Rerum liturgicarum libri duo. Quibus quid contineatur, ostendet index post præfationem. Auctore Ioanne Bona ..

발행: 1671년

분량: 561페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

s Rerum Liturgi carum

Naia Nobilitas Tua poBalaam quod se dum Sesanonicam linguam aphd vos

Disinum celebrari annueremus officium, scias nos huic pestissim tua nequaquam posse Direre . Et Paulo post. Unde ne id far aue oritate L. Petri inhibemus, Teque ad honorem omnipotentis Dei huic vana temeritari viribus rotis re ere praecipimus. In prouincijs tamen supra nominatis dudum, recepta consuetudo praeualuit.

V. Utus tur item Gracis ritibus Colchi & Iberi, inter mare Caspium &Pontum Euxinum siti, nunc Mengrellenses & Georgiani dicti, suo quisque idiomate. Horum mores & haereses isse describit Clemens

Galanus, qui eas regiones perlustrauit, Parte i. Conciliationis Ecclesia Armeniae cum Romana cap. I a. In eodem Isthmo inter Iberiam & mare Caspium sta est Albania, quae Armeniorum sequitur ritus. Alia est Alba nia in Europa, quae ad mare Ionicum vergit , & Illyrico siue Dalmatia v iungitur, atque etiam Epirum compleistitur , habetque proprium idioma ab Illyrico & Graeco diuersum , quo gentes illae sacra peragunt ritu graeco. Inter Orientales multitudo numelosa Christianorum est, quia quibusdam Grae Arabest, ab alijs communiter Me hitae vocantur . Horum vulgaris sermo Arabicus est, sed in sacris graeco utuntur , graecqenim opinionis & ritus sunt; atque ideo Melchis siue Regis & Imperiales nuncupati fuerunt, quia edictis Imperatorum obedientes Chalcedonense Concilium receperunt, & in hoc differunt a Nestorianis & Iacobitis. Ipsi vero Nestoriani & Iacobitae per Syria, Assyriam, Persidem,& Indiam, aliasque finitimas Asiae regiones ingenti numero disseminati, proprias habetu Liturgias sermone Chaldaico, non multum a Gracis discrepantes, in quibus Nestoriani Nestorium & Theodorum Mopsu stenum ; Iacobitq autem Dioscorum & Eutychen tanquam Sanetos inuocant& venerantur. Noti sunt eorum errores, nec opus est in his recensendis immorari. Alii sunt Iacobi, Aegyptii, quos Cophtos, seu Coptos incerta derivatione vocamus, forsitan a Copto non incelebri superioris Aegypti ciuitate, cuius Strabo, Plinius, & Ptolemaeus mentionem faciunt. Istis peculiaris est Liturgia lingua Cophtica, quam Athanasius Nircherius in Prodromo Copto veterein Aegyptiacam esse docet, contradicente Ioanne Grauio, qui in descriptione Pyramidum Aegyptiarum Graecam corruptam esse contendit.

VI. Copticae similem Missam habent Aethiopes siue Abassint, straque enim Ecclesia Aegyptia i Aethiopica a Patriarcha Alexandrino ritus Coptici olim administrata, &iisdem fere ceremoni js imbuta fuit. Off-cia diuina lingua Aethiopica celebrant, quae tamen a populari diuersia, est. In I exico Aethiopico Iobi Ludolfi edito Londini post Epistolam praeli minarem Ior Michaelis Uvanslebij extat Indiculus librorum M.SS.

Aethiopicorum, quorum primus est Laber Liturgiaram , in quo sunt decem Liturgiae sic inscripte. I.Sancti Ioannis Euangelist q. a.Trecentorum

decem & octo Patrum Orthodoxorum. 3. Sancti Epiphanis Orthodoxi.

82쪽

e. Sancti Ire i Surace in s Stati Iouimis Chrys M.f. hssdam i nominata. 'Sardistorum Apostolorum S Sacti Cymaeis. Sarini Gregor sto. Sancti Diosiori Patriarchae Alexandrini , idipis scilicet illure, qui in Cocilio Chalaedonensi damnatus fuit, quem Aethiopes illius erroribus imbuti ut sanctum eolunt. Edita est eiusde Dioscori Liturgia in fine huius Codicis lingua Aetiopica cuin Latina interpretatione praesiti valle bij. Sed non est integra, nam mult* orationes prvintdumtaxat verbis initialibus indicantur, integrae vero reperiuntur in Liturgia Aethiopacaedita Romae simul cum nouo Testamento. Micia etiam derae arbitror,

nam breuissima est,&non nisi Sagmentum prolixioris Liturgi , quales esse solant apud Orientales. Sic incipit , A fu a ct et Atre inseculum e

