Rerum liturgicarum libri duo. Quibus quid contineatur, ostendet index post præfationem. Auctore Ioanne Bona ..

발행: 1671년

분량: 561페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

391쪽

36 Rerum Liturgi carum

autem eonsuetudine Romanae Ecclesiae quorumdam Seholasticorum opinio conuellitur asserentium oblationem istam cum orationibus eiadem assignatis ad sacrificii integritatem pertinere. Fatentur quidem &agnoscunt omnes Theologi oblationem esse intrinsecam sacrificio, sed in qua eius parte consistati an cum Sacerdos praescripto ritu panem &vinum offerti an cum peracta consecratione ea verba profert, Vnde Omemores nos Domine sebi tui erimus praclara maret ali tuae hostiam puram , & quae sequuntur i quaevio inutilis est. Oblatio enim, eum sit inseparabilis a sacrificio, a certa preeum siue rituum formula non dependet ; alioquin sacrificium Apostolsrum de caeterorum, qui nondum institutis huiusmodi orationibus vixerunt, oblatione caruissiet. Quicquid igitur offertorii nomine comprehenditur, simplex ceremonia ac mere

accidentalis est mox futuri sacrificii praeparatoria. Hinc etiam dicimus, ua de causa orationes quae in offertorio dicuntur in diuersis Ecclesijsiuersae sint; quia cum diu Romana ecclesia illis usia non fuerit, unaqu*que ecclesia sibi peculiares instituit. Micrologus duas tantum profert ex ordine Gallicano, nempe Ueni sancti ator , Elis rape S. T ranitas , ordo Romanus in secunda descriptione Missae hanc solam commem rat, Ueni sanctificator, quae non est Romanae Ecclesiae, sed partium occidentalium . In antiquis Missialibus Monasticis hae unica oratione panis & vinum offeruntur. Susipe S. Trinitas unus Deus hane oblationem quam tui osserimus immemoriam beatae Passionis, Resurrectioisis, et racensionis Domini notiri Iesa Christi, es in honorem B. Maria semper Uirginis genitricis eiusdem Domini noctri, est omnium sanctorum S Dactarum , cartimam virtutum Oviui a crucis: ut eam acceptare digneris pro nobis peccauribus, dr pro animmabus omniam fidelium defactorum. aeui vivis. Ita olim Cisteretenses. Ritu Ecclesiae Lugdunensis cum Sacerdos calicem discooperit, ait. uid retribuam Domino pro omnibus qua retribuit mihi Calicem stantaria accipiam et nomen Domini inuocabo . Tum accipiendo calicem dicit et Hanc oblationem quaesumus omnipotens Deus ut placatus accipias,' omniam' renuum dr eorum pro quibus tibi ossertur peccata indulge . Deinde elemnat calicem dicens, Inspirita humilitatis dec. Et post incensatum altare& lotas manus ait: Venisancte Spiritus reple tuorum corda fidelium, es t iamoris in eis ignem accende . Tum inclinat se ante altare & dicit: Suscipe S. Trinitas hanc oblationem, quam tibi ossero in memoriam Incarnationis , Natiuitatis,Pasionis,Resurrectionis, S Ascensionis Domini noctri Iesu Chrini, es in honore Virginis Maria, ct in honore omnium sanctorum tuorum, qui tibi placuerunt ab initio mundi, fra eorum quorum hodie fectivitas cel bratur , et quorum nomina di reliquia hic habentur, vi illis proficiat ad honorem , nobis autem ad salutem; Di illi omnes Sancti pro nobis intercedere dignentur in carus, qucrum mem'iam agimus in terris. Per eumdem Dom

392쪽

Liber II. Cap. IX. 36s

Ritu Eeelesit Sarisburiensis panis & vinum simul offeruntur hae or

tione. S cipe S. Trinitas hanc oblationemquam ego indignas peccator osse otis honore tuo, B. Maria es omnium Sanctora reor mero peccatu es ofensi nibus meis, ct pro salare Diuorum S requie omnium fidelium defunctorum .

