actis S. Berneu credi episcopi Hildes heimensis scriptum est plures ab eo calices datos ecclesiae, & unum ex lapide onychino, alterum chrystallinum mira industria. Leo ostiensis in fine lib. I. chronici Casinen. inter ornamenta a victore III. Casinensi ecclesiae relicta duos calices onychinos recenset. Similis lapidi onychino est sardonyx, ex qua gemma Sugerius Abbas se altaris ossicijs calicem pretiosum comparasse ait in libro degem uis, cum regnum administrabat. Cornei meminit Synodns Calcutensis in Anglia sub Adriano I. quae eius usum prohibuit cap. ro. Thomas item Bartholinus lib.de medicina Danorum domestica scribit penes se esse calicem corneum, quo olim in sacrificio Missae utebantur Nomegi. Fuerunt & calices vitreis qui proculdubio mundiores,& decentiores erant, &ideo antiquior ac frequentior eorum usus. Putant nonnulli 1 Zephyrino Papa statutum fuisse, ut calices vitrei essent, in libro enim Pontificali ite de eo scriptum est. Hic fecit ranctitatam de ecclesia. o patenas Ditreas miniuriante facerdotes portarent, dum episcopus Missam celebraret . At hic de calicibus nec verbum quidem; eriendere autem ad calices statutum de patenis, ut plerique faciunt, ego non audeo, Pontifice nihil de illis decernente: cum praesertim nos lateat ad quem usum portarentur illae
patenae a ministris, quas probabilitet erediderim distribuendae potius populo communioni, quam sacrificio deseruisse. Alij line pertrahunt
Tertullianum, qui lib. de pudicitia cap. r. ait: Procedant pictura cali cum Dectrorum, si vel in illis perlucebis isterpretatio pecudis illivi, ouis scilicet perditae & a Domino requisitae, & humeris eius revectae . Et infra cap. Io. Si forte patrocinabitur panor, quem in calice depingit. Ex post pauca. At ego eiuspactoris scripturas hauris, qui non poteri frangi Sed hic Tertullianus nihil de materia calicis exprimit, deque talapictura & fractura loquitur, quae non solum vitreis, sed etiam argenteis conuenire possunt, illius praesertim scriptoris stylo, qui metaphoris abundat, & obscuritatem ubique affectauit, vi de illo testatur Lactantilia lib. I. cap. r. Continent autem citata verba, ut hoc obiter norem s
259쪽
illius iam haeretici aduersus Catholicos amarulenta conuitia, ac si pastorem ovem perditam gestantem in calicibus pingerent, ut hinc in omne scelus animarentur tanquam poenitentiam su mini Pastoris inisEricordia recepturi post lapsum, quam ipse negabat. Alis ad astruendum vitrei calicis usiam plurima coaceruant veterum Patrum testimonia, in quibus fracti calicis mentio fit, ac si nihil frangi possit, nisi sit
vitreum . At hos redarguunt Grammatici, apud quos frangi dicitur quicquid rumpi, discerpi, scindi, secari, collidi, conteri, comminui potest. Unde Cicero orat.6. in Verrem, Aureus anulus, quem lubebat, fractus ect et comminutus. Et lib. ad Atticum epist. 3. Quinti fratris domus camectu lapida racta eL . Certiores vitrei calicis probationes probae notae scriptores suppeditant. Apostolicis temporibus proximus fuit Marcus haereticus & magus,qui testibus Irenaeo lib. I. cap. v. & Epiphanio tam 3 . vitreum calicem catholicoru morem aemulatus,vi putat Baronius, in mysterijs adhibens, vinum album praestigijs suis murabat in rubrum, ac si per eius inuocationem sanguis stillaret in calicem . Donatus quoque episcopus Aretinus de martyr calice vitreo utebatur, quem fractum a Paganis fusa oratione reparauit, ut scribit Gregorius Magnus lib. I. Dialog.cap. I. S.Hieronymus in sine victoo q. ad RuLhum laudans Exuperium episcopum Tolosanum, nihil, inquit, illo dititia, qui
corpus Domini canictro vimineo sanguinem portat in inrem Cauarius ite
Arelatensis,ut narrat Cyprianus eius discipulus in vita ipsius,vitreo calice usus est,cuius illa verba referuntur, An vim in Ditro habetur sanguis
Christi e quia nimirum aurea & argentea vasia pro redimendis captiuis distraxerat.Calicis quoq; vitrei fracti,& meritis S. Laurentis martyris in eius Basilica Mediolanensi reparati meminit Gregorius Turonensis lib. I. de gloria Martyrum cap. q6. Quod vero plures, praecipue in Gallia , tam Episcopi quam Presbyteri vitreo calice usi sint, non in aliquam, ecclesiae legem, neque in ecclesiae Gallicanae consuetudinem, sed in
temporum calamitatem referendum est ob barbarorum incursiones, quae coegerant omne aurum ecclesiae pauperibus t in captiuitate degentibus erogari, ut Hieronymus de Ciprianus supra citati asseuerant. S. Benedictus Ananiensis, ut vitae eius scriptor ait, vasa ad conficiendum Christi corpus nolebat sibi esse argentea et siquidem primum ei fuerunt lignea, deinceps vitrea, sic tandem conscendit ad stanRea . Sanctus item Columbanus aeneo calice usus est, cuius exemplum Gallus gius discipulus imitatus vasa argentea recusauit,ut habent eius acta apud Surium die i6. Octobris. Verum haec priuata illorum opimo fuit, de idem Benedictus mutata postmodum sententia non solum caliceS, sed & lampades & eandelabra, aliaque ornamenta ex argento admisit.
