Cabalistarum selectiora, obscurioraque dogmata, a Ioanne Pico ex eorum commentationibus pridem excerpta, et ab Archangelo Burgonouensi minoritano, nunc primùm luculentissimis interpretationibus illustrata. ... Cum amplissimo indice rerum omnium insig

발행: 1569년

분량: 460페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

391쪽

illud Apostoli., Auli oris, misit Deus modo ordinauit Artemissionis in mea et,il licet. Iobileum ira γζc multa huius tali, lyernis faciliorem 2 Di ius ciperemus. Astita at tempus. vatest l. irundo, citastia, tella, Eunt tempus sua n. dum Aumois vocal la talem. Bhoe, suam platonici vociat ita

odire, dicimuinata seruiuat lita . expectabit i p.

392쪽

DOGMATA. t Tytiale a Deo inditum: tamen ut emanat a Do-raino in subditum, est accidens quoddam tse etiam consonantia in rebus est quoddamnaturae insitum consubstan tiale rei r In eo vero , quod in aere vel in medio deueniat usisque ad percipiente accidens quoddam est. Vnde effectus procedit a re illa substantiali

mediante accidente. Illa. n. consonantia est

adeo rei consubstantialis, ut in eius diffinitione ponatur. Sicut Aristoxenus de metrio Platonis animam distinicns , consonantiam

rationalem in ea ponit. Ait enim : Anima est numerus seiplum mouens . Et talis m tus confert in operando . nam omnis operatio fit per motum generativum & corru-

Ptiuum, alterativum vel localem et ut a naturalibus dicitur. Vnde inter caetera ad sanit rem conserentia, Plato super po ni' motum laudat. Quod comprobamus iam in ritate primaeva, nam pro fugandoaeetu, &oto sanitate seruanda vel restauranda , s

Ient nutrices mouere insantes in cunis

positos . mi motus c ut Plato ait in eo, quem de legibus librum aedidit sermiadinem pellit, quae inuadere solet pueros edi debitamotranquillitatem reddit. Vnde motus omni operationi non parum conseri r nisi operans is sit , qui sola voluntate operetur. Operantes autem inma

393쪽

gia iusta & licita utuntur characteribus equod absq; superstitione fieri potest aliqua.

Docuit enim Christus ot era in eius nomine sacienda . Quod nomen exprimi non potest sine literis proluis aut scriptis . Qilae literae sunt characteres quidam . Paulus etiam, in cuius pectore resonabat Christus, ait. Quicquid facitis , siue in verbo, siue in opere, in nomineIesu facite . Crux etiam est character , quos Mosmetipsos munire so lemus r ut in frequenti usu habetur. Sacem dos ςtiam in veteri lege, iussus fuit imponere seonti suae magnum Dei nomen, suis ch racteribus sic scriptum nim , quando intrabat sancta: vi in Exodo habetur . non igitur

damnandi sunt characteres omnes . nam

sunt characteres sancti: de quibus dictum

est. Et hi sunt velut instrumenta quaedam, in opere Divino: sicut sunt instrumenta naturalia in opere naturali e sunt etiam quia dam characteres Daemoniaci a Diabolo inuenti : vi, veluti simia, per hos characteres adoraretur. isti vero sunt respuendi: vi s Pientes optime norunt. Et characteres HGbraei sunt eaeteris praestantiores r Vnde Ο Deus in operando peritissimus , ait . non esse in opere immutanda Hebraea, nomina:

Et hoc dixit, quia ipsorum charactere caelorum figurint imagines. 'Qui ctai sunt

394쪽

DOGMATA. x sInstrumenta, quibus Deus nobiscum agit. Etiam quia Dei sedem representant & si pram undanarum coelorum proprietates qui' sunt primi fontes, a quibus omnia prou miunt. In lege etiam sancta descripti, sunt

quodammodo Deo consecrati . Hinc maioris efficaciae sunt , & tanta virtute praediti sunt , ut quomodocunque reuoluantur , semper habeant sua significata. Ad

quorum vim innuendam mirabili naturae ordine et aut Dei iWssu, aliquis illorum imprimitur , in quadam herba , quando virtute plena est: ut dicunt viri sapienti simi. Et nunc qui vult operari, Oportet quod numen siue nomen operetur, quod est super omne nomen e & illud est cui flectitur omne genu si, coelastium , terr strium de insernorum. Quod nomen a quisiuit sibi Christus virtute crucis: ut i statur Paulus. Sicut ipsemet Christus protestatus fuerate dicens. Cum exaltatus su To a terra, omnia traham ad meipsum et omnia videlicet numina & virtutes rerum, &nominum quorumcunque . Quod & Pa lus alibi perhibet, dicens. Quoniam complacuit .c patri in ipso habitare omnem plenitudinem. Et, iterum . Expolians principatus de potestates, palam triumphans, illos tradu.