Dominus in regno suo, Dominas in Trinitate , Dominas in Distmtate Iaa. Antequam aurora O dilacu mi autequam dies es noctes e sent, antequam crearentu3 ANHi, fuit Dominus in Regno suo et Ante am e Oderentur Ges et antequam appareret facem Anda,eriantequamgermina reus herbas fuit Dominus in Regaosio. Ante haedre, stranamst Stellas , O MIe circuitus Diam narium, fuit Dominus in regno o. Antequam animalia qua repunt, umequam aues qua volant, ct a tequam bellua miaris essent, fuit ominus in Regno Do. Antequam crearetur homo ad imaginem, res militisinem eius, ct antequam transgrederetur praeceptum, fugit inminus i' Regno suo

Gloria Parri, dr Filio, ct Spirissi Darcto in mia fetaereum . Dicit Diago . .. nux, Pro beato &t est oratio pro statibus Ecclesiastico . Potitiis, Oec nomico, qme hic deest, & habetur in ea que Romae edita est. Sacerdos. Aadiar caelam S an saliet Terra , em contremiscant fundamenta I oratum Beneplacito Pa ris si desedit ad(m ire hic interpres hiatum esse in M. b.

Peregrinus fuit. In virginitate immaculara Deus narus ela In cauerna pec an

catus eB. Munera Regpsi honores accepit.Et sic breuiter esi memorat vita Christi, & suo ordine ultimam coenam,& prolatis verbis consecrationis prosequitur Passionem,Mortem Resturrectionem Ascensionem, de Missionem Spiritus Sancti. Postea a Ilium Diritum tuum metu sper hunc Parinem, drfuper hunc Calicem . Veniar Agnus se videamus ilium in Osi ras, mmactemus illum, O in ur in illo. Sic enim orat, ac si nondum peracta esset consecratio. Similis autem oratio reperitur in Liturgia Gryca squa explicabimus Lib. II. Cap. XIII. Ne autem videatnr cuiquam ex nobis,

q-asi corpus hoc quod comedit, sit corpus absiae Languine stoirit ei divaremm calicem hunc, quias aquis tantum usque eo ara dr spirmn fere cor

Pus, sanguis, ct Spiritus ect. Prout e ct I mas eius, quae cum humanitatevnti messit. Ita Blasphemus ille, qua matri dumtaxat in Christo naturam impih asserebat. Demum indicantur aliquot orationes communes malia breui superadditae terminatur hoc Fragmentum. Armenia inter caeteras Ata regiones multitudine populorurn nulli secunda, S. Bartholomti Apostoli, ae deinde S. Grogorij illuminatoria diraedicatione ad Christi fidem curvaersa, eam diu illibatam coni eruauit,b donec

83쪽

s 6 Rerum Liturgicarum

donee tandem Graeciae erroribus inquinata ab unitate Ecelesiae miserabili & adhue permanente dissidio seiuncta est. Multa de Armeniorum religione, & haeresibus Clemens Galanus scripsit tomis tribus Romae editis de illius ecclesiae eum Romana conciliatione. Habent & ipsi speetalem Liturgiam proprio idiomate , quae ab erroribus ipsorum expuringata Romae excusa est Armenice & Latine typis S. Congregationis de

propaganda Fide . sed illis gentibus displicuit . quod in ea quaedam mutatae Praeter omnium orientalium morem,Eucharistiam in aχymis conficiunt , & contra diuinam atque Apostolicam traditionem aquam vin

