Rerum liturgicarum libri duo. Quibus quid contineatur, ostendet index post præfationem. Auctore Ioanne Bona ..

발행: 1671년

분량: 561페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

451쪽

adeo pro ipsis Martyribus sacrificium offerri dicebatur, non quide pro eis orando , non enim ignorabant antiqui Patrer superfluum dfore, cum persuasissimum omnibus esset Martyres Christi statim nostobitum supernae patriae felicitate frui, sed pro istorum honore et eam memoratione. Testatur hoc Cyprianus vim 3 . in qua differens de Mar ribus, qui palmas a Domino S coronas sunt r. 'issione meruerear,

ait; Sacrificia re rufive ut meminim, H--,iq . p is commemoratione intelligendum esse idem met elatros edifferit Tmetrum, qui sic licet in careere & vinculis propter axistum detenti decesserant, embas excedant,annotate, ut commema an nesscelebrarepos m. Et infra. Celebrem&μhica uis oblationei s ri tria ob commemorationes ear m. Aliter explicat hane phrasim, sua etiam in Liturgia utuntur Graeci, Nicolaus Ca- basilia in eiusderii Liturgiae expositisine cap. II. ut offerri dicatur saerifi-

VT. r sti in gTigrum actionem Deo pro donis ab ipso elidem

collatis. Hi enim, ait, id est sancti sim uiae agendaram Deo grariarum causa. Pro die ri raraon.rbitem ista cultum, tamam Deo gratia umactionem, oestre ceteris omnibus pro Beata Dei matre, Ut sua omnem Gn-

It ab elim orat ambus adis eiur. oemasea opplicationem, sed ad gramiarum actionem, Ut dichemra , facis pra ipsis do uertim oblationem. Sic Canis Papa , ut referesiodius M. avsinum.y. a die quo Susanna vi go n*ptis eius martyrio coronata fiut, in loco via percuta est, institer obtulit sacraficium pro eius commemoratione. Innocentius quoquo Tertius c. cum Maraba, Aceliis. Misrum secretam orationem S. Lmnis, pro ut legitur in antiquis codicibus, videlicet: Annue nobis Domine ut a'ima famuli tia Leonis hae prosit oblatis, ita explieae vi proseini ad honorem, adeo ut magis a fidelibus glorificetur, quod fit eiusdem annua commemoretione. Sive igitur in commemorationem, siue ito gratiarit m actionem siue in honore modo explicato lacrificium pro sandicat et, mes in hoc vel scatholim, vel ecclesiasticis ri-bucdissionum est. Sed ex hoc diuerticulo in semitam redire oportet. rationi pro Giunctii alia subnectitur incipiens, Nobis quoque pecca.

2 - λ, 23 isti ny di adstantes Deo tacerdos commendat, ut sibi &

aliss sanctorum societatem, & partem aliquam beatitudinis donare diagnetur. Rursinii autem aliquot Sancti hic recensentur , quorum tria priore parte canonis mentio facta non est. Et primo quidem loco non

2taret non euangelista , ut putat Alexander Alensis in ex . - T. 3-M- u item euangelista, qui de Ioannes ex quorunt . mpu/Fu3 est, ut Honorius ameritis. I. Gemma cap. Io . Sed Ahobb. - 'βJ Stirlax flumini, quem, commemorant postra mφ-P Ch sostonii Liturgiae. Caeteri ex diuersis ordinibus selecti sunt, ut idem Honorius obseruat ibidem cap.se emi, cae

452쪽

Diaeonis Stephanus, ex Apostolis Matthias, ex discipulis Bamabas,ex. episcopis Ignatius, ex summis Pontificibus Alexander, ex Presbyteris