In nomine Patris es Fili es Spiritas sancti acceptum sit omnipotenti Deo hoc

sacrificium nouum

In Missali Hispalensi ad hostiam offerendam dicitur haec Oratio. Acceptabilis sit maiectati tua omnipotens Deus haec oblatio, quam tibi asseriamus pro reatibus es facinoribus notiris , se pro Basilitare sanctae Detereti catho ea. Ad calicem. O rimas tibi Domiae calictis Chrissi iij tai --

militer deprecames clementiam tuam, Ut ame conspectam diuina maiectatis tuae cum odore suauitatis ascenda .

In antiquo Missali M. S. Bibliotherae Vaticanae cod. et . quod albcuius Monasterii fuisse constat, sie fit oblatio. Quando Diaconus offert calicem Presbytero, calicem scilicet cum patena & hostia superposita , dicit: Immola De sacri iam laudis , O redde Altissimo vota tua. Eis cerdos accipiens oblationem dicit: calicem salutaris accipiam es nomen

Domini inuocabo . Laudans inuocabo Dominum , O ab inimicis meissaluas ero. Et consequenter dicit hanc orationem. Suscipe S. Trinitas hanc oblationem, quam tibi mero pro me pereatore, dr noctra congregationis state, es pro omnitas in Chricto'viribus d ororibus nomis, O pro omni populo chriae iano, se pro omnibus eleemosynas nobis facientibus, Opro his etiam qui se commendastrant in maereas orationes, ct qai noctri memoriam in suis orationibus habent, in hic veniam recipiamus peccatorum, se in futuro' Mia consequamur aterna. Cum superposita tuerit oblatio in altari dicat.

Acceptum si Domino Deo omnipotenti ictud sacra iam altarisso perimpo stam, in nomine Patris S Fili, o Spiritus sancti. Sit gnatum , ct cons cratam, O benedictum sacri iam. Super oblata. Sanctifca Domine hane oblationem, ut nobis Migeniti tui corpus flat. Super calicem. Saacti aqua mus Domine lane calicem, ut nobis Unigeniti iuisanguis flat. In Missa codicis Titiani apud Menardum, & in ea quam edidit Illyricus diuersae habentur formulae oblationum generales & particulares, Sunt & aliae in alijs Missalibus quae fere eum suprascriptis coincidunt. Omnium breuissima est sequens oratio, qua panem & vinum simul ODferunt Fratres Praedicatores. Suscipe S. Trinitas hanc oblationem, quam tibi omero in memoriampassionis Domini nomi Iesa tartiti , O pram in iis conspectu tuo tibi placens ascendas , O meam est omnium Heliam salutem

opere ur aternam. F

Ritu Ambrosiano Sacerdos offerens hostiam dicit: Suscipe Clementissime Pater hanc panem iuram, visi Unigeniti tui corpus, in nomine Pamiris &c. Et dum offert calicem ait, Suscipe clementis e Pater hunc cal cem , Ut flat Unigeniti tisisanguis, in nomine Patris &c. Deinde iunctis manibus & inclinatus dicit, Omnipotens sempiterne Deas, acabilis es a reptabili,

393쪽

366 Rerum Liturgi carum

reptabilis sit tibi hac oblatio, quam ego indignus pro me misero peccaram sest pro delictis meis innumerabilibus tua pietati offero, ut veniam cst re---isionem omnium peccatorum meorum mihi concedas, ct iniquitates meas ne respexeris, sed sola tua misericordia mihi prosii indigno . Tum stans manibus extensis prosequitur. Et fuscipe S. Trinitas Iane oblationem, quam tibi osserimus pro regimine ct culiodia atque Unitate catholicae ei, es pro veneratione quoque B. Dei genitricis Maria , omniumqae simul Sanctorum tuorum : es pro salute ct incolumitate famulorum famularumque tuarum , ct omnium pro quibus clementiam tuam implorare polliciis sumus, ct quorum quarumque eleemo as fuscepimus , ct omnium fidelium chria ianorum tam vivorum quam defunctorum a vi te miserante remispi nem omnium peccatorum, in aterna beatitudinis premia in tuis laudibus Adeliter perseuerando percipere mereantur, ad gloriam is honorem nominis tui Deus misericordissime rerum conditam Per ChriBum Dominam noctrum. Diebus Dominicis & in festis Sanctorum dicit Orationem incipientem Suscipe sancta Trinitas parum differentem ab ea quae supra descripta est in ritu Lugdunensi. Deinde manus expansas tenens super oblata ait, Et Ascipe A. Trinitas hane oblationem pro emundatione mea , in mundes Spurges me ab Uniae speccatoram maculis, quatenus tibi digne minis rare

