F. Aurelii Brandolini Augustiniani cognomento Lippi De ratione scribendi libri tres, in quibus vir ille doctissimus plura etiam, quæ a veteribus de arte dicendi tradita sunt, vel omissa, breviter, ac dilucide complexux est. ... Accessit ejusdem Lippi

발행: 1735년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 연설

101쪽

64 DE RATIONE SCRIB. simplicem assumptionem , & conclusionem, quod enthymema appellari diximus:

item per inductionem, atque exemplumis frequentissime tractatur. Nam ratiocinatio , nisi necessitatem habeat, facillime refellitur. Omnis autem astensio , vel a naturae ordine, vel ab hominum opinione, vel a rerum comparatione colligitur . Naturae ordo & sensus omnes, & jura naturae

comprehendit. Nam quae sensu aliquo percipimus , his facillime assentimur, ut quae videmus , audimu S, tangimus . Item quae naturae consentanea sunt, ut Pater est, li- heros igitur amat: & quae sunt generis ejusdem. Qu ae opinione hominum constant, ea partim legibus probantur, ut qui hominem occiderit, morti subjacere. Partim sententiis hominum, ut quae Princeps, aut Senatus decrevit, ea servanda esse . Partim consuetudine, ut majoribus natu asturgendum . Parti A couimuni quodam hominum consensu, ut bonis praemia , malis poenas post mortem esse praeparatas. Quae autem ex comparatione probantur, ea vel contrariam rationem eXigunt, vel simiIem, vel majorem , vel minorem : quarum partium Omnium exempla superius posui muS. Hoc autem universum, quod pro

babile appellamus, Cicero in plures species subtilius dividit, quas quoniam ad hanc in

102쪽

stitutionem non pertinent , praetermisi . Quis autem ordo in argumentis collocandis servandus sit, praecipi satis certe non potest. non enim vel in omnibus orationibus , vel epistolis, vel scriptis unus , idemque semper est servandus. Aliae enim causia levissima quaeque argumenta in principio maxime desiderant, ut consol tiones, quae sensim irrepere, non statim irrumpere per vim in hominum mentem debent. Aliae a firmillimis argumentis incipiendae sunt, ut crimina, quae minime videmur posse defendere. Illud tamen perpetuo tenendum est, ut optimis in fine argumentis utamur ; nam & quae firmissima sinit ad faciendam fidem plurimum conferunt : & quae ultimo loco sunt dicta, memoriae audientium magis inhaerent. Leviora vero in medio commodissime collocantur 3 nam & antecedentibus , & consequentibus vim non mediocrem addunt, &ipsa firmioribus utrinque munita, validio ra , gravioraque redduntur. Illud in omni argumentatione servandum in primis, te nendumque est , ut varietati inserviamus: ut neque iisdem argumentorum modis semper utamur: quale est, si semper inducti

ne, aut ratiocinatione uteremur. Neque eadem argumenta eodem semper modo

conficiamus: quale est , si mater est filios E diis

103쪽

66 DE RATIONE SCRIB. diligit: mater autem est s filios igitur diligit. Sed nunc a conclusione incipiamus hoc modo: Diligit sine dubio liberos, quia mater est; nam diligi a matribus liberos naturae consentaneum est . Nunc ab assumptione hoc pacto et Quia mater est , diligere eam liberos credibile est: quod

mnibus matribus est naturale , ac pro prium . Ita denique tum argumentorum formas, tum modos , contextusque varie mus , ut ipsa varietas homines ad nostra lo genda, audiendaque alliciat . Neque momnibus caussis, sive negociis, omnes, quo supra memoravimus, aut quaeremus , aut

assumemus: sed eos potissimum deligemus, qui & optimi, & maxime necessarii ad nostram caussam esse videbuntur. Ac de confirmatione qusdem satis diximus, nunc de

confutatione differamus. D. Confutatio e . .