Marcellinus, ex clericis minorum ordinum Petrus, ex coniugatis Felicitas & Perpetua, ex virginibus, quas a Gregorio Magno canoniadiunctas scribit Aldelmus episeopus lib. de Virginitate cap. 23. Agatha, Lucia, Agnes, Corellia, Anastasia. Florus magister post Marcellinum & Petrum addit Hilarium & Martinum, & in quibusdam eodicibus Uaticanis adiungitur Augustinus, in alijs Iuliana, & Euphemiar sed solos Martyres in canone admitti, nec ulli licere aliquid adij cereo,

iam supra ostendimus, alioquin, ut ait Honorius, praesumptioni non de- sotioni adscribetur. Finita hac oratione post illa verba Largitor admine si nouae fruges, aut quaelibet alia humanis usibus inseruientia benedi-eenda erant, ante altare collocari olim solabant, & hic a Sacerdote benedici , & terminata benedictione solita clausula Per Christum Domi num nostrum, sequentem addebant orationem, Per quem iac omnia Domine semper bona creas et quae ut notat Lucas Dacherius in prifatione

ad Lectorem tomo . sui spicis egij pr*fixa, non soliun reseruntur ad oblata, sed etiam ad res tunc benedictas, quas Deus continuo creat taue producit, easque petimus eius benedictione sanctificari nostris usibus profuturas. In libro antiquissimo sacramentorum Reginae Suecimponitur hoc loco benedictio ista nouarum frugum in dieAscensionis Domini. Benedic Domine dr has fruges nouas faba , quas tu Domine rore car- Iem dr inundantia planiaram ad minuritatem perducere dignatus es ad per ripiendum nobiscum gratiarum actionem in nomine Domini noctri Iesu Chrisni, Per qaem hac omnia Domine &c. In antiquo item Miscili Vaticanonum. o. inserta est eodem loco benedictio Agni in die Pasthatis , quae legi potest in ordine Romano. In alijs plerisque tam Vaticanae quam Balberinae Bibliothees lac & mel benedicuntur pro Catechum nis in Missa sabbati sancti hae oratione: Benedic Domine dr has creararas fontis lactis es mellis, O pota famulas tuos de hoc faete perenni, qui est spiritus veritatis, se mairi eos de hoc lacte es melle. Ta enim Domine pro- , misisti patribus nostris Abraha,ct Isaae, es Iacob dicens, Introducam vos in terram fluente lacte es melle. niange Domine famulos tuos spiritu charit ris es pacis , sicut coniuactum est hoc lac dr mel, in chriso Iesa Domino nostro. Per quem Me omnia dec. Antiqua statuta Monasterii Clunia censis edita a Dacherio ramo uetr alterius benedictionis mentione faciut, lib. s.cap. 3 s. quae olim comunis erat in dieNatalis S.Sixti Martyris,uuarum se ilicet, si tamen ea die essent maturae. Sed si nondum funi matura,

inquiunt statuta , casios ecclesit obseruat quando primo maturescant, ut facias eas ad ecclesiam deferrit auaras Armario representat, ct Armarius Sa

cerdoti inter canonem ad horam competentem Opet notatam, ut eas benedimeat. Postea in Refectorio 'ν Sacerdotem distribuuntur. Porro Armarius

voce barbara is dicebatur, cui Armarij id est cellari j cura commissa Ffi a erat,

453쪽

1x Rerum Liturgi carum

erat, quem Latini promum eondum vocant. Eadem benedictio uuae imdie S Sixti in libro sacramentorii S. Gregorii legitur apud Menardum, a quo quaedam adduntur in notis. Hanc ipsam habent Graeci die item sexta Augusti in Euchologio edito a Goarpag. 6ys. Ritus autem eius

se describitur ipsa die S. Sixti in Missali Lugdunensi. Istainane res antequam Sacerdos dicat, Per quem haec omnia Domine bona creas, ponantur a Diacono super altare ad partem dexteram prope manum Sacerdotia dexteram acini vivarum in vase in udo , ct sacerdos dicis: Benedic Domine hos fructus nouos uuae, quos tu Domine rore coeli, & inundantia pluuiarum, & temporum serenitate atque tranquillitate ad maturitatem perducere dignatus es,& dedisti eos ad usus nostros cum gratiarum actione percipere in nomine Domini nostri Iesu Christi. Deinde Sacerdos aspergat acinas Duarum aqua benedicta, orpoBea subiuvat, Per quem

haec omnia. Diaconus vero e uet vas acinorum de altari, ct tradar Vice- missimo chori, quo accepto, ipse videlicet Uicemagister chori distribuat acis nos Duarum omnibui de conuenta in choro exigitentibus, ct omnibus aliis laicii in ecclesia, Hec nimirum maiorum nostrorum religio fuit, ut omnes