non miscent. Inter ipses & Graecos implacabiles semper dissensionesiuerunt , suosque ritus inuicem detestantur. Horum tamen Liturgia gr*eanicum ritum in plerisque imitature adeo ut verba quaedam graeca in ea permanserint: extat eius synopsis apud Cassandrii in Liturgicis cap. D. Aliam etiam vidi M. S. a quodam sacerdote Armenio in latinum translatam, quae p/ucis exceptis ab impressia Romae non differt, & ilia prorsus conuenit, quae a Cassandro descripta est. In Armenia maiori Nasciuanensis prouincia sita est, quae ad veram & Catholicam fidem tempore Ioannis XXII. a B. Bartholomaeo Bononiensi ordinis Praedic torum conueris ab eodem Latinos ritus accepit, quibus omnes in ea degentes lingua Armenia utuntur. vIII. Hactenus recensitis nationibus pauciores numero, sed fide ac religi ne praestantiores sunt Maronitae, Libani montis iuga, & vicinas planities incolentes. Vnde nomen acceperint, an a Maronia Syriae ciuitates an a S. Marone Abbato, vel potius a quodam Marone hqretico Monothemitra, incertum est. Et ipsi quidem a Marone Abbate sui nominis originem derivant: sed probabilior videtur posterior derivatio, de qua temstimonium perhibet testis oculatus Guillel. Tyrius, qui lib. 22.cap.8.Dahiae oria refert os suo tempore Maronis errores abiurata . & deinceps

Roman Ecclesit adhisisse, in cuius fide uisue in hodiernum diem constantissime perseuerant. De his plura Morinus in pras ad ipseram ordi enationei. & ego etiam quaedam breuiter tetigi lib. de diu. Ualmcdia cap. i8. S. t 6. Arabice loquuntur, sed sacras functiones peragunt linsu Chaldaica , siue Syriaca. Cum Gricis conueniunt in quibusdam conresuetudinibus, ab ipsis vero & a reliquis orientalibus, exceptis Arme, niis,discrepant, quod Eucharistiam in ahymis conficiunt. Liturgim peculiarem habent, eamque prolixam, quam vidi M. S. & in latinum conuersam in Romano ipsorum Collegio. Gabriel si onita in Epistola ad Nihusium de nonnullis ritibus Maronitarum, inter Symmicta Leonis Allatii, in eorum Liturgiis eadem sero contineri ait, quae in Mita Latina , diuerso tamen ordine, diuersisque ceremoniis. Apparet autem hic consensus & uniformitas, ac veluti ex diuersis vocibus contanantia, siue discors concordia in omnibus Liturgij si & inde palam fit ordinem sacrificij ab Apostolis traditum esse, & in omnem terram diffusum

84쪽

Quamuis enim disserant diuersarum gentium Liturgit in singularum partium collocatione, & .n verbis , quibus Orationes concipiuntur, ijsdem nihilominus membris coalescunt, quae sunt, peccatorum antra, omnia confessio, tum introitus siue quoddam quasi proemium, deinde Psalmi, ac lectiones sacra Scriptura, & potissimum Euangelij; Symbo-Ii recitatio, lotio manuum, commemoratio & inuocatio Sanctorum,m-ces pro omnibus vivis & defunctis, gratiarum actio & benedictio, prater ea quae essentialia sunt, oblationem scilicet, consecrationem, & communionem. Porro haec constans .& peffetua omnium gentium conspiratio non nisi a Spiritu Sancto esse potest , cuius influxu totum corpus Ecclesiae in pace & unitate fouetur, de conseruatur. Id vero Maronitis peculiare est, quod dum Sacerdos celebrat, Chorus subinde concinit hymnos quosdam S. Ephrem Syri, quos valde elegantes esse eius linguq periti testantur. Unum hic transcribo qui lectori non displicebit. Sunt autem omnes versus in textu syriaco septem syllabarum.

Hymnus dum Sacerdos incensat.

G ria Trinitati

Perpetua atque aeterna

Super incensum hoc suavitaram, Quod asserimus in honorem tuum. Remittas in eo Domine debita noctra , Et dimittas in eo militias nos ras , Et sit in eo requies mortuis, Acspes es custodia uiuis. Erigantur in eo Ecclesia, Et cumdiantur in eo Monacteria . Multiplicetur in eo tranquillitas in terras D in Regilus pax dominetur. Mitte in eo Domine fanitatem, Et curationem omnibus languentibus , Et surgent e lectulis Corpora tacentia in anguLDS:.