lio Rhemensi canonem asseruit, quo praecipitur,ne quis in ligneo aut vim treo Calice praesumat celebrare . At quale fuerit hoc conciliti,& quo
260쪽
tempore celebratum, nec illi dicunt, nec mihi libet diuinare, licet non ignorem a quibusdam recentioribus ad aeuum Caroli Magni referri, qui tamen sui dicti nullam afferunt certam rationem. Pluries itaquOvetitum, nunquam statutum aut approbatum legimus calicis lignei, aut vitrei, siue lapidei, vel cornei usum. Prohibetur similiter in eodem canone Rhemensi calix ex aere vel aurichalco,enia ob vini virtutem
parit aeruginem, quae Domitum prouocat. Mandat autem ut si non ex auro,
saltem ex argento fiat. Quod si quis tam pauper est, ut argenteum habere non possit, saltem stanneum habeat. Richardus vero Cantuariensis Archiepiscopus immediatus S. Thomae martyris successor in synodo a Rogero Houedensi relata praecepit, ne consecraretur Eucharistia nisi in calice aureo vel argenteo,& ne stanneum calicem episcopus benediceret. Cui consonans Petrus Damiani opus. 23. cap. I. acriter inuehitur aduersus incuriam sacerdotum, qui stanneis, vel etiam supparis cuiuscumque metalli calicibus, eisque sordidis utebantur, quos proprijs adhibere labiis vir quilibet potens non dignaretur.
Haec mihi de calicibus ex ligno, vitro, aliaue materia praeter aurum II.& argentum non fabricandis ex veterum monumentis comperta sunt; ex quibus colligitur orthodoxam Ecclesiam semper & ubique in hoc conspirasse, ut aureis vel argenteis calicibus sacerdotes uterentur. Urbanum Primum fecisse omnia ministeria sacrata argentea, & patenas argenteas a s. apposuisse narrat sub nomine Damasi auctor libri Pontificalis: non tamen hinc inferendum, ut quidam perperam faciunt, tunc prinium ex argento eusos calices fuisse. Nam liber Pontificalis refert
quid ille fecerit, quid vero ab alijs ante ipsum factum sit,& quibus vasis usi sint , non dicit. Contrarium potius euincitur ex facto S. Laurentii martyris integro fere heu lo ante Urbanum, qui ut scribit S. Ambro sius lib. a. de offic=s cap. 28. iussus a Sixto Pontifice aurum ecclesiae pauperibus erogare, martyrium subire maluit, quam S. Pontifici non ob dire. Aurum igitur egenis distribuit, vasa secramentorum vendidit rquia in usus pauperum, ut ibidem docet Ambrosius, vasa ecclesiae etiam initiata confringere, conssare, vendere licet. Eleganter Prudentius lam. a. de coronis persecutorem introducit petentem a Laurentio inter Ecclesiae thesauros etiam vasa sacra his versibus. Hunc esse vectris regrimoremque dr artem proditam ect , Hane disiplina arderis ,
Fumarescrumsanguinem sAuroque nocturnis sacris . 'Adctare os cereos