secri & ecclesiastici functiones, sacramentorum administrationes, &quecunque benedi tiones intra Missarum solemnia peragerentur, omnium enim, ut diximus iupra Lib.I. p. III. vltima perfectio & consummmatio eucharistia est, a qua vim energeticam & sanctitatem accipiunt Sive foedus sanciendum foret, siue ineunda concordia,sive aliquid Deo offerendum, siue haeretici excommunicandi; siue Sanctorum natalitia, alitque Festiuitates denunciandae, sue indicanda ieiunia & Litaniata siue reconciliandi poenitentes,siue imponendi manus super initiandos, sue episcopi consecrandi, siue Reges inungendi, siue chrisma conficiendum ; hqc & alia eiusdem generis ab eucharistia auspicari solebant, nec quidquam sine sacrificio recte institui existimabant. Sed tepescente successu temporis seruore multa ex his, ne Missa prolixior euaceret, ab ea paulatim seiuncta sunt; adeo ut etiam ipsa communio post Missam differatur, non sine magna rituum ecclesiasticorum peri Erbationei qum orationes, quae post communionem a Sacerdote dicuntur,pro ipsis communicantibus sunt. Porro ecclesia finem canoni imponit hac oratione , Per Mem hac omnia Domine semper bona r eas, qua veluti epilogo supremam Christi excellentia strictim commendat, quia per ipsam,ct cum ipse

dr in ipso est Deo Patri omnipotenti in unitate Spiritus sancti omnii sonor ergiaria. Primam huius partem putant nonnulli apud Cyprianum reperiri Ier Acarna Domini, sed dudum obseruarum Erudita tractatum illum,

qui de operibus Christi cardinalibuet inscribitur perperam tribui cypriano , cum sit Arnoldi Abbatis Bouaeuallis,

454쪽

Liber II. Cap. XV.C A P. XV.D. prisco usu orationis Dominica inscrificio, Gregor j

Magni hae de re sententia expenditur. Ipsius orationuprafationes . Olim interdicta Cathecumenis. Ereuis elui expositio. Addita oratio Libe- ra nos qu bolismus nuncupatur,

Hostiam frangi, , particulam in

calicem mitti mos est omnium

ecclesiarum. Horum rhtuum antiquitat, D Ignum &conueniens fuit post actionem sanctissimam sacrificii,

orationem recitari quam Christus docuit, ut eius acerbissimae passionis praemissa commemoratione fidelium petitiones facilius 1 Deo patre exaudiri mereantur. Errant autem qui putat hoc a Gregorio Magno statutum fuisse; veterem quippe & Apostolicam consilietudinem esse ipsemet Gregorius testatur M. T. e N. M. dicens , Orationem Dom

minicam idcirco mox pari precem dicimus, quia mos Apoctolorum fuit, vi ad ipsamflummodo orationem oblationis hostiam conserararent. Quae verba

qua ratione intestigenda sint supra expli uimus Lib.I. Cap. S. I. De inde illa dictio exceptiua solummodii aut irrepsit in textum Gregorii,aut ad alias orationes restringenda est, quae consecrationem antecedunt &subsequuntur. Nam verba, quibur Christus hoc sacrificium instituat, Apostoli proculdubio recitabant non omissa memoria passionis eius, sicut ille praecepit, Hoc facite in meam commemorationem. Hieronymus etiam ait lib. I. an. Pelagianos Apostolos quotidie orationem Domini- eam solitos dicere in sacrificio, sed non addit solam. De prisco aute ipsius usu in Miss* celebratione testimonium perhibent tum omnes Litur gla,tum sancti Patres Gregorio antiquiorexoptatus Mileuitanus lib. a.