xit in seipso. Et qui huiusmodii principi

395쪽

CABALIST ARVM

inuocaturi sunt, debent esse praediti virit

te Vnde Proclus docet , dicens. Qui

volunt orationem assu mere in qua sciliacet Diuinum nomen inuocatur habera debent cognitionem, cognationem, & v-

Dione im neceste est cnim quod inuocans, cognoseat inuocandum, si recte ipsum inuo- Cacie, velit - Quo sensu prophetalcanit . Protegam eum , quoniam cognouit nomen meum e non enim dicitur; quoniam inuocauit, sed quia cognouit. propter hoc iratus Dominiis contra Moysen re Aaron , dixit: Quia non credidistis mihi, ut sinctificar eis me coram filijs Israel: propterea non inistroducetis populum hunc ad terram, quam dedi eis: altiorem exquirit indaginem hoc negocium . non introduxit ergo Moses. Populum in terram promissam e quia mi

Taculum, quod Deo tribuere debebat, sibi ipsi venditabat , dicens . num de petra

hac vobis aquam poterimus eijcere. Etiam quia Deus iusserat ut petram alloqueretur tipse vero percussit. nam magnum discrimen est inter loqui & percutere. Loqui enim iussi fuerunt: ut mansuetE & pie. id est , per gratiam impetrarent aquam aquae a tribunali iustitiae gratiae procedit. Ipse vero Moses percussit pctram et quasi

in aquanauextrahens, & per vim iudicii a per quod

396쪽

DOGMATA. t squod nunquam operatur Deus absque alia cuius punitione. Hinc sententia non fuit in populum lata aquam petentem e sed in

Molen in opere errantem . Errantes enim

in opere irremissibile, id est, in absolubile a poena, peccatum committunt. Hinc Moses, qui omnia a Deo pro populo impetrare solebat , hoc obtinere nequiuit: ut videlicet populum sicut Deus ei commiserat in promissam terram introduceret. Errauit ei iam Moses, quia percussit petram,quae sut inquie Apostolus ) erat Christus . nam ipse sponte, M sine percussione aquam offert. nec parua fuit ista transgressio,conducere Dei opus perseueritatem id . n. percussio innuit quod Deus per pietatem, ut magis sanctificaretur in populo, perpetrare statuerat iubense ut pio& dulci sermone, absq; percussione aquam

de petra educerent: cum non essent extrahendae aquae misericordiae per asperam iustitiet fistulam, ut dixi. postquam igitur voluerunt in virga serraa ut aiunt agere cum populo, meruerunt sentire diuinam , ferreamq; sententiam supradictam. Multa hic sunt arcn

na de petra:quae Hebraice dicitur Euen ΠN, in qua dictione, duae sermantur dictiones, scilicet abrast, & ben ta : quarum prima

filium significat, secunda vero patrem. rere Xere autem haec Omnia longus nimis esset

397쪽

sermo: quare &e. Qui ergo rectὸ vult opericri, necessaria est illi cognitio nominum enfectibus appropriatorum qui desiderantur. secundo oportet quod hauat cognatione & sy mbolum cum inuocato: iuxta illud Apostoli , nemo potest dicere Dominum Iςsum, nisi in spiritu sancto , id est, nisi naturam di sortem hominis coelestis & spiritualis sapiat. postremo requiritur, P sit cum inuocato unitus: qui scilicet est caput, non tantum totius Ecclesiastici corporis, sed etiam mundant: cum sit vinculum totius creaturet. nec enim potest membrum virtute capitis in aliud membrum agere, nisi cum utroque sit bunitum. cuiusque igitur sanctorum nomi- .num, quae in lege scribuntur, in qua ubicunque inueneris aquas, Divinorum charis matum aquas supernas haurire poteris, quas cum ebiberis, nouerisque omni in opere,it selicitatis euentum assequeris. Fundamentum legis est credere in nomine altissim imbi, si in cogitationibus tuis recto tramite ambu- ilaueris, incolumes erunt viae tuae, nec pedes tui collidentur in perpetuum . ait enim