Et ille qui fuit de labore suo

Indigentibus ac pauperibus Opus gratia tuas Habitare faciat in hahitaculo eius benedictiones Et illorum qui attulerunt oblationes Et primitias ad templum sanctum,

Oblationes acceptentur sacpeccata dimIttantur. c. est

85쪽

s s Rerum Uiurgicarum

Martis Osepultura tua, Excitationis ac resurrectonis tua, . O censimis tua in caelum , A e nis tua ad dexteram, Et initis dispensationis tua, Dctuam operata est apud nos voluntas tua. Ei parentum ac magisorum nos rorum sstu arigati sunt,olaborauerunt, et docuerum BOI sEt Cyenderunt nobis Gam iuta, Vt ambularemus is ea in domum Regni. Et mortuorum ac defunctorum, .

aetii induerunt te ex baptismo. Et participesfecilii eos per pietatem tuam corpore rast . Et saguine tuo sancto. Et omnes qui dixerunt , Recordamni noBrtIn oratione propter Dominum murum, Visita eos Domine pietate tua. . Et per miserationem misericordia tua Sit . thesauro tuos Fer orationem benedicta Maria . Aratris qua genuit te, Et per orsionem Mart ram is dic oram, ut interfecti sunt propter te sEt Sanctorum ac Iussorum ui placaverunt te odore incensrum tu rum s

Pater, et Fui , ct Spiritus Sancte,

Unus Deus verus , Tibi gloria , ac super nos misericordia tua sIn omni momento inferata. Amen .

IX. Erunt fortassis & aliae gentes peculiaribus & diuersis utentes consuetudinibus, sed ut verba usurpem Nicephori Caussit lib. ra. cap. 3 . Ma de mihi laboriosam S di cile esset variante per Urbes O regimea omnel Ec-

86쪽

elisarum tonstietudines enumerare perscribere et id enim omnino fleri ne Dii. Abraham Ecchellensis in notis ad Catalogum Hebediesu pag. Is . numerari ait apud Orientis Chostianas gente, supra quinquaginta U- turgias partim communes, partim proprias singularum gentium; ex his autemextare penes se triginta re unam,quae sic ab eo recensentur: Una S. Iacobi, duae duodecim Apostolorum nomine, maior scilicet ac minor; duae S. Petri, una S. Ioannis Euangelistae, una S.Marci, praeterea S. Di

nysi Areopagitae, S. Sucti Papae. Iulij Romani Pontificis, S. Ioannis Chrysostomi, S. Basilii, S. Cyrilli Alexandrini, S. Iacobi Nisibensis, S. Gregorij Theologi , D. Ioannis Maronis Patriarchae Antiocheni, alterius Ioannis Patriarchae Antiocheni, Eustathij item Patriarchae Antio-eheni , Mosis Barcephae , Iacobi Edessent, Philoxeni, Eleaetari Episcopi Babylonis, Marulae Episcopi Tagri tensis, Thomae Giarmachitae,Mat thii Pastoris, Ioannis Barsusan , Nestorij, Theodoreti, Diodori, Narsis, Barsomae. Gabriel quoque Sionita in epistola praecitata se habere

eodicem M. S. testatus est sexdecim Anaphoras, seu Liturgias comple- ctentem, quarum prima adscribitur Xysto Pontifici Romano, secunda Ioanni Euangelistae. g. Petro Principi Apostolorum. q. duodecim Apostolis. s. Iacobo fratri Domini. d. Sancto Marothae. T. Dionysio, quem Barselibaeum nuncupant. S. Ioanni Chrysostomo 's. Ma tho Pastori. io. Ioanni Patriarchq cognomento Barsusim .HII. Eusta thio . ra. Marco Euangelistae. II. Proclo Episcopo ByEantino discipu- Io S. Ioannis Chrysostomi. rq.Mosi Barcephae. IS.Philli vino . I 6.Iulio Pontifici Romano. Diat in Bibliotheca Patrum postremae editionis reperiuntur, Cregorii NaEianEeni & Cyrilli Alexandrini nomine pri- notatae, quas Victorius Scialach ex textu Arabico Latinas fecit.

De Missa Ambrosiana . A quo fuerit instituta Ordo eius describitur. Aliquot mitis peculiares Ecclesia AIediolanensis.

DE Ritibns Mediolanensis Eeelesiae multa scripsit Ambrosiani col- Llegii Doctor Ioseph vicecomes, ob. a. de Ruibus Missa, quae nec approbare, nec refellere in animo est. Ait illos a S. Barnaba ApostoIo institutos, a S. Miroclete auctos , a S. Ambrosio illustratos . ideoque Ambrosianos post eius decessum dici coepisse: cumque de illis abolendis ageretur, miraculis approbatos fuisse. Ad haec autem probanda , cum multa sibi suppetere testimonia asserat, nullum tamen profert, prae ter Galuaneum & Beroldum, quos inquit in instructissima Bibliotheca, V. H a Am-