Inter vicina momenta dum manus imponitis es delicta donatis, mox ais ab rape creversis dominicam oratio e pratermittere non patrans. Quia nimi

rum absolutio Poenitentium, de qua loquitur, fieri solebat ante orationem Dominicam & communionem. Augustinus viri . 3 s. ad Pata nam explicans de sacrificio Misst obsecrationes & orationes,quas Apostolus commendat I . ad Timoth. cap. a. orationes tunc fieri dicit, cum id quod est in Dominica mensa benedicitur & sanctificatur,& ad distribuendum comminuitur: quam totam petitionem, inquit, fere omnis eccle-- Ad

455쪽

or Rerum Liturgicarum

D dominica oratione concladit. Idem ho m. inter I o. In ecclesia ad alirare Dei quotidie dicitar oratio dominica di et audiunt illam fideles. Cytillus Hierosolymitanus catech. mystag. s. Pin bac, inquit, nempe post commemorationem fidelium defunererum , dicimus orationem illam, etiam Saluator stiis discipalis tradidit . Caesarius Arelatensis hom. ra. quae est de sacrificio Missae ait, Quando oratia dominica dicitur, quis in qui humiliter aut veraciter clamet, Dimitte nobis debita nostra Eiusdem meminit Ambrosius lib. 6. de Sacram. cap. Ult. illique addita ait haec verba , quibus caret hodiernus ritus. Audi quid dicat sacerdos. Per Dominum no- Arum Iesum Chrictum, in quo tibi radi cum quo tibi ect honor , laus, gloria,

magnificentia, Mimas, cum Spirat ancto a securii , ct nunc disemper in omnia secula seculorum. Quod si usus uniuersae Ecclesiae a temporibus Apostolorum fuit hanc orationem in singulis Missis recitare, nescio cur Gregorius in praecitata epistola dicat, inconueniens sibi visum eam omittere, ac si suo tempore in usu non esset: nec video cur hac de causa a quibusdam reprehensus fuerit, ac si nouos & grecanicos ritus introduxisset. An forth in quotidianis Missis omittebatur, ipse autem pristinum morem restituit e Sane hunc abusum in ecclesiis Hispaniarum inualuisse, eodem seculo quo Gregorius decessit, concilium I v. T

letanum nos docet e. v. Nonnulli, inquit, facerdotum in Hispandis reporiuntur, qui dominicam orationem, quam Saluator nocter docviii spraecepit,

non eaotidie, sed tantam die dominica dicunt. Id autem vetat cleinceps fieri, & singulis diebus dici constituit; eum vero qui praeterierit, ordinis sui honore mulctari iubet. Uerum si attentius verba Gregorii considerentur, &cum ijs conferantur qui de illo Ioannes Diaconus scribit vita eius lib. a. cap. sto. nihil aliud a Gregorio statutum fuisse

eonstat, nisi ut loco congruo recitaretur. Orationem dominicam, ait I annes, mox poB eavonem super homam censuit recitari. Notat aute

Gregorius in eadem epistola, apud Graecos ab omni populo, apud nos δ solo sacerdote dici, qui mos etiam hodie in utraque eccIesa graeca talatina perseuerat. Praemittitur item ab omnibus breuis Praefatio, qua sacerdos se indignum & degenerem Dei filium agnoscens protestatui se non audere Deum patrem compellare, nisi Christus monitis & praeceptis fiduciam praebere dignatus esset. Dignos nos redde Domine, Mune Graeci, qui cum Mucia a que condemnaetione ausimus inuocare te Deum patrem caelectem, O dicere: Pater noster. Maronitae hae formula utuntur. Aperi Domine Deus ora noma di labia noBra , sanctifica eo ora naurataue animas omnium nasum, O puri a intellectus ac mentes noBrass . in suppliciter clamemus ad te mas Pater misericordiarum, atque oremus se dicamus: Pater noster Sc. MoZarabes et iuersas habent formulas

in singulis Missis, ut in die Natalis Domini . aeuia via, ut sequeremae sinendit: quod vita , ut lo Ieremur, edomite quod DeritaI, in teneremus is inuituit; tibi summe Paeter cum tremore cordis' clamamuI e terris, Pater noster.