merear Deus es clementissime Domine . Postea benedicit oblata his verbis : Benedictio Dei omnipotentis Patris es Fili ct Spiritu ancti copiosa si caelis defendat super hanc no,bam oblationem , ct accepta tibi sit haec otitatio

nominesancte, Pater omnipotens, aterne Deus, misericordissime rerum con-

ait'. Amen. Tandem a talemniter celebrat, incensat oblata... Monarabes dicunt duas orationes ex Missali Hispalensi supra deseeriptas , quibus addunt In spirita his militaris, & Veni sanct cator. III. More Romano Sacerdos offert primo patenam cum hostia dicens orationem , Suscipes,cte Patre omnipotens, aterne Deus hanc immacul iam hostiam &c. De qua oratione Ioannes Hostmeister ordinis S. Augustini in expositione Missae sibi eum uiro docto magnam fuisse disceptationem scribit, obij ciente illo se mirari, quomodo auderemus panem& vinum vocare hostiam immaculatam , quam Deus suscipiat pro salute vivorum & defunctorum : cui ipse respondit. Non panem O vinum vocamus immaculatam hostiam, sed corpus es fanguinem Domini , qua exulis consciuntur. Igitur vos ob hoc quod iamfani, sed quod paulo poII

rara sunt, tali digna Mimantur appellatione, locutionis quodam modo a famcris Ilieris non alieno . Sicut Iudas ab initio sua vocationis vocasus Iprodimtor , quia talis Iuturus erat. Dicimus ergo immaculatam hostiam per relationem ad terminum substantiae panis & vini mox subrogandum : n que enim aliter pertinent panis & vinum ad rem immolatam, nisi quia ex Christi institutione in his eonficitur sacrificium, &sub eorum speciebus per verba consecrationis Christi corpus de sanguis vera & reali transubstantiatione collocantur . Pane autem oblato ponit sacerdos vim

3 num

394쪽

num in calice di aquam miscet, idque ex Christi institutione, vi anti quae Liturgiae Iacobi, Marci, Basilij, & Ioannis Chrysostomi testamur dicentes Christum postquam coenavit accepisse calicem & vino aquam miscuisse . Idem definitum fuit in concilio III. Carthaginensi c. a . Dia sacramentis corporis S sanguinis Domini nihil amplias asseratur, quam quod ipse Domi-ui tradidit, hoc est panis dr vinum aqua mixtum. Et in concilio I U. Aurelianensi c. q. Ut nullus in oblatione furi calicis , nisi quod exfracyrum vinea speratur, det hac aqua mixtam asserre era mat; quia scrilegiam indicatur aliud o erri, quam quod in mandatis sacratissimo Saliator instituit. At in antiquis editionibus huius canonis textum corruptum iuisse pridem obseruarunt viri eruditi; nam sic legebatur, es hoc sine aqua mixtum: repugnat autem quod mixtum sit & sine aqua, quare delenda vox sine vel in nisi mutanda, quod tarsitan verius est . Concialium quoque Antissi orense e. 8. Vormati enseo. q. Triburiense c. I v. vinum aqua mixtum offerri decreuerunt, idque antea constituisse dicitur Alexander I. non quod auctor huius mixtiouis fuerit , ut nonnulli perperam scribunt, sed quia aduersiis haereticorum errores , quod ex Domini & Apostolorum traditione acceperat, scripto firmauit. Longam de hoc argumento epistolam scripsit ad Ccecilium Cyprianus, quam laudat Augustinus lib. d. de Acb. Chrictiana cap. ri. hoc Domini

praeceptum esse affirmans, cuius transgressio grauissimum peccatum

sit, de huius ineffabilis sacramenti mutilatio. Iustinus Martyr Apolog.

a. panem, vinum, & aquam offerri ait. Irenaeus lib. q. cap. II. Dominus , inquit, accipiens panem sum corpus confitebatur , ct temperamentam

calicis Dum sangsivem confirmavit. Damascenus lib. q. de fide torthod. eap. I . Co mili modo , est , acceptnm calicem dr vino es aqua congrantem impertisit eis. Gennadius de ecclesiasticis Dogmatibus cap. I s. Is e charisIta non debet pura aqua asserri, ut quidam sobrietatis factuntur imagine , sed vinum cum aqua mixtum. Ambrosius lib. s. Ascram. cap. I.