Confutatio est alienorum argument rum , dictorumve destructio. Ea duplex est: generalis, in qua tota versetur oratio necesse est : quae advocatorum , sive patronorum, & eorum , qui caussas defen

dunt , propria est i ta specialis, sive par

104쪽

LIBER I. 6

ticularis, quae ad singulas Orationis, vel sermonis partes pertinet: quae propria est epistolarum . Utraque tamen ab iisdem locis oritur, quibus Oritur confirmatio, sed ex contraria ratione , nam quibus locis illa ad confirmandum , iisdem haec ad infirmandum utitur. Sed quantum disteri ab oratione epistola, tantum prioris confutationis ratio a posteriore disseris illa enimadversarium habet, haec non habet: illa in crimini bos tota versatur s haec in caussis plerunque honesti1simis: illa ea tantum , quae dicta sunt, confutat s haec etiam quae

dici pollent, iuvestigat: illa objectis plerunque ex tempore respondeis haec ad respondendum satis ocii habet: illa denique futurum judicium pertimescit; de hac nullum futurum judicium est : proptereaque defendendi, quam accusandi rationem Veteres difficiliorem putabant, quod accu sandi ratio simplex esset, defendendi multiplex . Nos ita omissa illa patronorum coiri sutatione, de qua fatis, abundeque a Cice rone , A Quintiliano tractatum est, de hac, quae ad nostram institutionem magis perti net, breviter disseramus. Haec igitur in deliberativis caussis, hoc est in suadendo,&dissuadendo tota fere posita est, neque

quid dictum sit, tantum considerat e sed multo magis, quid dici possit, explorat .

E a Quid

105쪽

68. DE RATIONE SCRIB. Quid autem dici possit, per eosdem , quos supra diximus, Iocos personarum inquirit.

Personarum quidem, ut si te cohorter ad studia literarum, ostendamque te neque aetatem , neque ingenium , neque aliud quicquam , quod in personis consideretur, quominus id facias, excusare posse . Re rum vero, si neque tempus, neque locum, neque facultates ad eam rem tibi deessesgnificem. Confutandi vero duplex omni no ratio est, bonorum, & malorum . Utra que & vera, & falsa esse possiant. Bono rum ratio ita tractanda erit: primum, ut ostendamus, quae ei, ad quem scribimus, hona videntur, mala esse: id si non possumus i non esse bona, aut non magna bona

esse contendamus: deinde majora , si pos sumus, aut similia proponamus, aliquod que his commodum adjungamus: ut si par

honum eX utraque re consequatur, hoc cer

te illi praeserendum sit, quia facilius, quia Commodius, quia propinquis , amicisque acceptius, & quae sunt generis ejusdem. Mala contra ita tractanda sunt, primum ut bona, si possumus, esse dicamus, quae ille

mala existimet: deinde non mala, Vel non tam magua, quam ille, vel vulgus opine' tur: postremo majora illi, vel similia mala opponamus, quae ille evadere non possit, factaque malorum comparatione , haec ali

, , qua

106쪽

LIBER I. 69

qua ex parte minuemus: ut si moriendum sit, Romae, atque inter suoS mori, satiuSesse dicamus . Eadem erit commodorum , & incommodorum ratio : quae ut bona, Vel mala ab hominibus expetuntur, & fugiuntur. Haec inter se saepe comparantur, &hona malis, & mala bonis consutantur: ut quum id, quod ille bonum appetit, fugie dum esse dicimus ratione majoris mali, quod inde consequatur: aut quum parVum

malum non abhorrendum este contendI- mus , quum inde honum maximum proH-ciscatur. Quam quidem universam coniu-tandi rationem apertissime, ac latissime executus est Cicero tum saepe alibi, tum Vero, quum M. Marcello reditum pluribus epistolis suadereis ille enim omnia commoda , ac incommoda exilii cum commodis , & incommodis in patria viventis apertissime comparat, ostenditque omninbus rationibus patriam exilio praeponen

dam . Qui locus quoniam latissime patet ,& intellectu facillimus est, pluribus a me

verbis non explicabitur, ne magis Cicero nis epistolas interpretari , quam tradere scribendi rationem videar. Accidunt au tem epistolis nonnunquam etiam crimina, sive calumniae vel ad nos, vel ad amicos pertinentes, quae a nobis per epistolam vel

defendendae, vel refellendae sint. Crimen

107쪽

o DE RATIONE SCRIB.

defendere qui volet, si factum sit, cur id

fecerit, ostendat necesse est. Si caustam probabilem non habebit, crimen neget: si negare totum non poterit, partem neget s& aut non esse id factum , cujus arguatur: aut non eo modo factum est e contendat . Sin id quoque non poterit, culpam omnem in aetatem, in ignorantiam . in negligentiam, in occupationes, in socios, in alia denique omnia transserat, quae aut levare factum, aut veniam impetrare aliquo mo do possunt: quae in epistola decent, in Oratione non decent. Alia praeterea crimina leviora, alia minora molliendo, excusan do, minuendo facimuS: quaedam vero de

spicimus, ac pro nihilo habemus: quaedam per jocum , & cavillationes irridemus znonnulla in illum ipsum, qui objecit, re torquemus : quod lepidissime secit Cicero, quum ad Curionem scribens ait: Equidem

neminem praetermisi, quem ad te perVen turum putarem , cui literas non dederim :abs te vero his terve ad summum , Sc eas

perbreves accepi. Quod si pergis iniquus

esse in me judex, eodem ego te crimine condemnabo . Ambigua vero omnia in meliorem partem accipiuntur, ita ut quae ei, ad quem scribimus, vel gravia, vel tu et uosa , vel dura videntur, ea DOS gravio rum comparatione, quae ille aut tulerit,