456쪽

3. In die Resurrectionis. Orine Iesu iane, qui ad Patrem de eruce e Massi , ta nos in hac die , e a ipse de tum os me cim , ad te elamaviles

exaudi: quo Resurrectioniἔ tua hilaritim , gaudent umora repleamue rubigo Iaudis , ct corda essectum percipiant exorationis , cam n nc ea raueriat eae a praevisti , clamantes atque ita dicentes . terris, Pater noster quies in eoelis. In Assumptione B. Mariae. Domine Iesu Christe, qui sic Uiet

nem matrem honori acti, quo que Assumptionis gratia eam coram te eae si fusa tricem incomparabilem , indigni quasi si diuinitasti rea clementiam, quate assi per obtentum rumil Beatissima genetricti emandata ab uniuersis contudis audeamus exclamare dr dicere e terris; Pater noster quiei in coelis. Romana Ecclesia uno semper tenore dicit, Praeranti alat ribtis moniti , est diuina innitation armati audemus dicere, Pater noster v Conueniunt semper cum Romanis Ambrosiani , excepto die cotim D mini, quo hac formula utuntur. Ipsius praceptum ess Domine 'ia adimas in cuius nunc repra mi OBMamus. Da sacrificio aut rem fiam , ut immpleatur Dei rei insublimitare reae Eem, ut Aut veritatem carie rasacri crexequimur: sic veritatem dominici corporis es savianti bauriamas, per eumdem rictum Dominam uomum dicentes, Pater noster . Discrepant etiam aliquantulum in die S. Paschae, nam dicunt: Di in magisteria edoctust salutaribui monuis insiti ii avidemus dicere, Pater noster. Huiua autem formula antiquitatem indicat Hieronymus lib. I. adu. Pelagia nos et sic docuit Apostolos fras in quotidie in cerastris illius sacrificia tredenter audeant loqui , Pater noster . Ad eamdem alludit Chromatius Aquileiensia tract. de octo beatisadinibus Deum nobis indulsisse dicens, vi ipsum patrem dicere audeamus Hanc olim orationem recitare solis initiatis licitum erat, iuves enim II. nondum initiatas est, inquit Chrysostomus hom. a I. in Matth. narum p imi patrem appellare Deum. Ideo Competentibus tradi consueuerat feria g. post Dominicam quartam Quadragesimae, ut ex ordine Romam constat: & in Africa feria r. maioris hebdomadae, ut ostendit Augustinus,em. a. superius citata, quam dixit illa die. Tradebatur autem breui & neruosa expositione adiuncta, quae in Ordine Romano & in antiquis codici a M. SS. extat: neque extra propositum meum erit saut legenti inutile, eam hic transeribere. i. Pater noster qui ei in caelis. Haec libertatis vox est, & plena fiduciae. Ergo nobis bis moribus est vivendum, ud&filii Dei & fratres Christi esse possimus. Nam patrem suum Dominum qua temeritate dicere praenimit, qui ab eius voluntate degenerat 3 unde vos dileetissim dignos exhibete adoptione diuinae quoniam scriptum est, Quotquot aurem crediderunt tu eum . dedit eis potestatem filios Dei fieri. Sanctificetur Iaben tuum. Non quod Deus nostris sanctificetur orarionibus,qui semper est sanistus; sed petimus ut nomen eius sanctificetur in Tobis, ut qui in baptismate eius sanctificamur, in eo quod esse coepimmus perseueremus. Ad-

457쪽

16 Rerum Liturgicarum

Adaeniat regnum tuum. Deus namque noster quando non regnat m

xime , cuius regnum est immortale Sed cum diei mus, Adueniat regnum tuum, regnum petimus aduenire a Deo nobis promissum, Christi sanguine & passione quaesitum . Fiat volantas ivia sicut in caelo ct in terra . Id est , in eo fiat voluntaveua, ut quod tu vis in coelo, hoc nos in terra positi irreptit bensibiliter

Panem nostrum quatidiansm da nobis hodie. Hic spiritalem cibum intelligere debemus . Christus enim panis est noster, qui dixit, ego sum panis vivus qui de coelo descenda . Quem quotidianum dicens, ita nollsemper immunes praecipit esse peccati, ut digni simus coelestibus ali

mentis.

Et dimitte nobis debita nostra, sicut di nos dimittimus debitoribus nostris. Hoc parum est significans nos non aliter peccatorum posse veniam promereri , nisi prius nos in nobis delinquentibus alijs veniam relaxemus, ficut in euangelio Dominus noster dicit: Nisi dimiseritis peccMa

hominibus, nec vobis P ter vester dimittet peccata vestra. Ei ne n I inducas in tentationem. Id est, ne nos patiaris induci ab eo qui nos tentae prauitatis auctore: nam dicit Scriptura, Deus enim in tentator malorum est, diabolus vero est tentator, ad quem euincendum Dominus dieit, Vigilate de orate, ne intretis in tentationem .