aquam vino misceri docet, tum quia Christus petra est , quam illa praefigurauit, ex qua Moyses aquam eduxit: tum quia ex latere Christi sanguis& aqua fluxerunt. Augustinus in sermone ad Neophytos, Hoc a cipite in pane , quod pependii in crucer hoc accipite in calice, quod manavit de Chrim latere. Teodulphus item Aurelianensis duplicem eiusdem. mixtionis causam agnoscit in libello de Ordine baptismi , quem edidit Menardus in notis ad librum Sacramentorum , cap. i8. siue quia de latere Domini aqua eum sanguine fluxit: vel quia per vinum Christus, per aquam populus significatur. Hanc vero secundam rationem elegantissimi pertractat Cyprianus in laudata epistola ad Coecilium. Videmus in aqua populum ivreuigi , in vivo ofZendi satiuinem Chririli. aeuando autem in calice aqua Mino miscetur , Chritio populas adunatur , ct credentiam plebi ei in quem credidit copularer det coniungitar. aeua copalario ct coniunctio aqua ex visi sic miscetur in calice Domini , vi commixtio illa non possec

395쪽

s 6 8 Rerum Liturgicarum

ab inuicemseparari. Vnde ecclesiam, iisti plebem in ecclesia tonititutam , Meliter st Amiter in eo quod credidit perseuerantem, nulla res separare poterit a Cirin Sic autem in m ando calice Domini aqua sola o rei non potem quomodo nec vinum solum pote P. Nam si vinum fotum quis osserat,

sanguis Chricti inripit eme e nobis: si Dero aqua sit sola, plebs incipit e esine Chrisso. Haec & alia multa Cyprianus,quae Patres concilii tertii Br carensis can. I. transcripserunt. Hydroparastatas siue Aquarios & cratitas, qui sola aqua utuntur in mysteriss ; itemque Armenos, qui solum vinum adhibent , semper damnauit ecclesia. Aquariorum mentionem faciunt Clemens Alexandrinus lib. I. Stromatum, Irenaeus lib. s. cap. r. Chrysostomus hom. 83. in Matth. Augustinus de haeresbus cap. 6 Epiphanius har. 6. aduersus Encratitas, Theodoretus lib. I. harencsa bul. cap. ro. Aliam Aquariorum speciem Cyprianus impugnat in praedicta epist. 6 g. eorum nimirum qui cum vespere calicem cum vino &aqua, sicut Dominus obtulit, offerrent; in matutinis tamen & antel canis coetibus sola aqua utebantur, ne Gentiles ex odore vini eos agnoscerent. Armenos damnauit concilium Trullanum tam 32.eosque gremgih confutat Clemens Galanus Tomo II. fecundae partis Conciliationis e clesiae Armen e cum Romana traet de noua lege quas . . S. 3. et2.Hi stulto rum more,dum Aquariorum hiresim vitant, in contrarium errorem lapsi sunt solii vinum offerentes: siue per solum vinu unam duntaxat in Chriss o naturam designarint a Iacobo Syro Eutychianae blasphemiae propagatore seducti,ut Nicephorus indicauit lib. I 8.ecclesia12. hiis cap. 33. siue aquam detraxerint ut a G raecis separarentur,ut ex quadam illoru historia colligitur, qua supra comemorauimus Lael. I C .XXIII. Refert Ber- nardus epi*6y.quorumdam opinionem existimantium aqui mixtionem necessariam esse ad sacramenti integritate; sed certa est Theologorum sententia omissa aqua validam esse consecrationem, quamuis omittens grauiter peccet. Cum vero aqua mystcrii causa apponatur,vel minima

gutta susticiens est: de qua re Antonius Augustinus vir doctissimus in synodalibus Constitutionibus Tarraconensibus Pij v. ad illius ciuitatis