108쪽

LI HER I. 71 aut nisi hoc ei accidisset, in posterum potuisset serres leviora , tolerabilioraque reddamus : quod optime fecit Sulpitius , qui

ut Ciceronem de morte filiae consolaretur, ei patriae, dignitatis, honestatis , ceterarumque rerum, quae multo ei debebant eo se , quam liberi, cariores, jacturam commemorat . Sed haec omnia facile consequemur, si quam supra commemoravi honOrum , malorumque comparationem recte adhibuerimus. De Dissolutione argumeutorum.

CAPUT XXVII.

OUoniam autem, qua ratione fierent

argumenta , supra docuimuS, consentaneum videtur , qua ratione dissolvantur, etiam docere : ut quae vitia in illis esse possunt, ea & ipsi in nostris argumentis magnopere fugiamus, & tu alienis cognita reprehendere facilius, & confutare possimus. Qui quidem locus tametsi est ita late a Cicerone, dilucideque tractatu S, ut a UO- his neque copiosior, neque dilucidior effici possit: eum tamen, ne vel ignorasse, vel neglexisse videamur, quam brevissime attingemus . Omnis igitur argumentatio disesolvitur, quum aut aliqua pars ipsius, aut E 4 tO

109쪽

a DE RATIONE sCRIB. tota vitiosa esse ostenditur: aut contra eam alia vel firmior, vel aeque firma argumentatio collocatur. Partes ejus velut minime probabiles, vel ut minime necessariae reprehenduntur. Minime probabilis argumentatio fit, quum vel falsa proponimus: iut nemo est , qui non pecuniam , quam sapientiam maliis constat enim multos com tra fecisse: vel incredibita, ut si avarus pecuniam se contempsisse dicat. Item minus

probabilis fit, quum id , quod a plerisque

fit, ab omnibus fieri dicimus, ut omnes opibus , quam virtutibus magis student svel contra, quum id, quod a paucis fit, an emine fieri affirmamus, ut nemo est, qui virtutis adipiscendae gratia ope S , hono resque contemnat, qllod etsi non omnes, quidam tamen faciunt. Minus etiam probabilis argumentatio redditur, quum id, quod proposuimus, vana, aut infirma ratione probamus . Vana ratio est, quae vel

falsa est , ut Poetae legendi non sunt, quia homines a religione dehortantur: vel futilis , & contemnenda, ut Philosophia fugienda est, quia macilentos homines red dit. Infirma vero ratio est, quae caussam .iminus convenientem propositioni subjicit, ut utile jejunium est, nam ego hodie jejunare institui s hic quare utile jejunium sit,

non probo : sed quid ego sim facturus ,

110쪽

commemoro . Item infirma est , quum idem per idem , sed aliis verbis probamus , ut magnum malum est avaritia : quia multis incommodis assicit homines pecuniae cupiditas. Item infirma est, quum id, quod proposuimus, omni ex parte non proba mus , ut expetenda est sapientia : quia sapientes castitatem amant; non enim ob hoc solum expetenda sapientia est. Minus praeterea probabilis algumentatio redditur , quum similitudines, & comparationes ad rem, de qua agimus, minime accommodatas esse ostendimus. Id autem fit, quum ostendimus eas disserre genere, specie, Vi, magnitudine , tempore, loco , persona , opinione . Deinde utriusque rei genus, dc disserentiam demonstra mus , quo modo confutantur maxime induistiones, & exempla, quae simillibus, & comparationibus maXime utuntur . Minus etiam necessa ria, & propterea vitiosa argumentatio este ostenditur, cujus complexio, vel simplex concluso reprehendi potest . Complexio

erat, quae ex utraque parte concludebat 3 ea vel ex utraque parte convertitur, Vel ex altera reprehenditur. Convertitur ex

utraque , quale est pulcherrimum apud Gellium exemplum Euathli , qui certa

mercede caussarum agendarum rationem

a Protagora insigni ejus artis magistro hac

SEARCH

MENU NAVIGATION