- Sed libera nos a malo. Hoc ideo ait, quia dixit Apostolus, Nescitis uid vobis oporteat otare. Vnde Deus omnipotens ita a nobis an us est , ut quicquid humana fragilitas cauere non praeualet, hoc ille propitius nobis conferre dignetur Iesus Christus Dominus noster. Qui uiuit & regnat cum Deo Patre & Spiritu sancto, per omnia secula secumrum. Amen.

Hactenus antiquus Paraphrastes, qui in petitione . subobscure loquitur de sacramento eucharistiae, quod ante baptismum non licebat Catechumenis clare explicare. Sequutus est autem in huius petitionis expositione illorum sententiam, qui putant hic peti panem spiritualem siue eucharisticum. Et hunc quidem principaliter petimus, iecundario autem quicquid pertinet ad vitae sustentationem. Sacerdotes graeci recitata a populo hac oratione dicunt elata vocer stula tibi conuenit regnam ese virtus es gloria Patri es Filio es Sancto Spiritui, nune Ofemper,

es in secula scalarum. Amen. Qua exclamatione a Graecis omnes orationes terminantur. Postrema petitio latius extenditur sequenti deprecatione, libera nos, quam prisci rituum expositores graeca voce Emboli mum vocant, latine interpositionem,siue excrescentiam, aut superaugmentum. Ea siquidem magis exprimitur, a quibus malis liberari petamus, a praeteritis scilicer, praesentibus , & futuris, intercedente B.

Virgine cum beatis Apostolis Petro & Paulo, atque Andrea, qui primus ad Apostolatum vocatus fuit . usus erat antiquus hic addere plu

458쪽

res sanctos ad arbitrium sacerdotis. Ita Micrologus asserit cap. I Alio

ram Sanctoram nomina annumerare non debemus, Mia quos in canone inu nimis, antiquitas Asriptos, excepto 'fi Pater noster in illa oratione Liabera nos, ubi iuxta ordinem quorumlibet Sanctoram nomi a internum ra e posmus . Honorius in Gemma lib. I. cap. Io v. idem testatur. V itus Missate M. S. Bibliothecae vaticanae Palatini nam. 8 g. post haec verba, atque Andrea, ait: Hic nominat quotquot sanctos voluerit. In alijs plerisque M. SS. additos legimus Patronos illius ecesesit,ad quam eodex ille pertinebat. Ambrosiani addunt Ambrosium. Nonnulli teste Schultingio io. Biblioth. Eccl. P. I. pag. Tq. post hanc orationem, perperam usurpata licentia, sequentem recitant. Respice Domine Iesu Chri-m Detis nocter defuncto habitaculo tuo, se desede gloria regni tui, es Devi ad sanctifandum nos , quissem cum Patre sedes, se hic nobisiam inui biliter ades,&dignare potenti manu tua parricipes no acere immaculari correporis tui es pretio sanguinis , ct per nos omnem populum. stui vinis. Orationi Libera nos consueta clausula apponitur Per Dominum no- III. Bram Iesum Christum, quam dum profert Sacerdos, hostiam stangit ritu antiquissimo, & cum ipsa huius sacramenti institutione exorto. Christus enim in mystica coena accepit panem, benedixit & seegit, deditque discipulis suis dicens, Hoc ect corpus meum. Et quia praecepit Apostolis, vi idem in eius commemorationem facerent, eumdem morem & ipsi sequuti sunt, & ecclesiae tradiderunt. Ideo in actis ipsorum legimus cap. 2 o. quod die Dominico conueniebant eum Fidelibus ad frangendum panem: ipsique fideles supra cap. a. perseuerasse narrantur in communicatione fractionis panis. Non utique panis communis, sed eucharistici, de quo ait Apostolus I. ad Cor. cap. Io. panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est Hi c igitur ritum ea Domini traditione accepimus, qui passionem suam mox futuram exis fractione designauit. Ideo ecclesia, quae hoc sacrificio incruento eamdem passione in quotidie repraesentat, corpus eius sub specie panis imis