Archiepiscopum constitutionem affert, in qua nonnullos arguit, qui non guttam tantummodo aquae, sicut fieri debet, calici infundebant; sed plures aquae quam vini, aut tantumdem aquae quam vini, quod omnino corrigi & emendari praecepit. Hunc autem excessum praecauentes quaedam ecclesiae aquam vino miscendam paruo cochleari excipere solebant, & ex eo in calicem fundere, qui mos adhuc permanet in ecclesijs Cariusianorum . Romano ritu dum aqua miscetur vino, dicitur oratio. Deus qui humana subctantia dignitatem, quae extat in Missa veteri edita ab Illyrico, & in Tilliana apud Menaedum. Ecclesiae omnes Orientales & plures Latinae in eadem mixtione sanguinem & aquam e Christi latere fluxit se commemorant. Sic enim Ambrosiani dicunt cum aquam infundunt, De latere Christi exivi sanguis re aqua pariter, is nommine

396쪽

mine Patris dee. Sic Lugdunenses, De latere domini muri Iesu tarim e MMisagais et aqua tempore passemnis: id en maeremum S. Trinitatis. Ita es Euaneelicta vidit cy tenimantu perhibuit sessimas quia verum e B reae intonium eius . Sic Hispalenses; Ex latere domini noctri Iesu Christis gais draqua exisse perhibetur, est ideo pariter comiscemus, i misericors Deas viri que ad medelam animaru nos rarum sancti care dignetur.Sic Cistercienses prisco ritu, Sicut de latere domini notiri Iesu Christi exiuiisanguis est aqua, sic fiat pariter commixtio Uini es aqua in remissionem peccauram noctrorum.

Crici bis aquam miscent, semel Sigidam cum in prothesi sancta dona I

praeparant, pungente sacerdote panem sancta lancea & dicente, onus militum lancea latus eius aperuit, Uatimque exivi anguis est aqua: & Diacono infundente vinum & aquam . Deinde calidam post consecrati nem, immediate ante communionem petente diacono a sacerdote ut

aquam feruidam benedicat, illo vero benedicente his verbis, Benedia asseruor sanctorum tuorum iugiter, nanc es semper est in secula secul ram. Amen. Tum Diaconus infundit in calicem dicens, Ferure fidei plenus Spirita sancto. Amen. Rationem reddunt huius secundae mixti nis scriptores Graeci apud Goar in notis ad Missam Chrysostomi misi.&apud Arcudium lib. g. suae concordia cap. 3y. tum quia aqua calida dlatere Christi exiuit, tum quia per eam feruorem S. Spiritus intelligi volunt . Addi potest Theodorus Antidorum episcopus apud Allatium in Hottingero conuicto cap. s. Dictum es , ait ille in expositione Missae, in principio Prothesi quo praeparetur modo a Diacono tunc infundente partem pusulam aqua. Et sic manent ena que sanctificentur dr transmutentur virerita sancto , ct ad tempus exaltationis pretiosi corporis chriari ct Dei subi.

Tum vero adducitur aqua calida in paruo lebete, ex eaque infandisnt in D cra mensa apposita siue crateret Arsiae pocula i viscati supra natara vires tamquam ex Diuente Utraque tunc processerunt ex sacro latere caliditatis plina ; pari modo es aqua perquam maxim/ calida tempore commanionis immixta perfectum typum absoluit eorum, qui communicant ex calices tamquam qui per illam lateri vitam exhibenti contigui flant. Hunc autem Gradicorum ritum quidam h nostris Theologis ignorantes vel utramque mixtionem confundunt, ut Estius vir alioquin doctissimus oran Theol gica Id. vel putant eos aquam non apponere, ut Guido Carmelita lib. de haeresibus vel aquae calidq infusionem impugnant, ut Vmbertus Sylup candidae episcopus in inuectiva aduersus Nicetam Pectoratum. Sed immerito hac de causa Graeci vexantur, hune enim ritum in suis Liturgijs praescribunt sancti Patres Basilius & Chrysostomus, usuque perpetuo orientalis ecclesiae Sacerdotes doctrina & sanctitate conspicui comprobarunt. Hunc eumdem Graecorum morem conuellit S. Thomas 3.P.M. 83. art. 5. . dicens, Nullo modo debet aqua vino iam consecrato misceri, quia sequeretur corruptio sacramenti pro aliqua parte . Quae doctrina ex

ignoratione approbati ritus procedens occanonem Latinis pr*buit Gr*

397쪽

s o Rerum Liturgi carum

eos impugnandi in concilio Florentino, pro quibus optime respondis Episcopus Mitylinea sis,& Eugenio Papae plene satisfecit. Solent etiam Graeci ingenti popa & apparatu h Prothesi ad maius altare sacra dona