87쪽

6 o Rerum Uiudicarum

Ambrosiana, & in tabulario ecesesiae Metropolitanae M. M. asseruariis Sed isti ignoti scriptores sunt,quorum auctoritainuanti ponderis sit,alijs discutiendum relinquo. Nescio enim qua aetate vixerint , & quo nisi fundamento ea scripserint, quae vicecomes ex illis refert.(Quod vero attinet ad Misse Ambrosianae institutionem, de qua nobis serum est, Uvalfridus Strabo ante annos octingentos Ambrosioriadscribit lib. de

reb. Eccles cap. 22. his verbis. Ambrosas Mediolanensia Episcopus ramasisse, quam caterorum dispositionem officiorum sua ecclesiae, O alijs Liguribus ordinanit. Qua ct que hodie in Mediolanensi tenentur Ecclesia. Stra boni autem suffragatur illius Ecclesiae & totius Italiae traditio , a qua sine cuidenti ratione recedendum non est . Sed siue Ambrosius,siue alius antiquior eos ritus instituerit, id pro certo habendum, non fuisse a m lationibus immunes, quas alijs contigisse supra ostendimus. Fuerunt enim ab Archiepiscopis aucti saepius, & aliqua ex parte innovati,ut per spicuum erit antiqua Missalia cum recentioribus conferenti II. Ordo autem Missae A mbrosianae hie est. Sacerdos Missam celebraturus stans in infimo altaris gradu signat se signo crucis, tum Psalmo Iu-dua me Deus eum antiphona alternatim recitato, dicit Versum Confitemini Domin quoniam bonus, respondentque Ministri, uomam insecutam miseruordia eius. Et immediate sequitur confessio more Romano. peracta dicit Uersus Adtutonum no ram in nomine Danum, et Sit nomem Domini benedictum, post quos secreto recitat hanc orationem. Rogo te altissime Deus Sabaoth, Pater SancIe, ut pro peccatis meis possim intercederea tiantibuI Uentam peccatorum promereri, ae paciscas singulorum hassias immolare . Mox accedens ad altate ducit aliam orationem, Oramus te

Domine, vi in Romano. Deinde in eornu Epistolae legit Ingressam, quae est veluti Introitus Romanus, sed sine Psalmo, sine Gloria, & sine repetitione . Ea finita dicit Dominus vobistim non se vertens ad populum , statimque sequitur Gloria in Excelsis, si dici debeat, postea cer X rie elei-fon, & iterum Dominus vobiscum. Sequitur oratio iii per populum una

vel plures, ut ordo ossical postulat, & rursus dicit Dominus Da fium . Legit deinde Epistolam, & post eam Alleluia & versum,vel cantum sine Alleluia pro ratione temporis . Diebus vero Dominicis & alijs tolemnioribus ante Epistolam legitur Leetio una ex veteri Testamento cum Psalmcllo, ut vocant, instar Gradualis Romani. Post Epistolam prae- missa oratione munda cor meum, dicit Dominus vobiscum, seque si Enans in fronte, ore, & pectore ait, Lectio S. E angere &c. di dum respondetur Gloria tibi Domine, inclinans versiis Crucem petit benedictionem, quae est si lis Romanae: tum legit Euangelium. Eo k,sto in medio altatis discit Dominus is fiam, ter ne elessem atque iterum Dominus vobiscum Legit deinde Antiphonam post Euangelium, dc tertio repetit Dominus Gobiscum. tum ait Pacem lasere, cui reipondetur, Ad te Domine. Subiungit quarto Domaus in secum,& orationem siue Collectam unam vel plu

res,

88쪽

res , quhs vocant iu per sindonem clara voce. Mox accipit patenam eum hostia & eam ossere,infusoque vino & aqua in calice ipsum quoque offerer & super oblata tecitat aliquot orationes, post quas legit offertorium, & post ipsum ait Dominus Gobiscum, & si Credo dicendum sit, hoc

loco dicitur. Postea premisso Dominus vobiscum,dicit clara voce unam vel plures orationes nostris Secretis similes. Sequitur Praefatio sim gulis feriis & festis propria: tum Canon idem eum Romano, paucis quibusdam verbis exceptis, quae infra suo loco notabuntur. Immediate antra consecrationem priustitiam dicat stus pridie, accedit ad cornu Epistolae,& summitates digitorum lauat & extergit nihil dicens. Canone autem persoluto usque ad orationem Dominicam exclusiue frangit hostiam ,