molatum quotidie seangit, quia quae fiunt in speciebus panis, in Christi eorpore dicuntur fieri, quod sub illis reipsa existere non dubitamus. Frangitur autem & diuiditur ad diuisionem specierum, ipso in se inteagro permanente & in qualibet particula existente; sicut anima ration lis , ut praeclare dixit Augustinus lib. 6. de Trinit. cap. 6. Et in toto coopore tota eLI, O in qualibet eius parte tota es2. Apte id explicat sarius lib. g. dialog. Interrog. 36s. Credimus undiim fermovem diuinam id esse corpus dominicum quod in diuina mensa fancte consecratur, ct oninem ea uisacro absque sectione diuiditur ,-absque defctu participatur. Hoc sensu Chrysostomus hom et . in I. ad Corinthios exponens Pauli verba, Panis quem frangimus, ait: Hoc licet videre fieri in eueharistia, in cru

ce autem non tum, sed Utique ei contrarium , os enim, inquit, rans non con-

eretur et Sed quod non eli passus in cruce, hoc in oblatione patitar propter te ,

459쪽

i 8 Rerum Liturgicarum

st pati, Patii, ut omaeei impleat. Diuiditur enim , ut scite dixit Cesi rius, sine sectione ; tangitur incruenta fractione, eodem modo quo Christus in coma corpus suum fiesit absque scissura & doloret quod multo magis nunc fit, cum eius corpus immortale est, nullique passione obnoxium. Sed haec obiter dicta sua tr nam fusior huius mysteris expliacatio ad Theolosos spectat. Huius fractionis tamquam in ecclesia semper& ubique a temporibus Apostolorum usitatae mentionem faciunt fancti Patres, de alij Ecclesiastici scriptores . Clemens Alexandrinus

lib. i. Strom. Cum eschari iam, ut mos eli , disserint, permittunt vae, euique ex populo eiu partem sumere, Dionysius cap. I. eccl. hierarch. S. I 3. Pontifex obiecta munera in apertum producit, ipsorumque et nitatem implura

dis ii . Gregorius Narianten. Dima o. ad Amphilochium. O Dei cuIur sanctissime, ne cuncteris orare S intercedere pro nobis, quando dictoacticis Verbum Dei, quando incruenta sectione corpus S sanguinem Dominicum feras, vocem adhibent pro gladio. Augustinus epist. 3 v. ad Paulianum loquens de pane eucharistico, tam benedicitur, inquit, drsaam catur, es ad dis luendum comminuitar. Omitto alior innumeros, pinsertim recentiores. Liturgiae quoque quicunque extant hanc fractio nem praescribunt, eiusque mysteria edisserunt sacrorum rituum expostores, Anialarius lib, 3. cap. 3I. uualfridus cap. aa. Micrologus cap. I S. Pas. Iuo Carnotensis tract. de conumentia vel, ct noui scrisi prope finem. Hugo a S, victore tib. 2. de ecci Q. cap. 3y. Honorius in Gemmatis, I. cap. 63. Germanus in expositione Liturgit; quibus addi possunt S. Thomas 3.parte P. SI, art. s, Ernullas Roffensis episcopus epiti. a. D. a. spicit 3, quas . r. & alij passim . Iv. Latini diuidunt in tres partes, Graeci & reliqui orientales in qua tuor, Molarabes in nouein. olim stacta hostia una pars seruabatur viaque ad finem Missae, ut ex Sergio Papa refert Gratianus de consecra dict.2. cap. a a. quam pro infirmis resertiatam fuisse asserit Micrologus . Omdo quoque Romanus ait particulam oblate quam frangit Pontifex ab eo relinqui super altare. Maronitae, dum hostiam frangunt; credidiamus , inquiunt, ct obtulimus, Raamas es favimus eucharis iam hanc spanem coelectem, corpus Verbi Dei visi in calice salutis dr gratiarum acti no i Anamas in fage ardenti, propitianti, se plena moeri,s ab excelso: in nomine Patris vivi in vitam : O DI Unigeniti de sancti, geniti ab ea, ct illi eo abs avitatis in vitam, Spiritus Sanctiprincipir dr sis drsigilli i