consecranda deferre , quam ceremoniam maiorem ingressum vocant. Egressi enim tam celebrans quam ministra e porta minoris arae per ecclesiam procedunt incipientes a parie virorum. Antecedunt lectores cereas Laces praeferentes , & Diaconi cum thuribulis thus adolentes. Sequitur diaconus , siue sacerdos , qui panem in disco positum &opertum velamine in capite gestat: & post illum alius , qui calicem item opertum ante pectus deserti Quod si adsint plures sacerdotes concelebrantes , hi processionem comitantur vacuos calices ornatus gratia& alia altaris instrumenta siue Sanctorum reliquias portantes. Cantores interim graui cantu Cherubicum hymnum modulantur, & episcopus omnibus benedicit . Populus vero procumbens ipsa nuda elementa panis & vini nondum consecrata, ac si iam essent in corpus & sanguinem Christi transmutata venerabundus adorat. Iacobus Goar ad Liturgiam Chrysostomin. i ro . hanc adorationem sustineri posse tanquam Orth doxam existimat , utpote exuberans deuotionis argumentum, quo consecratio praeuenitur: & cultum exhiberi ait vel signo crucii in panes impresso et vel Christo ipsi, qui paulo post sub illis speciebus praesens

aderit: fatetur tamen plebem erudiendam & admonendam, ne fortδChristum iam ibi praesentem esse opinetur. At vir doctissimus natione

graecus Petrus Areudius lib. I. de Euchariatia . cap. Iv. ad as. hane ad rationem inter Graeciae eterodoxae errores connumerat , rudemque populum errandi occasionem hausisse docet ex pompa qua dona circumferuntur et vel ex eo quod non distinguat inter ingressum qui fit in Missa die sanctificatorum in qua verum Christi corpus, & ingressum aliarum Missarum in quibus panis nondum consecratus circumfertur. Scripsit librum pro hac adoratione Gabriel Archiepiscopus Philadelphiae, cui docte & diffuse respondit Areudius. V. Sed regredior ad Sacerdotem Latinum, qui calicem aqua mixtunc, Deo offert dicens, Osferimus tibi Domine calicem falutaris &c. cumque in panis oblatione singulariter dixerit vero, hie pluraliter ait ver mas, quia nimirum Romano ritu eandem orationem simul cum Sacerdote in Missa solemni reellat Diaconus, qui antea vinum calici infudit,& olim sanguinem populo ministrabat. Neque obstat quod priuatae Misi, siae Diaeono celebrantur, & nihilominus Sacerdos dicit Oss rimm , quia formulae pro solemni Missa institurae in priuata non mutantur. Huius verbi O erimus meminit Augustinus lib. Eo. adn. Fanctum Manichaum eap. a r .dicens Suis enim antit iram in locis sanctora corporum a Fctem vitari aliqviando dixit, erimus tibi Petre Mat Gai aut Curiane sed quod retur, effertur Deo qui Mart res e ronauit. Orat item Saet eos in ipsa oblatione vi calis oblatus in conoem di ime male Batra caem

odore

398쪽

Liber II Cap. IX. . 3 2

dore fuanticiis ascendat: cum illo scilicet mystico odore qui ex ipso ea-dice, cum consecratus fuerit, suauissime expirat. Post hanc orationem collocat Sacerdos calicem in altari, hostia ante calicem consti tuta. At in hoc Graeci disserunt a Latinis, non enim in longum coram se, sed infra uersum panem & vinum ordinant:qui mos etiam a Latinis diu obseruatus est. Nam in ordine Romano in postrema Missae descriptione , sic legimus. Archidiaconus sisyra oblatas Pretificis de oblationario es dat Pontisci et quas dum posuerit Pontifex in altari, leuat calicem Archidiaconus de mana subriaconi regionar j, seponit eam super altare iuxta oblatam Pomtificis a dextris. Et M icrologus cap. I o. Ita, inquit, taxia Romanum O dinem in altari componenda sunt, ut oblata in corporali posita, calix ad deostrum latus oblata ponatur, qua anguinem Domini fuscepturus quem de latere Dominico prosaxisse credimus. His autem recentior B. Ioannes de