Eccle. custodi pedem tuum, ingrediens domum Dei. quibus edocuit, ut, qui ad Diuinum auxilium implorandum accedit, se antea examinet, aduertat ,&cognoscat nomi'

na Diuina tali petitioni accommodata. Ante

398쪽

DOGΜΑΤΑ. Igo igitur omnia, praenoscendum est significatum nominis: nam alioquin talis erraret in opere e & ab suo desiderio fraudaretur: Senon tantum Optata non consequeretur e sed in contrarium ei contingeret: sicut accidit

Mosi in aquis contradictionis: qui Elohim n)aera in fauorem populi inuocans, perije ut supra dixi quia nomen Et ne misericordiae inuocare debuerat, a simili . Filii Zebedei iuste a Christo reprehensi fuere ,

dicente illis: nescitis, quid petatis . quia n sciebant petitionis finem, an scilicet esset futurus bonus, an malus. ideo in his,quae b .na , & mala esse possunt, conditionaliter est orandum: quia quandoque in nostri praeiudicium, in huiusmodi orationibus oramus is Dicit ergo conclusio. Quotiescunq; ignoramus proprietatem &c. id est quandos ignoramus nomen tali essectui appropriatum, siue sephirali r in tali casu recurrendum est ad domum naris Domus naris est

spiritus : De hoc habemus in genes . Et inspirauit in nares eius spiraculum vitae. Et iste spiritus hebraice dicitur nesam ab num , id est , portio superior , secundum Augustunum e & est radius Diuini spiritus: unde quandoque dicitur spiritus vitae . cum in

se vitam contineat e corroborat etiam ,

399쪽

Corroborari per spiritum eius. Et de san- sone legitur in libro ludicum. Irruit spiritus Domini in Sanson, & lacerauit Leonem. Spiritus enim hominis , qui anim rationalis dicitur , nexus quidam est. n , ctens animam animalem , & crassiorem ,

cum intellectiva virtute, quq dicitur portio superior. Et iste spiritus est facile unibilis eum mente superiori & Diuino illo, quod est in nobis. hinc, qui Diuini efficiuntur. communi, & vulgari vocabulo, spirituales dicuntur, quia eorum studium est ded

Cere corpus in naturam spiritus urgentis

ad Diuinum ἔ aut , quia student per Dei spiritum in ipsum Deum reduci. Quando igitur super petitione nostra ignor mus dimensionem tali petitioni additam, tunc recurrendum est ad istum spiritum nefamat, , qui omnia a Deo impetrabit . Et dicitur naris , quia in Genesi dicitur quod eum insufflauit in nares Adami. Et hic spiritus , qui & nesamah, siue portio superior dicitur , semper deprecatur ad optima, nunquam peccans , sed peccato, de errori remurmurat. Sine hoc spiritu, nec Deum intelligere , nec quicquam mereri pollumus. Et hoc est,quod dicit Paulus : iudicat de omnibus. omnia enim necessaria nouit. idco ad ipsum est recurrendum . Quia

400쪽

est ne mah ipsa, virtus quaedam spiritus sancti omnes purificatos illustrans, quem Plotinus simpliciter intellectum vocat. De quo Ioannes inquit: unctionem habetis a sancto, di nostis omnia . Vnctio nanq; spiritus sanctus est, qui etiam docet. iuxta illud Christi. Ille suggeret vobis omnia,& docebit vos omnia. Quem gradu spiritus sancti nobis familiarem Hebraei fachma vocant. i. inhabitationem spiritus sancti in nobis . Quem dicendi modum Paulus in huiusmodi instructus prosequitur, licens. propter inhabitantem in vobis spiritum sanctu. Sanctus quippe sanctis rin alijs vero, spiritus intelligentiae est, lucis radium deserens illius omnes illuminantis. Vnde Ambrosius sapienter ait. Veritas a quocunq; dicatur,1 spiritu sancto est. nec aliud existimo esse hunc intellectum uniuersalem agentem & operantem in omnibus a quo illustratus intellectus noster dicitur intellectus passibilis .i. lumen recipiens , a nesse mali portione superiori, quae a spiritu sancto is scendit, tanquam Diuinitatis radius ab eo, qui nos illuminat de omnibus Diui nisi ad quem recurrere habemus, quando iuste operari volumus . Vnde patres priia mitiuae Ecclesiae illi adhaerentes tot faciebant portenta rvt Petrus sola vestimentorum umbra infirmos sanaret ι Propter curi

SEARCH

MENU NAVIGATION