& particula in calicem missa legit Confractorium, & est quaedam Antia phona in singulis Missis diuersa: statimque subdit, Oremus. Praeceptissam

lataribus moniti, cum oratione Dominica,& Olera nos amaramas Domine,

alta voce. His finitis ait, Pax O communicatio Domini notiri Iesu Chri risit simper vobiscum : cui respondetur, Et cum spirata tuo. Dicit deindeo,

verte vobis pacem, & respondetur, Deo gratias.-Tum recitat tres orationes ante communionem, dictoque Domine non fum dignus, communicat se corpore & sanguine Domini: & facta purificatione dicit in cornu Epistolae Transitorium, quod idem est ae Romanis Communis, Dominus vobiscum, & unam vel plures orationes post communionem. Subdit iterum, Dominus Vobiscum, ter Ome eleson , & in medio altaris signat

dicens, Benedicat de exaudiat nos Deus. Respondetur, Amen. sequitur Procedamus in pace . Respondetur, In nomine Christi. Mox ait, Benedicamus Domino, & responso Deo gratias, dicit orationem Placeat tibi, benedicitque populum, & Iegit initium Euangelij secundum Ioannem . Denique recedit dicens canticum Benedicite more Romano. In Missis solemnibus altare, & oblata incensant, siciit Romani solent. Caeterum Ambrosiani numquam dicunt Agnus Dei nisi in Missa pro Defunctis. Textus Scripturarum quas legunt in Missa non semper comgruit cum editionc vulgata: in his enim, & praesertim in Psalmis utuntur peculiari versione quae antiqua & Italica nuncupatur, de qua agam Li-bro II.Cap. III. In Dominicis Quadragesime dicto Dominus vobiscum post Ingressam,preces recitant pro Ecclesia, pro Pontifice & omni Cler pro Imperatore & Rege, pro omni statu hoininum,sti pro diuersis necessitatibus, Choro vel Ministro ad singulas respondente Domine m serere, vel orae elison. In die sancto Resurrectionis de per octauam in eccle-sjs Collegiatis duas Missas cantant, unam pro bapti Eatis, alteram de Festo . Per totam Quadragesimam nullam habent Missam pro feria sexta, nec celebrant ea die: idque omnino prohibuit S. Carolus in tertia Synodo Dioecesana Decreto a o. etiam funeris, vel exequiarum, siue alteriuscuiusue rei occasione. Et in Synodo XI. huius antiquae essuetudinis hau

reddit rationem; quod illa dies plena moeroris sit ob acerbissimam Chri-

89쪽

6 L Rerum Liturgicarum

sti passionem; sacrificium vero spiritualem populi lcetitiam prae se ferat .

Tum statuit ut illis diebus Crux in altari adoranda solemni ritu exponatur, dc concio de passione Domini habeatur. In Ecclesia Metropoli tana hoc inter caetera specialiter obseritatur, quod celebrans' cantati oratione super sindonem medius inter Diaconum , & Subdiaconum ., praecedentibus duobus Acolythis cum duobus vasis argenteis,descendit ad ingressum Presbyterij, ubi recipit oblationes panis de vini more anti quo, quasi duo senes de schola quam vocant S. Ambrofit, induti linteo albo, nigroque caputio caeteris senibus comitantibus offerunt, singuli videlicet tres hostias, dc vasculum argenteum vino albo plenum . Post haec descendens ad ingressum chori inferioris recipit mulierumioblationes, quas duae item seniores ijsdem ceremoni js offerunt. Sunt, de alia multa, quae ab illa insigni de celeberrima Ecclesia speciali ritu obserua tur, sed pro meo instituto haec pauca sussiciunt.

Huius ritus institutio.Ha reticoriam fraude deprauatur. Desbi tandem Romams ritibus subrogatis. suo tempore hac mutatio contigerit, et de turbis ob eam exortis. A Francisco Ximmo res,

tuitur. Describitur Missa MoEarabica, elusiue ritus.