Parma septimus ordinis Minorum Minister Generalis, qui obiit anno ra8o. in epistola ad Fratres prouinciae Thusciae, quam Lucas Vadingus refert in Annalibus, praecepit illis ut iuxta ritum Romanae Ecclesiae, stquo fortassis aliqui tunc deuiare incipiebant, hostiam ad sinistram sacerdotis, calicem ad dexteram ex transuersis altaris componerent. P

stea hic ordo mutatus es , nam calix in medio altaris, & inter calicem dc sacerdotem hostia collocatur. Sequitur deprecatio In spiritu humilitatis ex verbis Adarie apud Danielem, quae in multis MissalibuI M.SS reperituri itemque alia Veni fanctificator, quae communior & antiquior est, & dirigitur, ut plerique explicant, ad Spiritum sanistum, ut veniat& praeparatum sacrificium benedicat. Inuocaret autem Spiritum sanis una ad oblatione sanctificandam mos antiquissimus fuit ecclesii Aselicanae , ut ex Fulgentio constat, qui lib. a. ad Moninmm a cap. 6. O deinceps hanc sibi propositain quaestionem soluit, cur sancti Spiritus tantum missio postuletur ad consecrandum sacrificiumricorporis &hsanguinit Domini, cum ipsum sacrificium omni Trinitati offeratur. Ad ea dem postulationem alludit Optatus Mileuitanus lib. 6. reprehendens Donatistas, qui altaria fregerant, In quibus, inquit, Tota populi H membra Chricti portata limi: quo poctulatas descendit Spiritus sanctus . His p pactis adoletur incensum, quod 1 Leone I. institutum ex quibusdam Chronicis scribit Radulfus prop. 23. Sed illis Chronicis nulla fides adhibenda est, nam si sermo sit de quocunque usu thuris in Missa, iam suis pra ostendimus ab initio ecclesiae Apostolorum decreto thus adhibitum in solemni saerificio. Si vero loquamur deithurificatione oblatorum in altari, testis est Amalarius in praefatione librorum de eeclesiasticis 'fficiis Romanos post euangelium incensum olim super altare non o

tulisse. Et Micrologus cap. q. ait, Romanus ordo praecipit, ut incensum fmper praecedat euangeliam, cum ad altare se ire amboaeem portatur: nomaditem concedit ut ob alio in altari tharinetur. Et Amalario quidem testimulato credendum est, licet ordo Romanus. ut nunc extat in prima

399쪽

seti Rerum Liturgiearum

descriptione Missae post oblationem dicat incensum poni super altaretnam haec descriptio recentior est, cum symboli post evanglium men tionem faciat, qui Romae post annum Millesimum cantari coepit. Te tia vero de quarta, quq vere Romanae sunt, Amalario & Micrologo consentiunt, tunc tantum incensi usum praescribentes eum legendum est euangelium. Porro fideles fumum incensi manu ad os trahere de nari bus applicare solebant, ut Ordo Romanus ait in praeeitata prima desicriptione. Thure etiam utebantur in Monasteriis, in priuatis aedibus tam religiosi quam laici ante priuatas orationes. Sed ista & aliae tuti fiscationes ad hunc tractatum non pertinent. m. Postquam Sacerdos thus adoleuit, Iauat manus in signum puritatis animae, ve ait Clemens lib. 8. Corumtiit. tap. II. Dionysius quoque cap. J- ecclesiam hierarch. non latum pontificem sacris operantem, sed omnes etiam Presbyteros manus abluisse docet , cuius lotionis prolixa ibidem Theoria legi potest. Adstipulatur Cyrillus Hierosolymitanus initio catechesis quintae mystagogicae dicens, Vidi, is Diaconum aquam lauand Imanibui porrigentem face ora, est iliis qui circum altare Dei Basani Presebrieris. Communis est omni nationi hie ritus manus abluendi post ob

lationem, Graecis , Latinis, Maronitis, & alijs Orientalibus . Sed singulare est quod scribit in expositione Mista Nieolaus de Ploue pre hyter Postoniensis, hanc ablutionem in ecclesia sua dilatam usque ad