lius qua actum e B d i in salo et in terra. Una virtus, Una potes as, Damvolantast unus Deus verus, benedictas ei excelsus, in quo non eu diuisio, a

quo es vita insecuti seculorurm. Amen. Graeci stangunt statim post eleuationem hoc modo. Diaconus stans a dextris sacerdotis ait: Divide Domine panem sanctuis. Sacerdos vero Sangit in quatuor partes dicens, Frangitur et diuiditur Agnus Dei, Filius Patris; quifrangitor, et non commminauur: quisemper comeditur et non consumitur: sed eos qui sint participes

460쪽

eipes functificat. Tum accipit partem unam, & in manu tenet , & DI eenus ostendens sacrum calicem dicit , Imple Domine sanctum calicem . Ait Sacerdos, Pleniivido fidei Spiritas sancti. Et exprimens signum crueis immittit in sanctum calicem. Quid vero per plenitudinem Spiritus Sancti Patres Graeci hoc loco intelligant, luculenter edisserit Isiaacius Habertus ad Partem X. Diurgia ordin. obsera. q. Ritu Ambrosiano post orationem Per quem haec omnia, sacerdos diuidit hosti a m super calicem dicens , Corpus tuum frangitur chris, calix benedicitar. Tum aliam detrahit particulam dicens , Sanguis tuus sit nobis semper ad vitam , ch ad falaandas animas, Deus noster. Mox particulam ponens in calicem ait, commixtio consecrati corporis es sanguinis Domini nomi Iesu Chrim nobis edentibus S fumentibus proficiat ad vitam es Vtidiam sempiternum. Interim chorus concinit Antiphonam , quam vocant Confractorium, statimque sequitur oratio Dominica , & post eam libera nos: deinde, Paudet communicatio Domini nomi Iesu ChriBisit semper vobiscum . Et Diaconus su bd in asserte vobis pacem; choro respondente Deo gratias. R omano more Sacerdos fracta hostia in duas partes aequales, unaque deposita super patena, ex altera parte quam tenet sinistra manu, aliam particulam decerpit, qua ter signans calicem dicit, Pax Domini sit semper vobiscum : quae salutatio in Ordine Romano, & in omnibus antiquis Misi salibus reperitur . Illam vero particulam mittit in calicem dicens, Hae

commixtio est consecratio corporis is anguinis Demiisi notiri Iesu Chrim flat accipientibus nobis in vitam aeternam . Abest a quibusdam codicibus vox consecratio, quae de exteriori quadam consecratione ex corporis &sanguinis mixtione intelligenda est: quamuis enim nec corpus sine sanguine, nec sanguis sine corpore sit, quia tamen seorsum corpus sub sp cie panis, & sanguis sub specie vini consecrantur, iustis de causis, quas tradunt Missae expositores, statutum est ut corpus sanguini miseraedira Extat hec mixtio in Liturgia Iacobi,& in vetustissimo ordine Romano,

alijsque Missalibus, sed oratio quae miscendo dicitur in diuersis codici

bus alijs verbis concepta est, quae tamen idem significant, ut ex in se seriptis formulis apparet. In codice Ratoidi apud Menardum et Haes crosancta comisso corporis is sanguinis Domini nomi Iesu Chricti fiat omnibus fumentibas satur mentis dr corporis, det ad vitam rapienda aeterna pr. parati alutaris. In codice Titiano apud eumdemSanctistiuisis comitio cum sancto corpore Domini nomi Iesa Chricti prost omnibus famentibus ad vitam aeterna. Apud Micrologu cap. et s. Fiat commixtio es consecratio corporis es sanguinis Domini noctri Iesi tarini accipientibus nobis in vitamaternam. Ritu Maronitarum dum sacerdos ponit particulam in calices

dicit. Coniunxim Domine di initatem tuam cum humanitate nos es h manitatem noma cum diuinitate tua,ct vita Tuam cum mortalitate noma rmortalitate noctram cum vita tua. Tu nomum tuli es dedicti nobis tuam in υitam es alutem animarum noctrarum. Tibi gloria infecula. Amen.

SEARCH

MENU NAVIGATION