OFficium diuinum, quo olim Hispania, dc vicinae gentes utebantur,

Gothicum de MoEarabiciam dictum est. Gothicum , quia originem habuit eo tempore, quo Reges Gothi ibidem dominabantur: Mo- et arabicum vero, quia cum Arabes Hispaniam pene omnem occupassent, Christiani Mixtarabes,& corrupto vocabulo Morarabes, idest mixti cum Arabibus dicti sunt. Quidam a Mu Ea Arabe,qui Toletum expugnauit, Christianos qui in ea ciuitate remanserant,Muetarabes dictos autumant , sed prior etymologia pr*ferenda, cui rerum Hispanicarum scriptores co- sentiunt: A quibus & quo tempore hoc officium Institutum fuerit, in- eertum est. Baronius anno 633. eius auctorem fuisse putat Isidorum Hispalensem. Cum enim Patres in Concilio quarto Toletano, cui prae- .fuit Isidorus, congregati decreuissent Can. r. per omnem Hispaniam de , Galliciam unum de eumdem modum seruari in Missarum solemnitatibus,

di in matutinis, ac vespertinis ossicijs, ipsi Isidoro, qui caeteris doctrino de san-Disi tiroes by Coos e

90쪽

dc sanetitate antecellebat, hoc munus ex Baron ij coniectura dcinanda tum fuit , ut ecclesiastica ossicia componeret, quibus omne Hii pani rum Ecclesiae deinceps uterentur. Confirmat Baronij assertionem inseriptio librorum, quibus haec ossicia continentur . Sic enim inscribi solent, Offitiam Gothicum, siue mixtum fecundum regulam S.Isidori dictam Monarabes. Mihi autem, ne huic sententiae statim adhaeream, quaedam sunt, quae granem ingerunt dissicultatem. Nam pri ino in Missa S. Maristini in oration epou nomina haec verba leguntur; Hanc virum , quem eraris noli a tempora protulerunt, iubeas auxilium nox m ferre tempori us t

Martinus autem obijt anno Domini gor. & primus ex Confesthribus paulo post obitum publico cultu ecepit honorari, ergo multo ante Ita donim haec Missa scripta fuit. Deinde si Isidorus huius ossicii auctor fuit, cur nec Braulio Caesaraugustanus, nec Ildesonius Toletanus viri

Lancti & Isidoro familiares, ille in elogio ipsius Isidori, hie in libro dela

Scriptoribus Ecelesiasticis nullam operis adeo excellentis mentionem faciunt His accedit quod Concilium quartum Toletanum aliquot huius ossicij ritus Caani T. essequentibus tanquam iam antea usitatos commemorat: & tertium item Toletanum, annis qq. ante quartum a Can. a.

statuit in singulis ecclesijs Symbolum recitari priusquam dicatur ora tio Dominicalis, qui est mos peculiaris MisI, MOEarabicae . Ipse quoq; Isidorus lib. de Script. Eccles Leandri seatris sui & in sede Hispalensi antecessoris scripta recensens, testatur ipsum in Ecclesiasticis ossicijs non paruo studio laborasse, & in saerificij Laudibus atque Psalinis multa dulei ne composuisse. Ioannes Mariana lib. 6. de rebus Hispania cap. s. usum inquit obtinuisse, ut Isidoro ritus MoEarabicus tribuatur, nonnulla hamen Leandrum inuenisse. Quod si Leander dumtaxat inuenit, credis derim hoc ossicium Concilio tertio Toletano, cui Leander interfuit, an liquius esse, & seculo quinto iam in usu fuisse, ut ex Missa Sancti Mari, ni modo ostendimus, sed de priino eius Auctore non constare, ab ipso tamen Leandro illustratum, ab Isidoro auctum, ab aliis progressu temporis amplificatum, nominatim ab Ildefonso, cuius opera Iulianus Toletanus in Appendice ad librum eius de Scriptoribus Ecclesia icis in quatuor partes diuisit, & tertiam fuisse ait Missarum, Hymnorum, atque Sermo num . Ipse item Iulianus, qui diem clausit extremum Aera Hispanic: et et 8. anno scilicet Christi suo. scripsisse dicitur, ut in eadem Appendice

Felix Episcopus refert, Labrum Misaram de toto circulo anni in qua uor partes divis m, in ea ibas aliqua vetustatis incuria vitiatas ac semiplenas emendauit, atque compleuit, siquas vero ex toto composuit. Item librum erat ouam defectivitatastis, quas Toletana Ecclesia per totum circulum anni eo folita celebrare, partim I ria fui ingendi depromptam, partim etiam in tra qu tate Tinatum, Iradiose correctum in Unam conge sit, atque ecclesia Dei

usibus ob amorem reliquit sancta Religionis. Petrus quoque Ilerdensis Episcopus orationes & Missas edidit eleganti sermone diuersis solemni, talibus

SEARCH

MENU NAVIGATION