finem praefationis immediate ante canonem, & alios quidem recita sitatu ne psalmum Laudbo inter innuentis mantis meas r ab alijs vero conuemnientius omissium propter sequentis canonis continuationem . Post lo tionem recitat sacerdos aliam orationem incipientem Suscite sancto TrinitaI, qua rursum dona sacranda offert Deo in memoriam passionis Christi , & in honorem B. Virginis, S. Ioannis Baptistae . semctorum ut Apostolorum Petri, & Pauli, & ictorem, quorum videlicet Reliquiae in eo altari conditae sunt. Franciscus Archiepiscopus Rotho magensis ire collationibus de Missa parte et art. s. ait quosdam pro ictorum leger tui oram quam lectionem vulgatae praefert, sed perperam , nam illa vox iussi orum non beno cohaeret, & superflua foret, eum statim sequatur de omni sanctorum. Quam antiqua sit haec oratio, non liquet. Extat paucis mutatis in codice Titiano apud Menardum, & in Missa Illyrici quotidiana & generalis nuncupatur; fitque in ea expressa mentio sanctorum quorum ibi Reliquiae habentur. Tum memor sacerdos fragilitatis suae scum sit & iose circumdatus infirmitate, orationum suffragia ab astantibus postulat dicens, Orate fratres, ut meum ac vectrum sacri iam a cepiabile sivi apud Deum Patrem omnipotentem. In codice Titiano haec pomstulatio sie exprimitur. Orate pro me misero peccatore ad Dominum nesae rum Iesum Orictam, ut meum ae rimam sacri iam sit acceptabile is conspectu diuina pietatis. In Missa Illi rici. Orate pro me peremore fratre C restreis uet mcum se vel ram fare cium acceptam flat Domino Deo

400쪽

Liber II. Cap. IX. 3 3

--ipotenti ante conspectum suum. Aliae ecclesiae apud Alensem P. . si m- mi irata de off. Missae dicunt: obsecro vel ratro orate pro me, et e-o pravobis, vi meum pariterque Lectrum sacri cium acceptabile fiat apud Deum

Patrcm omnipotentem. Respondent Ministri vel circumstantes ex Mis Iali Romano , S cipiat Dominu sic cium de manibus tuis ad laudem et Aloria m nominii sui , ad Utilitatem quoque nostram, toti que ecclesia fuasn-m . Ab aliis praescribitur haec oratio, Domi us sit in to de tho es in labi srair ,fuscipiatque de manibus tui acrimum ictis , orati aes tu a Madant in memoriam apud Deum pro nomao totias parat alare. Ita Codice Ti- Iiano, orent pro te amaei functi Dei. Memor sit Dominus scri 3 tui, et holocaustam tuum pingue fiat. Exaudiat te Dominus pro nobis orantem. M ferratur rei omnipotens Deus, se dimittat tibi om a peccata tua. Eadem

oratio additis nonnullis habetur in Missa Illyrici. Alij apud Alensem sic respondent: viritus functus superueniat in te, es virios Ahissimi obum-oret tibi. Graeci quoque lacerdotes pro se in sua Liturgia populi orationes poscunt, ut notat Goar ad Missam Chrysostomi M. Irs. Quod vero fideles circum astantes a sacerdote fratres appellentur, id ex veteri consuetudine simul cum religione exorta ad nos profluxit. Nam Christiani fratres se inuice mutuae charitatis causa nuncupabant ; sed quia gen-ciles sacris nominibus fratris de sororis ad libidines tegendas abute- .hantur, ut ex Petronio & Martiali, alijsque constan ideo Coecilius apud Minutium Felicem hanc fratris & sororis nomenclaturam Christianis exprobrat, inde arguens stupra & libidines ab illis perpetrari. Cui resepondens Octauius ait , linos, Mod inuidetis ratres vocamus, ut unias Dei parentis homines , ut consorte dei, visei colaredes . Recte Arno-hius in Psal. is s. Vnde ectis omnes fratres e De vno patre Orim, de una matre Ecclesia. Denique omnia ad offertorium pertinentia secretis orationibus concluduntur, quae super oblata recitantur, ut ea Deus ad - gloriam suam, & ad salutem nostram aeceptare dignetur. Ad earum originem & antiquitatem spectant quaecumque de Collectis dicta sunt supra. His utuntur omnes ecclesiae LM tini ritus, & in fine ipsarum extollens vocem tacerdos intonat Per omnia fetula seculorum. Graeci item aliquot Liturgiae orationes secreto legunt , quarum postremmam clausulam voce elata Pronuntiant , ut ab omnibus au-

atur

SEARCH

MENU NAVIGATION